장음표시 사용
41쪽
j Da su MMA ARTIs CRITICAE DIFFICULTATE ei lis & maxime vadosus , quo navigio isto tuo male comtexto atque compacto delatus cum eris, nescio quomodo enavigare feliciter poteris; &ubi, nisi me coniectura fallit, haerere miserabiliter cogeris, & progredi ulterius frustra conabere XXVII. Interea vero , dum multa tu nequidquam moliris , nec habes , quo progrediare ; progrediar ego, atque intrabo etiam magis. Quid p commoveri mihi via deris ; confirma tete , tu te collige , vide qui sis, quid tibi muneris sumpseris; quam provinciam susceperis, quam denique personam geras , tibi propone. Non est istius dignitatis , muneris, ossicii, ob tantulas res, tam cito animum despondere. Pergamus igitur ad reliqua . Quid ages I cum ad infinitam illam , & inde usque ab ipsius exordio mundi altius repetitam , & prope inextricabilibus maximarum dissicultatum ambagibus impeditam temporum seriem , & tot annorum taculorumque rationem ventum erit 3 Proh superum atque hominum fidem l quantum vexaberis i quas in angustias coniicieris i quantum torqueberet Te indictiones, te veli illi , quos vocant solares , te , quos appellant lunares, te olympiades , te Juliana periodus, te regnorum initia , te plures eodem nomine appellati Reges, te ipsi pra sertim septuaginta Interpretes , singulis generationibus annos centum assignantes , incredibilem in modum impedient , ae miserrime discruciabunt.
XXVIII. Verum te ad Christi Reparatoris adventum
42쪽
AcTIONI s I. LIRAR I. opperior . Habebis hic , si quid ingenio vales, memoria polles, eruditione praestas , ubi exquisitam illam aereconditam temporum , aetatum , regionum , imperio. rum , linguarum , antiquitatis sacrae & profanae, mixtae ex sacra & profana , Historiae denique totius scientiam ostentes. Sume animos , campus hic est , uti vides, longe patentissimus, in quo te, quantum libuerit, iactare poteris. Erige igitur tete, & confirma, nemo tibi cancellos circumdat, nemo te coercet; nus quam gentium , mihi crede , amplior facultas datur &exsultandi liberius , & licentius insultandi. Scito tamen ( hoc autem commonendi tantum causa, non deis terrendi animo dicam scito inquam nonnihil hoc supee negotio inter auelares esse dissidii. Non enim satis adhuc inter eos de tanta re convenit, alii aliter sentiunt ;& si controversiam ab ultimo, unde ducitur, capite arcessere velis, aliquot tantum, nimirum nonaginta &eo amplius , variae discrepantesque sententiae recensen tur. Deus immortalisl quot semitael quot diverticula l quot anfractust quae disiuncti sumarum divortia vix rum i An ullos unquam Maeandros 3 an Labyrinthos umquam ullos , tot tantisque , ae tam inextricabilibus emrorum ambagibus impeditos aut exstitisse , aut a Poeatis excogitatos filisse existimabimus, qui cum tanta actam incredibili tot inter se discrepantium sententiarum copia ac varietate conferri aliquo modo posse videantur pXXlX. Jam, ex tot viis , tam multiplicibus, lubricis,
43쪽
do Da sUMMA ARTIs CRITICAE DIFFICULTATE dubiis , ancipitibus , incertis , in diversia , in opposita tendentibus, quam eliges e cui insistes cui te potissimum committes I Unam tandem aliquam, quam tutiorem existimaveris,ingresso, quam lentet quam caute incedendum erit i quam saepe resistendum i quam , & multo sae pius regrediendum i si modo aeque obvius ac facilis tibi sese obtulerit egressus, ac patuit introitus . Sed illud certe omnino fieri necesse video , ut in impediti sit moitinere constitutus, tot viarum , partim varietate , pamtim similitudine , partim occursu , partim incursu dec plus , omni consilio destituaris; hae illac incertus feraris , ac errabundus vageris; & demum , post varios e rores , ad caput, unde discesseris, iterum iterumque revolvare . Dicam clarius atque apertius. Qui poteris , siquidem in tantam audeas te controversiam conjicere singenio isto tuo tot tantasque sententias, tam varias stam contrarias inter se ac discrepantes distinguere , recensere, separare , examinare , cognoscere , ac pomstremo eas ita invicem contendere , ut caeteris , partim damnatis, partim reiectis, partim conciliatis, tolerabiliorem probabilioremque excipias & seligas p Quavis sponsione cadam , ne quid gravius dicam , si tu is eris , qui huius perplexissimae controversae & principium invenire , & exitum possis evolvere. XXX. En sacra illa , qua tantopore tibi places , cuius peritiam ostentas, historia . En . quot difficultates in ea occurrunt, crebrae , graves, molestae , quae superari vix
44쪽
vix ac ne vix quidem posse videantur. Satis mihi videor ad rem, de qua agimus , accessula ; satis, quod demonstrandum suscepi, exposuisse . Veruntamen, quam hactenus sum persecutus, multo minima pars est maximarum dissicultatum , quas , si per tempus licuisset, persequi potuissem . Nam quis illas aut numero assequi, aut oratione complecti possit Z quae si ve ex primigeniarum interpretatione linguarum , sive ex multiplici vocum significatione , sive ex vario terrarum situ , sive ex diversa provinciarum descriptione , sive ex moribus institutisque nationum , sive ex ducta ab orbe condito an
norum ac saeculorum ratione , sive ex contentione hi-
storiae sacrae cum profana, sive ex divinorum Scriptorum consensione , sive ex aliis innumerabilibus capitibus emergunt, quarum si praecipuas tantum recensere vellem , me vox , latera , vires, ipse certe dies deficeret .
XXXI. Sed video quid mihi hoc loco responsurus sis;& responsionem anteverto tuam , quae tibi suffragari nullo modo potest . Dices, dissiciliora sacrae Scriptune loca fuisse iam a sapientissimis viris explicata , qu rum labore, doctrina, eruditione & notitia linguarum i vari possis. Hoc , opinor , mihi respondes , hoc dicis; quod quidem si alius quispiam diceret, aliquid momenti
haberet cum vero a te dicitur, nullam vim habet, nisi serte ad augendam hanc ipsam , qua premeris, exaggerandamque dissicultatem . Non enim a te , pro suscepti
muneris ossicio, qualiscumque divinarum peritia Scri
45쪽
a Da suMMA ARTis CRITICAE DIFFICULTATApturarum quaeritur , sed intima earundem , singularis& exquisita cognitio postulatur. Meminisse debes, te non exscriptorem , sed cognitorem ; non subscriptorem , sed Criticum ; non rabulam & causidicum nescio quem , sed Judicem esse oportere . Porro Iudex non aliorum tantum sententias exquirit , sed in eas inquirit acriter, rationes attente perpendit, argumenta subtiliter examinat , omnia cognoscit diligenti ssime , ac tum demum iudicium interponens suum sibi rem ita se habere videri pronunciat. Hoc ego a Critico postulo, ataque adeo a te meo iure flagito , qui Critici tibi nomen arrogaris , munusque susceperis . Non est husus artis tuae
ab aliis discere , & quae didiceris , indicare a sed docere , & de iis ipsis , quae alii docuerunt , iudicare . XXXII. Restaret modo , quandoquidem satis de divina historia diximus, eiusque specimen captum est, re staret inquam, ut te ad ecclesiasticam I profanam historiam provocarem, & quid ego interrogando , I quid tu
respondendo efficere posses, experirer . Atque in his etiam difficile mihi, credo, e sset, te in omnes partes ve fare, te praecipitem agere , & novum de te spectaculum
adstantibus exhibere 3 inanti enim putas laboris futurum, quanti ingenii ostendere , quam impedita historta ,sive ecclesiastica, sive profana esse necessario debeat, cum tantis obsepta difficultatibus diuina sit 3 Nihil opinor facilius, nihil expeditius . Nam si historia divina , in
qua conscribenda, non invidia , non odium , non iracundia s
46쪽
ilia , non ambitio , non reliquae animi minus rectae permotiones , quae omnes omnium fere gentium annales corruperunt ; &, quod praecipuum est , non mendacium , sed una veritas dominata est, tantis tamen laborat incommodis; quantam in reliquas reliquarum sive nationum , sive regnorum historias , in ipsam etiam e clesiasticam , invectam istiusmodi e se vim existimabi. mus incommodorum Illud quoque reliquum esset, ut te experiundi causa , ad singulas deinceps facultates pertraherem , & in unaquaque paulisper consistens, tentarem an , ut tu esse te existimas , item re ipsa sis, Dialecticus , Physicus , Mathematicus , Geometra , Astronomus , Theologus , Philosophus , Philologus ,
caetera . Verum , quoniam nullum exitum habitura ecset oratio mea , si omnia persequi vellem , totam hanc actionis meae partem , multo , quemadmodum vides& ad agendum uberrimam , & ad demonstrandum facillimam , ad glia festinans, tibi remitto ac condono XXXIII. Itaque his omnibus de mea oratione praecisis , & exposita iam satis , quod ad rerum cognitionem attinet , artis criticae difficultate , ad illa gradum facto , quae a me praeteriri non possunt, & quibus artis ipsius ulus continetur , unde gravi sumae emergunt difficultates , quae non modo te , qui quam tibi doctrinam par veris , satis ostendi , sed vel sapienti cimum quemque ab eadem arte deterrere possunt. Critica , si bene eius indolem novi , ars est hujulinodi, quae domi sedere ob-
47쪽
. Ds suMuA ARTIs CRITICIE DIFFICULTATgstuta, ae privatis latebris contenta esse non potest; avet, gestit erumpere in publicum ; tenebras odit , lucem amat,hominum conventu frequentiaque delectatur. Pra terea otii & quietis impatiens est, litigiosa, & natura pugnax , hac ut de causa ei saepe in medium contentionis atque discriminis progrediendum sit. Quapropter mi nita omni ex parte esse debet , quo hostium impetus &excipiat interrita , ct repellat invicta . Non est cur unquam de pace cogitet, cur sibi quietis spatium concedi velit, cur momento temporis libere respirare possit; semper excubandum , vigilandum semper, semper et , arma gestanda sitnt, quibus aut hostes lacessat, aut se protegat lacessita. Haec, nisi fallor, artis criticae indoles, haec natura est, haec conditio. Hoc Criticus profitetur, ad hoc paratus semper esse debet, semper promptus ad hoc , ut aut bellum inferat, aut sustineat illatum . In hoc quoque tibi mecum conveniat necesse est ; neque in eo disconveniat, magnam hinc oriri difficultatem , quae ex ipsius artis usu, quemadmodum dixi, se se effert atque emergit. Difficultatem porro hanc ego nunc breviter ostendam , & denunciabo molestias, quo tibi comsulere tempestive possis atque prospicere .XXXIV. Et sane , si a me , qui nullius prope ingenii homo sum , tantum tibi negotium creatum doles , quanto gravius molestiusque vexaberis , cum foras promdeundum erit, & cum acerrimis adversariis dimicandum. Si in hac privata nostra contentione nullus inventus
48쪽
ACTIONI s I. LIsgR Les, quid de te in publica futurum erit, quaeso, considera. Neque enim ( nisi a me peramanter admonitus consilium forte mutaveris ) Aspendium illum citharistam , quem if(jQuery('body').width()<970) {document.write(''); (adsbygoogle = window.adsbygoogle || []).push({}); }