Io. Rudolphi Kieslingi ... De stabili primitivae ecclesiae ope litterarum communicatoriarum connubio liber singularis ..

발행: 1745년

분량: 221페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

111쪽

ope litterari eo--- toriarum coumisio. P. II. Buν' esse duxi omni exoeptione majus. Praeterii itaque has CLEMEN.TlS, PII primi, & alias, quae sublesta laborant fide, epistolas.

Revocemus nunc gradum.

I. LVIII.

Uti vero optime cogitata saepe pessime cadunt; ita hic littera.

rum communicatoriarum usus successu temporis degeneravit in abusum, & foeda inde martyrum sanctorumque veneratio est enata, &per totum orbem dispersa. Ubi enim suavior molliorque rerum

racies affulsit Christianis, ipsorumque res per CONSTANT1NVΜM. fuerunt pacatae, de natalitiis martyrum splendide & pancratice eogitarunt Christiani celebrandis. Ut igitur hi festi sanctorum martyrum dies, quos appellarunt natalitia, redderentur illustriores, solemne fuit Christianis, litteras ad exteras emittere ecclesias CO MUNICATORIAS quibus ceteros Christianos de re gerenda redderent certiores, ct illos ad festorum invitarent solemnia. Sine dubio hanc consuetudinem a Graecis receperunt Christiani. Graecis enim in) more fuit positum, ut in sellis & ludis publicis habendis per ludorum praeseetias seu procuratores litteras ad exteras miditerent gentes, easque ad invisendos ludos invitarent, ut essent tanto illustriores. Gusa hujus rei inprimis ibit societas cum aliis populis colenda, & retinenda, quam tradit his verbis S TR A BO: me, inquit, ergo modo intestimetis, quomodo es inbes conditae fuerint, is publica focrificia suam habuerint existimationem. Etenim'cis, tales inter se ae gentes conveniebant, cum natura ad communieationem factae, tum utilitatum invicem percipiendarum gratia. Iisdem de eclusis di ad sacrificia communia festosque dies'solemnitates e lebrandas eoibant. Ad amicitiam γέ pe conducit , quicqvida memfoe contuberniique proficiscitur eo munitore ς quod quanto majus est, ου quanto per plines pervagatin es tanto etiam mavore eum utilitate eo unctum habetuiri m) Perscrutatus est POTI ERVS, Anglicanus, pro eo, quo fuit in eruendis gentilium arcanis & delibandis rerum antiquistimarum griphis ingenio longe sagacissimo & exquisitissimo, harum litterarum communicatoriarum in festis celebrandis causaq, quae huc potissimum redeunt. Prima ut sacrificia lino laudes propter beneficia in omnes & singulos' mortales gentemque suam Ps collata

112쪽

m stabili primitiuae Ecclesiae

eollata diis adhiberentur, & publico ritu persolverentur. Se vis, ut Deorum Dearumque gratiam sibi conciliarent. eosque ad subministranda nova beneficia libi redderent propitios & amicos. TeTtia, ut memoria Virorum, de re publica Optime meritorum, pie recOIeretur. Quarta, ut hoc in ervallo laboribus interponendo, haudio perfunderentur mortales, & populorum cliSIi toruin animi suavi quodam Vinculo conjungerentur. no

Consideraturi nune primitivorum Christianorum circa martyrum natalitia consuetudinem, neminem forte habebimu , dissentientem Christ3anos hoc in argitinenti Graecorum secutos esse inlii tutum. IndeTHE

ODORITUS CYREN SlS hoe non negat, sed Graecis Philosophis,

qui martyrum natalitia summis excipiebant honoribus, regerit: Pudet ea me referre, quibus olim Graeci solemnitates disseunt. Atqui nos , o groeci bomines , nee hostias mare ritas nee Iibamina ulla d ferimus , sed ut sanctos homines Deique amico os honoramus. Tanto enim hono re creatorem Deum generisque tiranani vindicem sunt

prosecuti , ut amabile illis fuerit, pro accepta Iemel reseiove, Iug-lum percussori relere. οὶ Oamem movit THEODORITUS

lapidem, ut hanc Chriltianorum in martyres eietatem & studium ad salutem converteret. & omnem Graecorum Ρhilosophis adimeret cavillandi occasionem. Repudiat Graecorum inititutum, quo iis, qui pro patria occubuerant, victremae & libamina offeretrantur , &Deorum adscribebantur albo ; & ex adverso probat, his culius ossi ciis Christianos suos in natalitiis non prosequi martyres, sed eos tanquam homines, non Deo, Deo acceptos hono: are, & illorumpralaicare memoriam. Quae honoris nota ipsis multo magiS, quam is esset deferenda, quum hi leve aliquod patriae praestiterintcium, & non veri Dei, sed suam gloriam sint venati; illi vero, martyres videlicet, ob Dei creatoris amorem & Christi obsequium extrema quaevis perpessi sint supplicia. Hactenus Christianorum institutum laude non caret. obbrutescente vero deinceps sub Romanorum praesulum auspiciis non sane felicissimis popello, putatilii divi Petri successores, & ut vocari amant, Christi vicarii, martyrum sanctorumquen vid. Archaeolog. Graee. Vol. II. Chap. XIX. os the Custora be fore Lnter im

113쪽

ve sterarκm commumcatoriarum connubis. P. II. II irumque festis exteros homines ad frequentandas solemnitates litteris pacisque libellis seu indulgentiis invitarunt, ut fusius tradunt cl. PR.

TRUS MORETTUS, Basilicae S. Mariae Canonicus, p)S HENRICUS SPONDANUS. q Singulare quoque hujiis rei documen. tum de reliquiis Sti FRAM BALDI SILVAN ECTENSIS, ad

cujus mortalitatis exuvias visendas, LUDOVICVS VII. Francorum Rex, literis mandatisque publicis invitavit subditos, nobis adservavit PHILIPP.LABBEUb,r in quod hunc ritum satis confirmat. Pr

manarunt deinceps innumera horum natalitiorum Vitia ex eccleIta Christiana prorsus eliminanda, eomessationes , compotatione S, nundinationes & civiles & ecclesiasticae, impudicae saltationes, ct alii detestandi ritus, quos nuper admodum dedimus consulatOS. s) Ex.cussimus itaque, quantum scopi ct instituti nostri permisit ratio, primam harum litrerarum communicatoriarum rationem. Paucis nunc alteram harum litterarum speciem adhuc sumus pertractaturi.

g. LX. Acturi jam de his litteris communicatoriis seu pacificis, quibus

inter primitivos Christianos societas erat augenda, ct sororio vinculo confirmanda, prorsus negligimus illas litteras Episcoporum dimitarias, quibus episcopi suum jus in ordinandis clericis in alios episcopos transferebant, de quibus solide agunt LUDOVICVS THOMAsI.

qui harum litterarum usum in nostra ecclesia rarum esse affirmant. Intentatas quoque jam relinquimus litteras Episcopi summi comm nito ias seu memσriales quibus suos nuntios adauget, & epistolas

tractatorias , quibus de viatico & Vehiculis Praelatis ad Synodum ituris est provisum. Hujus generis litterae magis in gratiam, &emolumentum Clericorum, quam fructum totius ecclesiae Christianae sunt datae, & pleraeque saeculi quarti transiliunt limites. No. strau) vid. lib. de ritu ostenfionis Saer. Reliq. s. LXXII. p. I 26. Rom. IIa I. q) vid. o. annal. ecclesiastic. ad ann. Christi LVIII. V. XXXVIII. p. ror. . ea vid. H. Nov. Biblioth. manuscr. Lib. I Om. II. p. s6α edit. Pariss) viae exercitat. Arri-Trom l. Tom. l. P. I l. Exercitat. IX. de usu ct abusu eon vivior. s. natalitior. p. 3 I. exercit. X. de ritibus Bacchicis, p. 3o'. i) vid. Vet. ει Nov. Eccles descript. Tom. II. P. H. Lib. I. cap. V; s. IV. V. p. ra. edit. Lue.. v vid. Notit. ceclesiast. See. II. dissert. VII. s . s. p. 3 3.

x vid. d. ius ecclesiast. Protestant. Tom. L Tit. XIII., IX. ct x. p. 4ν.

114쪽

ria De stabili primitimae Getesiae

stra meditatio inprimis illas attingit litteras, quae in usum' omnium fidelium olim sunt adhibitae, quo Christiani in alienas remotasque emistantes terras, his fidei tesseris muniti, peramanter a Christianis in sacrorum commercium reciperentur, & ipsorum opibus, si ita tulerit ratio, aliquo modo sublevarentur.

g. LXI.

Usus harum litterarum communicatoriarum ex ipsis ecclesiae christianae incunabulis repetendus, in ecclesia Christiana duplex fuit ialter, ut fidei christianae nota, alter, ut hospitalitatis essent tessera. Res ubi Christianorum crescerent, cura suit ecclesiae praesulibus adhibenda, utChristiani ab aliis, qui se hoc nomine subdole adornarunt, caute discernerentur, & patefieret, quid dii tent aera lupinis. Christiani enim in diversis terrarum ditionibus latitantes. S ad alias regiones proficiscentes, inprimis hoc symbolo & tessera fidei erant mactandi, ut ab aliis ecclesiis in societatem & unionem reciperentur. Accedit tristissima, quae hoc institutum suasit, temporum conditio, qua lapsi a confessoribus & martyribus designatis acceperant pacis libellos, seu litte.

ras communicatorias, ut in ecclesiae christianae, sine gravi poenitentiae onere, admitterentur communionem. Nullum mihi prorsus est

dubium, quin huc spectet concilii E LIB E RT AN I canon XXV.

qui ita fluit: Omnis, qui attulerit litteras conse vis, sublaeto nomine confessisis, eo quod omnes sub hac nominis gloria di m eonem tiant simplices, communicatoriae ei dandae sumi Itterae. y Suffragatur omni ex parte huic canoni Arelatensis concilii canon IX. de his, qui confessorum lietteras assim unt, placuit, ut, sublatis eis sit

ris , accipiant communicatorias. 2 Res luce meridiana est clarior, hos canones inprimis tangere lapsos, qui martyrum & consessorum expetiverunt pacis libellos seu lirieras communicatorias, ut ecclesiae christianae, a qua vel idololatria, vel stupro & adulterio, vel furto, homicidio vel denique alio crimine pestime recesserant, sine stadibus molestae satis. poenitentiae observandis, extemplo associaren.

tur. Male hic martyrum designatorum ausus habuit epistopos, qui non solum se dignitate & auctoritate sua videbant imminutos, sed& regiam ad quaevis scelera peragenda sentiebant viam. Lapsi enim ad hos martyres praepedita plane sententia, & ridiculo plane inlii.

tuto

115쪽

ope litterarum eommunicatoriarum comvbio. P. II. Π3 tuto confugiebant, & integri vitae scelerisque puri ex ipsorum cu stodiis cavernisque redibant. Et ne quid turpitudinis deesset, ipsi lapsi nundinationes instituebant, & hos pacis libellos, numerata pecuniae summa, vendebant, quod momentum jam ex instituto tracta rem, nisi illud in Exercitati0nibus Trombessianis a) nuper admodum satis delibassem, & a praepedita Romanensium de indulgentiis seu veniis impertiendis. vindicassem opinione. Inde filum jam abrumpo.

g. LXII.

Ast videamus & eruamus hoc argumentum, adstruamusque, quid emolumenti olim litterae, de quibus disputamus, communicatoriae habuerint in haeresibus & internecandis & prorsus extinguen dis. Rem facile ad oculatam dabimus fidem. Erostat apud S OCRATEM epistola synodica & encyclica, quam ALEXANDER,

episcopus Alexandrinus, cum consensu multorum episcoporum, hanc ψb causam convocatorum, ad totam ecclesiam, quae per Aegyptum

S Lybiam floruit, Christianam, missit. En ipsius epistolae primordium : Dilectis es charismis ubique catholicae ecclesiae commis nimis, Alexander in domino salutem. Cum unum sit catholicae corpus ecclesiae, mandatumque sit in sacris litteris, ut pacis V concordiae vinculum conservemus, conclutamumque est, ut, quaecunqque opu lagidos geruvetur, nobis invicem per litteras significemus, Oscilicet, seu putiente , seu gaudente uno membro , i, vicista aut

compatiamur aut eoPaetemur. si nostra igitur paroecia extiterunt

nuper homines in iniqui, V hostes Christi , docentes defectionem eis modi, quam jure quis praeviam e , Anauutiam Anti. Clu isti appellaverit. Ac volueram equidem hoc, quicquid est, silentio involvere, ut malum intra ipsos a statas elavgum consumeretur , ne forte in alia transgresin loca, um hominum aures contamim et. Sed quoniam Eusebius is , qui nuve est Νicomediae , res ecclesiae ex nutu suo hevdere existimans , eo , quod relicta Beryti in ecclesia ad Nicomedie em episcopatum, vulgo ulciscente, impune transgre sus est, horum apostatario patrocinium suscipit , ta litteras quoque versus aufus est scribe e , eoni endans idos , ut imper itos homines ad pessimam Christoque infensam haeresin traducat , necessi tum da is, emtium abrumpere , ut te sciens id , quod in lege scriptum est, vobisque

116쪽

ii De sabili primitivae Melesiae Fe omnibus reminitare, quo es apostatas ipsis, ef infelieismo Dus εινον is verba emostatis , ae si forte Eusebius scruseris, ei mi

nime attendatis. ba Commendavit ALEXANDER, Episcopus, ecclesiae catholicae unitatem, quae pro pullulante Arianorum haeresii erat conservanda. Convocavit extemplo episcoporum Concilium, &eum iis iniit consilia, quibus rationibus haeresi Arianae, quae, subsidio EUSEBII Nicomediensis, universam Lybiam ct Aegyptum pervagabatur, poni posset obex. Emisit statim epiliolam encycli eam ad alios episcopos, &Eusebii socios notavit, ut eo melius rerum suarum satagere possent. Auctor suit suasorque omnibus episcopis& fidelibus, ut hos Arianos cane evitarent pejus & angue. Caven. dum esse tradit ab EVSEBIO NICOMEDlENSI, qui niger, cuius litterae communicatoriae, si forte peregrini illas afferrent, essent explorandae, nec temere illis fides adhibenda.

g. LXIII.

Confirmanda est nostra de usu harum litterarum communica toriarum in dirimendis S extirpandis haeresibus sententia, aliis, ei que satis validis, rerum historicarum documentis. Haud infimi ordinis eli MARCIONIS exemplum, saeculo secundo jamjam obvium. Conspiircaverat se MARClON crimine, quo vitiarat virginem, inde parenti, episcopo Sinopensit in Ponto, optimo videbatur dignus, qui ecclesiae extruderetur communione. Romam se contulit, & ut in communionem ecclesiae iterum admitteretur, anxie quidem efflagitavit, sed sedes Romana, quia a parente episcopo ab hac censiua nondum erat liberatus, ejus precibus non dedit locum. Sunt, qui auctoritati Romanae sedis vesificantur,& appellationem aliquam adPetri cathedram extorquent, sed his iussicient, quae SA M. BASNΛ

DV PlNIUS e circa hoc argumentum cum Veritate observam. Per spicimus ex hoc testimoni 1, eo tempore sibi temperasse episcopos Romanos a potestate in alios, eosque minutae quandoque auctoritatis e stopos, vindicanda. Approbarunt suo caleulo, quod alii episcopi justis ex caussis in re sacra gerenda evulgarant. Hunc in censum quoque venit

117쪽

ope listeraruri communicatoriamum rem rubis. P. V. II venit PAULLUS SAMOSATENVS, qui non solum deliciis, & ambitioni indulserat, sed & Christo bellum scripserat. ino huic homun , Cioni nocentes detraherent divitias, ct portentosas iplius supprimerent opiniones, episcopi hanc in causam congregati, eum sua dignitate, qua DUCENARIVS potius, quam episcopus appellari maluit, re te Priva runt, ct totam hujus expulsionis caussain ad DIONYSI UM Romanum &MAXIMUM ALEXANDRUM, & reliquis provincias, detulerunt. Vide, sis, totum hoc negotium ab EUSEBIO fi prolixe traditum. Accedunt alia rei tractandae documenta, in FELIClSSIMO conspicua, qui spurcissimis suis factis, ct maculis sese jamjam ab ecclesiae commu nione separarat, & deinceps communi ecclesiae suffragio expulsus est, cujus monumentum C Y P R IA N U S g his refert verbis: Legi litteras tuas, frater earissime, quas per Saturnum fratrem nostrum

Acoluthum missi, b dilectionis fraternae es ecclesiasticae is luenae e sacerdotalis censurae sotis plenas, quibus signi asi, felici f - , hostem Gristi, non novum , sed jam pridem ob mumina sua plurima O rravi ma absentum , non tantum mea , sed plurimo

rum coepiscoporam sententia condemnatum , re ctum a te illic esse, cum venisset stipatus ea te abfactisve desperatorum, vigo pleno,

quo episcopos agere oportet , pulsum de ecclesia esse, de Ga jam pridem eum sui similibus Dei movestute Er cibi si domini ta judicis nostri severitate depulsus es, ne Rhismatis θ' di dii auctore, ne pecuniae commissae Abi fraudator , ne suprator virginum , ne matris morum multorum depopulator atque colostore , ultra adhuc sponsiam Christi incorruptam, sanctam, pudicam, praefinitiae suae aedecoreis' impudica atque incesia contagione violaret. Nemo rigorosam hanc S acerbam reprehendet sententiam, quia FELlCISSIMVS jamdudum Christianorum communioni miserat nuntium, & non levem ecclesiae attraxerat maculam. Satius igitur erat, hunc malae notae Virum, a cujus amicitia & familiaritate jamdudum abstinuerunt purioris doctrinae episcopi, quos inter erat CYPRIANUS, ab ecclesiae communione removere arcereque longius. Memoratu bdhuc dignum aestimo discrimen aliquod litteras inter communicatorias , ct domesticas , seu ob communem vitae usum & consuetudinem necessirias, esse constituendum. Religioni suit primitivae ecclesiae proceribus, cum illis, qui ab ecclesiae conjunctione erant segregati a longi

118쪽

longius, similiare aliquod alere rerum sacrarum commercium. Ful lum ab his suspediae fides, nec non expIoratae nequitiae viris, in rebus fidei controversis, vel examinandis vel decidendis, sciscitabantur episcopi suffragium. Rerum in synudis & conciliis composita. rum eos non fecerunt certiores, neque eos in suam familiaritatem ct sacrorum usum admiserunt. Ubi vero negotium aliquod civile purioris fidei doctoribus cum hujus farinae hominibus intercessit, privatas saltem vel domesticas, quae ex societate naturali, & reipublicae statu illis non erant denegandae, ad ipsos amandarunt litteras,

quod discrimen ex AUGUSTNO addiscimus. Quale fuerit litte.

rarum eum his transfugis ad falsam ecclesiam commercium, egregie ex AUGUSTINOh cognoscimus, qui de DONAT ISTIS

nune in modum scribit: e factum es, ut etiam ad nonnudos Donatisarum primarios scriberemus, non communicatorias litteras , quas jam olim propter suam perversitatem ab unitate catholica, aetoto rebe dijufa est, nou occipiunt , sed tales Drivatas , qualibus nobis uti etiam ad paganos licet. Dijudicatu nunc est haud difficile, catholicae ecclesiae ministros, familiarem cum his, qui haereseos labem sibi attraxerant, evitasse societatem, sacrorum autem communionem cum ei,dem pio animo fervoreque, ne in eandem errorum praecipites darentur voraginem, sedulo cavisse. Id tamen haud praetermittendum est, prolapsos esse postea episcopos extra suam orbitam, & cum ecclesiae excommunicatione nimis severe, & crebro detonuisse, quem intempestivum furorem, & ne quid amplius di. cam, rabiem, VICTOR, Episcopus Romanus, teste EVSEBl i, in ecclesias Asiaticas, propter controVersiam de festo paschatis, ev muit, ct illas tanquam veneno, & exitiali errore insectas, ab ecclesiae catholicae exclusit communi Une. Tantaene animis coelestibis irael Tantone opus erat in re, fidei fundamentum haud attingente, odio & zelo i Succrevit elanculum hujus excommunicationis potvst.s, & in tantum quidem eVasit monstrum, ut dirissimis exsecratio, num formulis episcopi peterent illos, qui commercio sacro erant privandi, ob quas obstupuerunt steteruntque comae t Lege, amabo,

119쪽

ope litteraru communicatoriarum rennalis. P. II. ii

ejusque sociis , Noami, ef bur sociis , nu ri Dei fanum aperiatm. Omnis illis religiosa aedes ae septa ela autum. Nulga diabolo in paradiso pars es, qui, F clam irreppit, expellitis. At cum prue

votis omnibus ta magistratibus praecipio, eodem cum sita neque temneque mensa mi, tum sacerdotibus reprimis, qui nee vitentes idos sesutabunt, nee mortuos funebri pompa deducent. Sin quisquam v inlut angustae inbis ecessam contemserit, di ab ea ' damnatos receperit . quasi pavpelli parere nihil necesse fit, noverit Infectam a se ecclesiam, quam unam esse vult tarsus. Atque his sive Levitas is sacereris fit, sive episcopus, apud vos in Andronici loco reputabitur,

neque eum eo dextram jungemus, nec eadem ex mense vescemur unquam. Tantum abest, ut cum iis incava m eris communice. mus, qui cum Andronico ae Thoante partem aliquam babere voluerint.

I. LXIV.

Nova deinceps haec episcopalis potestas partim indulgentia imperatorum,partim Romanorum episcoporum auctoritate&fastu, cepit in. crementa, ut pie instituta in pessimum abierint abusum, quod inALO

MESSALINVS, i J qui fertur, CLAUDIUS SALMASIUS

dextre exposuit. Sed telam pertexere nolo, quum evicerim satis, has litteras communicatorias in republica Christiana amplificanda &conservanda fuisse perutiles ac necessarias.

I. LXV.

Libet nune, paucis & originem litterarum communicatoriarum & commendatitiarum penitius investigare, S sin. gularem , qui ex illis promanavit in ecclesiam Christianam, eviniscere usum. Si constitutionibus, quae circumferuntur, apostolicis fides est adhibenda, harum litterarum natales in ipsis apostolorum institutis sunt quaerendi. Offert sese hujus argumenti specimen, in canone X. qui ita est constructus: m) Ελς κληρικος, η λαῖκος άφα eum μινος, ητοι ἄδεκτος, ἀπελθων si ἰτε s. πολει δεχθῆ α ιυ γραμμάτων συ. σατικῶν, άς ωeibθουσαν οι διψάμενοι κήο διχθείς. gι-άφωρισμένος επιτμuPω άυτῶ ο-ως φιυσα ιε- καὶ ἀπατήσαντι εὐλ σίαν Θιῶ. Si quis Curicus aut laicus segregatus vel non receptur. 3 abiera

120쪽

ait De flabili primitimae Ecelsae

abiens 'ad aliam eivitatem fine litteris eonvivendatitiis Neeptus fuerit, segregentin , qui receperum, θ' qui receptus est. Si autem fuerit segregatur , prorogetur ei siegregatis, is qui verbis fefellarit ae dereperis eccisam Dei. Ex hoc ipso harum constitutionum apostolica.rum canc ne nianifestum est, illas ipsas, quas dixi, constitutiones sequiore aetate esse congestas compilatasque. Quiescit de hoc libro, maximam qua partem, spurio calamus, quuHi hanc rem ad evi ctam dederit fidem IO. DALLAEUS n) in hoc litterarum genere sine dubio princeps. Fefellit proinde viros Romanae sedi magis, quam veritati addictos, augurium, quo laudatis ex constitutiohibus apostolicis harum litterarum elicere satagunt originem. Ipse, quem

excitavimus, canon documento est luculentissimo, illum recentioris esse aetatis, neque apostolorum redolere tempora, quibus tam severa, quam excitatus spirat canon, nondum extitit disciplina ec

clesiastica. Modeste quidem B. IO GUILIELMVS JANVS o) de his canonibus apostolicis disputat, & dissula DALLAEVM inter &

BEUE REGIUM exorta componere annititur, dum rationibus haud levidensibus illorum auctoritati & antiquitati curatius consulere in. tendit: sed virgula tamen imus est Mercuriali, quinam canones ipsis apostolis sint attribuendi. Quamvis non hificier, cum laudato JAN passim in scriptis trium priorum saeculorum canonum apostolicorum fieri mentionem, & proinde concedam , evulgatas esse quasdam ab apostolis in regimine ecclesia stico observandas leges; id tamen in consesso est, illas ipsas, quas dixi, leges adeo eIle interpolatas, &variis accessionibus adauctas, ut, quinam sint apostolorum canone' indicatu sit perdissicile. Lapis in tam salebrosiis argumentis sine dubio Lydius erit alnumentum, quod quivis tradit canon, ex quo colligi sotest, utrum apostolorum sapiat auctoritatem & aetatem, nec ne3lures extant canones, qui res controverias ct instituta tractant, tem. pore apostolorum nunquam nota. Frustra in hoc desudaremus aro umento, si illud Verbosius tractare velimus. Tempore enim apO. olorum ecclesia Christiana ad tantam nondum pervenerat dignita. tem, ut episcopi, quorum nomen illo sensu multo recentius est, hanc potestatem in clericos laicosque habuerint. Ex altera vero parte illi hal. lucinantur, ct non levi laborant temporum errore, qui hoc litterarumn vid. G. Pseud Graph. Apostolle. Lib. III. Harderovie. edit. o vid. M. Schediata. de Antiquit. Canon. Apostol. Cap. I. de satis Can. Apostobp. r. seq. Cap. II.de Antiquit. p tr. seq.

o e .

SEARCH

MENU NAVIGATION