장음표시 사용
141쪽
tas Ds suMMA ARTIS CRITICIE DIFFICULTA TRquidem auctoritas, cum perfectie cumulataeque sapientiae Euctus sit, non ni si in doctissimo viro ac rebus omnibus praecellentissimo reperiri potest. XLI. Haec sunt, quae ego , & mecum quivis sapiens ab homine , qui sibi in litteraria Republica censoris parates deposcat, afferri volet; quorum aliqua si desiderentur, persenam quam susceperit, pro dignitate sustinere non poterit. Quare , qui his praesidiis destitutus est , me auctore , animum ab huiusmodi munere avocabit ,& alio , quo tandem cumque ipsi libuerit, curam om- em suam operamque convertet . Utrum ego desipio,n plus , quam ratio ipsa patiatur , a Critico peto atque effagito 3 Facerem equidem libenti sume , ut nostra hac praesertim aetate , hac scribendi licentia , hac vulgandorum nullo fine librorum intemperantia , Criticorum numerum augerem . Ut enim in bene constituta civitate & numero civium affuente multos esse accusatores utile est , ita non minus utile atque adeo necessa
rium , litterariam Rempublicam censoribus abundare . Sed , cum Critici dignitatem cogito , cum munus per pendo , cum ossicium considero, cum mihi versantur ante oculos incommoda toleranda , suscipiendae inimici-itiae, adeundae tempestates, cum animo subit doctrina illa, quae a Critico postulatur , tam varia , tam multim Plex , tam copiosa, tam exquisita , cum horum unum quodque mecum tacitus reputo , sanioribus cogor dare locum consiliis, nec facere omnino possum , quin huno
142쪽
Ac Tio NIs I. LIEER III. laudis aditum , quem magnis gravibusque ingeniis semis per patere volo, levibus atque mediocribus interclu
. XLII. Quamobrem , ut te, qui cum solo mihi res
hactenus fuit, postremum alloquar, di amice comm nefaciam ; Muta , obsecro , istam mentem , & noli in stulto proposito permanere diutius. Sine eos hanc tantam provinciam tam arduam atque dissicilem suscipere , atque etiam sibi ultro appetere , quibus divino quodamnaturae habitu obtigit ingenium perspicax, mens emperrecta, memoria tenax , iudicium acre , auctoritas summa , prudentia singularis, firma valetudo ; quos labor non frangat, quos vigilia: non debilitent , quos molestiae non conficiant, quos ulla dissicultas non terreat; qui disciplina illa vetere, rigida ac severa ,seducati sint, non hae recenti , languida atque enervata instituti, qui verae laudi ac gloriae studeant, non abdomini voluptatibusque serviant , qui pluteo immoti quotidie
assideant, non matronarum cathedris affixi haereant,
qui pene omne honestae relaxationis genus sibi interdictum putent, qui non ludis, non conviviis, non fabulationibus, non deliciis ullis capiantur, sed toti in eo sint, ut susceptum opus dies noctesque sine intermissione urgeant, ibi habitent, ibi commorentur, nec ullis vel illecebris, vel molestiis se ab instituto abduci patiantur I ac demum facultatem tantam is animi, ct comporis asserant, quantam ad munus omnium longe gravis
143쪽
r o , DE suMMA ARTis CRITICIE DIFFICULTArgsimum & maximum afferri oportere , huc usque demonstravi.
XLIII. Hae incredibili contentione atque assiduitate, hae ingonii praestantia , hoe mentis acumine , hac singulari doctrina , exquisita eruditione , iudicio , prudentia
multi doctissimi viri, & Critici nobilissimi exstiterunt,
quos enumerare longum esset , atque adeo supervaca
Reum , quorum cum fama tota Europa longe lateque di fusa est , tum vero suis praeclarissimis editis operibus satissuperque celebratur. Hos autem si vis, per me licet , adito, hos consulito , ne omnem tibi scientiam vita dear atque eruditionem invidere ; verum cum hos apta pellas , nunquam eorum nomen sine laudis praefatione usurpato; cum grandia illa , quae reliquerunt, atque immensa volumina pervolutas , exhorresce ; cum legis, siquidem aliquid intelligas, non minus de eorum eximia doctrina , quam de tua singulari inscientia cogita ; cum vero eosdem non una in re peccasse audis, hinc etiam artis Criticae difficul talem , quam tibi hactenus exposui, coniice atque cognosce ; quorum demum opera non impediam , quin sic evolvas , ut admireris , sic admireris , ut laudes, sic laudes , ut nunquam illorum opem rum auctores in hac impeditissima studiorum ratione tibi ad imitandum proponas . Dementis enim hominis est illud appetere , quod consequi nequeat, atque eo conniti , quo n on solum non evadet, sed nunquam se evam
surum certo sciat. .' - o Disitired by Cooste
144쪽
UOD erat maxime providendum , ct quod unum , quoad eius fieri poterat, modis omnibus prohibendum , ne nimis multi ad Artem Criticam , omnium , quemadmodum superioributactionibus demonstratum a nobis fuit, artium multo gravissiniam & difficillimam se conferrent; id neque provideri satis , neque omnino propter summam hominum cupiditatem ullo prohiberi modo potuit, Florentini . Nam cum plerique in eligendis lascipiendisque muneribus cupiditate atque ambitione magis, quam consiliodi ratione ducantur; & ea laxe cupidius appetanis ambi
145쪽
s T DE PRAvo ARTIs CRITICIE usubitiosiusque sibi deposcant, ad quae minus a natura comparati instructique sunt; nulla tanta vis exstitit, quae obstare potuerit , quin bene multi ad artem criticam , neque. cognita prius , uti oportuit, artis ipsius natura , neque perspecta dissicultate, neque exploratis proprii ingenii viribus, temere accesserinis rati scilicet , se ad gravissimum Criticit munus satis paratos ornatosque , si
ad illud cum liud 'obetuidqnt animi plui confide
tiae , quam consilii atque cpllutis doctrinae attulissent.
Itaque ars critica multo plures, quam necesse fuit,& usus posteret, custorea habuit quibus oneraretur potius , quam allevaretur; nos vero, si exiguum paucorum Criticorum numerum excipias , quibus idoneis de valde uti libui uti muri, incredibilem perterre multitudinem cogeremur & ineptorum , & perniciosorum . Nam
quid perniciosius generatim Reipublicae quid nominatim Religioni praesertim capitalius esse potuit e quam
huiusmodi homines una ambitione & cupiditate incitatos ad hanc artem accedere , qui non iam sibi certam veri tatis indagandae rationem atque opportunitatem propositam,sed oblatam potius occasionem, ac prope concessam, obtentu ac simulatione artis criticae,quaelibet impune opinandi facultatem arbitrarentur. ina in re, cum summa
arti ipsi conflata est invidia et tum vero obiecta nobis iusti timoris causa fuit atque formidinis. Affectis enim hoc modo istiusmodi hominum mentibus, & falsa persuasione correptis animis, nihil ut sibi eius, quam profitentur ,
146쪽
Acrio NIs II. LIBER I. a Martis iure non licere existiment , quid est , quod nos ab illis multo potiori iure timere non debeamus P Ego sane semper ita sensi , nullum ab huiusmodi hominibus exspe
ctandum esse bonum contra , nullum non esse malum pertimescendum . Atque utinam solus timor nos anxios haberet atque sollicitos, ac non potius ea ipsa, quae con iectari facile poterant, non minima ex parte mala conse cuta iam essent, quibus & nos miserandum in modum conflictaremur, di Religio summum in discrimen adduisceretur . Pravae enim opiniones , si unquam alias , hoc certe tempore disseminantur ubique , opinandi licentia crescit in dies singulos, periticiosorum Criticorum augetur numerus , & impunitate ipsa magis magisque corrodiboratur. Jam vero, qui de summa artis criticae dissiculi te tam multa prioribus actionibus verba fecerim , poterone de pravo atque perverso artis criticae usu reticere epotem publica ac privata incommoda dissimulare potero in Religionis ipsius discrimine atque periculo lentus haberi ac dissolutus p Ego vero non faciam , neque commmittam , ut in re tanti momenti mihi , vobis Reipublicae , Religioni, quae me potissimum ad hanc causam suscipiendam impulit, desim ; & quandoquidem ad utilis ac maxime salutaris argumenti pertractationem agrgredi placuit , multo potissimam institutarum actionum mearum partem desiderari a vobis . ac requiri a me minime patiar. Dicam igitur de pravo artis criticae usu, qui bis temporibus maxime invaluit; dicam quod sentio libe
147쪽
i DE PRAvo ARTI CRITICAE usure, &, quoad potero, citra cuiusquam offensionem dieam. Nam quid dissimulatio prodest in re summi maximique momenti I Dicam apud vos, quibus arbitris ac disceptatoribus in hac causa uti placuit; & eo alacrius ac fidentius in causam ipsam ingrediar, quod non obscuris, immo vero perspicuis significationibus intellexi, vobis argumentum hoc meum maxime probari, eius Bero pertractandi rationem non improbari. o nomine sumis inam ego vobis habere me gratiam profiteor , quod hominem natura timidum , & doctorum hominum non
expressa modo, sed tacita etiam iudicia, supra quam eredi potest, expavescentem benevolentia vestra erigitis, &hanc debilem animi mei partem atque infirmam iudicio vestro gravissimo & maximo confirmatis. inare , ne longum sit, nostra haec ad iudiciarium tandem morem ac forensem rationem , quam tenere in his actionibus placet, causa componatur. Suscipite vos pers
nam Iudicis; Suscipiam ego partes Accusatoris; Critici
intemperantes, contra quos solos acturus sum, Rei vices sustinebunt. anquam ego non iam accusatoris partes in hac causa , sed patroni ac defensoris potius suscipere mihi videor. Defendo enim artem ipsam criticam, quam isti summam in inuidiam sua ipsorum intemperantia adduxerunt . Defendo aequitatem pluribus, ut ostendam , modis ab illis laesam ac violatam . Defendo multos sancti isimos Si sapientissimos viros, maiores nostros prudenti ssimos homines, antiquitatem totam , Religionem
148쪽
Acrio Nis II. Lia ER i. denique ipsam defendendam patrocinandamque suscipio; ut haec accusatio mea defensio potius, quam accusatio& appellanda sit, & re ipse existimanda . Compara. te igitur animos vestros , Florentini, ad ea , quae diacturus tan . Si unquam vos attentos optavi , nunc maxime attentos volo . Agentur res gravissimae & maximae, quae uti vos ad me attentius audiendum excitare, ita me ad dicendum vehementius debent merito suo inciatare . Audietis enim de summis gravissimisque ecclesiastice presertim historiae incommodis. Cognoscetis levissimis de causis , tenuitanis suspicionibus, inanibus
conjecturis per summam iniuriam veteres sententias repudiatas ; novas quasdam atque hactenus inauditas nullo more , nullo iure , nullo exemplo (tametsi hac a late exempla non desunt 3 in earundem locum sitffectas spartim ab istis, acute scilicet, excogitatas, partim, immo vero plerasque, ne dicam omnes, quod quidem sine erroris periculo affirmare possim , excerptas ab illis , a quibus minime omnium debuissent. Videbitis sanctam .' venerandamque antiquitatem ab istis contemptui habutam atque ludibrio . Intelligetis majores nostros, si pienti sumos prudentissimosque mortales superbius appellatos , perinde quasi in summa rerum omnium ignoratione constituti, & totius artis criticae prorsus ignari nihil prope ingenio consequi, nihil ratione internosce re potuissent. Haec aliaque huiusinodi a me profere
tur , quae prolatis factis A recitasis istorum ipsorum ver- .I. Κ bis,
149쪽
siis Da PRAvo ARTis CRITICAE usu his, tanquam certissimo aliquo, de quo dubitari non possit , locupletissimoque testimonio confirmabuntur. Quandoquidem vero huiusmodi facta, quae in crimen vocari possunt, numero prope innumerabilia sunt, non est , cur quisquam a me hoc , vel illud nominatim re quirere cogitet ; & in eo, quod hoc vel illud omiserim, mihi succensendum putet . In materia uberrima
ego praecipua tantum rerum capita ac genera pers
quar, & in summa factorum copia ea solum in m dium afferam . quae ex una fere ecclesiastica historia d prompta erunt, & haec ipsa maxime insignia & pervagata , ut mihi etiam huic studiorum generi non admodum dedito, nec reconditioris eruditionis famam captanti , sed non stulto fortasse alieni artificii aestimatori, p-pter ineredibilem istorum in opinando licentiam , non omnino ignota esse potuerint . Postremo illud oro vosi, obtestorque, ut, si oblata occasione dolentius interdum conquerar, si vociferabor, si quae sentiam paullo liberius expromam , mihi ignoscatis; idque non meo ingenio , quod certe ab omni acerbitate abhorret, tribuenaeum ; sed rerum potius , de quibus acturi sumus, indisgnitati adscribendum putetis. II. Atque ut a principio intelligatis , cuiusmodi cassinsam acturi simus, quam certa , quam explorata sit, nulla ut fortasse certior atque exploratior in iudiciis ad hanc diem versata fuerit, hanc ego paucis absolvere , ct quam brevissime expedire , . si velim , facile possim . obsi-
150쪽
Ubileio istis in arte critica intemperantiam , haec una a me accusatur, hanc unam in crimen voco, de hac una vos iudices sedetis & arbitri; quam quidem ego si ta tum ex istorum vocibus atque sermonibus colligam, iam a me quam brevissime causa perorabitur ; nec vero uialum vobis dubium relinquetur, quid de istis sentire , quid decernere debeatis . Nam quid , amabo vos, quid saepius usurpatum ab istis p quid repetitum freque lius 3 quam ; Hoc nulla certa ratione probari; Illud nullo modo verisimile esse; aliud manifesta cum eteristate pugnare. Atque haec iactata quidem , ut prima spedicie videtur, in incertum, sed re tamen ipsa ac tacito consilio ad ceritim scopum designatumque directa. Quid illa p plena cujusdam spiritus, omnia & superbius fas bdientis , de contumacius repudiantis, quae passim loquuntur , Sc quae non tam audientium aures feriunt, quam animos graviter vehementerque percellunt. Huic aut
illi Historico , dummodo iis incommodet, fidem non esse habendam , pugnantia , absurda, incredibilia scripsisse, cacutis , dormitasse , fomniasse. Quid illa alia e quae in
Praesentia , cuiusmodi sint, non expendo ; sed tantum dico deteriorem in partem accipi ab illis, & malum Plerunque in usum detorqueri ; cujusquam rationem non esse ducendam ab eo, qui unam veritatem inquirat; cen foriam virgam nullo discrimine peraque in omnes esse acritico distringendam; Stulti hominis esse credere, dubitare sapientis