Josephi Mariani Parthenii S.J. Actiones

발행: 1772년

분량: 485페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

391쪽

Dg p Ravo Astris CRITICae usu tempus, is locus certe fuit, cum sancti Martyres t terrimis in suppliciis conitituti caelesti magis ope in digebant, qua divinitus allevarentur. Vulgo despecti atque contempti, gravissimis criminibus accusati , ab

omnibus oppugnati cum essent, nonne tunc vel ma

xime eorum patrocinium a Deo suscipi , innocentia defendi debuit, Tyrannorum retundi improbitas , atque insignioribus de caelo signis Martyrum virtus &constantia illustrari.

XXXVIII. Quid p quod patrandorum prodigiorum ,& magno numero patrandorum illa aderat causa sane praecipua & multo maxima , amplifieandae nimirum

Christianae Religionis. Praedicabant illustres ac generosi Athletae Iesum christum O hunc Crucifixum , Iudaeis quidem scandalum , Gentibus autem stultitiam . Ista porro sapiens stultitia superbis hominibus & humanae sapientiae fastu intumescentibus persuaderi quomodo potuisset p nisi ad summam Martyrum pro illa ipsa sapienti stultitia acerbissima quaeque tolerantium

lartitudinem ingens prodigiorum numerus & divina etiam testificatio accessisset. Itaque Magnus ille Gregorius ob hanc ipsam causam prodigiorum copiam in exordio Ecclesiae necessariam fuisse probat, atque ut ad Fidem cresceret multitudo credentium, miraculis fui se nutriendam assirmat; quia , nos eum arbusta plantamus , tandiu eis aquam infundimus, quousque in te ra coaluisse videamus. Caeterum si Martyrum ipsorum

392쪽

Acrio NIs II. LI33R VI. sepulchia, si sacri cineres, si ossa arida b) perennes prodigiorum scaturigines sunt & fontes inhexausti, ex

quibus in nos omne beneficiorum genus exuberat usque in hodiernum diem, quae fere huiusmodi Actorum coneluasio est ; quanto exuberantior haec vena & scaturigo eis

debuit in primordiis Ecclesiae, quo ipsa Ecclesia copio

sus uberiusque irrigata non solum altius radices ageret , sed quam latissime ramos suos toto terrarum orbe propagine sque diffunderet. XXXIX. Multa, ut hactenus demonstravi, ab istis ad abrogandam sanctorum Martyrum Actis fidem excogitata sunt; multa . Eilne aliquid ultra , quo progredi isto. rum intemperantia potuerit Est, est inquam, cum dolore ac gemitu dico . Intemperantia nescit modum, quem si nosset, intemperantia non esset. Sed quem ipse modum non adhibet, mihi adhibendum esse intelligo.Quaproptee plura non addam, quandoquidem ex his, quae vel cursim

& strictim persecuti sumus , satis per vos ipsi eolligere potestis, & vobiscum animo reputare, quanta hujusmodi

ca) S. Ioannes Damasemus de Fi- M cuiquam Ineredibile videatur, eae de Orihodoxa lib. c.I6. M Christus ,, Martyrum reliquiis suave unguenam Dominus Sanctornm reliquias ve- M tum scaturire e Per eos Dinnouram lut salutiferos fontes praebuit , is expelluntur , morbi profligantur an quorum nobis benefieta manant , se aegroti sanantur , Oeci prospiciunt, M sua immumque unguentum pro- ,, lepros muadantur, leuisti ea ac , fiuit . Nec vero quisquam huic is moerores discutiuntur , ae denique is sermoni fidem detrahat. Nam si ,, omne donum optimum a Patras, aqua in deserio ex aspera se fo- ,, luminiam eorum opera ad em ss, iida rupe , atque ex asini maxilla is qui fide minime dubia postulant i,, ad sedandam Sampsonis sitim, Deci H descendit,,. M ita volente , prosiliit ; tritus . cur

393쪽

gso DE PRAvo ARTIs CR Irret se uus monumentorum iactura necessario facienda sit, si isto. rum pati licentiam voluerimus . Nam per Deum imia mortalem l ex Actis Martyrum caede , quam isti appellant, narrationis prolixitatem; praecide verba paullo elegantius atque eloquentius elata ; expunge poeticos, si quitisurpati sunt, numeros;amputa quaestiones aliquanto longius productas; tolle responsa Martyrum, siqua aut asperiora aut subtiliora istis videntur ; aufer iterata suppliacia; mitiga suppliciorum ipsorum diritatem ; dele edicta contra Christianos ab Imperatoribus lata, exaggera eorundem in eosdem clementiam ac mansuetudinem ;Luscipe causam Proconsulum , Praefectorum , sudicum , es, a superis placet , Lictorum etiam atque Carnifi-

eum ; absolve nocentissimos homines atque nequissimos ; remove prodigia atque miracula , aut saltem ea verbis extenua; carpe , quae potes , detere, imminue

quid , tot de vivo ista ratione resecatis , quid per Deum immortalem l quid, amabo vos , Florentini ,

quid demum reliqui , quid puri fiet i in id tot commotis suspicionibus , tot veritatis & falsitatis indiciis exaggeratis quid , inquam , quod minime dubium , quod

certum, quod ratum, quod sincerum in Actis Martyrum habendum sit, relinquetur 3 XL. En cur sanctissimi Pontifices iam inde ab eo ordio Ecclesiae tanta cura ac diligentia Acta Martyrum conquisierint . En cur ea tanto studio cognoverint . En cur summa fide exarata ad nos transmittenda curam rint a

394쪽

Acrio NIs II. LI AER VI.rint. Designati Notarii , qui ea describerent; destita nati Diaconi, qui, quae Notarii scripserant,accurate fideis literque cognoscerent. Nihil omissurn , quo certius de

Actorum ipsorum veritate constaret. En cur non raro

Martyres ipsi summis defuncti suppliciis , & suis superastites cruciatibus Acta ipsi sua , quo minus nos de eorum fide dubitare possemus, descripserint; quod inter caeteros nobili ssima Martyr Perpetua , Saturus , & Flavi nus praestiterunt. En ea, magno interdum persoluto premtio , Christiani ab Ethnicis ipsis cur emerint & compara rint. En cur tanta a maioribus nostris in iis asservandis

custodiendisque adhibita fuerit diligentia Z Jam quid attinuit tantum in iis conquirendis, cognoscendis , de scribendis studium impendere 2 quid in custodiendis de asservandis tantam curam insumere e quid tot sumptus in comparandis facere e si huc tandem aliquando & diis ligentia , & cura , & studium , & sumptus evadere deis hebant atque recidere , ut illa demum ad istorum misnus pervenirent, qui ea foedissimum in modum distris

herent, conciderent, lacerarent, discerperent. XLI. o rem , vel in maxima huiusmodi monumenis torum copia, acerbam ac luctuosam i sed quanto in sumisma eorundem paucitate acerbiorem ac luctuosiorem Et sane , parumne multa sanctorum Martyrum Acta interierunt 3 exiguusne eorum numerus amissus e ut quae pauca reliqua facta fuerint, isti perderent atque coris rumperent p Itane vero e quae nobis non ulla vis abstulit,

395쪽

ssa Di pa Avo ARTIs CRITICAE usu non Tyrannorum iniquitas intercepit, non Ilere sis imis probitas interpolavit , non tempus invidit , non vetuissas confecit, non incendia absumpserunt, non alluviones asportarunt, non ullus ex innumerabilibus eventis, quibus antiqua monumenta obnoxia fuerunt, eripuit; haec, haec, inquam,nobis una illorum intemperantia auferet, intercipiet, interpolabit, invidebit, conficiet, absumet, asportabit, eripieti Attamen ita et , uti dico . Plus haec una, mihi credite , plus iterum dico una haec, quam illa coniunctim omnia , ad nocendum valuit; &quod neque ulla vis , neque Tyrannorum iniquitas , neque Haeresis improbitas, neque tempus , neque vetusas, neque incendia , neque alluviones , neque casus ulli effecerunt, hoc una istiusmodi Criticorum effecit intemperantia , ut haec sanctissima monumenta non tam ex tot infortuniis erepta & conservata , quam ad ist rum iniurias funetiamque censuram delata propemodum ac reservata esse videantur . XLII. At enim in Actis Martyrum non pauca oco currunt, quae minus consentanea,veritati videri posssunt. Audio. Et per me licet examen in illa instituatur; studium & diligentia in iis cognoscendis, discutiendis, & pristinae integritati restituendis adhibeatur . Secernantur Acta inter se , & Autographa , di inpetrapha, o Archeupa, o Proconsularia, o Praesidialia, de vetustiora , & minus vetusta , & hoc aut illo saeculo descripta, &, si qua alia observanda sunt, per me licet o

396쪽

Acrio NIs II. LIRER VI. gygferventur, expendantur, distinguantur, Nolo acervas momnia de nullo delectu proponi; nolo permisceri; nolo confundi s sed clare , apte , ordine, loco, tempore distingui quaeque ac separari. Non ego hoc , si quid huiusmodi ab istis factum sit , non recte factum crimi-

Dor , non accum , non condemno. Non usque eo artieriticae infensius sum , ut quidquid illa moliatur, modo

iusta , modo certa de causa, modo sobrie ac moderate fiat, criminandum putem . Fecerunt hoc, non me latet,

in hujusmodi monumentis clarissimi & doctissimi viri, sed quod fecerunt, consilio fecerunt, sobrie & moderate fecerunt, & magno Ecclesiae bono fecerunt. id ergo est, in quo ego istos accuso quid , quod reprehendo F illud unum , quod saepe dixi, quod iamdiu queror ,

quod uno vocabulo toties complexus sum , intemperamitam . Hanc ego unam in crimen voco, hanc unam acciria se, hanc condemno. Quorsum enim spectat tot ac tanta,

quorum nullus finis est, exstruere & stuperexstruere pQuorsum novam prope Babelicam aedificationem moliri , qua in immensum producta tandem certissima rei ipsius, quae constitui ac stabiliri debuit, ruina consequatur orsum tot notas ad internoscendam Actorum Veritatem excogitare p ut cum demum eas Actis ipsis accommodaveris, non latum in summa rerum ignorati ne verseris, sed de omnibus dubitare cogaris . Sed praecidam , ut finis sit; Unum de duobus omnino necesse est, aut istorum cohibenda licentia . aut huius

397쪽

iusmodi monumentorum Iactura necessario subeunda .

XLIII. Quae cum ita sint, expergiscimini tandem aliquando, Florentini , Sc vosmet ad vestram virtutem revocate ; fraenate istiusmodi hominum licentiam ; cohibete dominationem, & tantam importunitatem a sanctissimis vetustissmiisque monumentis avertite . Suscipite , obsecro , causam Martyrum , suscipite causam Religionis , suscipite patrocinium forti sumorum Heroum , qui per fidem vicerunt regna , adepti sunt reprommissionem , qui viventes in carne plantaverunt Ecclesiam sanguine suo, qui venerunt ex magna tribulatiove la-merunt stolas suas in sanguine Agni, qui tradiderunt corpora sua ad supplicia propter Deum, ne fervirent Idolis, qui amaverunt Christum in vita sua, ideo corovas triatimphales meruerunt, qui sicut aurum in fornace probati sunt, O per ignem O aquam educti in refrigerium , qui cruciatibus & certaminibus suis nobis hanc pacem atque otium , quo Religionem professi Catholicam nunc imur , conciliarunt, qui nobis ad caelestem patriam ,

quo omnes contendimus, praeiverunt, atque iter proprio

triumphali cruore signarunt , quorum dictis caelesti s pientia refertis erudimur, quorum eximiis virtutibus proficimus , quorum singulari fortitudine ad aspera quaeque pro aeterna animi salute subeunda roboramur , quorum invicta constantia in sancto susceptae Fidei instituto confirmamur, quorum clarissimis sanctissimisque exemplis ad imitandum cuique nostrum expositis & propositis non instrui-

398쪽

struimur selum, sed ad omne virtutum genus incredibiliter incitamur ; & si ob tantam virtutem de egregia ipsorum erga Catholicam Ecclesiam promerita annua eorum memoria nobis semper laeta recurrit ac lucunda,li eorundem patrocinium nunquam nobis apud Deum defuturum eonfidimus, si speramus fore, ut eorum candidato exercitui tandem aliquando in cassis iungamur, si eorum agoneseelebramus , si vel ipsa duri agonis instrumenta lanceas, enses , ungulas, sagittas, flagella , rotas , cruces, laureis revincta ramis suspicimus,& pio cum religionis sensit intuemur ; si eorum reliquias colimus, si imagines veneramur , si ossa auro argentoque ornamus, si sacroscineres marmoreis loculis includimus, si iis aras sacramus, si templa exstruimus , si statuas ponimus , si Patronos , statores, defensoresque urbium ac provinciarum agnoscimus , si harum ipsarum appellationum vim sentimus, si patrocinium angustis in rebus atque ad verusis experimur , si denique Martyres omnibus obsequii atque honoris significationibus iure meritoque prosequimur; nobis etiam eorum Acta, quae ipsorum virtutem,

exempla , fortitudinem , constantiam, certamina , commnas , triumphos continent, commendata esse debent, &ita commendata ut ea omni ope a cuiusvis iniuria, ac nominatim ab istorum intemperantia tueri conemur atquci defendere . Satis, ut credo , meo erga Sanctos Martyres studio ego feci; vos providete, ne studium illis v strum defuisse videatur

399쪽

ARTIS CRITICAE

ACTIONI; II. LIBER UIL

Ideo , Florentini, non ea selum , quae iam praecidere de mea accusatione decreveram , sed ea ipsa , quae agere ex hoc loco deliberaveram , mihi esse necessario praetermittenda, ut aliquis tandem aliquando actionibus hisce meis finis adsit & modus constituatur . Sollicitus a principio nimis fortasse fui de argumenti copia & gravitate ; it que ad eam causam accedere placuit, quae sane gravis esset & copiosa s nunc autem sentio , me & eius. dem copia obrui, & gravitate debilitari. Quare , si propriam infirmitatem confessus ingenue , hanc , quam suscepi , provinciam oppido gravem ac laboriosam aliis

400쪽

Aerso Nys II. Lih3R VILaliis tradidero , qui integris & firmioribus viribus

stilo sam & longa contentione enervato succedrat , hoc & optimum factu duxerim , & iure a qu quam minime reprehendendum existimarim . Confido enim non defuturos , qui ad eandem causam accedant , ac multo ma oribus , quam ego sim, & ii

genii , & doctrinae, & eloquentiae praesidiis instructi quid

quid a me omissum fuerit, abunde compensent, &causam ipsam multo pleniore . atque uberiore tractati ne explicatam feliciter ad exitum usque absolutionemque perducant. Quid igitur 3 inquiet mitasse aliquis; cum tam multa de Historia Ecclesiastica verba feceris , Divinam , cuius inde ab ipso initio summam exposueris dissicultatem , tacitus praetermittes Nihil de hac a dietur a nobis i nihil dicetur a te e & quae multo poti ssima huius accusationis pars esse debuerat , ea prorsus relinquetur , ut illa non tam per incuriam omissa , quam dedita opera praetermissa esse videatur 3 Quid Z Istosne ea , qua par est, reverentia divinos libros esse reveritos p ab iis se consulto abstinuisse Quis hoc credat e An

vero mutasse ingenium 3 vel novam Criticae rationem adhibiuge, ut, qua potestate reliquis in rebus usi sunt, hac una in re minime fuerint intemperanter abusi e Multo id quidem minus . Etenim , si locus unquam aut usquam

fuit, in quo se iactare liberius isti licentiusque potuerint, is profecto est, Sc omnium quidem longe patentissimus, quem vel sola , ct ea propemodum immensa iis exhibere

SEARCH

MENU NAVIGATION