장음표시 사용
341쪽
sas Da PRAvo ARTIS CRITICIE usu quid ad omnem dubitationem , & vel ad minimam te nuissimamque dubitationis suspicionem amputandam non dieam fieri , sed ne excogitari quidem a diligenti G-mo accuratissimoque Scriptore accomodatius potuerit. XXII. Miracula quidem sanctus Scriptor narrat, ct multa narrat, & illustria narrat, & inusitata narrat; sed ea, quae narrat, singula sibi virorum fide dignissimorum narratione comperta narrat. Prodigiis utique totum illud opus contextum est , sed non tam prodigiis, quam summis gravissimisque auctoritatibus coagmentatum . Dicit , se quae narrat de Seniorum valde venerabi lium relatione didicisse. Dicit , se multa iisdem verbis , quibus sibi narrata sunt, scripto mandasse fideliter. Di eit , se in quibusdam narrationibus sensum tantummodo; in quibusdam vero verba cum sensu retinuisse. Quae qui dicit, apposite profecto ad conciliandam fidem dicit . Addit praeterea, minime esse necessarium , ea , quae narrantur, visu, sed satis esse si auditu percepta sint, & hoe ipsum allato Lucae & Marci Evangelistarum exemplo confirmat. Neque vero quemquam , opinor, rusticana illa verba, quae usurpare se nolle dicit, commo vere debent, perinde quasi quae narrat a rusticanis accepisset S minus fide dignis hominibus . Nam , praetem quam quod pleraque a Senioribus valde venerabilibus se didicisse diserte affrmat, non rusticana idcirco verba reiiciuntur , quasi falsi aliquid contineant, cum sententia teneatur; sed quia sermonis elegantiam perderent
342쪽
ACTIONI s II. LIBER V. atque corrumperent. Qua re satis ostendit, ita se verita ii studuisse , ut linguae nitorem, qui summam rebus dignitatem conciliat, non neglexerit . XXIII. Hic ego iterum rogo vos , utrum vobis a
curatius aliquid fieri ac diligentius posse videatur . Ego sane non video, quae nam maior atque exquisitior adhiberi potuerit diligentia . Si in hoc erro, cupio doceri a vobis, cupio corrigi, atque adeo reda gui non aegre feram. Sed vobis tacentibus , di mecum sentientibus, ct approbantibus irrumpunt isti, omnium hominum plane confidentissimi , & certius de rebus ipsis a Gregorio narratis sibi iudicium vindicant. Audite quomodo p Ego, Gregorius inquit, rem vidi, rem perspexi , aut rem ab eo , qui vidit & perspe. xit , cognovi; opportunitatem habui , rogandi, quaerendi , & quidquid ad rem ipsam certam faciendam pertineret, sciscitandi , ac demum omnibus rite perpensis & examinatis , ita hoc , vel illud , quod narro , & non aliter se habere pronuncio . Haec Gregorius . Quid isti p Non illi, qui rem vidit, qui perspexit, qui singula , quae opus erant, sciscitari potuit, aut rem ipsam , de eo, qui ct vidit Q perspexit, se didicisse asseverat, fidem adhibe ; sed quam illi fidem detraxeris , nobis , qui tanto post tempore fuimus , qui rem nec vidimus, nec perspeximus, nec ab eo , qui vidit de perspexit, cognoscere potuimus, adiunge. Numquid tibi
idonei non videmur, qui his de rebus judicemus i Ido-Y a nei
343쪽
ι o Da PRAvo ARTIs CRITICAE usu ne i quidem estis , sed pervellem his temporibus, quiabus hae res actae dicuntur, proximiores essetis; cuperemeertis auctoribus vobis easdem esse cognitas; vobis etiam . oblatam fuit se interrogandi , quaerendi, sciscitandi facultatem . Quam proximitatem , reponunt, temporis flagitas 3 quam interrogandi opportunitatem requiris I Nos his de rebus , quanquam in summa temporum longinquitate constitutis , sine tot percunctationibus multo certius ars nostra critica ferre sententiam docet. At enim ars critica iudicium est, quo tantum Doctorem destitutum esse quis credat 3 Judicium sit; sed hoc ipsum iudicium recentioribus huius ipsius artis praeceptis institutisque perpolitum multo rectius censeri debet atquci
limatius. At haec ipsa ars ex earum artium genere non est , quae consequentibus temporibus , ut Physica , ut Astronomia , ut plures aliae , incrementa sua debeat. Quare cum multis opportunitatibus, quando de rebus amemoria nostra disjunctis agitur, ars illa vestra necessario careat, minus idcirco idonea ad ferendum suum de iis iudicium interponendamque testificationem videtur esse existimanda , ut in contentione testificationum illae , quas antiquitas commendat, iure sint anteponendae . Praeterea oo.
XXIV. Sed quid est , cur ego ulterius stomachando progrediar, & plura congeram Audistis iam, & mecum etiam doluistis , quo in numero Ecclesiae Patres isti du- sanisquam iis generatim atque universe pietatem impendant s
344쪽
AcTIONI s II. LI3xR V. dant, quam reverentiam & re & verbis exhibeant; ut omnes prope ordinis , loci, dignitatis gradus sa) sustule rint, ut omnia denique ad arbitrium suum licentia intemperantiaque exaequarint. Nunc autem , ut de reliquis sileam , quem isti Patrem , Deus immortali si tanta affecerunt iniuria 3 quem Virum credulitatis , perinde ac si iudicio prorsus destitutus fuisset, insimularunt 3 quem Scriptorem infra sequioris notae Historicos detrudere cogitarunt e ut mihi quidem in tanto Patre, Viro , Scriptore statutum ab istis tantae intemperantiae exemplum esse cum maxime acerbum propter indignitatem rei, tum propter auctoritatem hominis (B omnino intolerandum
XXV. Etenim essne hic Gregorius ille Magnus, cuius praeclarissima merita toto terrarum orbe dissula ad Ecclesiam universam pertinuerunt 3 cui cognomen illud dignitatis atque auctoritatis insigne, uni tantum inter summos Pontifices , si Leonem L excipias , propter singularem sanctitatem & doctrinam & res praeclare ge-
oo Egregie , ut caetera, Melchror is bari legentibus , quam multa rem Canus de Loc. Theol. lib. X. cap. s. s, probari malo. M Modeste, inquίr, & circumspecto OD Ad elevandam tanti viil a M iudicio de tantis viris, c Gregoris storitatem nescio quid de nnima Trais,s nimirum , mi Bedam adiungie) iani ab inferis precibus S. Gregori
di, Pronunciandum est ... Pauca enim liberata nonnulli blaterant . Hanos, in eis poliis arguere , quanvia fabellam egregie confutat Baronius m Historiam Ecclesiasticam levorare in suis Annalibus , Legendus omnias, ad severiora iudicia contendas . no est Natalis Alem tom. s. saec. ao,, Ac si necesse est in alteram pec- diae. I. qui rem nun tam expendit scare Partem , omnia eorum Pr, quam definit .
345쪽
s a DA FRAvo ARTIs CRITICre usu stas communi Ecclesiae ipsius consensu sententiaque tribu tum est. Estne hic Gregorius , de quo sanctus Ilidorus
Hispalensis Episcopus amplissimum illud & longe hono
rificentissimum ab se conscriptum reliquit elogium , his verbis; Gregorius Papa, Romanae Sedis Apostolica Tra- fui, compunctione Dei plenus, humilitate summus , tanto per gratiam Spiritus Sancti scientia lumine praediatus , ut non modo illi praesentium temporum quisquam Doctorum , sed ne in prateritis quidem illi par fuerit unquam 3 Estne hic , quem Honorius Augustodunensis Oetavum Spiritus Sancti , incomparabilem omnibus fuispraedecessoribus nuncupat i quem Jor Tritemius Theologorum principem , splendorem Nilosophorum , Met rum lumen nominat, O virum in divinis scripturis
eruditissimum , di in faecularibus litteris doctissimum appellat 8 Estne hie , quem venerabilis Beda tanquam Anglorum Apostolum, ut re ipsa fuit, ct colit, de praedicat g Estne hic , qui Catholicam pidem multis locis labefactatam restituit, qui Donatistas in Africa contudit , qui Arianos in Hispania coercuit , Agonitas Alexandria eiecit, Neophytos haereticos e Gallia exterminavit , Gothos pestiferam sectam eiurare adegit , Mauritium Imperatorem ab iniqua sententia deterruit e Estne hic, cui Spiritus Sanctus, quae scripto mandam bat , dictasse fertur, quem Petrus ipse Diaconus columbae specie eius capiti insidentem saepius se vidisse testans est i Estne hic, qui librum, quem Euthymius Patriam
346쪽
eha Constantinopolitanus contra veram carnis resurrectionem scripserat, confutans ita Tiberii Imperatoris animum commovit, ut eum librum tradendum flammis Imperator ipse absumendumque iudicarit; Euthymium autem ita convicit, ut in extremo vitae suae termino constitutus Pellem manus suae contrectans multis praesentibus illud testificaretur ; confiteor , qaia in hac carne omnes resuris
gemus p Estne hic , qui Joannis Patriarchae item Comstantinopolitani sibi universalis Ecclesiae Episcopi nomen arrogantis audaciam fregit petulantiamque compressit, & nomen illud uni Romano Pontifici asseruit ac vindicavit 3 Postremo estne hic , qui summum hon rem fugiens , & in spelunca alieno vestitu , ne agnosceretur , delitescens , indicio igneae columnae ostensus ad Petri Cathedram invitus & multum repugnans evectus eam virtutibus , moribus, sanctitate , doctrina , institutis, edictis, legibus, libris editis, & prodigiorum patratorum fama mirandum in modum illustravit Z In hoc igitur tali ac tanto viro intemperantiae tam gravis exemplum constitui oportuit E Hune , quem sine aliqua significatione honoris ne nominare quidem licet, creduis litatis & nimiae credulitatis insimulari 3 o rem acerbam ac maxime luctuosami de qua nec satis graviter conque ri, nec satis digne vociferari, nec vero ad id ipsum praestandum verba fatis idonea, qui vehementiora omnia vocabula iam de mea oratione praeciderim , ct unum, mite
347쪽
sane illud ac moderatum , intemperantiae mihi reserutarim , reperire me posse intelligo . XXVI. Sed moliantur , machinentur isti licet omnia, omnem lapidem moveant; sudabunt, si Superi volent,& nihil tot molitionibus ac machinationibus assequentur. Istis vel invitis, contradicentibus, repugnantibus, oppugnantibus , quae ab auctore gravissimo , ingenio, sapie tia, fide , religione, integritate, sanctitate, prodigiis clarissimo scripta sunt, manebunt, & inconcussa manebunt . Exstabunt sanctissimi Pontificis & sapientissimi Doctoris opera omnia , & hi nominatim Dialogorum libri , non solum ad tanti Scriptoris commendationem , sed ad rerum ipsarum , quae his in libris narrantur , recordatione & side dignissimarum , notitiam sempiternam ex Ilabunt; & opus hoc eximium , singulare , admirandum , divinum , quam in Ecclesia Graeca, cu- 'ius etiam in linguam conversum est, semper obtinuit ,
in Latina nunquam non retinebit auctoritatem .
348쪽
O N dubium , Florentini, quin inter omnes sinctos viros, quorum caulam proximis duabus actionibus defensionemque suscepi, sincti in primis Ma tyres , & egregiarum virtutum copia , & miraculorum patratorum fama maxime embneant , & longe multumque antecellant . Hi sunt foratissimi Athletae , qui in duri sumo agone constituti pro Religione Catholica strenue decertarunt , hi sunt , qui impiis Tyrannorum edictis invicte restiterunt, qui eorum minas, quibus illos a vera fide abducere, & ad nefandum Idolorum cultum traducere conati sunt , intrem Pide contempserunt, qui carceres , vincula , exilia , ignes , gladios , secures, cruces, inaudita cuiusque ge
349쪽
g.6 DE PRAvo ARTIs CRITICIE usu neris tormenta fortiter constanterque perpessi de ipsis demum Tyrannis clarissimum obita morte & fuso sanaguine triumphum reportarunt. Tantam autem inde gloriam Catholica mater Ecclesia, quae tam fortes ac generosos partus edidit, instituit ad fidem , armavit ad pugnam , erudivit ad coronam , consecuta est , ut non maiorem a reliquis , quorum vita, etsi acta sanctissime fuerit , non ita tamen per omnia probata fuit , adepta sit. Quapropter iure ac merito illos peculiari honore ac veneratione dignos semper existimavit; eorum nomina sacris Fastis iam inde a vetustissimis temporibus inscripsit; praeclara eorum certamina quotidie praedicat , triumphos celebrat, & augustioribus indictis si lemnioribusque caeremoniis eorundem annuos dies festos memoriamque prosequitur . vidit hoc aemula Haeresis; vidit, & invidit, ac nigro livore tabescens tanto se honore nudam prorsus ac spoliatam ingemuit. Itaque , ne quidquam hoc in genere laudis Catholicae Ecclesiae concederet, ad astus atque fallacias cons git , ac Marcionitas primum & Cataphrygas , tum alios subinde mendacissimos homines nequissimosque commovit , & nescio quos ab illis excogitatos Martyres comtendos imperitae multitudini venerandosque proposuit. Sed sua eam fefellit astutia ; non enim illud providit, quod providentissime Catholica Ecclesia in Martyribus suis , quos non facit poena , sed causa , multo ante , atque adeo a suo ipsius exordio praecaverat. Hac igitur spe
350쪽
deiecta, quam conceperat, fore , ut iisdem nobiscum imsignibus ornata procederet, alio consilia sua, immo vero astum atque fallaciam improba veteratrix contulit , aliamque sibi ineundam esse rationem existimavit, ut, si quo modo assequi posset, Ecclesiam Catholicam ,
aut tanto ornamento spoliaret, aut certe multum de tanto ornamento detraheret. Sed conatus omnes licetexerat suos , omnia moliatur ; nihil sane proficiet, nihil conatibus, nihil molitionibus suis assequetur. Quos Haeresis desiderat Martyres, quibus caret, & carebit in posterum , iis nullo non tempore Catholica abundavit Ecclesia ; & , quoties se praebebit occasio , nunquam non abundabit. Ardor ille , quo gloriosissimi olim& fortissimi Heroes incensi fuerunt, restinctus non est ;viget adhuc , & multorum pectora succendit, ut non
longe a memoria nostra repetenda recentiorum Martyrum aeque certa atque illustria exempla declarant . Jam vero aegre admodum fero accusationem meam in eum esse
locum necessario adductam , ut istorum , hoc etiam in genere intemperantiam dissimulare non possim, quae tam to gravior existimanda est, quanto insignius meriti de Ecclesia Catholica Martyres sunt, maiusque ei decus prae reliquis sanctis viris atque ornamentum contulerunt. Verum , quando ipsi hac in re non se dissimulanter ge serunt; dabunt mihi, opinor , hanc veniam , ut e
quoque nihil dissimulem . & ea non obtegam ac silentio prcinam, quae ipsi primum palam facere . & editis libris