Josephi Mariani Parthenii S.J. Actiones

발행: 1772년

분량: 485페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

nor fingere , & haec ipsa scribo Auloedus inquam fit, qui

citharoedus esse non possit. Verumtamen non mentiar , fidieam et Me non illud tot laboribus ac conatibus quaerere , ut eo enitar , quo pauci admodum pervenerunt; multo vero minus , in hac mea infantia , & in hac infit mitate ingenii, illud me habere propositum , ut tamquam summus Orator digito monstrer praetereuntium; satis enim me beatum putabo, & non contemnendum lais horum ac vigiliarum mearum fiuctum consecutum arbitrabor , si aliquam in hac, quam profiteor , arte meis diocritatem fuerim assecutus. Atque id ipsium , ut hoc addam & vere dicam , non mea , sed discipulorum ac moderatorum meorum causa . Discipulorum , ne inepti doctoris disciplinae eommissos dici possit; moderatorum autem , ne haec qualiscumque docendi Rhetoricam provincia alicui, quod necesse fuit, demandata ; sed, quod oportuit, aliquo modo , quoad per me effici potest, recte collocata esse videatur . VIII. Quorsum illa , fortasse dices, tam alte repetita . & exquisitius ornata e Primum , ignoscas oro,s subitus animi impetus me de recta fortasse via deduxit. Tractant libenter fabrilia fabri; neque vero ego aliena de arte loquens, si quando dexter occurrit locus, oblivisci possum meae. Deinde non exquisitius ista quidem a me ornata sunt, sed narrata fideliter , ut in memet, quotiescumque memorata periclitandi ingenii incidit occasio, experiri soleo, & nunc in his ipsis actionibus

72쪽

eonscribendis experior quotidie . Si vero haec quem ad finem prolata a me sint, quaeris, respondeo ; Non alia de eausa, nisi ut illud intelligas, aliud esse alicujus artis praecepta tenere , aliud ex artis cujusque praeceptis aliquid elaborare . Primum , si ita vis, facile ; alterum longe difficillimum , quod ex incredidili excellentium in unaquaque arte virorum paucitate perdocemur. Praeclare enim vero, & nimis liberaliter cum artium cultoribus actum foret, si regularum perceptione scientia rerum contineretur. Non tantis profecto laboribus nos frangi necesse esset, non tantis contentionibus ad artium ipsi, rum esset excellentiam enitendum . Sed multo secus, ac tu opinaris , se res habet; expertis crede , & tantae rei dissicultatem , de qua nondum cogitare potuisti, i cipe nunc saltem , me suspicionem commovente , tamdem aliquando suspicari. IX. Verum, quo planius evidentiusque perspicias, quam minimum opis atque praesidii in artium regulis ac praeceptis constituendum sit, paullo diligentius praecepto rum ipserum indolem ac naturam investigemus. Agesis, & mihi percontanti responde . Putasne , si forte cuiquam , summo studio ac labore plurimo , contingualiquid extundere , quod ad alicuius artis regulas exam ctum prorsus elaboratumque sit , id perfectum in tuo genere atque absolutum laturum p Tu quidem itatim a Dues, asseveranter & ulla sine haesitatione assirmabis. Nec

vero aliter exitu mare potes, qui nihil unquam ulla in

73쪽

io DE suMMA ARTIs CRITICAE DIFFICULTATE arte effeceris, quod sapientum iudicio aliqua saltem me diocritate commendaretur. Ego vero contra aeque asseveranter negare non dubito; non quod aliquid huiust modi unquam effecerim , quod sapientum iudicio probatum fuerit; conatus sum certe, sed utrum conatus meos fortuna iuverit , nescio; sed quia in una arte consistens , nec per multas, uti tu hactenus, quo doctior & eruditior haberere , liberius licentiusque vagatus, eo vires omnes meas contulerim , ut eius unius, quam profiteor, artis vim penitus naturamque cognoscerem

X. Ac ne ab arte Rhetorica, discedamus, cui te aliquam operam , qualis demum cumque ea fuerit, leviter & oscitanter, ut plerique faciunt, quod , non sine liomacho , & animadvertere & pati quotidie cogor, sed aliquam tamen dedisse operam arbitror ; da mihi, quaeso , orationem , quae ex Quintiliani, atque adeo ex Ciceronis ipsius praeceptis , tota scripta sit, iisque i haereat sic, ut non alium , nisi unum aliquem ex iis, qui indicantur, ingressum habeat, ut illis ipsis , quae ostenduntur , transitionibus progrediatur , ut nullis e rum ornamentorum , quorum , de figuris cum agitur , ingens vis a Rhetoricae magistris de copia suppeditatur, non solum non careat, sed expleta affatim sit atque abundans. Jam, quid tibi hac de oratione videbitur3 Nin meris tu quidem certe omnibus absolutam pronunciabis

Ego vero nihil inconcinnius aio, nihil strigosius, ineptius,

74쪽

Acrio NIs I. LIBER II. dii putidius nihil hac oratione futurum . At tota ex praeceptis elaborata est. Audio. Nihil, quod ad eam ornandam illustrandamque pertineat, omissum . Video . Ut ita sit , quemadmodum dicis ; nihilo tamen minus iterum aio nihil hac oratione invenustius , nihil ineptius esse , nec vero esse posse . in id ita e Longum esset hic rationem subiicere atque exponere ; mihi quidem dissicile admo dum , tibi vero prorsus inutile. Res enim haec est huiusmodi , quae facilius intelligentia percipi, quam veta his possit explicari . Miraris tu quidem ; & sane est cur mireris, qui vix primo a limine Rhetoricam saluistaveris, eius penetralia non subieris , ct quae praecipua huius & intimiora sunt artis , nunquam didiceris. XI. Sed ne fucum tibi facere videatur oratio mea , hoc , quod dico, facile perspicuum fit, & luculentissimo declaratur exemplo. Etenim licet idem animadvertere in Jure, in quo simile quiddam & usu venire solet, & assi, mari potest. id anto magis ad ius quis accederet, nonne tanto magis, si tua ratio valeret, & ab iniuria recedere, & ad aequitatem accedere existimandus e set Ita , opinor; sed re ipsa contra est ; A tanto magis ab aequitate quis recedit, quo propius ad summam aequitatem videtur accedere . Hoc adeo verum est, ut in summo iure summa constituatur iniuria. Notum est illud omnium Jurisconsultorum auctoritate proba tum , & imperitorum etiam contritum sermone esum tum , Summum jus, summa injuria . Usque adeo non

75쪽

a DE su MMA ARTIs CRITICIE DIFFICULTATE omnia semper ad severiorem quandam rationem ac noris mam exigenda omnino sunt; parcendum interdum regulis , & praeceptis aliquando non obtemperandum . XII. Progrediar ulterius, Sc dicam rem admirabili rem ; quo tu magis ac magis mirere , mirifice enim istatua admiratione capior atque delector. Dico igitur non solum parcendum regulis, sed interdum contra regulas aliquid etiam audendum . Hic vero tu multo magis miraberis . Quid ni mireris e Admiratio enim diversis orex principiis non sola cognitione rerum , ted etiam ignora. tione gignitur; & non tam sapientiae comes esse solet, quam ignorantiae. Sed quo instructior me evadas magiis stro , non eximio illo quidem atque praestanti, sed ad te docendum satis idoneo , & mirari tandem aliquando desinas , scito , hoc ipsum , quod dico , multis in artibus contingere , & in Architectura praesertim, cuius iam inde ab initio mentionem fecimus . Mirantur omnes quotquot Romam adeunt, molem aeneam Vaticano Apostol

tum Principis sepulcro imminentem, & in tantae, tamque eximiae molis contemplatione defixi obstupescunt;nec vero satiari possunt intuentes molis ipsius pulchritudinem , descriptionem , magnitudinem vero in primis amplissimo

ac latissimo convenientem loco , ac plane accomodatam sic, ut si minor esset, non congrueret, si vero maior sexuberaret . Hoc, praeter singulare artificium , quo Perfecta moles est, praeter auri copiam , quo tota col

lucet , praecipue mirantur omnes; & merito quidem

76쪽

Rogatum , qui molem excitarat , Laurentium Remi num , excellentem in paucis Architectum, qui tam miram , quam vocant, proportionem fuisset assecutus, resi.

pondisse ferunt; se artis suae praeceptis minime paruisse; si secus fecisset, illam minime assecuturum mille . Non alia affirmavit ad tantum opus se usum esse dimensione, nisi quam ingenium ei suum , sua naturalis habitudo . de diuturna observatio suppeditarit. Sed ista omittamus, quae tibi acuta nimis, ct captu dissicilia videri possunt. XIII. Quid tum ages 3 quo te vertes p cum suis bito te praecepta ista tua, quibus tantopere fidis, destituent , cum te regulae omnes omnino deficient, &frustra ab iis opem exspe stabis, frustra earum implor bis auxilium. Tunc enim vero te dubium , ancipitem sincertum videre mihi videor, sine duce, sine consilio , non habentem , unde aliquod tibi subsidium in subito discrimine constitutus nanciscaris , qui in regulis atque praeceptis omnem spem tuam collocandam putaras . Atqui, uti dico, ita non raro continget. Multa enim omnibus in artibus se se offerunt, & ea quidem fere Praecipua , quae neque praeceptis traduntur, neque vero ullo modo tradi possunt. De his magistri silent, codices tacent, & in tot voluminibus praeceptorum copia refertis atque stipatis ne verbum quidem unum occurrit . Multa docet ussis, multa commentandi scribendique diuturna assiduitate percipiuntur, multa solertio mentis ac sagacitate compara tur.

77쪽

r DE su MMA ARTIs CRITICIE DIFFICULTATE XIV. Dixi paullo ante , ut ab eadem , qua coepimus , arte exempla sumamus, stylum subtili quadam esse ratione temperandum 3 huius autem subtilissimae

temperationis, quaere , vide , circumspice , versia te in omnes partes , libros omnes de arte rhetorica cons le , volve , evolve , voluta , pervoluta , & vel unum ,

s potes , mihi praeceptum ostende . Nullum invenies , nullum proferre poteris ; ut haec temperatio multo diseficilior sit , quam illa teris corinthii, quod omnium prombati silmum perhibetur; & hac ipsa de causa difficilior, quod arte caret . Quid hic dicam ego e quid tu Quid tu dicturus hoc loco sis, non laboro ; quid ego dicam , atotende . Infelix sane eius hominis conditio, cui de quaquere praecipiendum sit, qui nihil sine praeceptis , nihil proprio , ut aiunt, marte possit extundere . Nonne summis eum circumsideri ac premi angustiis necesse est, eum se iis repente nudatum praesidiis videat, quae sibi adiumento sperabat futura , & sine quibus nihil audere , nihil assuevit efficere e XV. Verum esto ; nihil occurrat in quaque arte , cui filum ac peculiare praeceptum adjunctum non sit. Quid ssatisne eius artis cultoribus hoc modo provisum esse ex stimabis e Exspecto quid dicas; satis, opinor , repones . Ita est , inquis, satis . Ego contra valde parum , & vix ac ne vix quidem consultum aio . Omnia enim illa ipsa,

quae expresse traduntur praecepta ad iudicium referantur vortet, in eoque omnino, unde initium duxerunt, con quiem

78쪽

ACTIONI s I. LIEER II. dquiescant. Quod quidem iudicium,si vis esse praeceptum,

non repugnabo ; immo vero tibi concedam , dummodo tu mihi, quod negare non potes , te nondum hoc peris cepi Se praeceptum vicissim concedas . Eo igitur te omisnes omnium artium magistri, quos tandem cumque adiare atque audire malis, vel invitum pertrahent, eo et pium revocabunt; tuo te demum regendum iudicio deducendumque permittent. De iudicio vero non est cur praecepta exspectes, cur regulas flagites, quod nullis adstringi regulis potest ; de quo si quis vellet praecipere ,

iudicio ipse carere convinceretur. Huc autem cum veniatum erit , quo necessario , non dico interdum , non dia

eo saepe , sed dico semper deveniendum esse , vide , quae se , quid de te , qui hoc ipso iudicio destitutus es , quid de tuis regulis , quid de praeceptis, quid de can nibus , quid de tua denique tota arte critica futurum sit. XUI. Nova haec tibi sunt, & videntur incredibilia . Credo equidem . Neque enim homini inexperto & imperito aliter videri potest ; nihilo tamen minus, quidquid tibi de his videatur, vera sunt, & omnium sapientum consensu sententiaque probata . Quod si adhuc in opinione tua perstas, & mea tibi suspecta oratio est, experire . Aude aliquid ex alicuius artis praeceptis efficere , quod quidem aliqua laude dignandum, non vitupe ratione explodendum sit; tum fortasse incipies aliquid de tantis rebus suspicari, & experimento ipse tuo ed

Qua intelliges, regulas prope nihil prodesse , & neg 'tium

79쪽

dis DE suu MA ARTIs CRITICAE DIFFICULTATEtium hoc totum multo esse impeditius implicatiusque , quam tu antea , falsa persuasione deceptus, arbitrab re. Haec de praeceptorum natura ge neratim , ex quibus efficitur , quam parum praeceptis fidendum sit, quam minimum opis atque praesidii in iis collocandum. XVII. Jam ut ad artem criticam uoniamus, de qua poti ssimum inter nos instituta controversia est, nulla sertat se ars tot praeceptis abundat , nulla regulis locupletior . De hac viri docti ssimi & eruditissimi luculentissime copiosissimeque scripserunt , nihil ut pene eorum in praecipiendo curam diligentiamque subterfugerit .

Multa de criticae artis vi, indole , natura , necessitate ; multa de singulis artibus ac facultatibus ediscendis& tradendis; multa de communibus omnium disciplinarum principiis, multa de subsidiis , multa de impedimentis ad earum cognitionem spectantibus persecuti

sunt. Quid illa , quae de scriptoribus universe , & de singulis nominatim Quid , quae de eorum operibus diiudicandis , de genuinis dignoscendis , de suppositis internoscendis tradiderunt 3 Nam quid dicam quanta

quamque accurata diligentia in veterum cujusque generis monumentorum indagatione versati sint , quanto ea studio cognorint, expenderint, examinarint. In historia vero praecipua Criticorum fuisse consumpta dici potest i dustria , nihil ut sibi reliqui fecerint eorum, quae ad eam suas in partes sive describendam , sive certa annorum &saeculorum non intercisa serie ordinandam , sive emen

dan Disit iam by Coos e

80쪽

dandam ab erroribus perpurgandamque pertinerent. Exorsi a divina sunt, ab hac progressi ad ecclesiasticam , ab ista ad profanam gradum fecerunt, & omnem totius historiae vim complexi , totam , quam longe lateque pertinet , incredibili labore , exquisita ac recondita eruditione a se peragratam , non tam perlustrarunt, quam illustrarunt. Neque vero linguarum notitiam a se desiderari passi sunt, quam magno usui Critico futuram

iure meritoque censuerunt.

XVIII. Jam , quae visi quae copia regularum i quae redundantia praeceptorum l id est, quod praeterea

non dicam requiri, verum etiam optari possit Habes hic , uti vides, regulas, quot quantasque velis , habes praecepta, habes canones, si ita praeceptiones a pellare velis, quo maiorem dignitatem iis auctoritatem. que concilies . Habes etiam hic , cur tibi plaudas, cur gratuleris, cur exsultes; sed exsultantiam istam tuam , si subsistes parumper, ac diligenter voles attendere, videbis quam facile ego sim compressurus, qui crebrius, quam vellem , ignorantiam cogor , sive potius stultitiam

ridere ne dicam , an condemnare tuam . Contendo enim& confirmo , te in tanta praeceptorum copia inopem futurum ; nec quidquam consilii in tanta magistrorum tibi certatim consulentium , Sc doctrinae suae atque eruis ditionis lumen offerentium turba , qua circumsisteris ac prope obsideris, habiturum . Turba confusionem parit; nimium lumen non allevat oculos, sed perstringit

SEARCH

MENU NAVIGATION