Io. Rudolphi Kieslingi ... De stabili primitivae ecclesiae ope litterarum communicatoriarum connubio liber singularis ..

발행: 1745년

분량: 221페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

151쪽

' ope litterarum commuIucatoriarum connubis. P. II. I 9το A, Mu το Ω, ἀρ rai κώ τελος. Apocal I. l. confer. cap. XXI. d. &XXll. ι I. Nulla nos urget necessitas, ut in dilucidatione hujus nominis, quo Christus adornat, ad clivosam aliquam periculosam. que prolabamur opinionem, quum res omnium pateat oculis, hoc nomine Deitatem Christi, ejusque aeternitatem indicast. Hebraei litterarum caput & finem habent N & D, Graeci vero A & Ω. hoc autem prorsus conveniunt momento, quod his litteris secretio.

ribus usi, nihil aliud, quam principium S finem rerum indigitare voluerint, quod cum sale prodit CAROLUS D ABUTIUS, haa quo non dissentit cl. LUCIUS EMON URIMO ET US .ia qui

observat; AλφA optime conspirare cum Hebraeorum 'NN aut NON, quod Hebraeis res, quae in suo genere primae & maeeipuae& veluti duces sunt, significat. Denegamus proinde nostrum cal

novissimus, divinitatem & humanitatem auterere contenclunt, quum haec verba tantum explicationis gratia videantur addita. Ita .armis

num hujus proverbii: Ego sum Alpha ct Omega, facile patescit, nec res, prout illam ANDREAS SCHOTTVS m acute exposuit, ulla laborat nassa.

I LXXXVI.

Intellexerunt, me judice, hujus proverbii nervum CLEMENS ALEXANDRINVS n & TERTULLIANVS, O Grae

corum in tutis & litteris satis imbuti, ouorum prior rem ita effert rideo Verbum dictum es A ae Cr, emus situs sinis sit principium, rursus desinit in id, quod es desiper principium, nuspiam Hsam

tiam accipiens aut imensionem. Posterior autem ita commentatur:

duas Graeciae litteras, summam es ultimam, Abi induit dominus, initii ta finis concurrentium in se figuras, uti quemadmodum Aaen V 3 usque

h) vid. G. Perpet. Commentary on the Revelation os St. Iolin. Cap. I. v. g. N. io. p. 3 r 4. a Lond. i) v1d. G. Orat. Inmorat. F. s. p. I . Observat. Miscellan. adiect. λ) vid. Ei. Hieroglyph. seu de sacr. Aegyptior. aliariimoue gentium Eueris, ta XLVII. cap. XXXIV. p. 6.o. seq. vid. H. Op. Comment. Tom. Vl. ad h. l. P. 37. m vid. H. Adag. Sacr. Test. Nov. p. m. Is 7.n vid. Suomat. Lib. IV. P. y II. Ο vid. Lib. de Monogam. Cap. V. p. 467.

152쪽

uque volvitur, D' rursus Ω-A replicatum, ita ostenderent in se ese , aut ivitii decursum ad finem, Mis recursum ad initium dis omnis dispositio in eum definens, per quem coepta est, per seram nem scilicet Dra, qui raro factus est, proinde desinat , quemadmodum es coepit. Et adeo in Cisristo omnia revocantu ad initium. Quae horum patrum explanatio sale & ingenii acie non caret, sed tamsaida est, ut incassiim laborare videantur illi, qui ex ingenii lascivia ad aliam inclinant explanationem. Nihil deinceps Christianis visum est, his litteris A & Ω sanctius & relisiosius, quippe qui his liti ris, ct in epistolis communicatoriis emittendis, teste FERRARIO,p & in sepulcrorum inscriptionibus crebrius usi sunt, ut videlicet,

teste ARl NGHO,q se ejus, qui est principium &finis, Christi

nimirum, esse asseclas palam edocerent. Innumera Propemodum

. TVM, aliosque marmorum indagatores, marmoreaeque eruditionis admiratores, monumenta, his 4itteris conspicua, quibus nomen professi sunt defuncti Christianorum. Utrum vero omnia antiquitatis documenta pura sint & vera, cum IO. MABILLONIO e jam explorare non placet. Nec dissitemur, occurrere CONSTAN . TINI M. imperatoris nummos his litteris insignitos, quos exhibent

Satis frequens fuit postea in Christiana ecclesia primorum saeculo. rum, horum characterum, & litterarum arcanarum usus, ct ex

ORIGENE u) & ISIDORO HISPALENSI x satis conspicuus

est ille mos, modo verba, unica tantum littera, modo sacras littoras, modo denique alia arcana per notas characterum & litterarum . significandi illustrandique. Nemini, nisi qui graecam linguam tanquam canis e Nilo hauserit, ignotum obscurumque est, notaS extitisse litteratas & illiteratas, quarum primae litteris, posteriores no- . cip vid. Lib. III. Cap. II. p. 373. . q) vid. R. Rom. Subterran. Tom. II. Lib. VI. Cap. XXII. p. 298. edit. Paris 'e vid. G. Epist. de Cult. Sanet. Ignotor. F. XII. p. 39. H vid. R. Chronol. ex nummis antiq. restit. in numisistat. Saeculi Constantiani .

p. m. 419.

153쪽

ope litterisum eommunicato riarum connubro. P. H. istiis fuerunt consignatae. Ita nimirum α. απειλὴν, poenarumque comminationem, γ. gehennam, δ. diabolum. E. evocationem gentium, sa. futurum tem Pus, Id. πνιῆαα, spiritum, apud

veteres indicarunt. Notae veho illiteratae per figuras fuerunt enpressae, quae arcanum, sensumque aliquem sublimiorem lectoribus inspirarunt, quales fuerunt figurae, columbae, piscis, palmae, crucis, aliaque figurarum genera, e quibus nomen fidesque Christiano. rum inclaruit.

I. LXXXVII.

Succurrit porro in nostra, quam eruimus, ATTICI epistola,

sinistra litterarum π.υ. α. π. interpretatio, quae his litteris omnem propemodum subtraxit auctoritatem. Graeca elementa initialia π. v. ae.

nomen patris τῶ πατρος, filii, του υιῆ, ct sancti, τοῦ ἁγιου, inclicant, ultimum nomen vivi Petri. Repressit jam inconcinnam hanc ultimae litterae . . expossitionem NATALIS ALEXANDER, o qui suspicatur, deceptus esse latinos antistites, qui his characteribus, nomen Patris. Filii, Spiritus sancti, & Petri delignari putarunt. At si nomen Petri designari voluissent his litteris, nomen Spiritus sancti integrum non adjecissent. Intelliguntur itaque his characteribus, , υιος, μιον πιευμοι. Si itaque ultima littera .. de Petro est intelligenda, nihil valet littera α neque facile aliquis denudabit, in- telligendum esse hoc nomine Spiritum sanctum. Insolens enim mihi videtur haec scit bendi ratio, qua adjectivum Nicaens posuissent Patres, omisso substantivo, quod tamen sensium indicare debet. Nul. libi vox αγιον sine substantivo πνευμα, de Spiritu sancto a Patribus Nicaenis eit adhibita. Ita videlicet plus uno loco leges in concilii

Nicaeni actis haec tria nomina, quae astute subvertunt Romanenses; η καθολsκη πιτις μίαν Θεότητα οδε και τά-ην πρεσβιυω τῶ καὶ τῶ υιὴ , καὶ του ἁγιω πνευι-τ . Fides autem catholica unam

Deitatem norit, re colit Patrem , Filium , Spistrum sanctum. κ)Αddunt proinde Pontificii, pro ingenio suo satis nugaci, quartum nomen, videlicet Petri, & aptant quadrata rotundis. Omnibus enim Romanensibus hoc inest vitium, ut nubem plerumque pro Iunone amplectantur, & sibimetipsis dulcia de suo divo Petro fingant so .mnia. Ita nimirum B ARONIVS hanc litteram n in rem suam a trahit,

154쪽

is x De sabili primitivae Melesiae

trahit, y tam ieiune & inepte disputat: Sie igitur, μ' in hae formata, trisus illis prioribus elemeraris, Patris,WFilii, θ' spiritus sanin perfrictae V functi mae Trinitatis nomina adnota reuiuis e veluti Omboticis formulis adversusi'ses, qui tunc insurrexissent, haereticos Arianos fides Nicaeva, eademque catholicis, videbatur esse descripta. Quod vero non solum in recta fidei consepone, sedVex vera cum echlesia emtholica communicatione 'obari deberet, qui recipiendus esset: inde additum est a sanctis histribus primum iliud, quod se itur, elemem tum or. nominis Petri, idque ea de eausu, quod in sede Petri vigeret totius ecclesiae catholicae principatus, adeo, ut illa probaretur, vere esse catholicus, qui Petri succelsiori esset communione conjunctus. Et pauca: Vides ex his manifese, lectors ad quid nomen

Petri potius, quam hi sanctioris personae ponendum fuisset I Dei

Unetricis Mariae, vel Dannis Baptistae , aut si gr. Iittera ad con- tuendum certum numerum requireretur, magis Vsius Petri, quam Paulli vasis electionisindoctoris gentium nomen post trium pers narum sanctissimae Trinitatis nomina, statim habe reuis expressum, nempe ob communicationem cum cathedra Petri, pre quod Antrari

qui esset eatholicus, posset aperte significari a LXXXVIII.

Tam inconcinna ct obscura profert BARONIUS argumen.

ta, ut Trophonii in antro vaticinari nobis videatur. Levid se sane est, quod venatur hic purpuratus pater, mysterium. Velitum more

nobiscum dimicat, & praepeditis disputat ratiunculis. Magnus nobis erit BARONIUS Apollo, si invi sis demonstraverit rationum fundamentis, PETRO, quem Lutherani non exuunt digni. rate, sed tanquam magnum fidei confessorem, & tela apostolum in desidiis habent, hunc supremi judicis & dictatoris competere tituislum. At quo veritatis argumento nobis id persuadebunt Romanem ses 8 Firmiora sunt nostra argumenta omnibus latericiis & proletariis, quibus Romanenses utuntur, ratiunculis. Si Deus in condenda ecclesia Christiana, ad formam status cujusdam monarchici, sum mum aliquod, ct id quidem Petrum, reipublicaeaecclesiasticae caput, constituere voluisset, nihil prius . nihilque magis necemrium fuit, quam ut Deus suam de insigni huc momento revelaret in verbo du

155쪽

ope Eetrem mimicatoriarum eomubio. P. H. 3n vino voluntatem, D pro sua, qua in omnes homines gaudet, auctoritate absoluta, adderet mandatum, quo onme4, quotquot in ecclesiae christianae coirent familiam commerciumque, arctissimis quasi obligaret vinculis. Nulli episcopo Romano, neque Petro hanc concessit dignitatem , sed omnes homines adhortatus, ct damna sis minatus est atrocissima, si Iesu ecclesiae capiti subtraxerint ob. uium. Deut. XVli I. 3. 38. Iρ. Psi I. 6 - rr ra. Lucii X, Math. XVII. s. Absit . ut Deus tam inique agat, ut aliquod in rebus agen dis a mortalibus requirat offitium, cujus tamen plane essent ignari& expertes. Quodsii vero Christus Math. XVI. Petrum hae adornasset auctoritaxo atque excellentia, & ipse sabitis nostrae vindex reliquis apostolis hanc injunxisset obsequendi necessitatem, certe

ipsi Evangelistae, Apostolique, in suis scriptis hoc argumentum maximi ponderis non praeteriissent, sed omnibus Christianis inculcas.sent, quo capite & duce in rebus ecclesiasticis uti debeant Sed nulla apparet vestigii vola. quae Christianos ad sedem Petrinam remittit. Dubium porro est nullum, quin Christus cum hoc ipso munere & dignitate Petro illustriorem quoque prae reliquis Apo-lis Rhministrasset titulum, ex quo statim appareret, quae Veneratio illi sit adhibenda. Sed nullum offendo officii, dignitatisque signum, quo a ceteris apostolis erat dignoscendus. Petrus ipse hanc renuit

praestantiam, &se appellaVit συμπρεσβυτεραν I. Petr. V. I. ut demonis

straret, se nullum assectare, prae reliquis Apostolis, dignitatis er eum. Nullum ligo in ejus epistolis, aut primitivae ccclesiae fcriptis, splendidum cnristi vicarii, aut sanctitatis nomen, quo nunc putati ii Petri successores se vestiunt, ut hoc mitissimo titulo ungues occultent leoninos. Reliqua omittimus licet clarissima Iesu effata. quibus Apostolorum circumcidit cristas, Marc. X. 33. seq.Lue. XXII. a . Et haec sine dubio fuit ratio, ob quam haud pauci ecclesiae Romanae praesules summam repudiarint dignitatem pri- matumque, quod argumentum prolixo pertexuit filo MAT

THIAS FLACIVS, b Illyricus ille rerum antiquissimarum

Venator.

I. LXXXIX.

At retrahamus Vela. Esto, hanc litterarum formatarum no

mam a Nicaeni Concilii instituto profluxisse, miramur nihilominu

b vid. catalog. TUL Verit. Lib. II. p. ' . seq.

156쪽

infrunitam BARONII impudentiam S procaciam, qua Patre

Nicaenos, quibus de Trinitatis mysterio res sedulo erat agend νι divum Petrum, veluti appendicem S sigillum hujus arcani, adjecisse,& his armis ab Arianis facile eludendis haereticos impugnasse opi. natur. Uera ecclesiae Christianae communio non est in Petro, M'Christo, totius ecclesiae capite, quaerenda. Si unionis vincula in M. postulis forent constituenda, dubium non est, quin Iesu legati suis ecesesitis id sedulo tradidissent, ipsisque in memoriam revocassent vel Petrum, vel Paullum esse unionis spiritualis centrum, quod inamen neg)exerunt apostoli, ad omnium apostolorum doctrinam pin. vocante . & fideles ad unionem eum Christo. tanquam ecclesia capite, excitantes. Divus Paullus Micissimam Corinthiorum condi)tionem, qua ad ecclesiam accesserant Christianam, depraedicans, neutiquam communionem cum sede Petri, sed cum Christo factam esse. his adseruit verbis: Fidelis Deus, per quem vocati sis in eo-

sortium Filii ipsus Iesu Christi, domini nostri. i. Cor. l. p. Si itaqueeeeselia Christiana a capite tuo Christo fovetur & nutritur Ephes Ra . sequitur, quod vera fidelium unio non eum fictitia Petri sed. Romana, sed cum Christo & universa ecclesia sit statuenda.

LXXXIX.

Tametsi satis certo firmoque haec Apostolorum, de vera unsonis ecciesiae Christianae indole & natura, Verba innitantur firma. mento, video tamen, eminentissimum aliquando GOTTIUM eoistrariam, prout tulit religionis & status ratio, fovisse sententiam qua farraginem prorsus hocce de argumento controversiarum nobis apposuit. Mitterem & hanc litem, nisi hanc GOTTII persuasionem; novis quibusdam coloribus, ad veritatis uSque speciem, adauctam, dignam judicarem, quae enixius exploretur, & forti r enei vetue. Conseramus itaque, novo quasi praelio instituto, cumGOTTl O manus Audiamus GOTTIVM, c hune in modum disserta tem : Formam regiminis ecessae sub uno capite adeo necessariam dis ad conservandam ecessastici corporis uvis .item, 'ut, ea manente , unitas steterit, ea vero in ta statim in Ahismmta ruerit, diis scordias, omnes ab initio usque ad praesens se iam eatholiri docto. res testati sunt, reexperientia eo roburit. Quo suam, quam do

157쪽

ope litterar eo meticatoriarum eonmisio. P.LL Isivisibili ecclesiae capite, prodidit mentem, stabiliret, tria construxit

argumenta, quorum primum a necessaria, ad conservandam corporis etclesiastici unitatem, conditione, alterum, a claris sacri codicis effatis, & tertium a patrum testimoniis eli petitum. Ne igitur am biguo & nimis prolixo disceptemus sermone, placet, breviter GOTTII examinare argumenta, & concatenata serie nostram addere sententiam. j. XC. Prima in acie collocavit G O-IV s argumentum, sua senistentia haud gregarium, a natura & indole corporis ecclesiastici depromtum, quod, licet supra sit excitatum, hic tamen repetere libet: rmam regiminis ecclesiae sub uvo capite adeo nece riam esse, adeonor indam ecclesiastici corporis unitatem, ut, ea manente, unitas steteris i ea vero violata, statim in sichismata ruerit ae discordias, omnes ub initio usque ad praesens se lum eatholici doctores testati sunt, re experientia comprobavit. d) Tora, sit recte sentio, con. certatio praepeditae, qua impense se oblectant Romanae sedis dese fores, innititur persuasioni de statu ecclesiae ad statum S rempublicam civilem comparato. Lenocinantur sibimetipsis, & gratis quidem lenocinantur Romanenses, dum ecclesiam veluti statum aliquem, qui vel ex arbitrio unius regis seu principis, vel ex suffragio multo. rum procerum regitur, sibi concipiunt, & sibi somnia finynti In. Veterata, quam nobis subdole propinat G OTTIVS, est illa apud Romanenses sententia, sed eandem petitionem esse principii, quis nescit 3 Detrahamus itaque huic ecclesiae, quam statum esse fingunt

& demonstremus, frustra ecclesias hanc aptari larmam. Status enim, quod inter omnes constat, indicat societatem hominum, vel tacita vel voluntate manifesta, sive unius principis, sive

158쪽

plurium procerum Imperio, s nutui subjectaino Si Itaque ecelata

flatus indueret vestitum, sequeretur, ecclesiiam magistratui & iuribus imperantium detrahere obsequium, & novum aliquod conitituere regimen. Sed eam societatem non inierunt Christiani, meliora a suo magistro, Christo , ejusque legatis edocti. Summus ecclesiae christianae stator, in ea, quam concedere Voluit hominum ad r gnum coeleste vocatorum, societate nihil ejus rei fecit, quod novi 1tatus conditores suspicere solent. Non subtraxit homines, quos in suam familiam adoptabat, magistratui, neque potestatem ipsis

imperandi, & suo imperio en qna subjugandi sibi sumsit, sed salutares fidei Φ morum proposuit regulas. Math. XI. 28 - Io. Quia

ct ipse se magistratus non exemit regimini, sed, ne statum reipublicae turta re, & aliquid novi moliri videretur, vectigal libere solvit. Math. II. et . Elegit sibi & laboris & itineris comites duode-t cim Apostolos, nec non septuaginta praeambulones. Math. XI. & Luc. X in quem in finem illos amandavit Cave dixeris, Christum hos elegisse socios, ut ipsit in comparando, cui praeesset, territorio manus adferrent auxiliatrices, quum ipse fuerit rex sine terris in hoo mundo, Math. VIII. ao. & haec alta de regno terrestri suis disci. pulis circumciderit supercilia. Luc XXlI. et . Nullum neque Iudaeis neque Romanis minatus est Christus in ipsorum regiones impetum, neque ipsis, ut horum potiretur imperio, unquam siena intulit, quod coram Pilato diserte est professus. Io. XVlIl. 36. Si apostobo

rum, eorumque successorum contemplamur instituta, nullum se fert status clusdam civilis, quem constituere meditati essent, veri

stigium. Pertinacis, quin imo ridiculi ingenii esset homo, qui sta Qtueret, Apostolos Iesu statum aliquem, a statu civili separatum, confdere voluisse. In tota , quae in actis apostolorum & ipsorum episto- Iis commEmoratur, apostolorum historia, . nihil omnino oflenditur, quod statui ct regno constituendo videtur simile. Memores enim vapostoli doctoris tui verborum, de regimine civili ne cogitarund qui dem, sed divinis spiritus sancti donis in sesto Pentecostes collustratii, iiisdemque' donati largius, iis omnes terrarum partes abierunt. & u doctrinam a Iesu acceptam diffuderunt. Nullo turgido, Gentilibus,, ad quorum accesserunt regiones, innotescere voluerunt dipyitatis nomine . sed honorem ultro ipsis delatum cum modestia repudia. runt, solo Iesu legatorum titulo contenti. Math. XVll. II. I. Cor. Ii. si

159쪽

ope Hierarum commutatotyiariam connubis. P. II is seq. Cap. IVι I. seq. a. Cor. V. 2I. Omnes porro subiernnt calamitates, ct cruentam mortem, non ob assectitum aliquod imperium, sed ob doctrinam , quam de Iesu disseminabant. Eos, quos Iesu lucrati sunt, neque clanculum neque palam illis, qui imperium in eos habebant, subduxerunt, sed serio eos adhortati sunt, ut obsequium suo magistratui, & dominis, quibus adscripti essent, devote praestarent, si vel durissima premerentur servitute. Rom. XIII. I. seq. Ephes. VI. . 6. t. Petr. II. i8. Finge, Apostolos de formanda republica ecclesiastica,& regimine cogitasse, certo erit ceratus, alia ipsis ad hunc finem acquiren.

dum eligenda fuisse subsidia. Quid Z quod cum Christiani perduellionis,& elandestinorum adversus magistratum incusarentur moliminum, S tanquam homines statui publico valde minaces, ac noxii declamarentur, non defuerunt JUSTINUS MARTYR, ATHE. N A GO R AS, & alii rerum Christianarum patroni, 'qui ipsis hanc abluerunt labem frivole aspersam, quod fusius tractarunt GUIL.

viri in hoc studiorum genere facile principes. g. XCI.

Nova porro, I apostolis ignota ecclesiae introducitur forma, si statum aliquem fingamus, quum actiones in societate ecclesiiastica peragendae, huic conditioni non respondeant. Pia, quae in ecclesia cnristiana tractanda sunt, negotia & pietatis studia, sunt frequentes ad audiendum Dei Verbum coitiones, crebrae de rebus sacris me dilationes, sacramentorum divinitus institutorum usus, nec non rietatis obsequia, & caritatis opera aliis adhibenda. Fac nunc, ama. o, periculum harum actionum, S experire, utrum hic status cujusdam deprehendas indicia. Addo, ut brevis sim, religionis, quam profitemur, christianae Vinculum. Quibus status aliquis conse vatur, vincula sunt leges, & instituta vel usu recepta, vel recenistius evulgata , quibus reipublicae stabilitur ratio, ct conservatur securitas. Leges enim, teste CICERONE, l) sunt iuventae adsolitem emium, civitatum incolumitatem, vitamque hominum qui X 3 tam

i) vid. Primit. Christianism. Part. I. Cap. IV. p. m. N 7. seq.kὶ vid. Obtrectat. Pagail. Cap. X. de Obstinatiotiis crimine Christianis impino. p so . seq. Cap. XV. de malis A calamitatium publicis, Christianisino imputatis. p. 66s. seq.

i vid. de Lege Lib. II. Cap. V. p. m.

160쪽

133 De stabili primitivae Eecme

tam ae D an illam. In ecclesia vero non leges civiles , sed primcepta divina & caritatis studia mutuam servant unionem, & licet publicae securitati quam maxime obstetricentur, maXimam tamen qua partem ad tranquillitatem spiritualem tendunt, & salutem aeternam. Ex iis, quae itrictis calamis disputavimus, ct quorum tela opera esset pertexenda, cognoscent aequi rerum aestimatores, ecclesiam quidem in republica & statu aliquo latere, sed nullum singu larem constituere statum, quod, .ut G R O T l V M taceam, excel-

Ienter diluerunt illustris IUS T. HENNING. BOEHM D

ΚEUFFELIVS, p quorum scripta hoc in argumento totam, rem conficiunt. Illa igitur est ecclesiae facies, quam sibi format GOTI IUS, & quo peplo sucum nobis iacere conatur. g. XCII.

Perlustraturi nunc ecclesiae Romanae conditionem acrius, clogula non indigemus divina, sed primo obtutu offendimus, eandem . prorsus esse Gesormem, & rationi, quam Christus introduxit, adeo dissonam, ut eam status civilis potius, quam ecclesiae recte appes. laveris nomine. Atque id ipsum Romanensibus erat in votis, ut ineondenda Petri sede Iratum aliquem novum, eumque monarchicum imperio aliorum minime obnoXium, caute efformarent. Aliorum '

compilarem scrinia, s ad M A R CI ANTONII de DOMINIS O

Provocarem argumenta. Satis nobis est S. U. ERNEST. SAU

m vid. Tom. I. Jur. Ecclesiast. Protest. Lib. l. Tit. XXXIII. g. VIII. p. 249. n) vid. Origin. Iur. Ecclesiastic. Cap. II. p. 36. M. ost vid. Hist. Ecclesiast. See. I. III. V. I. seq. p. I 16. p vid. Elament. Jurisprudent. Ecclesiam univerta. Lib. I. Cap. III. IX. seqD. 126. sis. q) vid. Εj. soliv. Demonstrat. de ortu& progressu Papismi Cap. XIX. p. 493. seq.r vid. obc Miscellan. P. 1V. Exercitat. VL de novitate regiminis monarchiel,

SEARCH

MENU NAVIGATION