Josephi Mariani Parthenii S.J. Actiones

발행: 1772년

분량: 485페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

381쪽

; S DA pRAvo ARTIS CRITICIE usu ter derogant, & eorum Tyrannos novo mansuetudinis ac clementiae praeconio ornant. XXVIII. Hic vero, quandoquidem ut in multis, tum praecipue hoc in genere Acta Martyrum illis suspecta sunt, quo certius de eorum veritate constet, amotis parumper Aetis, huiusce rei veritatem aliunde exquiramus. Ac primum ; parum ne atrocia illa

sunt, quae Paulus Apostolus ( Haeb. xl. xxxvii. ) de Martyribus iam inde ab exordio Ecclesiae scripta reliquit Z Lapidati, inquit, sunt, secti sunt, tentati sunt, in occisione gladii mortui sunt; circumierant in melotis , inpellibus caprinis , egentes, angustiati, afflicti , quibus

dignus non erat mundus ; in solitudinibus errantes , in montibus di speluncis , in cavernis terrae . Quae vero consequentes Martyres multo atrociora passi sunt, eorum certissimi Scriptores meminerunt . Inter hos praestat

audire Gregorium Nyssenum & Eusebium. Et Nyssenus quidem in vita Gregorii I hau maturgi gravissimis verbis immanissina a Martyribus tolerata supplicia ita describit, ut ea nobis quodammodo spectanda exhibeat. Unus, inquit , carnificinarum apparatus omnem asserebat concussionem . Enses, ignis , bestiae, scrobes O foetea ; item instrumenta , quibus membra constringerentur O torquerentur. tum ferrea sella ignitae, tum ligna erecta , in quibus stari

cum eo ora dum intenderentur terribilium unguium vi lentis admotionibus lacerarentur; atque alia item innume ra ad varia corporum tormenta exquita ab iis excogit

382쪽

Acrio Nis II. LIEER VI.bantur . Studium iis, qui eas potestates fusceperant, unumerat, ne quisquam alteri secundus exsuperantia fataliae mitior mideretur . Npn misericordia infantium , non honor canitiei , non virtutis verecundia in mentem veniebat infensis; ne mulierum quidem naturali sexus infirmitati indulgebatur , ut ejusmodi periculis exemptae manerent; sed una adversus omnes crudelitatis erat lex , eodem modo poenae , nullo discrimine sexus habito. XXIX. Non minori verborum gravitate eandem suppliciorum , quibus Martyres affecti si int, immanitatem exsequitur Eusebius His Eccl. lib. VIII cap. XII., cuius oratio longe lateque discurrit, & totam AEgyptum, Thebaida, Antiochiam,Syriam,Po nium, Arabiam,Cappadociam,

Mesopotamiam , Alexandriam peragrat . SIid nominatim , inquit, attinet commemorare, aut varia plagarum

in suppliciorum genera , quae insignes Mart res perpessi sunt, oratione depingere partim securibus caesi , sicut his qui erant in Arabia , contigit; partim cruribus consta tis ditiexati , veluti his , qui in Cappadocia ver fagantur , accidit; partim etiam pedibus in sublime appensis capiteque in terram demisso , igne paullatim accenso , Oleniter exardescente , in fumo e materia accensa ascem

dente suffocati, quemadmodum illis, qui in Mesopot

mia morabantur, evenit ; partim naso auribus O manibus amputatis , caeterisque corporis membris dilaniatis deformati , ut his , qui incolebant Alexandriam , si ruit . ae id opus est etiam eorum , qui Antiochia maris

383쪽

g8o Dr FRAvo ARTIs Cum cae usobrium subierunt , memoriam renovare 3 quorum alii , candentibus eraticulis suppositu , non ad mortem usque , sed ad longinquum O diuturnum cruciatum assati sunt. Ab his autem regionibus idem digressus, & oratione sua ad Pontum deflectens Cruciamenta , subdit, que Mart refrin Ponto tolerabant auditu videntur horrenda . Suidam enim digitos manuum ab extremis unguibus acutis arundinibus transfixos habuere; aliorum terga plumbo igni liquefacto . ejusque materia jam ebi liente efferetescenteque perfusa , di corporis partes , quas natura maxime ad nece talem fabricata est , flammis adustae . 'Connulli membris pudendis ac visceribus cruciatus tu es , intolerandos , di ejusmodi , quos exprimere reformidat oratis , subierunt . XXX. Jam vero, quid ad haec nostri misericordes, qui usque eo atrocitate insolentiaque suppliciorum commoventur, ut ab Actis Martyrum omnino expuncta velint, quid hic dicunt aut sentiunt 3 Nam per Deum immortam lem l si enses . si ignes , si belliae , si scrobes , si ferreae ignitae sellae,msi candentes craticulae, si ligna erecta , si acutae arundines unguibus infixae levia cruciamenta existimabuntur , quae gravia iudicabuntur Z Si nullis corporis partibus parcebatur, quae amputabantur , concia debantur , dilaniabantur , ag bantur , liquefacto plum bo torrebantur ; si ne vel ipsa quidem pudenda revem riti tortores, ea modis omnibus dilaniabant , si tormenta erant hujuimodi, quae refugit exprimere ac reformidat

384쪽

Acrio Nis II. LIBER v I. 38i oratio, si vel iolus instrumentorum ci carnificinarum apparatus omnem aferebat colicusonem , si haec aliaque huiusmodi supplicia non inaudita , inusitata , atrocia , horrenda nominabuntur, quod tandem luppliciorum genus erit, quod his vocabulis exprimi debeat atque indicari e Postremo si Praesides ipsi de crudelitatis palma

secum certabant, eamque alius alii praeripere conabantur, ne quisquam alteri secundus exsuperantia saevitiis mitior videretur , quid ad tantam immanitatem addi queat,

exspecto , dum isti dicant nobisque significent. Nonne hujusmodi sunt , ut ea malus Daemon Praesidibus sug

gessisse dici possit 3 Quod si ita est, & haec ipsa alia

que hujusmodi supplicia nobis a certissimis auctoribus tradita verissimisque tenentur, quid est, quamobrem e

dem in Aetis Martyrum locum habere non possint XXXI. At enim in edictis Imperatorum haec & his similia horrenda supplicia perscripta non erant. Esto. Sed primo non quaeritur nunc, quid in edictis scriptum fuerit ; sed quid re ipsa factum sit indagatur . Fuerint nec ne in edictis huiusmodi tormenta perscri-

aepta, hoc ad rem non pertinet; quod ad rem perti net , illud est innocentissimos Martyres crudelia quaeque atque atrocia fuisse perpessos ; quod certissima , etiam amotis Actis , quae illis suspecta sunt , testimonia manifeste evincunt atque declarant . Deinde quis non intelligit, haec fere ex eorum arbitrio ac voluntate pendere , quorum munus est edicta Principum exsecutioni

385쪽

g8a D 3 PRAvo ARTIs CRITIC E usu mandare ; neque vero ex eorundem arbitrio tantum &voluntate, sed etiam ex natura plerumque atque ingenio,

quo , qui aliis immaniores esse ratioresque erant, ita fiebat, ut immanioribus etiam atque atrocioribus suppliciorum generibus Martyres excruciarent . Quid pquod Proconsules , Praesides, Praefecti, Judices expromenda in Christianos crudelitate Imperatorum se gratiam inituros putabant. Quid pecum videbant ipsa vel atrocissima supplicia a Christianis vulgo negligi atque contemni. Quid p cum vinci se a pueris interdum puellisque iniquissimo animo paterentur . Quid denique eum haec ipsa tormenta supra naturae infirmitatem imbecillitatemque sexus alacriter atque intrepide tolerari viderent, hoc autem magicis artibus tribuerent, ut sibi iam non cum ipsis Martyribus, sed cum infernis potestatibus certamen ege crederent, quorum vim atrocitate poenarum atque immanitate tormentorum a se vincendam subigendamque esse arbitrarentur; nonne tum vel maxime ad multo atrociora supplicia animum convertere , & ad inaudita ac singularia , quo inauditam ac singularem conflantiam edomarent, excogitanda tormen torum genera propemodum adigebantur His igitur de causis fiebat, ut esse ratiores evaderent, vehementius excandescerent, atrocius saevirent, atque extrema quae mque , etiam si in edictis scripta non essent, contra inmnocenti gimos homines supplicia experirentur. XXXII. Sed quo tandem cumque modo scripta essent

386쪽

ACTIONI s II. LIRER VI. Imperatorum edicta , non est, quamobrem eos isti imma nitatis conetur absolvere, di in tantae partem cladis a que excidii venisse negent. Quidquid illis vel non repugnantibus , vel conniventibus, vel consentientibus fiebat , etiamsi in eorum edictis perscriptum non esset, ipsis tamen erat praecipuo Iure tribuendum. Praesidum , Priefectorum, Proconsulum, Judicum iniquissi ma contra Christianos edicta , quoquo modo di vel sua etiam sponte ab iis lata, ipsorum Imperatorum iussa atque edicta censeri debebant. Immo vero ipsi Accensi, Apparitores, Satellites, Lictores, Carnifices non tam Judiis cum ac Praefectorum, quam ipsorum Imperatorum mamnus putandae erant , quibus illi ad expromendam in mansuetissimum atque innocentissimum hominum genus crudelitatem utebantur . Ipsi igitur Imperatores

Christianos divexabant, ipsi cruciabant, ipsi exilio ,

carceribus, morte, inauditis tormentorum generibus afficiebant .

XXXIII. Ac ne illud quidem dici potest , quae fiebant

Imperatores longe positos atque absentes ignorasse. Multa enim huiusmodi facta sunt ipsis iubentibus , praesentibus, adstantibus, videntibus , laetantibus. Sed abfuerint licet disiunctissimis longe in terris regionibusque constituti. Qti id p totus terrarum orbis inauditae crudelitatis testis erat, testes omnes mortales, omnes nati nes , vel in intimis terrarum orbis partibus abditae ac rem

trusiae, atrocissimae caedis testes erant & consciae, & haec

387쪽

g8 Da pRAvo ARTIs CRITICAE usu poterant Imperatores ignorare e Palam atque aperte Christiani conquirebantur, capiebantur, ad tribunalia , ad sellas sudicum raptabantur, quaestiones publicae habebantur; prope infinitum eorum numerum carceres

non capiebant; fora, theatra , amphitheatra innocenti sanguine redundabant, ubique luctus , ubique gemitus ubique plurima & teterrima imago mortis omnium oculis obversabatur , & haec limperatores ignorabant pignorabant haec omniae Tantisne rebus , tam gravibus tantique momenti, quae regimen imperii, pacem atque otium provinciarum atque regnorum propius spectabant, 'quae praecipuam boni Principis curam ac vigilantiam merito suo requirebant, eos indormisse credemus e Sed dormierint, licet, arctius graviusque dormierint atquestertuerint . Quid e toto terrarum orbe contra Christianos personante , tantis clamoribus nequaquam excitatose diuturno veterno Imperatores fuisse , nunquam evigilasse censebimus pXXXIV. At certe neque Traianus, neque Antonianus , neque Marcus Aurelius, quorum Imperatorum

in pluribus Martyrum Actis mentio sit , quidquam in Christianos sanxerunt. omodo non sanxerunt pSi in quaestionibus habitis, his ipsis Imperatoribus, eorum nomina a Judicibus appellabantur, qui dici potest, nihil in Christianos sanxisse p si nihil sanxerant, quid erat, cur illa vocabula , quae jussionem ac praemceptum significabant, sepius a Judicibus inculcarentur F

quid p

388쪽

eur voluntatem Imperatorum toties obtruderent pinam voluntatem p quam jussionem e quod praeceptum Judices somniabant, si neque volumatem, neque jus fovem , neque praeceptum ulla lege lata , ullo edi- isto Imperatores ipsi indicassent 3 Praeterquamquod, si nihil illi eontra Christianos sanxissent , quid causae fuit, cur Justinus Apologia Antonino oblata de nimia edictorum atrocitate quereretur Quid , cur A pol giam item Meliton Sardicensis Episcopus M. Aurelio exhibueriti in qua illa leguntur; Persecutionem nunc patitur piorum hominum genus novis per Asiam decretis exagitatum ; & illa ; Delatores ex Imperialibus edictis occasionem nacti palam diu noctuque grassantur. .Quid ,

cur Apollinaris Hierapolitanus , cur Athenagoras , cur Miltiades, crudelibus per ea tempora saevientibus pera

secutionibus luculentissimas pro Christianis Apologias scripserint & obtulerint pXXXV. Verum esto ; nulla huiusmodi horum edicta

Imperatorum nomine re ipsa fuerint promulgata. Absolvendine idcirco erunt Imperatores isti, atque omni pro sus crimine liberandi p Nullo modo , Florentini, dicam iterum & saepius , nullo modo. Sunt enim in crimine ob illa ipsa edicta , quae eorum nomine lata numquam fuisse isti contendunt. Fuerint illa decessorum , facile patior , non repugno. Sed quandoquidem ea

nec rescinderunt, nec abrogarunt , quod facere omnino debuissent, si pro suis habere noluissent . sua i Tom.I. B b sic,

389쪽

D3 PRAvo ARTIs CRITICAE Usu forum ' ac propria existimanda sunt. Jure igitur eorum nomina a Praesidibus appellabantur ; iure eorum edicta proponebantur iure auctoritas interponebatur ; iure illa vocabula jussio , pnec tum , voluntas BL usurpabantur , & inculcabantur; ac proinde iure ipsis quidquid contra Martyres agebatur adscribendum erat ac tribuendum. Non enim magis alicui id imputatur, quod

per ipsum fit, quam ei, cui adstricta demandati muneris officio potestas sit aliquid perhibendi , ne per alium fiat.

XXXVI. Neque vero solum , quo Imperatorum cauissam sublevare pergant, atrociora supplicia negant, sed etiam iterata pernegant. Et certe suppliciorum ite ratio in edictis Imperatorum ullo modo neque perscrupta erat, neque praescripta. Quo loco, deserta structorum Martyrum causa , propemodum cogor Judicum ipsorum patrocinium defensionemque suscipere. Nam cum saepe eveniret, ut divina virtute ensium atque s curium acies retunderetur; rogis impositi Martyres non conflagarent; flagellis lacerati , atque ungulis discerpti subito curarentur & convalescerent; carceribus inclusi ianuis clausis serisque intactis manentibus educerentur ; in profluentem deiecti aquis supernatarent, ct salvi atque incolumes in ripa sillerentur; obiecti leonibus rabidos eorum morsus evaderent . quam in rem illa praeclarissima sunt ignatii Antiocheni ; Utinam bestiis fruar, & quae sequuntur satis nota ac pervulgata ; haec aliaque hujusmodi cum usu venirent, nonne ,

390쪽

ut ita dicam, iterare Iudices supplicia cogebantur , nec finem facere alia aliis cumulandi, donec vel igni, vel aquis, vel ferro , vel alia qua tandem cunque ratione , quos prorsus consumptos volebant, absumerent p id enim facere poterant Iudices , siquidem invictos Christi Confessiores perdere omnino vellent, quid magnopere facere judices poterant i Qua in re non tam crudelitas Tyrannorum apparet, quam suprema divini Numinis

potestas maxime elucet, qua fiebat, ut non eo mo

iis genere , quo Tyranni vellent , sed quod decretum

jam ab ipso fuerat, atque adeo horae momento Marm res interirent,

XXXVII. Ab iteratis suppliciis ad iterata demum prindigia delabuntur, ne sine censura , quae pars hujusmodi Actorum est multo potissima, & iunctis ipsis Martyribus longe gloriosissima , elabatur. Quid Prodigiorum igitur numerum , mensuram , modum libito suo statuent illi atque definient 3 Pauca miracula probabunt 3 plura non probabunt saepius iterata improbabunt 3 perinde quasi in divinae potestatis arbitrio non fuerit illa aut omnino non patrare , aut, si ita visum esset, semel, iterum , tertio, quarto denique & eo saepius patrare e Quae nova isthaec di inaudita licentia est 3 praescribere Deo hac in re, di dia vinam ipsam Omnipotentiam ad Criticae leges adducere. Atqui, ut ad has ipsit leges res adducatur , si opportumnitas, si tempus, si locus, multa eaque clarissima patrandi prodigia unquam fuit, ea profecto opportunitas, illud B b a tem

SEARCH

MENU NAVIGATION