Josephi Mariani Parthenii S.J. Actiones

발행: 1772년

분량: 485페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

dis Da suMMA ARTIS CRITICAE DIFFICULTATE aciemque debilitat. Etenim, ut nulla fortasse ars, quam critica , praeceptis abundat magis, ita nulla incertior est , nulla impeditior; nullius minus tuta praecepta sunt,

quibus fidere possis, & te , ullo sine fraudis periculo ,

committere .

XIX. Ac primo quidem , quod necesse fuit , in tanta praecipientium multitudine , magistri isti tui inter se

convenire minime potuerunt. Ut enim non eadem omnibus ratio , non eadem mens I ita varium etiam ac diversum debuit esse consilium. Et sane , non modo ii non secum consentiunt, sed etiam inter se valde dissemiiunt. Alii eadem de re alias regulas tradunt, alii aliter omnino praecipiunt. Hi angustiores in definiendo , illi laxiores sunt. inas circumscriptiones aliqui apponunt , alii penitus tollunt. Quat constituta ab uno sunt, labefactantur ab alio ac subvertuntur, Neminem fortassse unum invenies, cui plures non contradicant; non plures , quibus non a multo pluribus contradicatur. Non haec eo dico , quo eorum auctoritatem elevem , regu las infringam , praecepta condemnem ; sed tantum dico

id , quod est , quod fieri necesse fuit, quod nemo negabit , quod tu ipse insiciari non potes; ut tritum illud Dot capita , tot sententia , si usquam alibi , certe in arte critica locum habeat, de eaque iure debeat usurpari. XX. In tanto autem praecipientium magistrorum di silio , exspecto , quam potissimum rationem sis initurus . Interponeste te I interpellabis id quos tanquam

82쪽

Aerio MIs I. LIlIR II. quam magistros audire ac venerari debes , his te aude his interponere I hos interpellare tu importunum os istud tuum praecipuis artis doctoribus obiicere tu te pacis sequestrem offerre p inae tanta auctoritas in te residet quae commendatio ingenii , doctrinae, eruditationis , consilii, nominis unquam fuit, ut inter docti simos eruditissimosque vires pacis arbiter ac seque ster cum dignitate sedere possis 3 Ten credam ingenio isto tuo, ista vi , isto mentis acumine, isto consilio ;hoc est, nullius pmpe ingenii, solertiae, consilii, doctrinae , eruditionis, existimationis hominem tantas posse

lites componere, tantas controversias dirimere , tam

varias conciliare sententias p Vides, opinor, ut initia se dant, quanta in processu difficultas futura sit, cum tanta se in ipso ostendat exordio. XXI. Sed , ut a praecipientium magistrarum litibus& controversiis ad praecepta ipsa transeamus , qua tam ab eorum indole ac natura difficultatem emersuram putabis p sam ex his, quae generatim diximus de praeceptis , quid nominatim de illis, quibus ars critica continetur , sentiendum sit, conjectura te arbitror assecutum. Sed tamen de his ipsis, contra atque de aliis aliarum artium praeceptis affirmatur , illud universe ac vere duci potest, esse multiplicia, esse varia , esse diversia , esse opposita inter se, esse referta exceptionibus, d pluribus praeceptorum se mutuo complicantium ambam

gibus involuta atqne implicata , quae quidem nesci

quem

83쪽

go Dr suMMA ARTIS CRITICAE DIFFICULTArgquemadmodum evolves atque explicabis. Nam quid inextricabilius este potest, quam addere praecepta prae eeptis , regulas regulis cumulare , ut regulis ipsis , non nisi aliarum regularum ope atque praesidio uti possis sIllud eerte fieri necesse video , ut praecepta praeceptis implicentur, regulae regulis impediantur; tu vero magis ac magis impeditus & implicatus ex istis ipsis regu lis ac praeceptis, tanquam e laqueis ac pedicis expedire te atque explicare non valeas.

XXII. Quid vero , si praeceptis obscuritas quid , si

acumen accedat 3 nimirum ut minus clara, & nimis acuta sint; nonne tum multo magis ad implicandam ,

quam ad explicandam difficultatem valebunt 3 Atqui ita est . Ars enim critica natura sua subtilis est , aeris est , acuta est , spinosa est , quae suis ipse se acuminibus compungit ac ferit , ut propterea ingenium solers inprimis atque acutum flagitet . Neque vero haec perinde accipias, quasi de industria criticae artis praecepta nimi acuta faciam atque subtilia ; quo te novis subiiciendis , inanibusque excogitandis difficultatibus curem subvertere. Etenim si semel dederis, quod negare non potes , artem criticam acutam esse ac subtilem, illud necessario consequens est , non alias habere posse regulas , nisi naturae atque indoli suae accomodatas ; acutas nimirum atque subtiles. Multa Criticus videat necesse

est , multa introspiciat acriter , multa solertissime distinguat , in res ipsas, de quibus agitur, penitius intimis usque

84쪽

Acrio NIs I. LIBER II. lusque invadat oportet . Si secus se gerat, neque muneri suo satisfaciet, neque certi quidquam constituet.. XXII l. Jam in tanta magistrorum inter se di sudentium copia , in tanta praeceptorum iubtilitate via neces lario aliqua ineunda cum sit, quam potissimum tu possis eligere ; ego plane non video . Etenim magistrorum laesorum conciliare dissidia , controversiasque dirimere, non est , uti diximus, istius ingenii tui. Unum aliquem

optare ac reliquis anteponere summam habet difficultatem. Optio enim contentionem requirit; singulorum oportet dignitatem expendere , ne cuiquam facere injuriam existimeris , & alium alii sine causa anteponere vi dearis . Excerpere autem , quae in unoquoque sunt optima , id sane multo dissicilius et , multi laboris , perfecti subactique iudicii . Eaedem porro difficultates insta

rantur in praeceptis, quae varia cum sint , contentionem ipsa etiam requirunt, optionem flagitant; ad eorum au tem acumen ac subtilitatem hebes profecto ingenium ara ferri atque opponi non oportere , ne tu quidem , opinor,

negabis . id ergo quid relinquetur 3 non aliud certe, ni si cura , labor , angor, molestiae, angustiae, & illa ad

extremum , aerumnosorum scopulus , nisi tua , qua unice vales , in tempore confidentia succurrat , desperatio .

XXIV. Sed bonitas causiae quam defendo , ct indu gentia mea te ista eligendi magistri , discutiendorumque praeceptorum cura molestiaque facile liberant. Sit viridoneus, qui, quem sequaris , doctorem probatissimum . Tom. I. F N a

85쪽

ga Da suuMA ARTIs CRITICIE DIFFICULYATE& artis criticae experientissimum suppeditet; ex eo autem , praecepta, si quae habet obscura , implexa , difficilia , praetereantur; clara , facilia , aperta , ac prope exposta eligantur . id tum i quid censes futurum pabsolutumne transactumque negotium p Nihil minus. Dico enim illa ipsa praecepta , quae maxime certa &minus impedita videri possunt, ea etiam esse incerta ,& ex quibus non nisi aegre admodum elici veritas possit. XXV. Age porro , ut quo loco res sit, quam in vado esse arbitraris , cognoscas, unum aliquem ex iis , qui canones appellantur, & quidem ex eorum numero excerptum, qui certiores exploratioresque habentur, speciminis causa, examinemus. Canon sit. SI vETEREssCRIPTORES MINIME INTER SE CONSENTIANT , QUA QUIsIETATE , QUOvE Loco vIXIT, EJUS AETATIs LOCIQUE R STORIAM SCRIBENTI FIDEM HABETO , TUM QUI PROXIME vlxIT , CONSULITO , AB ALus CAvETo . id est, quod

firmius ad constituendam veritatem stabiliri 3 quid, quod ad refellendam falsitatem accommodatius praecipi posist 3 Edicitur fidem habendam illi esse scriptori, qui ea ipsa aetate vixit, qua hoc vel illud factum contigissse

narratur , qui minime necesse habuit rem ab aliis discere, cusus ipse testis fuerit, quam suis prope oculis usurparit. Equidem nestio an exploratior certiorque afferri a me canon potuerit , neque vero a te desidera- i. Nam quid magnopere consequentium aetatum testi mynia requiramus , quandoquidem eius ipsius scriptoris

aucto Disit iaces by CO le

86쪽

Aeet IONI I. Litan II. B. rectoritate nitimur, qui ea prope ipse vidit, quae scripto

mandavit , ut si aliquam rem enunciarit, credere ; si vero reticuerit, eam iure negare possimus, atque adeo debeamus. Hoc tibi certum videtur. Sic opinaris , se existimas.

XXVI. Vide nunc, quid inter tuam , ct doctissimi aenobilissimi Historiei opinionem intersit. Tacitum dico, gravem in primis & acutum scriptorem , de quo clarissimi viri illud testimonium reliquerunt Non fuisse qRidem eloquentia, aut aliis virtutibus Livio superiorem , sed prudentia in judicii notis illustriorem . Jam tu putas testam tiorem futuram historiam , quae ab eo scripta sit, qui ea, qua vixit is, de quo scribit , aetate vixerit; ille vero contra multo aliter existimavit , ct maiorem illi habendam esse fidem , ea ipsa de causa contendit, quod ea , qua ii, de quibus scribit, aetate non vixerit. Quid ita FAudi ipsum ; Veritas , inquit Historiarum suarum lib. s. cap. l. pluribus modis infracta . Mihi Galba , Otho , Vitellius nec beneficio , nee injuria cogniti. Pa cis oppido verbis multa eomplectitur, & ea quidem , quae cuique maxime probari debent. At , inquis , hoe esse non potest . Sed hoc ita esse & multae & gravistimae

rationes permadent. Rem enim altius introspicienti , non pauca ostenduntur, quae Historici de iis ipsis rebus, quae tua aetate contigerunt, scribentis fidem elevent atque auctoritatem infringant .

XXVII. Et sane, putassie cum illi ipsi Galbae, otho-

87쪽

ga Da suMMA ARTIs CRITICAE DIFFICULTArgnes, Vitellii, cum veteres primi Imperatores viverent, putasne, quenquam fuisse scriptorem tantis cervicibus , qui , quae turpiter, sceleste, nefarie , crudeliter patra. rant, scripto mandare auderet, eorumque indignationem sustinere se posse confideret I Nonne multa aut premenda silentio, aut extenuanda verbis erant, ne odiosa turpissimorum flagitiorum memoria ad posteros permanaret 3 Contra, siqua forte aliqua cum laude gesserant , nonne miris, atque adeo minime veris supra modum laudibus erant efferenda sic , ut maximam sibi partem adulatio vindicaret, minima veritati relinqueretur 3 Invidia vero, qua plerique eorum flagrabant gravissima & maxima, cum scriptorum animos occupasset, nonne in ipsa

irrepere scripta debuit, ut siquas ab iis graves accepis sent iniurias, eas sive dissimulando , quae praeclare gemsia , sive exaggerando , quae nefarie, siquidem id impune facere se posse existimarent, ulciscerentur. Vides hic scriptorem lammas in angustias coniectum; hinc timore, illinc odio oppugnatur , adulatione circumsistitur , tenetur undique , nullum certum ac tutum effugium hambet . Jam vero , quam veritatem exspectes ab eo , qui tot angusti is prematur , tot sit obsessus periculis , cui, si vera enunciet, poena gravis proponitur , capitis ipsius discrimen aditur. De potentissimis , si nescis, hominiabus agitur , qui, quae flagitiose ac turpiter agunt, vulgari nolunt, silentio premi, adulatione extenuari volunt

qui, siquid forte in scripto displiceat , nequaquam , ut

88쪽

Acrio NIs I. LIBER II. Aristarchus Homero , notam adscribunt; sed interdicta, exilia , carceres, cruciatus, crucem apponunt, ne-

cem intentant. Hinc illa eiusdem Taciti Annalium lib. l. cap. I. verissime scripta ; oberii catique , O Claudii ac Neronis res , florentibus ipsis , ob metum falsae ; poss-

quam occiderant, recentibus odiis composita sunt. XXVIII. At non semper in lubricis huiusmodi argumentis scriptorum versatur labor. Arbitror . Verum non iniuriarum solum , sed beneficiorum etiam meminit Ta- citus, & in utrisque ad infringendam veritatem sum mum momentum collocat; Mihi, inquit, nec injuria, nec beneficio cogniti. Seponamus, si vis, iniurias; facessant interdicta , minae, exilia, carceres, secures, cruciatus, eruces; & siqua alia sunt huiusmodi ad incutiendum tia morem , constantiamque scriptoris labefactandam ex cogitata procul abigantur . id I Beneficia exiguam. ne vim habitura existimas ad Historici tentandam fidem, de rectoque veritatis tramite deducendam p Beneficia , non magis scriptoris adstringunt animum , quam linguam colligant , & manum devinciunt , eorumque,vim , quo liberalius nacti ingenium sumus, & honestius educati , eo acriorem vehementioremque experimur. id e quod remunerationem beneficia exigunt 3 quapropter cum grati ac memores in referenda gratia &videri & esse cupimus , nihil facilius , quam ut bene tacis hominibus nimis faveamus , dissimulemus eorum vitia , virtutes, quae in illis re vera non sunt, aut via

89쪽

86 Da su MA ARTis CRITICIS DIFFICULTATE dere nobis videamur, aut siquae sunt, eas scribendo ma. iores amplificandoque faciamus. Hic quoque , uti viades , angustiae idi non graviores illae quidem superioribus, sed quae tamen scriptoris fidem corrumpere, animumque labefactare possint atque pervertere. XXIX. Sed reliqua expendamus, QUO QUIs LOCOvIxIT EI FIDEM HABETO . His verbis sive patriam, sive

nationem indicari puto, Si patria signi ficatur, in qua

quis natus, altus, institutus , ecce tibi acrius quoddam ct vehementius studium , quo corripiatur Historicus, ct labefactetur historia , Favemus enim omnes natura patriae nostrae, & eius caritate ducimur, st facile ab aequitate deducimur . Si vero nomine Loci natio intelligatur, ecce iterum tibi novum aliud studium , non minus quam superius, acre & vehemens. Fiet enim , ut

scriptor , nisi caveat, externarum gentium abiiciat lavides , ut suae gentia decora atque ornamentat extollat. Qua lue omnes fere cuiusque nationis Historici inficiuntur, & omnes omnium prope gentium foedantur annales. Dixi ni caveat ; cavere glutem , et pravas omnes animmi permotiones , quibus humana tentatur infirmitas , habere edomitas sic , ut nemo laedatur, nemini invia deatur , uni studeatur veritati, nonnisi paucorum est,

ac plane sapientum. XXX. Si vero exclusus ab iis, qui ea aetate , qua res gesta dicitur , vixerunt, scriptoribus, ad proxime consequentis aetatis auctores, explicandat veritatia gratia a

90쪽

Acrio Nis I. LivER II. 8 tia, delaberis, quod a canone his verbis praecipitur ,

Tu M QUI PROXIME TIXIT CONSULIT , non vitabis dissi

cultatem , sed in multo graviorem iucurres . Nam , quaero , si Purius ex ipso fonte petuntur aqua , quae, quo magis a scaturigine digrediuntur , lutulentiores evadunt ; quae spes erit purae, ut ita dicam , hauriendae vetitatis a consequentibus scriptoribus, qui tanto remotatiores a lante sunt, quanto post tempore ab ipsa re gesta exstiterunt. Si ratio subest de eorum fide dubitandi, quia ea ipsa aetate vixerunt, qua res gesta dicitur , pr

pter ea , quae commemoravimus, incommoda , quam to potior ratio erit, cur de consequentium scriptorum

fide dubitemus e Nam, amabo te, unde quae scribeorent, petere poterant p quibus certis auctoribus distere, quae posteritati mandarent Si priores scriptores tanquam duces secuti essent, quos indicavimus scopulos, effugere non potuissent; fingere autem ex ingenio , &comminisci concessum non erat . id facerent 3 Famam , opinor, rumores vulgi , qui suis temporibus nondum plane conquiessent, consectari debebante Sed

quid his auctoribus incertius e quid levius 3 quid dubium ac suspiciosum magis p Homo scilicet gravis , & Historicus, qui in historia sua confieienda sibi uni veritati

esse serviendum putet . captandam famam , vulgi rum mores , temere plerunque disseminatos , tanquam cer tos auctores, aucupandos existimabit e sam extrema illa AB ALIU CAvETo non est cur exponam , quae cla-

SEARCH

MENU NAVIGATION