장음표시 사용
61쪽
to , Florentinii quotquot ad Artem Criticam accedere meditantur, quid ea sit, quam dissicilis, quam laboriosa, quam plena molestiarum , quam referta periculorum rum , serio perpenderent; non dubia quin potius ad eandem essent , si qui idonei existimarentur , impellendi; quam ab eadem minus i donei, atque adeo inepti repellendi. Sed quis tandem hominum cupiditati modum imponat i quis obviam ire possit quis caecam illam ac temerariam animmo rum nostrorum dominatricem intra iuris & moderationi s repagula adigere queat & continere id eislos ut ulla res terreat i ut ullum periculum moveat p
62쪽
Acrio Nis I. LiRER II. Dut ulla difficultas retardet ut modestia quadam atque
ingenuo pudore ab impeditioribus muneribus absti neant atque refugiant e optandum quidem hoc esset; sed nequaquam sperandum ab illis arbitror , immo vero prorsus desperandum . Sic enim animati sunt , ut quo gravior illis opponitur difficultas , quo gravius objicitur periculum , eo acrius ac vehementius illa ipse , quam diximus , cupiditas incitetur ; Se quo impeditiora sunt munera , eo promptius illa sibi ultro adsciscant atque de
poseant. Alacriores difficultatibus evadunt , contemnunt pericula , salutaria monita negligunt , de exitu nihil laborant; una , qua unice valent , confidentia omnia se nullo expedire negotio posse arbitrantur . At
que id recte fortasse quidem ; si quantum in gerendis
praeliis audentes fortuna juvat, in quibus non tam com silio , quam vi geritar res; tantum in exercenda a te critica audacia & confidentia valeret. Sed contra est . In hoc nostro concertationis genere unum consilium praevalet ; una ratio dominatur ; omnia ingenio , aequimtate , sapientia ac moderatione administrantur . Hae lunt
virtutes , sine quibus ars critica nulla est, nec quidquam valet; Se si quid valet, ad perniciem unice atque ex tium valet. Ego vero , si unam aliquam harum virtutum
in illis vulgo residere deprehendissem , dedissem utique
iam inde ab initio manus , nec repugnassem , quo minus ad artem , omnium maxime lubricam ac dissicillimam , exercendam accederent. Verum cum earum nullam in k ii;
63쪽
6o Da suMMA ARTIs CRITICIE DIFFIeULTAT iis esse compererim , quid est , quod ego magnopere facere potuerim p nisi eos ab eadem omni ope avertendos repellendosque curare. Ubi enim in istis ea , quae si periore actione nece Sari a Critico praesidia atque adiumenta demonstravimus e ubi acerrimum ingenium p ubi tenax memoria I ubi locuples multiplicis doctrinae instructus p ubi copiosius eximiae eruditionis apparatus pubi fama collecta 3 ubi parta existimatio e ubi labor pubi contentio 3 Nihil horum , Florentini. Contra vero mediocre ingenium , vulgaris doctrina, non singularis non exquisita eruditio , non fama , non existimatio . non labor, non contentio; segnities autem multa, mulista remissio , plurimum otii , omnia denique huiusmodi , ut ad molle potius ac delicatum vitae genas facti, quam ad laboriosissimum hoc aeruilinosissimumque aut a natura comparati, aut a disciplina instituti esse videantur. Neque vero illud, in tanto tamque implicato negotio, quod ego iam iis inculcavi , salutare monitum amplecti voluerunt; nimirum ut, si tantopere arte critica delectantur , illam ad sua tantum privata studia conferrent , domesticis se parietibus sepirent sconspectum vero hominum frequentiamque sibi omnimno vitandam putarent; tum enim tente re suscepto consilio honestum exitum quaesisse existimarentur . sed quid his hominibus facias e aut quibus tandem rationibus convincendos putes e Prodire omnino volunt , publico carere non pollunt; quam ob causam prorsus ignoro 3
64쪽
nisi forte ut eorum intemperantia manifessior appareat , ct eonfidentia insignior iudicetur. Sic enim fere com . paratum esse novimus, ut qui minus possunt , plus audeant i & plus se posse , fastu quodam superbientis
animi arrogantiaque arbitrentur . Verum quid tandem erit, quod tantos spiritus insinuet atque alat, quibus incitati a tanta difficultate negotii minime deterreantur p id est, cur ultro se ingerant I cur se invitis obtrudant p eur repellere conantibus se inferre per vim contendant 3 quid denique afferunt 3 quamobrem aliquomodo tolerabiles Critici habeantur . Unam , mihi credite , afferunt, quam supra dixi, confidentiam i hac una se ex maximis , quas persecuti sumus , gravissimi seque difficultatibus facillime evasuros esse confidunt . At hanc ipsam eonfidentiam ubinam innixam p ubi tam firme ac solide constitutam putabimus p ut tot admotis a me quasi machinis atque arietibus , nulla non solum ex parte labet, sed ne ulla quidem vi concuti ac labefactari posse videatur. Id ego , nisi fallor, mihi videor assecutus , qui istorum ingenium , multo ante, quam in hanc causam ingrederer , laboravi, ut probe cognitum haberem atque exploratum. Est, est imquam , in quo repositam habent spem , omnem suam
fiduciam collocant, & quo Critici dignitatem facile
tueri se putant posse . Regulat quasdam mente agitant, Canones nescio quos blaterant, quos mihi universos in pnesentia objicere meditantur , ct tanquam catervam
65쪽
de Da suMMA ARtri CRITICIE DIFFICULTArgaliquam maxime bellicosiam & invictam ad omnes meo; impetus opponere . His confisi nihil reformidant, resi- sunt intrepidi, & omnia consilia mea aspernantur, quibus eos a tanta suscipienda provincia dehortari ac deterrere conatus sum. Quare videtis, Florentini, mihi has Regulas , hos ipsos mihi Canones necessario nunc exponendos esse , & paullo diligentius insipiciendos. Examinandum , quid opis in iis collocari possit; quaerendum , quid ab iis sperandum praesidii sit; videndum denique, utrum artis criticae difficultatem imminuant, an potius adaugeant. Itaque faciam ; atque ut ab instituisto dicendi genere minime recedam . Adversarium illum meum rursus adibo, quem tanquam in scenam inducere placuit , quo liberius his de rebus, sine cuiusquam offensione , loqui possem ; illi pressius haerebo ,
eundemque acriter non minus ac vehementer, quam
priore actione praestiterim , excutiendum exagitandumque suscipiam. Vos attendite diligenter; enitar ipse , quantum potero , ut me non attente latum , sed aliqua etiam cum voluptate audiatis. II. Age vero , huc ades Graecule noster. Demo
strata iam satis a me altis criticae difficultate , quid est , quod hanc ipsam difficultatem aliquo modo levara pos sit atque imminuere 3 Praecepta , inquis, sunt certique canones, quibus Criticus iuvetur plurimum, & quorum praesidio . tanquam Ariadnaeo illo filo regatur sic , ut, sine ullo erroris periculo , ex ancipitibus illis
66쪽
te superiori actione commemoratis semitarum flexi bus ac maeandris haud ita difficili negotio possit evade re. Audio; & nihil haesitans do esse pracepta , do
esse canones, quot quantosque velis ; tantumque abest, ut hunc locum, quem tu tanquam munitissimam araeem aliquam insedisti , & ubi te defensum satis ae protectum putas, reformidem ; ut etiam tibi maximam habeam gratiam, quod me huc non modo non repugnantem , sed etiam volentem adduxeris. Tete igitur confirma esto vir, animumque tuum ad pristinos il-Ios spiritus revoca , quibus in prima congressione n stra paullo exsultantius insolentiusque ferebare. Novi te , novi ingenium tuum , novi ictus, novi petitiones inon is hostis es, cuius aspectu terrear , cuius arma perhorrescam. Congrediamur. III. Primum , vide quaeso , ne erres, qui in ea opinione videris esse , ut statim atque alicuius artis r gulas cognoris, ac praecepta didiceris, rem esse in v do arbitreris. Ego aliam ab hac tua sententiam sequor, qui nescio quo fato evenire dicam, ut in hac contentione nostra in omnibus abs te dissentire cogar. Noli tamen me tibi subiratum existimare ; sed ad rationum , quas asseram , momenta attende. Etenim ecqua ars reperiri potest , quae suis praeceptis colligata, regulis apta ac coagmentata non sit 3 Suas habet regulas Musica , suas Pictura , Architectura , Sculptura suas; tamenne omnes , qui hasce regulas perceptas habent,
67쪽
O Da suMMA ARTU CRITIeae myneutrArg& his artibus dant operam, arguti Musici, summi Puctores, periti Architecti, Sculptores eximii evadunt 3 Et Sculpturae quidem non regulas tantum absolutissimas edidit Policletus , sed statuam ita affabre ex artis suae
praeceptis elaboravit , tanta venustate membrorum , tam mira descriptione singularum partium , tanto arti cio , ut eam merito canonem appellarii; tamenne multatos excellentes Sculptores , & cum Phidia aut Praxit te aliquo comparandos Graecia suspexit pIV. Atque ut aliquid de mea hac arte dicam , credi vix potest quot regulis affuat, quot praeceptis abundet.
Pleni sunt horum praeceptorum libri, plena sapientum volumina. De his Gorgias ille Platonicus , de his Aristoteles, de his Dionysius Hali earnacius , de his Demetrius Phaleraeus, de his Hermogenes , de his Longi- .nus, de his Lucianus , de his Auphtonius, & hi quidem Graeci omnes; ex Latinis porro, de his M. Tullius Cicero , de his Caius Cornificius , de his Fabius min- tilianus , de his Fabius Marius Victorinus, de his Rutilius Lupus, de his Iulius Rufinianus, de his Sulpicius Victor, de his Iulius Severianus, de his Aurelius Augustinus , aut alius quispiam vetus auctor, de his rece tiores prope innumerabiles; qui viril quibus studiis a que artibus exculti l quo ingenio i qua eruditione praedi ti l quam eximia reconditaque doctrina praestantes submtiliter copioseque disputarunt. Ex his ego multa per otium vidi, legi, pervolutavi; multa audiendo accepi ,
68쪽
ACTIONI s I. LIBER II. quaerendoque cognovi ; & , si hoc de me citra ostentationem assimare licet, didici etiam ; & , nisi mihi nimis fortasse blandior, artis meae praecepta , si non comis mode , certe non incommode teneo . Tamen , ita mihi Deum propitium velim , ut, cum aliquid ex Rhetoricae artis praescripto elaborandum est, quod praesertime privatis latebris in publicam lucem conspectumque hominum prodire debeat, non solum rei dissicultate commoveor , sed graviter etiam vehementerque perturbor.
Fatebor de me id , quod est , & dicam ingenue , nihil
tum propius fieri, quam ut animum pariter artemque despondeam . V. Jam tum mente & cogitatione prospicio , quanta hominum futura exspectatio sit, qui conventus do-i ctissimorum eruditissimorumque virorum, quid a publico doctore , quid a Rhetore , qui aliis eloquentirum artem tradendam susceperit , requiratur ; quae me , vel in prima rerum dicendarum molitione, anxium maxime faciunt atque sollicitum . Illa deinde ingrata & acerba succedit cogitatio , quam multa sagaciter investiganda sint; quae investigaveris, quam solerter expendenda ;quae expenderis, quam acri iudicio eligenda; ac demum quR elegeris, quam prope religiose , non ordine somlum , qui rebus venustatem afflet, perspicuitatemque conciliet, sed etiam momento quodam disponenda ac dispensanda sint, ut suum unaquaeque res locum fortita decenter teneat. Haec ubi summo studio diligentiaque
69쪽
εs Da su MMA ARTIs CRITICAS DIFFICULTATA perfeceris, nihil propemodum egeris. Ille tibi summus atque omnium multo molestissimus superest labor, subiectam materiam illustrare sententiis, figuris, tanquam luminibus, distinguere , exquisito verborum delectu ornate eleganterque efferre , ut iucunda , teres , poliata , admirabilis , plena , & rerum omnium pulcherrimarum copia affluens oratio audientium auribus & animis influat ; tu vero non tam loqui , quod hominis est, modo non elinguis, sed , quod est diserti oratoris, et qui videare. Stylus propterea, pro varietate rerum , Laepe variandus ; nunc sublimior ac magnificentior assurgat, nunc depressior atque humilior subsidat necesse est; nunc eo utendum , qui sit ex utroque & elatioris di depressioris genere temperatus, & subtili quadam mediocritate commendetur . Pandenda sunt modo vela eloquentiae , modo eadem contrahenda; nunc lenior, nunc incitatior feratur oportet oratio. VI. Verum, Superi bonit quam multi occurrunt in hoc ipso scopuli, quam multae syrtes occultaeque insidiae obiiciuntur, quas omnes evitare , & ita orationis cursum dirigere ac moderari, ut portum ulla sine offensione teneat s omnem propemodum vel dexterrimi gubernat ris artem fugit ac superat. Si enim stylum sine modo varies , incertus eris & fluctuans; si verborum flosculos studiosius consecteris , ineptus & putidus ; si negligas, incomptus & horridus a si nullo calore inter scribendum effervescas, remissus & frigidus; si immodico
70쪽
ardore efferaris, furiosus ac prope catenis constringendus . Hinc illa , quae diu multumque meditatus scripto
mandaveris , nunquam non ad examen revocanda, nunquam non acriter discutienda, retractanda saepius atque iteranda sunt; fingenda multa , limanda pleraque , non pauca circumcidenda ; quae vero subito impetu e fuderis , abiicienda prorsus, & non raro illa ipsa, quae labore improbo , di intentiore studio vix demum extuderis , impacto transversim calamo , inducenda . Hinc tot curae frustra susceptae , tot vigiliae deperdiatae, tot sudores incassum effusi. Hinc illae tristitiae &querelarum plenissimae voces, quibus cogeris obductum verbis vulgare dolorem , & durissimam multorum dierum pertinacissimamque contentionem in nihilum redactam conqueri, atque acerbius lamentari . VII. Testor conclave illud meum , studiorum ac commentationum mearum conscium , quoties me rebus meis desperantem diffidentemque vidit. Quoties vivos ungues arrodere, scabere caput, pluteum caedere , lacrymas prope non tenere, & meam vicem aegre &dolenter deplorare . moties importuna illa ac praeceps animum subiit cogitatio, arma abiicere , Rhetoricae valedicere, & Graecorum imitari consilium , qu rum si qui citharaedi evadere non poterant, desperata ejus artis excellentia , eo delabebantur, ubi in aulaedis aliqua saltem cum dignitate consisterent. vloedus sit, inquit Auctor idoneus, ad cujus similitudinem me com