Josephi Mariani Parthenii S.J. Actiones

발행: 1772년

분량: 485페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

401쪽

gs3 Da PRAvo ARTIs CRITICAt usu potuerunt spatia Scripturarum id Peregrinae linguae, quibus ab origine sacri codices conscripti sunt, diversae eodicum ipsorum versiones, ratio interpretandi exponendique Scripturas tam varia & multiplex , Israelitici populi mores, leges , instituta, ritus, caeremoniae, aliaque hujusmodi prope dixerim infinita,quae hi sacris libris occurrunt, parumne amplam de locupletem materiam ad captandam exquisitioris reconditiorisque eruditionis famam istis subministras ei parum acuisse ingenium I mbnus acriter istorum opinandi licentiam sollicitasse existimabuntur e Hoc omnino esse non potuit .. Silebitur igitur a te de tot gravissimis & maximis rebus P nihil de istorum hoc in genere intemperantia dicetur & huius ipsius intemperantiae ne specimen quidem aliquod exhibebitur 3 Hie ego tam subita interpellatione oppressus quid agam, Florentini Repudiabo aequissimam postulationem p at hoc ab ingenio meo abhorret. Morem geram I at portum spectans immenso adigor me rursus pelago turbulentissimoque committere . Verum , quandoquidem postulatio non aequa solum est, sed moderationis finibus circumscripta , ne inoffciosus omnino viis dear , non abnuam studio vestro , & , quod enixius petitur , impetrari a me facile patiar . Postulatur tantum

specimen; specimen dabo et & quidem hujusmodi, quod reliquis, quae afferri possient, merito suo anteponendum sit, & quo uno vos ipsi contenti esse possitis. II. Christum Dominum, qui nunquam non Mosaicia

le Diqitipod by Go le

402쪽

Acrio Nis II. LIBER vi I. gys legibus diligentissime religiosissimeque paruisset, ii

dem se in extremo vitae suae exitu obsequeatissimum praestitisse , itaque ante quam sanctissimam mortem obiret ritu a maioribus tradito selemnique caeremonia Pascha cum discipulis suis celebrasse , vetustis. sima fuit opinio , & , quoad per certum hominem licuit, taculorum omnium mirifice consentiens & conspirans , nullo prope contradicente , sententia . Mitto hac super re tum Latinorum, tum Graecorum Patrum certissima afferre documenta ; mitto hic de sacro codice verba recitare; nihil dico de Concilii Tridentini aucto ritate , nihil de totius Ecclesiae consensu , nihil de imveterata traditione , nihil de consensione Scriptorum omnium tum Catholicorum tum Heterodoxorum , pr pterea quia qui contrariam opinionem tuetur, id non diffleatur modo, sed ultro etiam concedat ac praeseserat. Sed praestat hac super re Auctoris hujus audire verba , quae sane dignissima sunt, quibus aures vestras quam a tentissimas praebeatis. aeuandoquidem , inquit, opinio squam tueri aggredior , in universum deferta erat , pr pterea congredi cogor cum Theologis , Scripturarum I

te retibus , Hicloricis Ecclesiasticis , Chronologis , O g

neratim cum omnibus iis , qui cum inter Catholicos, tum inter Heterodoxos celebriori eruditione praestiterunt .

Cuncti adversarii mei sunt, quos partim adortor , partim repello , ut de me dici possit, quod de Umaele tr sivi littera sancta; Manus ejus contra omnes, di m

403쪽

oo DE PRAVO ARTIS CRITICIE usunus omnium contra eum . Huc usque auctor hic , de quo dicere instituo. III. Hic vero inexspectata huius exordii novitate perculsi haerere attoniti mihi videmini , Florentini , &

quorsum tantus tantarum rerum apparatus evasurus sit ,

dubii atque ancipites cum animis vestris vobiscum ipsi reputare . Novus Ismael in lucem prodit, & praefidens atque interritus procedit in medium ; unus contra

omnes in arenam descendit , unus contra communem omnium sententiam stare , unus omnibus obiicere se atque opponere non reformidat. Cum hoc autem novo

Ismaele quis tandem congredi audebit e quis manum conserere cui tantum animi & uirium suppetet, ut eius ictus repellere , impetum sustinere , & vel solum aspectum ferre se posse confidat 3 Quid igitur 3 Audentiorne ego , & tanto animosior , quam caeteri, ut propius accedere non dubitem ; nec eius mihi certamen in praesentia fugiendum congressionemque vitandam putem p Fuit hoc animo quondam adversus Goliatem Philis umarrogantius insolescentem , & agmina Dei viventis comviciis petulantius insectantem tener adolescens & pastor David , qui divina virtute fretus contra Gigantem stetit, processit intrepidus, strenue pugnavit, felici sit me depugnavit. Ego vero , qui novo huic Ismaeli pae esse nullo modo possum , quid consilii capiam e Illud unum , quod optimum duco, & ab eo capi necesse exillimo, qui propriae insirmitatis conscius salvum se atque incolumem

404쪽

cupiat. Arma tantum , quibus novus hic limael usus est, vobis spectanda proponam , ut ex iis & pugilis virtutem , & pugnae exitum coniicere per vos ipsi possitis . Hoc de armis Goliathis factum in divinis codicibus reperio , cuius hastae modus a sacro Scriptore definitur , de loricae pondus quantum esset indicatur ; nimirum ut ex armis qualis quantusque foret is , qui ea tractabat, quam terribilis , quam metuendus agnosceretur . Ego quoque sic faciam ; arma tantum istius vobis ostendam , hoc est rationes , quibus sententiam propugnat suam , e ponam ; vestrum iudicium erit, an his armis felici ter usus hostes suos re ipsa confecerit, de iisque triumphum , quem sibi ante tempus propemodum gratula

tur , reportarit.

IV. Atque ut inde initium ducam , unde iste exorsus

est; quid de magnifica illa , quam audistis, ostentatione sentiendum putatis 3 quae quidem est huiusmodi, ut ego

certe, quod iste de se profitetur, vobis non fuerim enu elaturus, nisi iisdem prorsus, quibus ipse usus est verbis , uti potuissem. Abhorret enim a boni accusatoris ora ficio aliquid proponere , quod statim atque prompositum sit, aures ipsae tanquam falsum & incredibile respuant atque repudient. Sed eius audistis verba , S reliqua etiam deinceps audietis , quibus ego pressus , quoad potero , hac tota actione mea inhaerebo . Opinio , inquit, quam tueri aggredior in ulliversum deserta erat. Si igitur deserta erat, coram. I. C c gni-

405쪽

goa DE PRAvo ARTIs CRITICAE Usugnita ante fuerat ac probe explorata ; si non deserta solum , sed in universum deserta ; non igitur unus aut alter , sed doctissimi viri illam cognorunt diligentissimeque examinarunt ; & quod nullo ea modo propugnari poterat atque defendi , idcirco unanimi consensu repudiandam , in in universum deserendam existimarunt. Sedit quodammodo pro tribunali tota Antiquitas , at sederunt Ecclesiae Patres atque Doctores , Theologi , Scripturarum interpretes, Historici Ecclesia ilici, Chrono logi, sapientissimi quique inter Catholicos viri, ipsi etiam Heterodoxi celebriori eruditione praestantes in ponsilium adhibiti sunt; citata ad comparendum opinio , examinata , discutsa & demum cognita causa , ac probe perspecta , quid de ea sentie dum fuerit,unanimi consensu suffragioque pronunciatum Jam vero hoc modo trans acto tali ac tanto iudicio equis non subscriptor accedat p quis audeat refragari , quis intercedere Vix credibile videtur, exsistere unia quam potuisse tanta confidentia hominem , qui hune

ipsum consessum tam gravem , tam frequentem , tam unanimem, non solum , quod par erat, non reveritus

fuerit, sed et , quod minime decebat, unum se objicere atque opponere non dubitarat . V. Et vero exstitit, & quas asserat rationes ad elevandam primum consentientem Patrum auctoritatem , qua maxime premitur atque oppugnatur , ex

ipso praestat audire. Patres , inquit , penitus hanc

coram

406쪽

Acrio Nis II. LIBER VII. go; controversiam non cognorunt , quippe qui neque fatis

otii ad id praestandum habuerint, neque si habuissent, id ipsum illos praestitisse putandum esset ; propterea

quia toti in eo erant , ut O populorum pietati utilitatique consederent, O Haereticorum errores refellerent ;ac propterea Scripturas fa cras facili quadam ac populari ratione interpretarentur . Quot verba , ut videtis , non tot certe Patrum elogia , de quibus nihil dico , propterea quia huiusmodi loquendi formulis valde istis familiaribus & usitatis aures iam nostrae obduruerunt. Patres igitur ad hanc coutroetersiam penitus cognoscendam fatis otii non habuerunt 3 Qtiis est ille , qui Patrum occupationes scrutetur qui, quid otii, quid negotii , quid liberi ac vacui temporis habuerint, acrius S curi sitis inquirat 3 ac ne illud quidem tempus iis concedendum putet, quod certe nancisci non potui Gent, si quantum temporis plerique somno , ludis atque conviviis tribuunt , ii tantundem in studiis suis non impendiisent. At erant in populorum institutione occupati . Fuerint sane . Sed has inter ipsas occupationes fierine potuit, ut aliquid vacui temporis non reperirent , quod ad penitiorem Scripturarum cognitionem intelligentiamque conferrent Alienum fellicet erat ab ejus , quam susceperant, vitae ratione , ut populos erudirent, attentius sacras Scripturas meditari, quo certius rectae populorum institutioni prospicerent 3 Immo vero non aliunde aquam a Scripturis, uberius iis suppetere poterat , unde

407쪽

o Da PRAvo ARTIs CRITICIE Usu illud ipsum, quod susceperant erudiendorum popuIorum munus A cumulatius explerent & salubrius exsequerentur. Quid vero illi qui nullo publico munerediti inebantur , qui frequentiam exosi in solitudinem se receperant, qui in ilitutum fuerant amplexi monacticum , quo liberius , nulla procuratione districti , Deo ac sibi viverent, studiisque suis impensius vacarent. His certe satis otii, satis vacui ac liberi temporis & fuit,& esse debuit, quod in acerrima divinorum codicum meditatione impenderent. Hosine etiam populari tantum Scripturarum intelligentia contentos fuisse crede mus , ut in Scripturarum ipsarum intimiora adyta non penetrarint p Quid i Summo praediti erant ingenio , abundabant otio , divinos libros diurna nocturnaque manu versabant, meditabantur , contemplabantur, & intimum eorundem sensum reconditioremque cognitionem non assequebantur pVI. Sed quale tandem cumque hoc studium a Patribus divinis libris impensum pro diversa vitae ratione fuerit, sive ipsi occupati, sive vacui, sive publica procuratione dilirieti, sive soluti dicantur , sive quo secumque modo habuerint, quomodo studium hoc ipsum non ad erudiendos populos tantum , sed ad confutandos etiam Haereticos , ut ille positit, conferre poterant, si populari tantum & cuique obvia Scripturarum intelligentia contenti fuissent Haeresis ingenium quale sit nemo ignorat, quam callidum , quam subtile et acutum . Pugnat omni ratione , doctrina, eruditione, cognitione

408쪽

At Tio Nis II. LIXAR VII. gos

linguarum & artium . Sacros vero codices armamenta rium putat esse suum , unde arma sumat, quibus adversarios minus fortasse infeliciter , quam iste praellit rit, adoriatvr atque repellat . Praeclaros enim vero Catholicae Religionis propugnatores contra acerrimos hostes omni ratione pugnantes hic noller opponit, qui eos populari tantum divinorum librorum notitia instructos non tam ad contentionem producere, quam ad certum obiicere interitum videatur.

VII. S d non est , cur de Patrum otio sive negotio plura differamus , qui, ut multum otii habuerint, ut animum ad Scripturarum studium adiecerint, ut summo fuerint ingenio praediti , ut plurimum contenderint, in intimam tamen Scripturarum cognitionem pervadere omnino non potuerunt. At qui hoc esse potest 3 Me in terrogatis ex ipso quaerite ; ipsium audite . Patres , inquit, multis earuerunt cognitionibus ad enucleandas penitus Scripturas necessariis; ac propterea haerere multis in locis coacti sunt, qua expeditis a funt iis, qui rem altius a fonte ipso haurire possunt. Mitto hoc loco

quaerere, quaenam sint hujusmodi cognitiones ad enucleandas penitus Scripturas necessaria, quibus Patres caruerunt Non percontor quae nam loca sitit, ubi iidem haserant , ut ex iis expedire se non potuerint. Non investigo nunc novos i stos fontes Patribus clausos penitus atque obstructos; istis vero apertos solis atque patentes , unde tan ta salubrium aquarum copia erumpit, quas Patres non

409쪽

os D g pRAvo ARTIS CRITICAE USU gustarunt, & quibus sola istorum ingenia ubertim in rigantur . Haec omnia missa facio , de tantum quaero , quod nostra maxime interesse debet. Si gravior aliqua super implexiori aliquo sacrae Scripturae loco inciderit dissicultas, sublata isto modo Patrum auctoritate, qui caruerunt multis cognitionibus ad enucleandas penitus Scri pluras necessariis , qui haeserunt multis in locis , qui forum tes ignorarunt, unde res altius hauriri possulit, quTro , inquam , nec quaerere desinam , quid nobis , in eo,

quem dixi , rerum articulo constitutis faciendum quid consilii capiendum sit e quo confugiendum p VIII. Etenim si hoc perfugium , quod in Ecclesia

semper maxime patuit, adeundi Patres, eorumque de dissicilioribus Scripturarum locis exquirendi sententiam obmuructum atque interclusum sit, quo iste nos allegate quo amandat ubi responsa atque oracula petamus . Dicat ipse , audiemus nos ; si consilium probabitur , utemur etiam . Delphumne 3 an Dodonam proficiscemur 3 At Oracula omnia ab illis prorsus sublata meministis opinor, quae elinguia fuisse contendunt,& solum fraude atque astu Sacerdotum diserta . An proprio ex ingenio Scripturas quisque interpretabimur e At periculosum hoc nimis est , & omnino vitandum , quippe hoc modo spiritus, qui vocatur, privatus induceretur , quo nihil exitialius ac pestilentius esse potest , unde exortae Haereses omnes , quae statum Ecclesiae miserandum in modum labefactarunt. An E cclesiae ipsius iudicium exquirendum

410쪽

Acrio NIs II. LIBER VII. go dum p Recte id quidem . Ecclesia enim si a est magistra

Fidei , sola nuncia veritatis . Sed Ecclesia ipsa , inconis sultis Patribus atque inauditis, nihil constituere , nihil de cernere consuevit; Patres semper in consilium adhibuit ; Patrum simientiam requisivit; Patribus plurimum detulit; nec vero , si praesertim aliqui in re consenserint, ab eorum opinione iudicioque recessit; atque id quidem more a maioribus tradito , & in Ecclesia nunquam non retento , & in ipsis incumenicis conventibus sancte religioseque servato . Quo igitur tot viis obstru ctis deveniendum nobis erit id tandem fiet 3 quis doctor 3 quis magister adeundus p quis consulendus sIX. Verum tametsi supra allata verba hujusmodi sint , quae omnem propemodum eripere, intimam certe Scriptu rarum cognitionem Patribus adimere videantur; nolo tamen quemquam falso insimulare , & video illa ad hane citra dogma potissimum controversiam ab auctore suo reis ferri.Subdit enim desiderariPatrum opus,quo in opere hanc de Pascha controversiam examinandam fusceperint. Audio. Sed primum; si Patres non satis otii ad id praestandum habuerunt, si contenti populari tantum Scripturarum inotelligentia ad populos erudiendos accommodata fuisse ducuntur, quem ad finem implicatissimam de Pascha quaeiassionem instituerent, quae ad populi institutionem non peristineret,eamque exponendam rudi vulgo explicandamque aggrederentur 3 Deinde si cognitionibus ad enucleandas penitus Scripturas necessariis caruerunt, quid erat, quam

SEARCH

MENU NAVIGATION