Josephi Mariani Parthenii S.J. Actiones

발행: 1772년

분량: 485페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

Ds p Ravo ARTIS CRITICIE usu

piendam impulit, dies noctesque stimulat , quietum e se non sinit, & non solum ad perstandum in instituto,

sed ad idem acrius etiam ac vehementius urgendum imis

pellit . mo quidem loco non dubito , quin isti aegre

admodum laturi sint, & deteriorem fortasse in partem accepturi odiosi accusatoris in incoepto perseverantiam. Sed, praeterquamquod privata incommoda publicae utilitati sunt anteponenda , sciant me bono animo agere cum ipsis , nec tam communem in hoc iudicio respicere , quam peculiarem ipsorum spectare utilitatem , illudque habere propositum, & pro viribus contendere , ut , si quo modo possim , ipsis prosim, de

ita prosim , ut in posterum meliore conditione sint, quam hactenus fuerint, & ipsi fortasse esse volunt. Etenim non ego ex eorum condemnationa ulla mihi spolia flagito atque deposco ; neque vero ullam nominis famam atque existimationem quaero , unde crescere mihi liceat, qui in novissimo loco recumbens ad altiores gradus ascendere nec laboro nec volo, sed satis amplum qualiscumque huius contentionis meae praemium me reportasse arbitrabor , si eos ab immoderata opinandi licentia ad certam quandam temperantiam ac moderationem , a pravo Artis Criticae usu ad rectum ejusdem artis usum Deo bene iuvante traduxero. apropter, quamcumque tandem in partem ea , quae dicturus sum, accepturi isti sint, non magnopere laborabo, & nihilo secius persequar instit tum , urgebo propositum , obsequar studio erga Cath licam

322쪽

Aerio Nis II. LIBER v. sislieam Religionem meo , obsequar vestro, & pergam,

quantum assequi potero , bonorum omnium votis satisfacere . Ita mihi favor vester atque humanitas , quam hactenus expertus sum , adsit, ct me ad exitum usque prosequatur, ut ego huius ipsius, quam accuso, intemperantiae progressiones , quod iam recepi, vobis non ostendam solum , sed etiam , quoad per vires liacebit , efficiam , ut vos quoque, quos summa de nimia istorum in opinando licentia admiratio coeperat, novis iisque gravioribus de eadem ipsa licentia edocti exemplis mecum una in posterum mirari desinatis. - IL Sancti viri, quorum de hi st oriis iam egimus, noustium rebus praeclare gestis eximiisque virtutibus , quia hus , dum viverent, floruerunt , sed etiam admiranda illa a Deo ipsis tradita potestate, qua multa supra humanae naturae modum facere poterant, di re ipsa consueverant, quam maxime celebrantur. Hoc autem ipsum Christi

Domini denunciatum fuit oraculo , qui disertissimis verbis affirmavit; Discipulos suos non solum mirabilia, quae fecisset ipse , facturos, sed horum etiam majora facturos . Eventus porro ipse , ut in Sanctorum ipsorum monumentis passim legitur, tantae praedictionis veritatem confirmavit. Jam qui prodigia sanctis viris aliqua ratione adimere conatur, is non tam in eos criminosus ostendi tur , quam in Deum ipsum , cuius omnipotentiam quodammodo videtur circumscribere , iniuriosus esse sonvincitur. Nihil enim est, quod Dei opt. Mam nu

323쪽

gro DE PRATO ARTIs CLITICAE Usumen clarius evidenti usque declaret, quam prodigia , quae a sanctis viris vulgo & passim perpetrata dicuntur . Haec immoderatiores Critici nostri non negant ea quidem ; sed, quod in huiusmodi rebus factitare consueverunt, quantum assequi vel commovendis suspicionibus, vel eongerendis dubitationibus, vel siqua alia ratione

possunt, convellunt , ut ex hoc capite maior , ut via detis , eorum semper ac maior intemperantia , quod demonstrandum suscepi, convincatur.

III. Atque ut sine cunctatione , & a me instituto iam more ad hoc ipsum docendum veniamus, Hi storiam scitote quandam , quae sanctorum virorum res gestas complectitur, in lucem fuisse editam . Haec autem ab auctore suo homine externo tanta tamque exquisita diligentia , tanto artificio, tanta sollertia contexta fuit, ut ab ea, quae hic vel ille sanctus vir patrasse fertur, sublata miracula ac praecisa inveniantur. Sed praeliat facti tam singula ris ab ipsomet auctore exquirere & audire rationem , quam sane gravem fuisse necesse est, quae hominem eo adigere potuit, ut prodigia contra omnium Ecclesiasticorum scriptorum consuetudinem atque auctoritatem ex historia sua expungeret atque deleret. Excogitate , Florentini , rationem , quam potestis, acutam, novam , singularem ; vincam tamen exspectationem vestram . Hunc igitur auctorem, qui Sanctorum vitas

tam foede, ut dixi, circumcisas ac mutilatas edidit , tantum abfuit , ut facti sui puduerit , ut excusa dum

324쪽

Acrio NIs II. LIRsR v. sardum etiam defendendumque susceperit. Accipite rationem peracuto ac religioso homine dignam . Ait fenoluisse ea seribere , qua homines admirarentur ; maluisse, quae imitarentur , litteris consignare , IV. o rem novam atque hactenus inauditam l O cogitatum plane incredibilet quo id agitur ac moli tur, ut, si quo modo fieri possit, omnis prorsus admiratio

de mundo tollatur. Hic ego miror vehementer, miramini vos, Florentini, & omnes, qui historiam hanc in manus sument, non minus , quam ego , quam vos, profecto mirabuntur, quid cauta fuerit , cur auctor hic adeo admirationi infensus exstiterit, ut eam in lectoribus su is sibi nequaquam excitandam putarit; nec vero animadverterit, se, dum omnem comprimere admirationem conatus est, hoc ipso magnam de se , magnam de suo singulari facto omnium admirationem commovisse . anquam , ut castigatius loquar , stomachor ego , stomachamini vos, Sc omnes, quoiqnot hoc opus legent, profecto stomachabuntur ; ut re ipsa non

iste quidem admirationem sui excitarit, sed omnium moderate , & recte , ct pie sentientium in se indignationem concitarit.

v. Sed quid tandem vitii in admiratione deprehendit iste , aut deprehendere potuit, ut eam in lectoribus commovere refugerit, ae propemodum exhorruerit suis e Atqui Deus ipse tantum abfuit, ut ab admirati omne refugeret, ut eam etiam in condenda pulcherrima Tom.I. X hac

325쪽

ga et D A PRAvo ARTIS CRITIC ae usu hac rerum universitate dedita opera industriaque quaruserit. Quorsum enim tantopere ornatui indulsit 3 quora sum caelum tot luminibus, signis, planetis, oderibu que distinxit quorsum terram tanta tamque admirabili arborum , herbarum , stirpiumque varietate convestivit e quorsum, inquam , tantus in tanta molitione rerum ordo , varietas, species i copia, venustas 3 Demfecti, inquit, Mi caeli di terra , (Gen. II. I. O omnis ornatus eorum. Tantam , credo , speciem tumemtis & brutis animantibus spectandam Deus admirandamque proposuit, & non potius expositam esse voluit hominibus, quibus & omnipotentiam ostenderet siuam , ct in eorum animis iustam ac debitam tot admirandis ab se constitutis operibus admirationem conciliaret. VI. Neque vero in tam admirabili rerum condenda oradinandaque varietate admirationem quaesivit solum, sed Cam etiam,ac praecipue quidem,& nominatim ab hominiabus requisivit. Nam quid Sequentius in sacris Scripturis occurrit 3 quam illa ; cordor mirabilium tuorum , de laudans altissimum de mirabilibus Dis , dc Marrate omnia mirabilia eius , & considera mirabilia Dei, aliaque hujusmodi sexcenta, quibus passim Deo ipse hortatore atque adeo impulsore ad suprem i numinis, eiusque

operum admirationem erigimur atque excitamur is

id e Deus mirabilia sua suspici vult, considerari vult , laudari, narrari, praedicari vult; iste nimirum sese interponet , ct , si qua admiratio in hominum animis exci-

326쪽

Acrio NIs II. LIBER U. tari coeperit, eam comprimere , atque in ipta exortu ac semine elidere prorsus non dubitabit Isto sellieet

auctore ac suasere tantam pulcherrimarum rerum varietatem , speciem , venustatem, tantum ornatum ,

quo perfecti sunt caeli & terra , non admirabimur , nee tenue saltem hoc munificentissimo ac magnificentissimo Domino tot nominibus debitum admirationis tri butum exsolvemus pVII. Jam qui in condendis rebus inanimis sensuque carentibus tam admirabilis fuit, multo sane admirabilior idem exstitit in servis suis , non solum propter eximias , quibus illi excelluerunt, virtutes, sed etiam propter signa atque miracula , quae patrarunt ; ab eodem enim fonte & eximiarum virtutum copia, & patrandorum miraculorum potestas in eosdem redundavit. Verum , quanquam virtutes merito suo prodigiis sint antepone dae a tamen nescio quomodo haec prae illis vehementius homines commovere solent,& acrius eorum animos percellere atque ad sui admirationem excitare . inos igitur tanta collata potestate Deus admirabiles effecit, & in quibus ipse admirabilis exstitit, & se admirari profecto voluit, nos isto auctore nequaquam eos suspiciemus atque mirabimur p & quo omnis admirationis occasio tollatur , novo more atque exemplo prodigia ab eorum historiis removebuntur puIII. Veteres certe illi sanctissimi ac sapientis, smi Ecclesia Patres , quibus novum hoc consilium X a ignorum

327쪽

ga DE PRAvo ARTIs CRITICAE usu ignotum prorsus erat, nec vero ingenio ipsi suo aliquid huiusmodi excogitare poterant , non ita sese profecto gesserunt, nec sibi a referendis sanctorum virorum prodigiis abstinendum esse existimarunt. Hoc inter caeteros, ut de Cypriano , Athanasio , Ambrosio , Hieronymo, aliisque Patribus bene multis sileam , praestitit Augustinus lib.xxi I. cap.viti. de civit. Dei, ubi narrat miracula , quae ad Aquas Tibilitanas , quae in Castello Synicen si , quae Calamae , quae alibi passim ea aetate beatissimi Protomartyris Stephani implorato auxilioeopiosa atque illustria patrabantur . Quid illa , quae sermone CCC xxm. ex iis, quos de Sanctis inscribit, ab eodem beatissimo patrata Stephano fuse luculenterque persequitur e Quid illa , quae leguntur in eius Confessionum libris , ubi illius nominatim prodigii m minit, cui ipse, Mediolani cum esset, interfuit. & quod

Deus ostendit, cum sanctorum Martyrum Gervasit re Protasii corpora recenti respersa sanguine , ac si eo ipso die martyrio affecti fuissent, a Sancto Ambrosio repe ta sunt. Miracula, credo, doctissimus ac sanctissimus vir & scribendo , & conesonando persequebatur, ut nimirum lectores auditoresque suos minus de imitatione sollicitus, vana quadam atque inani admiratione dem fixos ac suspenses teneret. IX. At enim fortasse sterilis, & bonae frugis pro sus expers existimanda admiratio est , ut propterea iste

ei se jure iniquum adeo infestumque praebuerit. Steri-

328쪽

tis admiratiot Bonae frugis expersi o noster osor admirationis huc ades , ac paullisper adsta , & vide, quam multa quamque excellentia ab admiratione , quae in nostram titilitatem derivari possint, bona proficiscantur . in magnitudine, inquit, ( Sapient. xuI. v.) speciei, Ocreaturae, quae utique sui admirationem excitant, coognoscibiliter poterit Creator horum videri a neque vim deri solum , sed etiam divinae eius perfectiones aliquomodo intelligi possunt atque cognosci. Invisibilia enim, ut ait Paulus Apostolus , ( ad Romanos I. xx. 3 ipsius a creatura mundi per ea , qua facta sunt intellecta conspiciuntur; sempiterna quoque ejus virtus , O divinitas . Jam , si ex admiratione hoc solum boni proveniret , ut specie ac magnitudine creaturarum obiecta ad Creatoris cognitionem erigeremur, parumne utilis ac frugifera admiratio existimanda esset Nam quid homini in hac vita expetendum est magis , quam conditorem suum auctoremque cognoscere Atque hac fere via, multi Gentiles & considerando opera Dei & almirando ad Dei ipsius notitiam evaserunt. Nisi forte eam fingis admirationem , quae stupida sit, & quam nulla consideratio consequatur. Bestiae enim admiranda videre possunt, admirari non possunt , quia carent i telligentia. Porro ex cognitione Dei illa proveniunt, nisi prava voluntas obstet, ut eum colat, diligat, 'ei pareat, & fidelem se praestet in hac vita, quoad usque illum in altera tanquam finem consequatur. Spe

329쪽

ras Da PRAvo ARTIs CRITICAE usu cies rerum admirationem commovet, admiratio con

siderationem gignit, consideratio cognitionem Dei , c gnitio Dei & cultum , & obedientiam , & amorem parit , ex quibus illa demum superna ac sempiterna emergit beatitudo. Hae sane bonae fruges sunt, quae ex hoc , veluti admirationis agro, quem tu inanem ac sterilem videris existimare , copiosae atque uberes efferri possimi, & vero efferuntur. X. Nam quid de prodigiis nominatim dicam 3 quot,& quanta bona ex iis proveniant; quantae erumpant utilitates , quid commemorem Prodigiis nutrimur, atque alimur ad Fidem . Prodigiis in ipsa Fide eonfirmamur . Prodigiis Catholica olim Religio longe lateque per totum terrarum orbem diffusa fuit ac propagata . Prodigiis etiamnum propagatur ; quod recentissima utriusque Americae & Indiarum exempla declarant. Prodigiis ad fiduciam erga Deum , & Sanctos ipsos excitamur, ut ea etiam , quae supra naturae modum sunt, nos similiter, atque alios, quos aut legimus aut audivimus, aliquo in discrimine sive animi, sive corporis constitutos, consecuturos esse confidamus . Prodigiis siepe terremur, & proposita Dei vindicis in scelestos animadversione a vitiis ad bonam frugem revocamur . Prodigiis & Sanctorum cultus augetur, & debiata Deo prodigiorum auctori veneratio incrementum capit . Tolle prodigia , iam uno eodemque tempore tot ac tanta bona sustuleris. Nunc quid vis amplius ut

i cum Disit iros b, Goc le

330쪽

Acrio Nis II. LIRER. V. 32

eum admiratione in gratiam redeas, nec eam pergas bonae frugis vacuam atque inanem criminari .

XI. Dicis, te uni imitationi studere etoluisse , O ea

scribere, qua homines non admirarentur ; sed quae imitarentur . Audio . Sed primum , quomodo doces , admia rationem cum imitatione componi non posse I Meo quidem iudicio admiratio nunquam imitationi impedimento fuit, quominus proficere propositis Sanctoruni virorum exemplis possemus, etiam si coniunctim cum prodigiis virtutum exempla proponantur . Nisi forte tu pertimui iii, ne lectores tui cum miracula legerent, posia habitis virtutibus , ea sibi tantum imitanda arbitrarentur ; ut exempli causia qui mortuum ab inferis excitatum legerit, sibi similiter imitandi causa excitandos e se ab inferis mortuos existimaret. Facile quivis lector, quae admiranda , quae vero imitanda sint, separare novit a que distinguere . Cur igitur ea tu , quae copulari inter se possunt, dummodo ad diversia referantur , ditacianda

existimasti Deinde, qui ostenditur a te, prodigia ipsa

ad imitationem, hoc est ad mores nostros componen

dos , & vitam recte instituendam nihil conferre posse. Atqui , ut inquit Apostolus ( ad Romanos xv. I v. Suaecumque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt. Jam in Scripturis sanctis quam multa a Moyse& Iosue clarissimis populi Israelitici Ducibus, quam multa ab Elia & Eliseo celeberrimis Prophetis , quam- multa a Christo Domino Reparatore nostro in Evan

SEARCH

MENU NAVIGATION