Josephi Mariani Parthenii S.J. Actiones

발행: 1772년

분량: 485페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

sos Da pRAvo ARTIS CRITICIE usu fas conscriptam . Fuerit; non abnuo, non repugno . id igitur 3 idcircone continuo falsa, & ad arbitrium eonficta existimanda erit Novum sane consecutionis genus , quod hactenus Dialectici ignorarunt ; perinis de quasi stylus non , nisi in re ficta , possit exerceri . Die , amabo te , quid est , quamobrem in re ficta styalus exerceri possit , in re gesta non possit eum idem in utraque aeque facili ratione praestetur . Cuius quidem rei exemplum si flagitas , non longe petendum est, & tibi Hieronymus ipse suppeditat. Hoc enim ipsium prata sitit in altera historia, quam de Muliere septies ictaeon scripsit. Excusat initio narrationis, epistola ail I nocentium data , styli desuetudinem , & , Otium , in quit , quasi quadam ingenii rubigo parvulam licet facultatem pristini siccavit eloquii. Quare ut remissum ac

desuescentem stylum acueret ac renovaret, & eloquii venam, quo iterum exuberantior effueret, sollia

citaret, hanc scribere est aggressus historiam, qua inscriptione duo piaestitit, & stylum exercuit, & vera narravit. Potuit igitur, quod fecit in hac, similiter facere in vita Hilarionis, quin ulla prudens suspicio de Hieronymi fide anxios nos reddere debeat atque sollicitos. Haec clara sunt, atque perspicua. XVII. Sed nos hebetes nimirum sumus, nostri caligant oculi, isti soli acuta , qua pollent, oculorum acie , ea vident, quae prater eos videre nemo neque pStuit, neque vero potest. Exspectemus igitur lippi, dum oc

312쪽

Acrio Nis II. LIBER IV. mos lis nostris novae huius artis criticae , ut ita dicam , isti collyrium illinant, ut tum demum aliquid videamus , di aliquid his de rebus iudicemus. Quanquam , ut quod sentio , dicam , quamlibet novus hic Hieronymi

censor sibi de acumine mentis , & de acuta oculorum acie vehementer placeat, ut, quod nemo ante ipsum via

derit , solus ipse se vidi s se arbitretur, dubitare subit

utrum quas Hieronymus scripsit vitas unquam legerit ac pervolutarit. Si enim eas attente legisset ac diligenter pervolutasset, quandoquidem calumniari in animo h hebat, ex iis saltem aliquam elegisset, cui aliquo modo tanta haerere calumnia potuisset. Nam , cum vi tam Hilarionis vita Malchi Monachi captivi statim eo sequatur, miror sane , cur illam potius optarit . quam

commentitiam esse diceret, hanc praeterierit, quae propter rerum , quae exponuntur, admirabilem quandam seriem adornandae componendaeque calumniae aptior vid

hi poterat, & re ipsa erat accommodatior . Mirabilis enim in ea describitur captivitas , & multo admirabilior non multis sine prodigiis e captivitate insperato consecumta narratur libertas. Quid igitur cauta fuit, quamobrem tam pulchram occasionem elabi sibi iste pateretur Si in hac Malchi vita elaborasset, & aliquid saltem studii pisuisset, aliquid fortasse profeci siet, nec se prope o batum oculis ostendisset. Sed nimirum sita nimia istum opinandi licentia fefellit, & quaeque sine delectu arripiendi consuetudo excaecavit ; nisi forte illud affirmare

313쪽

gio DA FRAvo ARTIS CRITICre usu velimus , istum ea de causa , praeterita vita Malehi Monachi , Hilarionis vitam optasse , ut, cum eo honore , quo Hilarion gaudet, qui sanctus & habetur &colitur, Malchus non gaudeat, eius idcirco intemperantia insignior esset, atque exstantior emineret.

XVIll. Sed quod tandem cumque hac in re huius hominis consilium fuerit, quod nunc non investigo, illa cerate ex ejus opinandi licentia Catholicae Religioni vehementer incommoda consequuntur. Etenim si Hilarionis vita, quae auctorem tam gravem, tam idoneum, tam sanctum habet, falsitatis insimuletur, quid, obsecro, in hoc scriptionis genere reperiri poterit, quod veridicum ,

quod ratum ac certum habendum sit 3 Historias omnes expungamus licet, omnes omnium Sanctorum vitas tanquam falsas & commentitias inducamus. Ego sane non video, quae maior auctoritas resideat in Athanasio ,

qui Antonii Magni, in Gregorio Magno , qui Benedicti, in Ennodio , qui Epiphanii, in Gregorio Nagian-geno , qui Gorgoniae, in Joanne Chry sostomo , qui Philogonii , in Petro Damiano , qui Romualdi, in Bera

nardo , qui Malachiae , in Bonaventura , qui Francisci,& in aliis huius notae, existimationis , sapientiae, sanctitatis Scriptoribus, qui sive vitas , sive elogia Sanci rum scriptis mandarunt suis, non, inquam video , quae maior resideat auctoritas, quam in Hieronymo Doctore Maximo , ut, si eius scripta hoc in genere repudientur , non sint aliorum similiter scripta eodem in

314쪽

genere repudianda . Itaque non ego hic reliquos inis ferioris notae auctores commemorabo , qui praeclaram operam in conficiendis sanctorum virorum historiis & magno Catholicae Religionis ornamento , &siimmo Christianae pietatis incremento posuerunt . Pe culsa enim atque abiecta principum illorum , quos nominavi , auctoritate , reliquorum etiam omnis omniis no auctoritas, ut videtis , concidat necesse est. XIX. Quare non alia hic ego amplius huius inis temperantiae documenta afferam , nec plura hac de re exempla congeram, ne & me dicendo, & vos audiendo fatigem.Dixi iam,ita vos me audire oportere, ut ab uno alterove crimine reliquorum in eodem genere , quae e plicari ab accusatore per tempus non licet, coniecturam capiatis . Et sane utinam, Florentini, crimen hoc,de quo dico , ad unum tantum alterumve Criticum pertineret a Utinam de istiusmodi Criticorum paucitate laetaremur potius , quam de eorundem multitudine querereamur . Verum multo latius , quam ut & ego possim oratione mea comprehendere, & vos assequi cogitatione

vestra possitis, pestifera haec diffusa contagio est, atque Pervasit. Quem enim istorum invenias, qui se huius Criticae generi dediderunt, quibus aliquis hoc in genere auctor probetur; qui numeris omn ibus per ipsos ab lutus sit; quem iidem sive nimiae credulitatis non intamulent, sive falsitatis non arguant, sive aliis nominibus non criminentur, quorum etiam nonnullos usque

315쪽

gia DE FRAvo ARTIs CRITICae usu adeo despectui habent, ut eorum obiectam auctoritatem una mollitie cervicis atque argutia digitorum satis elevatare se putent; vero nomen cum risu excipiant, & modestiae temperati audire velint, si cachinnis ac subsanationi

bus parcant. Horum ego nunc scriptorum causam non

suscipiam , quae suscepta iam fuit ab vitis doctissiniis (a atque idoneis , qui temperantia ac moderati

ne usi ea norunt distinguere ac separare , quae aceruatim isti confundunt atque permiscent. XX. Nam quid praeterea hoc loco commemorem ab istis non in Scriptores solos, sed in ipsos etiam sanctos viros intemperantius inquiri, omnia singulorum pthe Sanctorum dicta ac facta ad acerrimam censuram revocari,pene omnia infinitis dubitationum ambagibus i volvi , pene omnia in falsitatis suspicionem adduci. De nomine, de ortu , de patria, de peregrinationibus , de rebus mirabilibus patratis quaestiones nullo fine instituuntur, dubitationes sine numero commoventur, sus piciones sine modo coacervantur . Qtiid illos nomin

tim appellem e qui ab istis propter rerum gestarum simili-

H Legenda omnino est Praesa. nio, Daniele Papebrockio , tum ab tio, quam Actia Sanctorum premit- aliis subinde egregii laboris consortitit Joannes Bollandus plenam iudi- bus & sociis continuato, & si non eii, plenam moderationis, & vero ae adhuc ad exitam post tot annorum sapiente Critico dignam ; quae duae contentionem perducto , saltem vati virtutes moderationis & iudicii toto de producto elucent sic , ut in ilici hoc immenso in opere ab Heriberto lector nihil requirat, quod al abso-R veido adumbrato , suscepto a Io- lutum boni ae prohabilis Critici os anne Bollando, Godefrido Enscheis ficium implendum pertineat.

316쪽

' Acrio Nis II. LIEER I v. sit m litudinem quandam omnino reiiciuntur , perinde quasi in tot Sanctorum millibus aliqua sive in cultu vitae, sive in peregrinationibus , sive in perpetratis prodigiis similitudo esse non potuerit . Alii quidem aliam fere tenuerunt viam , sed cum omnes eodem , ad caelestem nimirum patriam , tenderent , quid est , cur in ea dem vestigia eorum nonnulli aliquando non incurrerint PQuid denique illa referam e quae passim in Liturgicis ipsis codicibus (H isti condemnant , aspernantur, despuunt , quasi apocryphis S commentitiis referti essent narrationibus . In his aliisque huiusmodi infinita ist rum disquisitio se iactat, in his istorum labor versatur assidue , quae si vellem singula colligere, nullum m dum habitura esset oratio XXI. Atqui aliquis certe modus tantae intempera tiae meo quidem iudicio est constituendus. Nam quod Criticae genus istud esse dicam quod exlex, sine modo, quo libet impune vagetur, & sacratiora ipsa adyta pecvadat atque perrumpat 3 Non iam tentatur solum , quod ille expertus vacuum aera pennis non homini datis, sed calum ipsum petitur stultitia; ut ego sane , qui vom

317쪽

gro DE PRATO ARTIs C UTICAE usu rabula omnia potestatis , imperit , dominationis, ilicentiae , intemperantiae Iam consumpserim , quo potissimum nomine artem hanc , ut ab istis exercetur , appellem , non inveniam, nisi forte illud in eam quadrare

existimetur inauditae cuiusdam proscriptionis , qua illius caelestis patriae coloni ex illis ipsis supernis sedibus , quas tibi vigiliis , ieiuniis, laboribus, sudore multo, & fuso

etiam non raro sanguine acquisiverunt, iniquissimo iure propemodum exturbandi exterminandique denotentur. - XXII. At enim multa in Sanctorum historias irreis pserunt, quibus censura non parcat , & quae merito ab eorundem historiis removeantur. Audio ; atque in hoc non repugno , non contradico . Potuit , ego quoque concedo, interdum humana Scriptorum ipsorum infirmitas labi, potuit credulitas decipi , potuit simplicitas captivari; .potuit his in rebus se vulgus immiscere ,& , ut est natura ad rerum admirabilitatem augendam proclive , nonnulla depravare , potuit denique u rum admixto false corrumpi . in id igitur 3 proiiciamne aurum , quod fere purum non est , & multa ex diversis inferioris notae metallis , de vero etiam luti ipsius ac terrenae fecis concreta habet Sanctorum historiae non plus fere quam humanam sibi vindicant fidem , non solidiori, quam quod humana substernat fides , fundamento nituntur. Sed hoc ipsum fundamentum ab istis subrui , humanam hanc fidem iis abrogari , hoc ego dico , & -- pius dicam , & sine intermissione dicam nullo modo esse

318쪽

ferendum. Itaque per me licet Historicorum , qui haee vel illa de sanctis viris posteritati tradiderunt, ingenium, gravitas, eruditio , probitas , fides exquirantur; hiastoriarum ipsarum veritas expendatur , omnia suis ponderibus examinentur , vera a falsis secernantur ; S, si quod est aliud , omne boni censoris ossicium expleatur. Sed adsit modus, adat aequitas , adsit sobrietas , adsit aliqua praescriptio , di illa presertim , quam saepius ampellavi , & qua una virtutes Mines , quae a Crisico requiruntur . comprehendisse mihi videor , temperantia adhibeatur.

319쪽

ARTIS CRITI CR

US U

REDO ego vos superiore actione vehementer esse miratos , Florentini,

eo usque istorum in opinando evasis, se licentiam , ut sanctissimis viris ,

quorum memoriam venerari ac reve

reri sanctitatem maxime debuissent, non modo non pepercerint; sed eosdem etiam in supernis illis sedibus constitutos , in quibus cum Christo beati regnant ac vivunt, propemodum adoriri novo atque inusitato more non dubitaverint. Verum , ut , quod sentio , libere dicam , tametsi hoc indignum valde & effuta cuiusdam intem, perantiae est , mihi tamen neque novum in illis, neque inusitatum , neque vero magnopere pro caetera intempe rantia mirandum videtur. Dixi antea, semel illos prae-

320쪽

eipitem nimium lubricae artis ingressos viam nequaquam futurum , ut se intra praestitutos cuiusdam moderationis terminos continerent, quin in deterius ruerent, &sivi periorem intemperantiam nova semper eaque maiori intemperantia cumularent. od iam fore certo pra, dixeram , hoc ut demonstravi, & novis a me documentis confirmabitur , non sine Catholici nominis probro , nee minore Catholicae ipsius Religionis detrimento evenit. Atque utinam secus , atque ante denunciaram , accidisset ; utinam a me graviora istis , quam quae hactenus objecta sunt , opponi non possent, & interceptus nunc actionum mearum consistere hic necessario cursus atque haerere cogeretur. Mihi sane molestumhoe ( ita me Deus adiuvet, ut ex intimo animi sensu i quor , & quod latet in pectore vere sincere que exproismo mihi, inquam , molestum hoc ac grave non enset; immo vero gauderem maxime, & pro eo , quo erga Catholicam Religionem amore sum atque esse deis heo , addo etiam, pro meo erga istos ipsos studio, mihi in praesens ademptam ulterius in accusando progrediendi facultatem incredibiliter vehementerque laetarer . Non enim me ad hanc accusationem privatae ullae simultates inimicitiaeque, quae cum his intercederent, peris

traxerunt quae quidem si intercessissent, facile eas ego cum ipsis , tum praecipue Religioni remisissem , libenterque condonassem. Verum ista ipsa Religio , quae me , quod saepius professus sum , ad hanc causam susci

SEARCH

MENU NAVIGATION