Josephi Mariani Parthenii S.J. Actiones

발행: 1772년

분량: 485페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

411쪽

os D 3 PRAvo ARTIs CRITICae usu obrem in eam se quaestionem longe dificii limam conjicearent, in qua certe basissent, & ex qua se explicare nullo modo valuissent Quid Z non conceditur otium Patribus,& opus a Patribus, quod sine otio elucubrari non potuit, efflagitatur e Negatur intimior cognitio scripturarum , di opus, quod sine summa earundem intelligentia nemo conficiat , postulatur 3 Hoc quid est 3 nisi geminum ac simillimum illi , quod Hebraeis contingit a Pharaone, quibus lateres imperabantur, & necessaria ad lateres ipsos conficiendos non praebebantur. X. Affirmatur igitur,nullum a Patribus si per hac comtroversia opus esse confectium. Atqui egregium volumen

de Pascha edidit Anatolius Pontifex Laodicenus in Syria , cuius ingenii praestantiam ac singularem doctrinam Hieronymus & Eusebius laudant atque suspiciunt. Aliud item , & eximium illud quidem de Pascha volumen scripsit Theophilus Patriarcha Alexandrinus , & Theodosio Imperatori nuncupavit . Quid ptriginta, quas vocant, Homiliae de Pascha a s. Cyrillo

Patriarcha item Alexandrino elucubratae. Quid p Proterit,qui eandem Alexandrinam sedem tenuit, epistola hoc super argumento ad sanctum Leonem Magnum data .

Quid p alia item epistola Ambrosii , eadem subiecta materia , ad Episcopos Amiliae. Quid p Canon Paschalis Victorii. in id p eiusdem hac ipsa de re ad Hilarum Pontificem Max. litterae missae. id Z Dionysii cognomento Exigui de Pascha graves epistolae duae.

Quid p

412쪽

Aer Io Nis II. LI3ER VII. os id p Cycli Paschales a veteribus bene multis summo studio diligentiaque elaborati , e quibus ille etiamnum exstat, qui in marmorea Pontificali sede S. Hyp- politi Portuensis Episcopi perspicuis insculptus litteris

adhuc Romae patentibusque conspicitur. Nonne haec opera Patrum , nisi forte ea in libros, in capita , in sectiones digesta velit, hac ipsa super controversia sunt e quae ille

ignorare neque debebat, neque vero poterat; cum praemsertim Chronicon Paschale rimari totum ac scrutari a gre istis sit, ut inde pro se auctoritatem aliquam, quae tota est a nobis, eliceret, atque ut, si quo modo posset, a ctoritate ipsa sententiam suam adstrueret & confirmaret. XI. Sed qua demum ratione sententiam hanc ipsam adstruat iste atque confirmet suam , tandem aliquando praestat audire . Magnam exordio illo suo, quod a me recitari audistis, de se excivit exspectatio nem ; omnium in eum unum intenti animi, omnium a rectae aures; magna , illis verbis commota exspectatio fuit, cui non satisfaciat solum quomodocumque oportet, sed eam vincat ac longe multumque superet necesse est. Non enim parva res agitur; totius Antiquitatis infirma dum iudicium , omnium Patrum multo sane felicius, quam hactenus praestitit, elevanda auctoritas , infrigendum omnium Scriptorum testimonium , Theologorum tum veterum tum recentiorum , Chronologorum, Hetem rodoxorum ipsorum in unum conspirans disturbanda comsensio, formidandum tot adversariorum agmen in v

413쪽

dendum ac profligandum omnino est, de eoque insignis reportanda nemine non acclamante victoria. Tale tantumque negotium , aut ego fallor, aut una confici

demonstratione potest , una effici evidentia debet; &ea sane huiusnodi , cui obluctari ne ipsa quidem impudentia possit . Rebus hac ratione , quam aequissimam puto , constitutis ipsum audiamus . XII. Atque in primis abjicienda esse ait praejudicia. Verbo ancipiti valde, & fatig periculoso utitur atque suspecto . Parco quid nomine praejudicii intelligat sciscitari; & quaenam potissimum praejudicia abiicienda sint, non percontor . Sed abjiciantur licet praejudicia . Opus est etiam rem , de qua agitur , funditus permeipere . Quantum quidem hac nostra infirmitate ingenii Poterimus , rem percipere , & funditus percipere conabimur . Neque enim reperies quod vis , nisi prius nou ris probe , quod quaeris . Sententia admodum obvia atque vulgaris . Exquisitum judicium monet intelligendum

prius esse quid hoc Pascha sit, O quo tempore cel brandum . Satis hoc quidem videtur ab ipsa disci Seriptura sine exquisito judicio posse ; sed tamen si hoc

exquisitum judicium afferre non poterimus, nobiS auctoris ipsius iudicium non defuturum confidimus. Numquid est aliud , quod praecaveri debeat p Immo vero , inquit , es; si namque tempus Paschae nondum advenerat, eVidens

est christum licet legi obsequentissimum non debuisse illud

celebrare. Satis quidem verbose , quae praemisit; hoc

414쪽

Acrio NIs II. LIBER VII. irautem postremum , quod addidit, apte sane ac recte cim cumscriptum , & res , ut aiunt, ad terminos iuris red cta . Tota igitur , nisi fallor , rei summa huc revocatur, ut evidenter iste nos doceat, legitimum Paschae tempus , pridie quam Christus moreretur , non advenisse, ut necessario idem , qui legi semper paruisset, a celebratione Pasciue excluderetur I Hic vero , Florentini, si unquam alias, attentos vos maxime volo. Tenetur, ut videtis, S iis constrictus cancellis tenetur , quos ipse sibi circumdedit; nullum patet effugium , in 'eum locum provectus est, unde vel evadere cum laude debet , vel ubi haerere parum honeste cogitur. Non qualicumque confirmatione contentus esse potest ; sed demonstrationem afferre omnino debet . Demonstrationem ipse recepit se allaturum , demonstrationem nobis assearat necesse est; nos demonstrationem poscimus iure n siro , demonstrationem ipse denegare non potest . XIII. Age vero , ut flagitata a nobis, & promissa ab isto demonstratio conficiatur, praestituenda certa dies est,

qua die peragi ex lege Pascha debuerit, & ita praestituenda , ut elidenter consset, eam nondum advenisse ,

ut propterea legitimo exclusus tempore fuerit Christus, atque a Paschae celebratione prohibitus. Hoc eetidenter si ostendatur, tantopere expetita demonstratio habebitur; si secus, omnes conatus incassum recident, & concitata exspectatio decipietur. Jam solemnem , statum , legitimum diem , atque adeo horam nondum advenisse qui

415쪽

dia Dr 'RAvo ARTIS CRITICAE usueetidenter docebitur3 qui demonstrabitur 3 Audiamus. Auctoritate , inquit. At qua p ea fortasse , quam repudiavit & cui in sententia totius antiquitatis suffragio confirmata stare noluit 3 Sed hoc omisso , qui tandem erunt auctores tam graves, tam idonei , tam locupletes , tam omni exceptione maiores, qui non solum cum Patribus, Theologis, Chronologis, Historicis conferendi sint, verum etiam his coniunctim omnibus anteferendi Quis hirum primus prodire audebit 3 quis in conspectum se dare Uerum ne vos diutius teneam; procedit in medium ,

' primus omnium Talmud (al in conspectum se dat . Talmudi quid hoc est quod monstrum p quod prodigium e Neque monstrum, neque prodigium hoc est , sed

gravis nimirum auctor ad tantam definiendam controve

sum evocatus. Quis huic succediti alius non minus idoneus auctor & gravis, qui nos de legitimo tempore eetidenter doceat certosque faciat; adest, praesto est, nec

desiderari exspectarique se patitur. Quis hic est 3 mA

ehna . Mischna i inusitata inconditorum barbarie vocabulorum ne commoveamini, Florentini, de vos metad

GH THMu ,hoe est doctriae, comis plectitur legis explicationem , caereis monias, & Ius Civile Iudaeorum. Iuduas partes dividitur , quarum prima Textum continet, & Misthna appellatur, altera Glassam, Ac emaradicitur . Duo Talmud habentur ,

primum Hierosolymitanum ea in urbem mentatum nuci circiter 6s., Elae

terum Babylonium Babylone eluc bratum anno detis. Utrum utri praestet

non est quaerendum, cum plane conis

stet opus hoc pessimum esse, & falsia traditionibus, ili anilibus fabulis, &

hortendis blasphemiis redundans, ac proinde merito a multis Summis Pontificibus damnatum . Porro Maimo

nides celebris Rabbinus fuit, & Tanmud publice profiteri nuo sy'. v gressus est.

416쪽

ad similia vocum portenta comparate . Mischna inquam , cui tertius adiungitur auctor longe locupletissimus . . Qtiis e quisnam 3 Ralendarium . Talendarium lutique Ralendarium , Se illud quidem , quo nunc ad festos dies notandos Iudaei utuntur , cui gravissimo de certissimo auctori nefas est contradicere , id non tam

assim ante , quam confirmante , atque adeo asseverante , & vero etiam iubente Bartolocio nescio quo . Jam si de ritibus Paschae celebrandi , de loco , de caeremoniis plenius doceri voluerimus, Majmonides nobis. erit adeundus , Majmonides consulendus. XIV. Quid hic ego dicam, aut potius querar O rem sane miseram atque acerbam , Florentini, & maxime luctuosiam 3 Solebamus antea in divinarum expositione Scripturarum audire praclara Hieronymi, Gregorii ,

Augustini, Ambrosii , Hilarii , Cyrilli , Chrysosto. mi, aliorumque huiusmodi doctissimorum sanctissimorum virorum nomina , quae cum audiebamus nescio quid

plenum sapientiae, plenum dignitatis , gravitatis , auctoritatis plenum audire nobis videbamur ; Sc vero re ipsa digna erant , quae omni cum pietatis tum religionis sentu audirentur. His nominibus aures nostrae iam assueverant; his nihil gratius, nihil iucundius nec usurpari a nobis, nec usurpatum ab aliis percipi poterat 'Nunc autem incondita Talmud , Mischnae, Maimonidis nomina audire cogimur , de barbarorum his similium insolentiam vocabulorum immanitatemque perferre . ET

417쪽

ii DE PRAvo ARTIs CRITICIE Usu puncta iam prope de catalogo Interpretum Patrum nomina dici possunt, in eorumque locum suffecta Rabbinourum . Illis de medio remotis, qui divino afflati spiritu sacras nobis litteras interpretabantur, novi Doctores successierunt, qui eorum locum occuparent, sacros libros exponerent, & abiecta priorum auctoritate Doctorum in Scripturis sanctis dominarentur. his unquam tantam rerum conversionem , atque adeo perversionem fieri potuisse existimasset Et vero facta est . Usque adeo vix quidquam incredibile videri potest, quod tempore non fiat credibile , & alicui verum sit, ac propugnandum etiam existimetur, XV. Atque hic nolite ulterius postulare,ut ea colligam, quae multa de phasibus Lunae, de cyclis, de novis Astronomorum tabulis disputat. Illa quoqne nolite quaerere , quae de diebus artificialibus ac naturalibus fuse persequitur; ut hos ab illis distinguat; ut de primis evangelicos semper esse Scriptores intelligendos contendat . Nam , quae ad amovendam , qua maxime preminitur , invidiam subtexit ; Qia aestionem hanc ad dogma non pertinere non ad morum spectare doctrinam; liberum esse hac in re cuique opinari , quodlibet; ius sibi negari non posse appellandi petendique ,

ut causa, quae probe discussa non fuerit, iterum comgnoscatur; ineptire Theologos, qui nova comminiscendi dogmata nunquam finem faciunt ; haec aliaque hujus generis evidentiam non conficiunt. Quapropter, ut

418쪽

paucis multa complectar , eo quaestionem totam adducit , ut a solis Chronologis atque Astronomis diiudicam da sit, & pene una Obbinorum auctoritate definienda . Hi nimirum sunt fontes a Patribus ignorati , haec loca . ubi Patres h erere coacti Avi; hae cognitiones ad en cleandas penitus Scripturas necessaria , quibus illi novis hujus recentis Criticae adminiculis destituti caruerunt. XVI. Verum ne vobis oratio mea suspecta sit,&ne quibusdam eo artificio , quod imperiti oratorium ,

ego veteratorium appello , usus videar ; neve huc contimentitia illa ,de quibus superiore actione audistis, me adis vocasse privilegia quisquam criminetur; non negarim Chronologiam atque Altronomiam ad huiusmodi quae illones dissolvendas magno usui esse posse atque adiumento. Neque vero illud inficiabor, subsidia non contemnenis da his in rebus iussici nobis item posse ab eruditione ac peritia Hebraicorum rituum de caeremoniarum s& , si vultis , non minimum etiam opis a Rabbinis eruditioribus doctioribusque conferri . His usus est divinarum Scripturarum scientissimus Interpres Secognitor Hieronymus , quem non puduit Hebraeorum doctissimos considere , ab iis nonulla discere , eosdemque eruditae suae peregrinationis, qua totam obivit Palaestinam , habere comites. Quid igitur causae fuit Fquamobrem Patres, si Chronologiam Sc Astronomiam ignorabant , non Chronologos sui temporis de Altronomos hac super controversia consulerent, qui Lunae pha

419쪽

ses solerter distinguerent, diligenter notarent , certo designarent, qui tabulas ad Astronomiae leges exactas ostenderent; unde omnia , quae ad hanc quaestionem explicandam pertinerent , adiumenta Patribus suppeditarentur. Totamne antiquitatem defecisse Chronologos pnullumne olim exilitisiste Astronomum in caeli ac planetarum ratione versatum existimabimus p quem Patres adire possent atque consulere. Nullulae omnibus retro actis

iaculis paullo doctior ac peritior Rabbinus fuit p Tal-mud nullum e Mischna nullum I nullus mimonides p Philo certe &Josephus antiquissimi auctores sunt , & in ter Hebraeos magni nominis & laudati sumi . Eosne Patres nunquam vidisse p legisse nunquam e ignorasse

prorsus p nihil ut ex eorum lectione notitiaque profecerint . inod si a Patrum gravitate , ut exemplo Hi ronymi docuimus , non abhorrebat ab aliis, atque adeo a bbinis ipfis , quod sibi non suppeteret, mutuari, eosne in re tanti momenti sibi defuisse censebimiis ut neque Rabbinos , neque sui temporis Chronologos ataque Astronomos hac super re interrogarent , eorumque exquirere iudicium sententiamque negligerent. XUII. Video recentes Astronomos & Chronologos

veteribus iure anteponi. Mare non est, cur recentium prae veterum scientia magnificentius extollatur .

Facile concedi potest, Chronologiam atque Astronomiam multo maiora , quam habuerunt praeteritis saeculi8, aetate hac nostra cepisse incrementa. Verum si

420쪽

hos ipsos recentes Chronologos atque Astronomos Patres adire ac consulere non potuerunt, quos aetas posterior tulit; hi certe a sapientissimis & eruditi sumis viris equos in hac caussa acerrimos habuit adversarios, dc aditi & consulti sunt. Nam simul atque nova haec erupit sententia , doctissimos quosque excivit ad seque convertit. Hi profecto recentioris Chronologiae & Astronomiae praeceptis instituti erant; exquisita ac recondita eruditione censebantur; nec Talmud , nec Mischna , nec mimonidem, nec praestantiores Rabbinos ignorabant, nec certe quidquam illis deerat, quo minus hac de controversia recte iudicare possent. Hi tamen tantum abfuit , ut promiscae ab isto evidentiae acquieverint , ut po tius demonstrationes demonstrationibus, & has quidem ab recenti Astronomia dc Chronologia petitas obiecerint, testimonia testimoniis , Talmud Talmata, Mischna refchnae, mimonidem mimonidi, & universe Ribbinos Rabbinis opposiverint. Non igitur maius a recentibus Astronomis & Chronologis, quos Patres consulere non potuerunt, quam a veteribus ad hanc definiendam controversiam peti subsidium potuit. Quod si credibile est nullam hac in re praeterm usam fuisse a Patribus diligentiam , qua quatilionem hane penitus cognoscerent; illud necessario consequitur, aut Chronologorum Astronominrumque rationes repertas ab ipsis congruere cum tempore , quo Christus Pascha celebrasse dicebatur, aut, si aliquo modo di screpare visae fuerint, tantum momenti apud

Tom. I. D d ipsos

SEARCH

MENU NAVIGATION