De ideis mentis humanae auctore Andrea Spagnio e Societate Jesu Florentino

발행: 1772년

분량: 527페이지

출처: archive.org

분류: 철학

61쪽

α DE PERFECTIONIBUS

rent, nunquam credo contigisset, quod adverterunt post Io. Cimricum i , Iasalinethius a), & alii, ut hi dicerent claram & distinctam in nobis esse ideam de quibusdam objectis, illi vero contrarium concluderent. Hac de causa faetiim est, ut sint qui ideam, quam habemus de Deo elaram praedicent, & illam quam experitimur de dolore etiam distinctam velint: alii rursus utrumque iiDdem attributum denegent. Ita Malebranchius postquam lucem vocavit 3 ideam Dei, tenebras dixit ideam doloris; & omnes generaliter sensationes, & cognitiones , quas dicimus intimi semsus , in quibus ipsam existentiae nostrae cognitionem reponit, ininter obscuras & confusas rejicit .

ARTICULUS II.

De idea eompleta , aiaquata, ct comprehensiva , ct oppositis imperfectionibus. 62. T Deam completam appello, quae objectum ita repraesentat, α ut ipsius etiam genus ultimum & differentiam primam ex hibeat , si sit objectum universale, & praeterea differentiam etiam numericam , si objectum sit singulare , quae nomina ex iis , quae de universalibus disputantur , nota sunt. Quare idea completa o lecti est idea totius essentiae objecti et Essentia enim significat principium omnium , quae ad ens aliquod pertinent, quod explicatur per genus ultimum & differentiam primam . Ideam vero incompletam appello, quae obiectum, si sit universale , ita repraesentat, ut ipsius genus aliquod, sed non primam differentiam exhibeat: si vero obiectum sit singulare, de eo non repraesentat differentiam

numericam. l

63. Ideam adaequatam appello , quae obiectum ita repraese tat , ut non solum ipsius senus ultimum & disserentiam primam exhibeat. sed distincte etiam quicquid ad ipsitas tum genus tum disserentiam pertinet, exhibere potest . Vel si brevius idem exprimere volumus ideam adaequatam dicamus, quae ita completa est, ut sit etiam saltem distincta circa omnia, ex quibus completa constat. Ideam vero inadaequatam appello, quae objectum . ita

62쪽

ΕΤ IMPERFECTIONIBUS IDEARUM . 43

ita repraesentat, ut ipsius quidem genus ultimum, & differentiam primam exhibeat, sed obscure tantum vel consese, quae ad genus & disserentiam ipsius pertinent, exhibere potest : vel brevius ideam inadaequatain dicamus, quae completa est , sed non distin- circa Omnia , ex quibus completa constat. Ut exemplum utriusque ideae adaequatae & inadaequatae asse- . ram, saluo in medio duos geometras , quorum alter diu , alis ter a paucis diebus in hac disciplina versatus sit, & nemo eorum careat idea completa prismatis . Uterque, si ut hanc nobis deci ret , postuletur, dicet prisma esse figuram solidam planis comprehensam, ex quibus duo opposita sunt parallela similia & aequalia. Haec autem verba dant prosecto ideam prismatis completam ς' Nam figura solida planis comprehensa est in prismate ipsius ultimum genus: parallelismus vero similis & aequalis oppositorum planorum est ipsius differentia specifica . verum quae completa est in mente utriusque , non erit adaequata , nisi apud geometram jamdiu exercitatum , Hic enim vero omnium rerum analysim usque ad illas, quae per se clarae sunt, perveniens , lacile instituet, atque si interrogetur,distinete & complete etiam se percipere ostendet, quid sit solidum, quid planum, quid parallelum, aliaque, ex quibus idea prismatis conflatur. At ille qui a paucis diebus feometra est, si de singulis latet. ogetur , quam ideam Proserat, 'auitabit in assignandis iis notis , per quas inter se distinguantur , etiamsi statim negaturus sit esse superficiem planam, quae curvasit, & esse parallela , quae inclinantur inter se plana , quod ostendit habere quidem ideam claram , sed obscuram tamen , vel con- 'fusam earum proprietatum , Per quas componitur completa prismatis idea. a 6 . Si idea adaequata objecti clare & distincte notas suas, quantum in humanam mentem cadere potest , repraesentat, illa vocutur etiam idea comprehensiva, I) Comprehenditur , inquit S. Augustinus , quod ita videtur hoc est cognoscitur) tit nihil ejus latrae videnrem . Complexum autem illarum notarum , sine quibus idea nequit esse adaequata , vocatur comprehensio idearum: de qua dici solet per modum axiomatis, quod quo minorem habet idea comprehensionem , eo majorem habet extensionem, hoc est F a quo

i) S. Aug. Epist. ad Paulin. Olim II 2. cap. λ.

63쪽

DE PERFECT. ET IMPERFECT. IDEAR.

quo magis generica est, eo plura complectitur subjecta; genus enim per hoc, quod habeat semper attributum aliquod minus, quam species , & haec minus, quam individuum, ad Plura extemditur . Exemplum idear comprehensivae est in idea horologii portatilis, quae est in mente sui artificis; dum enim ille dicit esse machinam , quae se movet secundum leges mechanicae Per elat rium intra ipsum latens, omnia penitus intelligit non solum , quae verbis exprimit: sed ea etiam , quae addere posset ad compositionem, usum, & dependentiam mutuam omnium partium huius machinae declarandam. At ille, qui non est artisex contentus sit oportet idea solum completa hujus vel alterius arrefacti eo modo, quo Cartesiani in brutorum notione acquiescunt quam Ipsi sibi fingunt in machina per solas leges mechanicae se movente ope musculorum, di spirituum animalium .

PARS IL

64쪽

PARS II.

Propostiones circa naturam Idea M. PROPOSITIO PRIΜΑ.

Ideae miserae sunt modificationes animae , ex quibus 'multae , s etiam inter se oppositae possunt ciae

amma eodem etiam tempore inesse eo mo O,

qui es supra mistrum captum.

. ARTACULUS PRIΜUS. De Adversantibus propositioni. ROPOsITIO quantum saltem ad primam sui pa tem est primo contra Materialistas, qui ideas dicunt consistere in motu materiae . Citantur pro hac sententia multi ex veteribus philosophis, sed falso omnino a Iii tres enim aut quatuor cadit legitime haec accusatio, ut ex decursu hujus propositionis pa tebit, ubi de his loquar. Ex recentioribus enim vero multi habentur Scriptores, communiter habiti pro impiis & libertinis, nec inter studiosos philosophiae , sed philomaniae connumerati, ut argute dicit Alexander Bandiera 1 . Horum vexillarius est Thrumas Hobbes , de quo alibi ca) dixi, homo illis similis, utpote qui iuxta Noniliam 3b tam fuit pbIlo bus, quam chrisianus ..Hic itaque expresse docuit ideas nostras nihil aliud esse, nisi in tus materiae. Quod plane consequenter dixit, postquam ex sola materia constare nos saepius conclusit ex hoc principio , quod hi termini, substantia incorporea contineant contradictionem, Subsantia, inquit, ct corpus idem significant, adeoque substantia i

corporeo sunt dis nomina, qua simul conjuncta mutuo Bfruuntur , non secust i) Ban. Usiai di Cie. tradorei par. a. sec. . cap. 2. pag. 3O8. Bel proemio pag. . Hob. Leviathas, cha. I , a) Differt. De Bono num. Ioa. pag. 2O7.. - ' 3 Moni. contra i Materialis.

65쪽

6 I DEAE SUNT

secus ac siquis diceret. incorporeum corpus. Huc pertinet ea eiusdem thesis, quam refert Brucherus, I) Dantur nomina insignificantia, qua vel nulla definitione explicata sunt, vel quorum significationes sunt inconsisentes: hujus generis Usubsantia incorporea. At quanam ratione id sibi persuaserit, praestat audire a Quis enim non videat hos terminos substantiam incorpoream non praeseserre ullam comtradictionem , quae utique statim apparet in his corpus incorpinreum . Tres ille proseri rationes . Prima est, a Opinio δε ex sentia spirituum incorporeorum , seu immaterialium nequit ullius bomianis mentem ingredi . At haec jam olim tamquam stultitia habita

fuit in Dicaearcho , & Aristoxeno, qui reserente Tullio , ι) quia discuis erat, quid aut qualis esset, intelligentia , nullum omnino ann mum esse dixerat, & aliis , qui teste Leibnitio ) omnes res volunι esse corporeas, quia nihil nisi corpus disincto ct imaginabilitor explicari posse sibi persuadent; Plane enim desipit, qui ea ratione moveatur ad admittenda sola corpora , quasi vero intimam horum substantiam, & omnia quae his accidant, conscius sibi sit se umquam intellexisse. Secunda est . s) Nomen spiritus significat communiter tenue corpus ut aerem, ventum, spiritus animales, ct aliquando imagines, quas somniantes habemur. At haec ratio est cumulus falsitatum , dum omnem aliam excludit ab eo nomine receptam significationem . Trevoltiani, ubi impugnant Auctorem libri cujusdam de Mundo θ Anima, qui hanc eamdem rationem vel, mentius protulit, ut suaderet Materialismum regnasse ubique fiereusque ad Aeram Christianam, dabunt 6) particulares demonstrationes pro contraria propositione. Mihi haec ad Hominem plusquam satis est. Hobias paullo infra superius allata dicit, Ethnici communiter crediderunt exsere Damonas bonos ct malos, quos quia pu- abant submere per se , vocarunt sub antias, quia vero manibus non poterant contrectare, dixerunt incorporales: idemque Pudai prater Sadducaeos eevsuerunt ex eadem rarione et ergo Hobbes ait simul , & n gat nomen spiritus communiter sumptum fuisse pro substantia i

66쪽

corporea. Tertia tandem ejus ratio est: Sacra Scriptura, quam Divinam agnoscit, nihil habet, quod cogat admittere substantiam ullam creatam esse a Deo, quae non sit corpus, contendens quaecunque ex ipsa citantur in contrarium is praesertim de Angelis, eorumque nominibus & operationibus habere congruam axplicationem sine recursu ad veros spiritus. Specimen huiusmodi explic tionum dat Brucherus in hac ejusdem thesi, I) Insania es enor-mir ingensique passo : tales fuerunt, quos Evangelica bisoria vocat Damoniacos. Sed his omissis sacram Scripturam aperte significare animas nostias esse spirituales jam alibi a) demonstravi. 66. Quaeri potest num etiam Deum Hobbes dixerit esse cor-Pus . Hoc quidem ex suis principiis plane sequitur, & Brucherus

quod se saltem in hac re dubium nefarie declaravit; Nam iterum iterumque monet, ne cunr dicimus iuxta etiam sacras literas, Deum esse spiritum, accipiamus hoc nomen in sensu dogmatico, tamquam definiens ejus naturam esse quid incorporeum, sed in sensu pio , tamquam significans eam esse nobis incomprehensibilem , & dignam, quae a nobis honoretur . Cum igitur fixum animo habuerit nihil in nobis, nec in toto mundo crearo esse praeter materiam, hinc de primis ideis, quae in nobis sunt, nimirum sensationibus statuit in suis elementis Philosophiae, s) Sensio in sentiente nihil aliod esse potes prater

motum partium aliquarum , qua organorum, quib*s sentimus partes sunt. Et infra sensionis ortum sic declarat, ο) Se o es ab organi sensorii conatu ad extra , qui generatur ab objecto versus interna , e q*ς aliquamdiu manen e per reactionem factum phantosna . Haec de sensationibus, praeter quas non admisit alterius generis cognitiones a Nam dicit deinde, phantasmatum ortum perpetuum idip- sono, quod appellari Disi animi dissumus. Vidit ipse idem constituta natura cognitionum in maluae actione unius partis materiae in aliam sequi, tribuendam esse actualem cognitionem & sensum ipsis lapidibus se invieem collidentibus, cui consequentiae visus

q. a. pag. 224.

67쪽

est primum quidem dubitare, quid respondendum esset, sed deinde putavit eam concedi posse cum hoc temperamento , quod sensum quidem habeant omnia corpora, quae moventur ab alio, sed illius sensionis non sint conscia, nec recordentur nisi ea, in quibus sint opportuna organa. Ipsius verba haec sunt, a Sela fuisse viros doctos, qui corpora omnia sensu praedita susinuerunt, nec video , si natura sensionis in reactione sola collocaretur , quomodo refuIaripo sent. Sed etsi ex reactione corporum aliorum phantasena aliquod nasceretur , illud tamen remoto objecto satim cessaret; Nam nis ad retinendum motum impressum etiam remoto objecto apta habeantur organa, ut habent animalia, ita tantum sentient , ut nunquam sensisse se r eordentur . Alia ex eodem libro reseri, & impugnat ex professo

Homst idus Dittonius in supplemento sui operis de Religione tarnsiana ex Anglico Gallice redditi, cujus compendium dant Tre- voltiani ad annum I as. ex editione Parisiensi non indicato authore , qui in editione Amstelodamensi anni 1 28. habetur. Quo in loco interpres per notam ipsum reprehendit, quod perperam citaverit Physicam Hobiasii , quam dicit nunquam scripsisse. Sed fallitur profecto . Haec enim extat in Elementis Philosophiae, quae ante oculos habeo, ab ipso Hobbesio Londini editis anno I 6ss , quorum est pars quarta . Etiam Clarkius a) invehitur contra citata verba, quae execratur una cum aliis desumptis ex capite primo alterius operis, quod'Londini Anglice edidit anno Isis I , &inscripsit Leviathan, seu de Republica Ecclesiasica ct Cisili, ubi eamdem doctrinam insinuat. 67. quoniam autem confidenter assirmat viros doctos sibi suffragari, equidem dico nosse me ex S. Augustino, quod 3)fecta Manichaeorum dicit, quia habet vitam lapis, o habet animam paries, ct lana, ct vesis, ct cum reprehensifuerint ct repulsi, quasis Scripturis proferunt dicentes , ut quid dietum es, quod factuim es in ipso vita erat. Sed hi non sunt viri docti : & Augustinus quidem addit Iordidissimam illorum sectam A dicere delirando : S. Basilius vero de iisdem mentionem faciens dicit, Vana mentis homines

Mani

68쪽

MODI ANIMAE. 49 Manichaei sentiunt anima praeditam tellurem esse . Quis autem post hujusmodi censuram citabit quoddam Campanellae opusculum, da Sensu Rerum, aut doctos dicet alios, siqui sunt hujus opinionis, quos Cud orthius vocavit ci) ΗyloZoitas , hoc est vitam tribuentes materiae Θ Quid quod ne hi quidem suo materialii o favent; Nam

omnia vivere & sentire Manichaei sentiebant non ratione materiae , sed ratione duplicis spiritus cum singulorum corporum materia commixti, iuxta celebrem eorumdem stillitiam de duobus rerum omnium creatarum auctoribus spiritibus a se & aeternis , bono altero, & altero malo . Pro qua cum abuterentur testimonio Ioannis jam dicto, illis non semel respondit Augustinus, illud sa) se disinguendum es, eum dixerimus, quod factum est, δε- inde inferamus, in illo vita es, non in se , hoc est in sua natura, qua facturi est, sed in illo vita est, uia omnia , qua per ipsum facta sunt

noverat, antequam ferent.

ctor libelli inscripti, Mundus o ejus origo, Anima ct ejus immortali eus , quem confutant Trevolitani ), Dodiuellus impugnatus a Clathio reserente Whistono 8), Guillelmus Coinardus in cogitationibus posterioribus de anima , ct in Vindicatione rationis , ct religionis contra imposuras philosophiae, quem citat Christianus Wolfius s) ,& contra quem inter alios allatos a Verneto 1 o) scripsit Joannes Broughtonus tractatum de natura anima rationalis. Sunt alii etiam de tanto errore accusati, & impugnati juxta Bibliothecam Britannicam si IJ a Baxtero , Champbello , & Lelando . Propius nostris temporibus sunt Helvetius in libro de Spiritu : La Metirie in tra-G ctatu

69쪽

so I D E AE SUNT

ctatu is Anima, & in libro, de Homine machina , citatus a Guyono

quodam a se edito poemate tamquam compendio Ecclesiastes, scelerate contendat Salomonis sententiam este , quod ejusde in mortalis conditionis sit anima nostra, & corpus, abutens iis, quae ibi refert dicta aut cogitata a Libertinis tamquam animi sui sententiam , vel potius Spiritus Sancti doctrinam, quam blasphemiam jam antea pronunciaverat Collinsius, qui Salomonem ausus fuit appellare Ani inicidam , lloc est propugnatorem mortalitatis animae . Paras huc etiam pertinere vult Spinosam , illi tribuens, quod statuerit 3J cognitionem , is extensionem esse duas modiscationes ejusdem materia: Sed hoc non est verum. Spinosae enim deliramen- ..tum non fuit nihil aliud existere, nisi materiam , sed unam dumtaxat existere substantiam , abutens, ut Iarriges ostendit in duabus disIertationibus insertis in Academiae Berotinensis monumentis ad annum I 4s , & i 736 , Universali Logico, tamquam ente reali, ad quod retulit tamquam ejusdem modificationes species omnes substantiarum & accidentium reales. Tandem Chau meixius nuper ) declamat contra Auctorem ignotum articuli de elidentia

in Gallica Encyclopaedia, quem refert docere omnes nostras cognitiones esse sensationes : has autem esse impressiones mere pastivas, quas dividit in duas species, alteram dicit esse illarum , quas patimur ex ipso sensuum exercitio, alteram Vero illarum , quas experimur ex memoria, quam in mechanismo organugationis vult consistere . Alii viderint an vera sint exposita et Novi enim Chau-meixium aliquando invenire materialismum , ubi certe non est, ut cum de eo accusat, qui docent omnes nostras cognitiones fieri per sensus, tribuens quod his verbis significent, cognitiones nostras consistere in commotione materiae facta in sensibus, aut per sensus in cerebro , cum ceteroquin idem significent ac Cartesiani,

ubi explicant ideas adventitias, & quod ipse idem iisdem adhaerens sic exprimit : s) Nostra sententia est cum Loc=io cognitiones

70쪽

qualitatum sensibilium corporum nasci in nobis mediis organis mfrorum corporum . Quod si diceret reformandum esse modum loquendi ad effugiendum omne sinistrae interpretationis periculum , ne hoc quidem iure peteret, quia abesse hujusmodi periculum penitus persuadet Vetus ejusdem usus, ut patet ex S. Augustino, qui dixit cognitionem ignis viso fumo I vocari cognitionem per sensum , quia ex passione corporis quamvis alia, ides ex alterius rei visione pro

venit .

68. Secundo est contra Malebranchium, cuius doctrina est, a) mentis ideas duplicis esse generis, alias, quae aliquid nobis e Xternum , alias vero, quae quid nobis internum representant, atque has posteriores fatetur esse modificationes mentis: at de prioribus sic deinde pronunciat, sic Idea, qua nobis aliquid extra nos repraeseneant, nou sura modificationes mentis minae . Hanc propositionem Lockius ) ad examen revocans concludit, ipsum nescire quid ducat , si velit solas perceptiones eorum , quae intrinsecus experimur, esse modificationes animae, non vero perceptiones, quibus Obiecta extrinseca cognoscimus, quasi anima haec cognoscens, nullam in se mutationem pateretur. Confirmare quis potest censuram Lockii ex eo , quod Malebranchius ideas mdintis nostrae vocet tum illas, quae per ipsum non sunt modificationes mentis, tum illas, quas statuit tales esse; Mentis enim ideas dixit, ut nuper vidimus , esse duplicis generis. Profecto qui scit quid dicat, evitat omnem specierii contradictionis , qualem praesesert a pellatio idea mentis attributa etiam ideis, quas negat esse modificationes mentis. Tertio est contra illos, qui cognitiones nostras dixerunt esse species nescio quas, ex materialibus redditas per vim mentis spirituales, ipsique inhaerentes, adeoque entitates quasdam de gensere accidentis absoluti, quod late in Academiis Peripateticis olim personabat. 6s. Quarto est contra illos , qui de genere substantiae putarunt eas esse, ut proinde intulerint a Deo solo creari. Ex his inter alios nominavi alibi s) Boursierium , cui hie addam Ludovi-G et ' cum s) s. Aug. de Quantit . anima:

q. De mente . pag. Σε

SEARCH

MENU NAVIGATION