Josephi Mariani Parthenii S.J. Actiones

발행: 1772년

분량: 485페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

III. Hae sunt horum hCmnum voces, quas in vulgus iactant , - hi sermones , quos usurpant assidue , quos ineongressibus habent, ad sollicitandos nimirum imperitorum animos,quibus saepe ego ipse interfui, & quos his au ribus accepi, & quibus vos multo saepius interfuistis, Florentini ; quo uno crimine ego eos accusem , & vos condemnetis necesse est , ut non iam diutius in hac causa de vestro mihi iudicio sit nec magnopere laborandum. Nam per Deum immortalem p quae voces quae verba sunt ista p

id inconsideratius dici quid liberius iactari p quid in

vulgus efferri licentius p quid denique ad immoderatam in opinando inducendam confirmandam que libertatem a commodatius potest excogitari Ita ne vero p Isti, quod commodum erit, tanquam falsum reiicient e quod libe-hit , respuent 3 quos volent auctores , repudiabunt pneminem aliquo in numero ducent i prae se despicient

omnes atque contemnent p Nos vero hosce spiritus, tantam intemperantiam aequo animo perferemus p nec mala, quae graviora in dies certi ssime consequentur , a

te vertenda putabimus e Nam quid boni exspectandum ambitramini ab iis , Florentini , qui eo animo ad artem cra ticam aceedant, ut sibi omnia propemodum licere arbutrentur, qui doctissimorum hominum auctoritatem n gligant, qui veterum scriptorum testimoniis non acquiescant, qui pene nemini fidem habeant, qui sie in historia examinanda versentur , , ut in ea sibi prope in- sinitum imperium usurpent; omnia despuant , Omnia fasti

152쪽

fastidiant, omnia ad arbitrium suum ac libidinem reumeent, nullis denique astringi se legibus, nullo circum. seribi iure patiantur. Dixi iam , & dicam iterum ;Nihil esse boni, quod ab illis exspectemus ; contra vero nihil esse mali , quod non pertimescamus. Quare , ut videtis , vix agitari causa coepta est , absoluta iam dici potest atque transacta . Ut enim alia mihi argu

menta , quibus obiectum crimen doceam atque con

firmem , desint, unum hoc , quod attuli, huiusmodi est , quod nulla ratione dilui potest, & quo uno isti sietenentur , ut nullum ipsis effugium pateat. Nam quid optandum magis accusatori , quam testes habere iudiaees ; ipses autem reos non solum propria malefactorum conscientia exanimatos , sed suis etiam ipsorum verbis sermonibusque convictos. IV. Verum, ne nimis accusatorie cum istis agere videar, & ne se circumveniri a me conquerantur, quod causam non exposuerim, quod crimina non explicarim et me , si id fecissem , causam ipsam fortasse sublevaturum fuisse, quod vero secus egerim, indicta &incognita causa , sententiam per vim a iudicibus extomiisse ; iis morem geram , & omnem de me expostulandi occasionem eripiam. Experiar igitur utrum mihi facilius sit in perpetua oratione versari, an , citato ac convicto reo , quam citissime causam totam expeditissimeque transigere . Experientur fortasse & ipsi utrum molestius laturi sint, obiecta a me generatim iis atque .. Κ s uni-

153쪽

aso DE PRAvo ARTIs CRITICAs usu universe fuisse crimina , an ea singulatim afferri, & f sus luculentiusque explicari. Itaque descendam libenter , quo vocant, & illud forsitan dicendo consequar , ut eos non molliorem , quam ego ipsis obtuli, sed asperiorem hanc , quam ipsi flagitant, optasse conditionem poeniteat. Ne vero alio querimoniae genere , de eo quidem iusto utantur , ita a me objecta esse crimina , nullam ut interrogandi & respondendi ipsis p testatem fecerim ; itaque omnem se defendendi secubtatem ademerim ; hoc etiam habeant a me , quod ara quum est, quod abnui non potest , quod optima cuiusque bene constituti iudicii forma postulat ac requirit. Ita fiet ut de mea fide , officio, diligentia , religione , quam in hae adornanda accusatione adhibuerim , certius vobis eonstet, de ipsa crimina planius evidentiusque demon strentur . Hoc modo praecisa omnis querimonia erit, omnis ab hoc nostro iudicio iniuriae suspicio aberit , Scaequo inter nos ac legitimo iure disceptabitur. V. Jam ut tandem aliquando causa constituatur; Aio bene multos istorum in arte critica exercenda praestitutos modestiae ac temperantiae fines facile ac temere fulcse praetergressos . Video hoc esse mihi allatis factis demonstrandum ; video in hoc ipso adhibendum modum ;video in rebus ex vario & diverso genere petitis ce

tum esse quendam tenendum ordinem . Demonstrandum , quod posui, ut perspecta vobis mea fides sit; ad hibendum modum , quo satietati vestrae occurram; serv

154쪽

vandum ordinem , quo perspicuitati consulam . De dea monstratione non est profecto , cur magnopere laborem . Facta enim mihi & plurima, & maxime insignia ab adversariis ipsis sufficiuntur, & ad docendum intemperantiae crimen , quod unum istis oppono, praecipue accommodata . In modo quoque mihi non difficilis ratio ostenditur, si ea tantum facta eligam , quae potiora sunt , & memet ita circumscribam , ut in una fere e etesiastica historia consistam . In ordine vero minus ex pedita ratio proponitur . Difficile est enim in rebus non variis solum , sed inter se maxime disiunctis certum t nere ordinem I sed ordini tamen , quoad potero , se viam . His ita constitutis , ad facta ipsa , in quibus to ta nostrarum vis actionum vertitur , P exponenda , &expendenda veniamus; & cum a me nova quaedam& inaudita in medium proferentur , vobiscum ipsi reputate , quem tandem exitum immoderatam istam , quam unice reprehendo , opinandi licentiam habituram exiis stimetis o VI. Examen fuisse scitote quoddam a nescio quo iii ecclesiasticam historiam institutum , & non magno volum mine comprehensum in lucem prodiisse. Cum examinis vocabulum auditis, nolite commoveri, Florentini; cum

in ecclesiasticam historiam institutum intelligitis ; nolite statim de huius hominis licentia intemperantiaque cogitare . Non est , cur neque ego, neque vos, neque

vero quisquain aliua Criti eo hoc interdictum putet . A

155쪽

lsa DE PRAvo ARTIs CRITICAE usirtis criticae ius longe lateque pertinet , nihil ut pene sit iin quod Criticus examen iure suo instituere , & de quo sententiam interponere non possit suam . Historia vero ecclesiastica, uti fere omnes humanae lucubrationes, huiusmodi eli, in quam tametsi a gravissimis & doctissimis viris conscripta sit, nonnulla tamen irrepere potuerint , quae minus probanda sint, atque adeo ab eadem omnino expungenda . Aliqua vel imprudentibus, vel e iam ignorantibus scriptoribus nihil facilius, quam ut aut elaberentur, aut omitterentur, quae vel reprehendi , vel suppleri a docta censere debeant. Quare , si quis examen in historiam ecclesiasticam eo animo instituat, ut, si quid temere scriptum fuerit, si quid non satis probabili ratione confirmatum , si quid denique falsum , corrigat, emendet, inducat; in hoc ei a nemine neque succenseri debet, neque contradici potest a immo vero qui ita se gerat, & aequo & bono iure omnia imspiciat, expendat, examinet, summopere laudandus est. Hoc iure Critici semper antea fuerunt , hoc in praesentia sunt, hoc esse in posterum, atque adeo in perpetuum debent.. VII. Examen igitur , quemadmodum dixi, a nescio quo in ecclesiasticam historiam institutum fuit; sed novo more , novo iure, novo exemplo institutum. Etenim auctor hic in toto passim opere ; quid dixi opere e iuunoquoque capite ; non est satis; in unaquaque Pagimna i ne id quidem satis est; tertio quoque verbo dice-

156쪽

- - ACTIONI s II. LOR Lre debueram , ita in quibusque historicis factis examia nandis dubius, anceps , incertus haeret; modo in hanc , modo in illam partem dessectit, modo la neutram in-elinat , ita titubanter incedit, ita nihil de quaque re neque negat, neque assirmat, ita lectorem suspensum tenet, ut cum denique totum opus summo studio diligentiaque pervolutarit & accurate discusserit , quid auctor ipse , non dicam iis de rebus, quae adhuc dubiae sunt, neque satis exploratae ; sed de iis ipsis , quae ceratissimae & explorati ssimae habentur, quid inquam auctor ipse sentiat, prorsus ignoret; & illud tantum post ab tentam diuturnamque operis ipsius lectionem certissime assequatur , omnia ad opinionem quandam adduci , omnia in dubium ab auctore revocari. VIII. Hoc modo instituto ab isto , de quo dico , in ecclesiasticam historiam examine , repertus est , acuti vir ingenii, qui aliud examinis genus, sed multo rectius in hominem ipsum instituerit, in eumque actius inquisierit. Itaque inquisitor hic , quandoquidem illud asssequi non potuerat, ut aliquid certi ex eius libro exsculperet, rationem cum homine habere coepit, & illud saltem experiri adnisus est, si quo modo ad dubitati num ipsarum summam , quibus totus non modo refertus liber erat, sed stipatus, sua ipse cura diligentiaque

pervenire posset. Quare omnem dedit operam, ut squod cogitarat, quantocius exequeretur , e sententiamque conficeret. Igitur libellum totum quam diligentissi

me Disit ipsed by Cooste

157쪽

me inspexit, excussit, examinavit, quae in dubium acu ducta erant excerpsit, fideliter adnotavit, singula accurate digessit atque seposuit, ac demum dubitationum ipsarum summam inivit. id vultis p quid exspectatis pDieam rem incredibilem ; sed tamen veram ; subductione facta in opere perexiguae molis , Ed duo dubitationum millia inventa sunt. o comperto diligens operis cognitor, & accuratus inspector hoc ipsum tessatus est , nihil ipse quidem dubitans , nihil haesitans, sed affrmans, sed firmissime plani ssimeque asseverans. IX. Hic vero , qua vi vocis, quo verborum pondere , qua gravitate sententiarum singularem hanc , &nunquam antea excogitatam historica facta ad criticae trutinam exigendi rationem castigandam existimabimus pProh superum atque hominum fidem l Duo dubitationum millia in unum opus , de hoc non magni voluminis esse congesta l id hoc est 3 quam novum i quam singulare t quam inauditum i quam prope monstro simile linem Scepticum , quem Academicum huic homini anteferendum , aut aliquo saltem modo cum hoc homine conferendum putabimus 3 Quid p fierine potuit, ut in tanta historia examinanda, tam gravi, tam severa stam locuplete, a tot sanctissimis doctissimisque viris summo studio diligentiaque perscripta , nihil occurreret , quod certum , quod ratum esset, quod sine haesitatione posset assirmati I Omniane in dubium revocari oportuit pomniane ad opinionem quandam adduci debuerunti pe

158쪽

Acrio Nis II. LIER R Lrinde quasi omnia ad unum nullis nixa certis essent arguamentis , & omni non dicam veritate , sed omni etiam probabilitate destituerentur. Et hoc erit examen inis stituere 3 hoc historiam cognoscere 3 hoc de ea ad criticae artis leges ac praescripta iudicare pX. Exstitit proximioribus aetati nostrae temporibus

Philosophus in primis nobilis & acutus, qui quos instituendos in philosophia susceperat, hoc sibi modo initiandos putavit , ut nimirum omnibus primum de rebus dubitarent . Non ad eum quidem finem , ut re ipsa de rebus omnibus dubitatio induceretur , sed tantum ut in

principiis discendi sustineretur assensius , quoad usque

animus veritatem in omnibus exquirere per se , & suavi deprehendere assuesceret. Haec tamen opinio communi sententia repudiata fuit. Lumini enim naturae officere visa est , easque humanae menti tenebras offundere , ex quibus nulla certa emergendi facultas ostendebatur. Etenim non nulla sunt, de quibus dubitare omnino nec positamus, nec debemus; quae clara sunt, pedispicua sunt, & vel ipsi enunciatione , vel certo experimento evidentia. Jam vero quae in philosophicam palaestram induci non potuit, quorsum in artem criticam dubitatio inducenda curabi tur 3 An ut veterum illorum , quos nominavi, Philosophorum obsoletae iam & omnium hominum recte tum de diuina , tum de humana sidesentientium concordibus damnatae suesagiis opiniones instaurentur 3 Quod quidem , quin , simulatione artis

159쪽

rss Da PRAvo ARTIs CRITICIE usueritaeae , aetate hae nostra , ab immoderatioribus Critia eis agatur , quis iam est , qui dubitet 3 ut haec propemodum una ab ipsis dubitatio de animis hominum sublaata esse videatur.

XI. Sed ut ad hominem de quo dico , revertar, &ad eum speciatim sermonem convertam ; id p cum id aggrediebare , ut historiam ecclesiasticam examinandam susciperes, perindene in illam , atque in Poetae nescio cuius carmen , examen tibi instituendum putasti pAn ignorabas, historiam inter atque poesim magnum interesse , semperque interfuisse discrimen e Nesciebas, hanc uno ferme niti figmento , illam maxime veritate p id ergo causae fuit , quamobrem sic in historia gravissima ac sanctissima expendenda versarere , quasi inexplicandis per otium Poetae alicujus exponendisque se bellis operam studiumque collocares P Et vero , opinor, si id negotii sumpsisses, te moderatius fortasse temperantiusque gessisses. Etenim ii ipsi, qui suam in eo operam posuerunt, ut fabulas interpretarentur , in ipsis Poetarum commentis abditam ac retrusam deprehendere veritatem potuerunt. Non enim , ut recte admonet Lactantius , res ipsas gestas finxerunt Poeta , quod si facerent, essent *ani mi; sed rebus gestis quendam

quasi colorem adhibuerunt . Tu contra , quo historiam quodammodo poesi deteriorem faceres , atque adeo contra atque eius natura ferat , commentitiam redderes , quam veritatem illi in fabulis reperire, tu in hi-

160쪽

Aerronis II. LIBER I. isdistoria, quae veritatis testis iure semper meritoque haubita est , invenire non potuisti I Illi evolutam e Poet

rum commentis veritatem explicarunt, tu explicatam in historia dubitationum tuarum involucris implicare coisnatus es Illi latentem ac reconditam introspexerunt, tu promptam oculis atque expositam non vidisti p Illi, ut ita dicam, e mendacio veritatem elicuerunt, tu autem averitate quodammodo mendacium emergere atque exta stere voluisti Quis post hominum memoriam se gessit isto pacto p quis, quis, inquam, praeter unum te, tantum sibi unquam sumpsit e quis conatus est ut unus omnem hoc modo historiam perderet, omnem historicam verim

talem de medio tolleret. Nam si e celesiastica historia omni spoliata probabilitate erit, quid de profana sentiendum putabimus si ecclesiasticis scriptoribus fides abrogabitur, haec scilicet ethnicis adiungetur 3 Her,doto nimirum , Thucydidi , Dionysio , Sallustio, Livio , Suetonio , aut etiam , si superis placet, Apuleio& Luciano F Actum ista ratione , ut videtis , de tota historia esset & conclamatum . XII. Non ista profecta ratione se gessit, vir clarissimus, & nobilis in primis Criticus, qui necessitate utilissimi operis , quod aggressus erat, ad ferendum non de ecclesiastica solum, sed de profana etiam historia iudiacium compulsus, timide ac modeste praefatus nihil prius sibi faciendum existimavit, quam ut omnem a se immo deratioris cujusque in iudicando licentiae suspicionem

SEARCH

MENU NAVIGATION