장음표시 사용
331쪽
gaS DE PRAvo ARTIS CRITICAE ussgelio, quam item multa ab Apostolis in Actis Apolliolorum patrata illustria prodigia narrantur 3 Haec nimirum omnia tibi , qui idcirco admirationem excluseris, ut certius imitationem obtineres , fortasse a sacris codicibus removenda videbantur , ne forte Spiritus Sanctus , cuius aflatu sacri codices conscripti sunt, minus de imitatione sollicitus unam captare legentium admirationem voluisse arguatur . Prodigia
igitur illa cum ad noseram doctrinam scripta sint, existi. mandum sane est , multum ad ipsam etiam morum institutionem plurimumque conferre ; quod si illa, cur non ea quoque simili ratione , quae passim in Sanctorum historiis referuntur Z Haec autem aliaque huiusmodi si ante tibi proposuisses , & attentius considerasses,
quam operi tuis manum admoveres , te multo profecto aliter in conficiendo illo ipse opere tuo gessisses . XII. At inquis , te excepisse prodigia Divina auctoritate consecrata . Credo equidem ; sed ista i sa praeclara exceptio parum tibi suffragatur. Etenim ratio illa tua, si recte animadvertis, cum omnia semque assiciat prodigia , inde consequitur necessario sui si propter imitationem , cui admirationem ossicere videris existimare, ab Ecclesiastica, propter eandem causam etiam a divina Historia miracula omnia removenda sint. Tu vero, qui sacram reveritus auctoriat tem ea admittis prodigia , quae in Scripturis enuncia tur , cur ea respuis, quae in ipsis Scripturis divina i
332쪽
terposita auctoritate esse in posterum perpetranda disertissime aperti ssimeque affrmatur. In nomine meo , Christus inquit ( Marc.xv l. xv I ii. damonia dicient, linguis loquentur novis , ferpentes tollent, di si mortis, rum quid biberint , non eis nocebit super agros manus imponent di bene habebunt. Quorsum tam ampla ac magnifica promissio si nullus post ipsam promissionem nullus inquam fuisset aut daemon eiectus , aut aeger sanatus, aut serpens sublatus , aut mortifera veneni sublata vis. Prodigia igitur, praeter ea , quae in sacris codicibus i guntur , multa fuisse consequentibus ab hac promissione temporibus patrata , universe ac generatim negari non potest . inod si ita est, cur ea tu omnino ab historia tua removenda existi masti, perinde quasi omnia suspiciosa essent, di omni prorsus auctoritate destituerentur pXIII. An, si tu aliquam vel mediocrem diligentiam adhibuisses, fieri poterat,ut in collectione tot prodigiorum
atque acervo unum alterumve saltem non invenires,quod
probares , quod dignum , cui aliquis in historia tua locus esset, arbitrarere Quid e nullum igitur auctorem reperiare potuisti, cui fidem haberes Nullum prodigium, quod certum existimares e prorsus nullum p Non illa, quae passim a sanctis Patribus referuntur ; non illa , quae a gravissimis auctoribus commemorantur ; non illa, quRab ipsis Conciliis rata habentur ; non denique illa tanto tamque exquisito studio examinata , de quibus Romamna nunc Ecclesia . cum sanctis viris publicam vener '
333쪽
Da FRAvo ARTIs CRITICAt usutionem decernit, iudicium interponit suum . Magnum videlicet aliquid erat , & intolerandi, credo , laboris, illam , quam dixi, diligentiam adhibere , aliquem habere delectum, &, si aliqua adhibita diligentia nullum probabitim auctorem , quem sequereris, si nullum habito delectu prodigium, de quo dubitari non posset , iiis venisses , tum demum , quod tibi visum esset, faceres ,
tuum institutum teneres , & novo more atque exemplo
omnia ab omnibus omnium Sanctorum historiis miracula prorsus tolleres atque praecideres . id igitur cauta fuit, cur in re tam certa atque explorata, in qua nullum esse poterat, dummodo aliquam in referendis prodigiiseertam rationem tenuisses , errandi periculum , in qua Sancti Patres, in qua Scriptores omnes, qui Sancto rum res gestas vulgarunt, immo ipse Spiritus Sanctus exemplo suo tibi praeiverunt, quid, inquam, causae fuit , cur tu solus hac in re tam diligens, tam religiosus , tam Lautus Ac acutus , tam denique singularis. esse volueris , cum praesertim tibi conficiendi operis , quoa
ad fovendam pietatem maxime conduceret, provin
ciam suscepisses p . XIV. Sed quid ego longius hunc hominem insequar e
perinde quasi solus esset in crimine ; nec husus ipsius , quod nunc 'redarguo, criminis socios haberet multo furtasse perniciosiores , qui contra atque hic , de quo diximus, praestitit, cum miracula omnia verbo tenus admmittere videantur, nullum respuere , re ipsa nullum a
334쪽
Acrio Nis II. LIBER V. 33rmittunt , omnia respuunt. Eos enim veritati, certit dini , probabilitati, verisimilitudini coni lituunt terminos, tam presse definitos, tam arcte circumscriptos , ut prope miraculo habendum sit, si aliqua inter hujus nodi eam cellos prodigia locum inveniant, & intra illos per vim compingi possint, quin loci angustiis excludantur. Eraenim si miracula , quae paullo inusitatiore modo naturae modum superint, ea incredibilia existimentur, iam de omnibus pene miraculis actum esse, nemo est quin videat.Quid vero illi multo prioribus perniciosiores qui in re sancta male salsi , ne dicam impii, visiones, quas vocant , raptus, extases , aliaque huiusmodi per corporeas species sanctis viris oblata contemnere solent atque ridere ; perinde quasi similibus corporeis refertae speciebus Scripturae non essent , quibus aliud ostenditur , aliud indieatur. Praeclare Augustinus generatim atque universe de prodigiis omnibus , quae acriorem sui excitant admirationem , animosque hominum vehementius percellunt, praeclare, inquam, Epist.Lxiv. Si hoc, inquit , quod de Iona scriptum est, Apuleus Medaurensis, vel Apollonius radianaeus fecisse dicerentur , quorum multa mira nullo fideli auctore jac ant, non jam in is
XV. Sed pergant porro isti de re Catholica isto modo bene mereri ; pergant criminari prodigia ; pe
gant eorum , qui ea narrant, elevare auctoritatem.
Magnam profecto gratiam se ab infensis Catholicae Reli
335쪽
gga DE PRAvo A Rr Is CRITICA usugioni hominibus inituros certo sciant , quibus certi sitisma Fidei nostrae indicia remittunt atque condonant . Ecquando enim ipsis prodigia, quae passim in Ecclesia
Catholica perpetrantur , obiecta sunt, ut iis se vehementissime oppugnatos non senserint 3 Cum huc pertrahuntur inviti, quid dicant ignorant, quid reponant non habent; hoc convicti argumento obmutescunt, & C tholicam Religionem prae sua veram & unice veram taciti coguntur agnoscere. od quidem credibilitatis , uti vocatur, argumentum tanti semper ipsi fecerunt, ut cum veris prodigiis destituerentur, falsa confingerent, quo errores suos populo persuaderent, qui huiusmodi veritatis testimonia , quibus fere unicis convincitur ac tenetur, flagitat atque reposcit. Nunc vero hac cura , quae eos semper maxime torsit, per istos liberati sunt. Aculeus hic , qui eos nunquam non acrius Pupugit , de eorum animis sublatus est . Iam minime in posterum ad astus, quibus falsa miracula confingant, confugere necesse habebunt. Jam nostrorum liberalitate ce forum utentur ; nec sibi profecto deerunt, quin hanc tantam & defendendi sui, & nos oppugnandi oblatam a Catholicis ipsis opportunitatem arripiant, ex eaque ad Catholicae Religionis damnum exitiumque proficiant.
XVI. Hic iam , quod proposui, cum satis docuerim , actioni huic meae modus a me imponi posset. Sed ignoscite , quaeso Florentini , si ulterius progrediar, dedate mihi hane veniam , ut, quandoquidem de prodigiis agia
336쪽
Aorio NIs II. LIRAR U. agimus , peculiari cuidam meo studio obsecundem , &unius nominatim eximii hoc ipse in genere Seriptoris causam contra illos defensionemque suscipiam . Vestrx in me audiendo singularis humanitas fortasse facit, ut ego ista ipsa vestra humanitate , dc vero etiam patientia abutar , ac longius, quam par est, producam orati nem meam ; sed iterum quaese vos, date hoc mihi,
quod enixius possulo; quo, quam brevissime fieri a
me poterit, transacto , perorabo.XVII. inam multa Gregorius ille cognomento M gnus, quam omni doctrina referta, quam toti Ecelesiae salutaria scripserit, nemo est, qui ignoret, cum luce ipsa meridiana clariora sint tanti viri opera; inter quae summa laude ii feruntur libri, quos Dialogos imscripsit, in quibus conficiendis perficiendisque ita vir summus elaboravit, ut in illis suam effgiem plane ad vivum expresserit, nobisque spectandam atque oculis propemodum ipsis usurpandam exhibuerit . Quae duo
consocianda divinus Praeceptor discipulis edixit suis, prudentiam nimirum serpentis, & columbae simplicitatem, haec, meo quidem iudicio , non in omni solum actione vitae coniunxit sic , nihil ut de simplicitate prudentia , nihil de prudentia simplicitas decerperet; sed etiam inscribendo ita copulavit , ut in omnibus suis operibus insigniter emineant & mirabiliter eluceant . Atque ut singillatim de eius Dialogis, de quibus sermo nunc instituitur,
quod sentio , dicam , hos ego libros legi persaepe , &
337쪽
g; DA PRAvo ARTIs CRITICIE usu vehementer in his demiratus sum non singularem tam tum in rebus narrandis fidem , sed ipsum etiam elocutionis genus. Quare his libris nihil puto esse , nec veta
m esse posse venustius. Stylus enim, (M si quid de stylo iudicare possium, mira quadam & subtilissima, ac pia
ne aurea mediocritate temperatus est ; atque eius generis , ut, qui eum penitus non introspiciat, illum fa-elle assequi imitando se posse confidat, idem vero eo pertus , in ipse conatu succidat atque deficiat . His de caussis hi libri mihi semper ita probati fuerunt , ut eos, quemadmodum dixi, saepe legerim , & nunquam expleri eorum lectione potuerim , neque vero possim , usque adeo & legendo delector, & sine satietate delector
XVIII. Porro his ipsis in libris multa admiranda ,
cx3 Contra atque hie de Gregorii stylo Parthenius sensit , de suo ipse
Gregorius Dio videtur sensisse, qui in fine Praefationis , quam Enarrationibus suis in Sanctum Iob praemittit, & S.Leandro Hispalensi Episcopo inscribit, diserte affirmat se desuli elegantia non admodum laborare ; Indignum, inquit, veheme ter existimo, ut verba ea sui Ora. rati restringam sub regulis Donati. Sed, praeterquamquod pro sua animi demissione ita sanctus vir locutus est,
sic ad eloquentiam nainra ipsa factus erat , ut non posset non esse elegans. In coagmentatione verborum , in clausulis periodorum sane harmonicus est & suavis . Neminem autem adeo insulsum futurum arbitror, qui ei vel barbarismos vel soloecismos objiciat, quos linguae, qua tunc homines loquebantur, usus effecerat
ne harbarismi vel soloecisini essent ;usus, inquam , siuem penes, ut ait ille, arbitrium est, di ius, di nomma laquendi. Delicati nimium alisque adeo inepti existimandi sunt .
qui secus sentiant. Caeterum Patres omnes suum prope tum eloquentiae caracterem habent, quem qui probe internoscat , non poterit eorum Iectione non vehementer delectari.
338쪽
Acrio NIs II. LI AER V. multa supra naturae modum a sanctis viris perpetrata continentur. Multa de sancto Benedicto Monachorum parente ac magistro longe clarissimo, multa de aliis pra cipuae sanctitatis viris mira narrantur; ut hoc etiam nomine magnam ei habere gratiam Historia Ecclesiastica deo beat,quam incredibilem in modum locupletavit. Plurima enim vir accuratissimus collegit, quae nisi ipse litteri posteritatique commendasset , in tenebris consepulta oblivionis perpetuo iacuissent . inare opera atque asesiduitate sua effecit, ut, qui rerum copia munumentisque Graecos superabamus, ab iisdem, qui in prodenda rerum starum memoria sane accurati fuerunt , studio diligentiaque ne vinceremur. XIX. Haec a me vere de tanto Ecclesiae Doctore dicta esse arbitror ; & non tam a meo , quo praecipue in eum feror , pietatis atque observantiae studio , quam ab unius veritatis amore profecta . Porro hunc talem ac tantum virum , qui in tam praecelso culmine locatus omnem extra teli iactum constitutus esse debuerat , quis non crederet istorum censuram evasisse pEvasisse i immo vero hunc ipsum , de quo dico ,
talem ac tantum virum non sua divina virtus, non sapientia , non gravitas, non dignitas , non locus , non auctoritas ita sepsit atque munivit , ut ad illum, perfractis tot repagulis , licentior istorum censura intemperantiorque non pervaserit. Multo patentiores , inquiunt, quam opus erat, in mero etiam patientiores hominum
339쪽
Da pn Avo ARTIs CRITICIE usu sermonibus mirabilia ferentibus aures Gregorius praebuit; quasi vero nos non multo , quam oportuit, patentiores , ac patientiores tot iactatis in Patres conviciis aures hactenus praebuerimus, & adhuc praebere cogamur. Ni miae igitur, ut videtis, credulitatis insimulatur Gregorius in conficiendis illis suis Dialogorum libris referendisque prodigiis; minimi consilii, nullius prope iudicii , qui mira omnia , quo tandem cunque auctore oblata , nullo delectu arripuerit, litterisque mandarit. XX. Agite vero nunc, & primum vosmetipsi an accuratius quidquam ac diligentius fieri potuerit, cognoscite; tum vero utrum illae contumeliose voces, quas ego mei hisce auribus accepi, quibusque non sine stomacho & non raro interfui, iactari debuerint, iudic te. Qui mirabilia narraturus erat, quae de sua veritate dubitationem fortasse aliquam suspicionemqtie commovere possent, quo omnem dubitationis ac suspicionis ex legentium animo scrupulum eximeret, & nostrorum nimiam Criticorum in inquirendo diligentiam anteverteret, opus suum ab hoc exordio auspicatur, quod pradictat audire , quo tanti viri diligentiam simul , ac prudentiam admiremini. Ea , inquit Petrum Di ac num suum alloquitur, quem in his Dialogis interloc torem adhibet ) , ea , inquit, quae mihi funt virorum
venerabilium narratione comperta incunctanter narra , faneta auctoritatis exemplo, cum mihi luce clarius com
340쪽
erunt, non visu, sed auditu didicerint; sed ut dubitautionis occasionem legentibus subtraham , per singula qua describo , quibus haec narrantibus mihi comperta sint, manifestabo. Hoc vero scire te cupio , quia in quibusedam sensum folummodo , in quibusdam vero , verba eum sensu teneo ; quia si de personis omnibus ipsa specim
liter verba tenere voluissem , haec rusticano usu prolata , Ius scribentis non apte fusciperet; Seniorum valde ven rabilium didici relatione , qua narro. XXI. od hoc in exordio recipit, nimirum , ut quibus haec vel illa mira sibi narrantibus comperta fuerint manifestet, hoc toto in opere praestat sic , ut fere in principio uniuscuiusque capitis illa suo quaeque loco a commodata legantur 3 Libertini viri Reverendi mi, Fortunati Venerabilis Abbatis , Leandri Episcopi, Ga dentit Presbyteri , & reliquorum , quorum hic non est
necesse indicem texere , relatione , narratione , cogno vi , accepi, didici. Praeterea in singulis narrationibus loca, tempus, personae designantur; locorum , temp ris , personarum notantur adiuncta ; nec ea sibi obiicere interdum omittit, quae dubiam ac suspiciosam facere narrationem possent; nec vero etiam ea non diluit
ac plane dissolvit, quo omnis omni dubitationi ac siu-spicioni aditus intercludatur . Hic ego rogo vos, Flom rentini , qui isto se modo gesserit, potueritne credulitatis & nimiae credulitatis iure insimulari Z Ego certe non video , quid gravius ad veritatem ostendendam ,