장음표시 사용
61쪽
. spe lit&rarum communicatoriarum conmHio.. 19stant aetatem, ct ipse cultus purior intra hos angultos sese continuit terminos. At Novi Foederis aetate amplior illustriorque rerum divinarum cognitio erat expectanda, quae se ad Garamantes usque extendere debebat. Nemo non pia devotaque mente tam celerem, citamque ecclesilae christianae propagationem per Apostolos factam admiratur, & ex tam auspicato felicique doctrinae christianae pro. ventu, &suavis limo omnium ApostoIOrum concentu, religionis nostrae colligit veritatem & divinitatem, quam ex hoc fonte adversus suae aetati, em paectas & religionis derisores aeque dextre ac solide
Tam citam vero religionis chriltianae pro, nem inprimis iuverunt epistolae ab Apostolis emissae, longe lateque in extremas terrarum oras delatae. Inde traditio oralis Apostolorum huic instituto neutiquam sufficere poterat. Fallax enim & Iubricum est hoc religionem propagandi medium. Testes habeo recutitorum Iudaeorum tradi. tiones, quae in tam immensum, rude indigestumque accreverunt chaos, ut Apellae his ineptiis inescati has storias pro auro aestiment. Maxima fidei capita facile ex oblivione hominum intercidere, vel ex infrunitorum malitia perire poterant. Nunquam defuis. sent tenebriones, Satanaeque alumni, qui ct minuendo & augendo adeo corrupissent sanorum verborum formam, ut Vix veri remam sisset species. Accedunt concatenata hominum sibi succedentium vi. cissitudo, ex brevitate Vitae humanae oriens, coeca hominum p ctora, ignorantia, & segnities, quae haud levem iniecissent remoram, si religio christiana sola praedicatione ab Apostolis facta, fuisset posteritati tradenda. Revelatio de rebus fidei Apostolis facta litteris erat consignanda, & ad posteros propaganda, quo religionis christianae extaret fundamentum, & omnibus numeris absolutum, &Marpesia caute firmius. Postquam igitur Iesu legati, ex mandato - H a divino,
k vid. Naturai. Obligations eo Belleve me Phineisses of Religion and divine
62쪽
εo ' De stabili primitisue Melesiae
divino, & revelatione immediata de fidei fundamento erant certi, opus fuit, ut hanc domini mentem litteris traderent, & Palam omnibus legendam inculcarent, in mentem ipsis revocantes, & Scriptu .rae sacrae divinitatem, & rerum credendarum normam, quam urgent Iesu Apostoli. Rom. I. v. I 6. I Corinth. III. V. IO. I i. Ephes. II. V. 2 . 2I. 2. Tim. III. II. I6. 3. Petr. I. 39. 2O. Quae quum sint omni dubitatione certiora, exponenda nunc est ratio , qua primitivi
Christiani has Apostolorum litteras tractarint, sibimetipsis communicarint, & familiares reddiderint.
Litterae Apostolorum sacrae neque uno aeVO, neque uno temporis tractu sunt emissae, neque denique in universam ecclesiam . omnes primum sunt eVulgatae. Extant epistolae ad particulares, quas condiderant Apostoli, ecclesia, exaratae, quales sunt Paulli epi. stolae ad Romanos, Corinthios, Ephesios, G.latas, Colossenses, Philippenses, Thessalonicenses, & ad Timotheum conscriptae. Pro- stant quoque epistolae catholicae, quae ad nullam particularem ecclesiam, sed ad omnes, quo demum ViXerint loco, fideles sunt datae, quor. sum utramque Petri epistolam, item lacobi, Ioannis &Iudae retuleris litteras, in quarum fronte titulus catholicarum legitur, hoc procul dubio additus nomine, quia sine discrimine ad omnes ecclesiae socios sunt scriptae. Porro non una temporis aetate Apostolorum epi. stolae omnes adicrunt ecclesias, sed recentiori quandoque aevo pariticularium ecclesiarum sacros occuparunt ambones; inde factum esse crediderim, ut nonnullae Apostolorum epistolae, illis, quae ea
dem per saeculum, & quod e Xcurrit, non legerant, ecclesiis suble. stae visae fuerint fidei, quod, ut de aliis taceam, posteriori accidisse videtur Petri epistolae, ut EVSEBIVS o tradit. Dic, amabo, qua fieri potuerit ratione, ut epistolae Ioannis, Petri &Paulli, ad Asiae ecclesias conscriptae, uno quasi volatu veredisque usae, reliquas orbis Partes attingere potuerint 3 Paucitas exemplarium, nee non imae, quibus totus sere orbis submersus fuit, tenebrae Ssuperstitiones j foecundum rerum sacrarum proventum, reddideis runt perdifficilem. Soli accenderet is lucem, ridiculo sane insti. tuto e qui adfirmaret, Germaniae Angliae , Daniae, Scandinariae, Ru ae, Poloniae, aliisque terrarum tractibus primis statim saeculis. Aposto.
63쪽
ope lii emarum communicator- um connubis. Apostolorum epistolas innotuisse, & ad notitiam horum incolarum pervenisse, quum planum sit, haS omnes regiones luce divina serius esse collustratas. Curatius rerum in ecclesia gestarum monumenta considerans, non uno adducor argumento, ut credam, plurimas terrarum partes diu his rerum sacrarum documentis, litteris inquam Apostolorum, caruisse, donec saeculis sequioribus, prout divinae placuit providentiae, occidentalis terrae inquilini sensim paullatimque, excussa Gentilium superstitione, christianae civitati sese addixerinti Interim, ne purioris doctrinae decoqueretur, sed magis magisque fidelium animis imprimeretur notitia, bene ac sapienter instituerunt ecclesiarum coetuumque sacrorum, apud quos Christi viguit cultus, praesules, ut in conventibus publicis satis Christianorum diebus celebrandis pensiam aliquod ex utriusque Testamenti codice a lectore publico recitaretur, quod deinceps coetus magister seu praeses suis, pro more litorum tem eorum , adauxit commenistationibus, ct enucleavit, quo rudiores illud in sanguinem conventere possent & succum. Praelectae proinde sunt in sacris Christianorum locis, illae epistolae & evangelia, quorum exemplaria ha. Hierunt. Non enim totum Novi Testamenti corpus statim exti.
tit, sed ex iudicio IOANNIS MILLII p canon evangelicus
eirca annum XCIX. aut C. & canon epistolicus circa annum CX. demum est evuIgatus. Usae sunt itaque ecclesiae iis scriptis, quae eo tempore possederunt. Huius instituti rationem duumviri, IV.
oris aetatis patres, nobis exponunti Attulisse iuvabit illorum domamenta. Ita vero JUSTINVS MARTYR q) ad ANTO. NINUM PIUM imperatorem scribit: Die, qui solis disitum,
omnes, qui in agois , vel urbibus morantur, unum tu Iocum condi
niunt, is commentaria ApostolorumqProphetarum scripta, quoad tempus fert, legumin. Deinde ubi is, qui legit, desilit, is, qui traeest, admonetae se latum, is ea, quae lecta sunt, bona imite. mur. Addere statim placet TERTULLIANI testimonium, quod
64쪽
6a De stabili primitivae Eecis
memorationem , si quid praesentium tem orum qualitas aut praemo- .nere cogit, aut recognoscere ς certe fidem sanctis vocibus pascimus, spem erigimus, fiduciam Agimus, disciplimran praeceptorum nihilominus inculcationibus densamus; ibidem etiam ex rationes ta censura divinia r). Addiscimus ex his JUSTINI MARTYRl S,& I ERT ULLI AN l testimoniis, rationes, quibus primitivi
Christiani commoti publicos eosque sacros celebrarunt conVentuS, Nullum enim ad fidem christianam & adservandam, & disseminandam , medium hoc ipso instituto fuit aptius. Delibavit horum con Ventuum a primaevis Christianis institutorum sacrorum causas omni
qui rem ita enucleat: Ob duplicem, inquit, cauom Christiari prim, tisae ecclesiae eorgregationes instituerunt. I. ut absque ulla interimi ove se Vos erigerent, non ignin i, quam corrupti essent intimianimi recessus, quibus si non perpetuum besium per vigilantiam perpetuam indiceretur, facile internus mentis cestus corrumpi prorsus posset. H. vi quos Spiritus cinisti coniunxisset in unione interva,
hi quoque externa unione ad eum colendum se coniungerent: naturale quippe est, ut unis mentis inducat uvionem extervam, quippe ex sua omnes societates, amicitiae, di collegia oriuntur. Quod primitivae ecclesiae institutum presso pede secuti sunt recentioris ecclesiae patres, quorum suffragia de hoc argumento satis larga collegit
BERNHARDINUS FERRARIVS ti, Mediolanensis Theologus, ad
quem fontem si quis sitiat, illum ablego, unde sitim abunde exple. at. Ratio, ob quam primitivi Christiani sacrae scripturae lectionem 'tanto studio omnibus, quotquot Christianorum nomine gaudebant, commendarunt, haec sane est, quod illam pro unico fundamento .& cognoscendi principio pariter ac norma religionem christianam diiudicandi agnoverunt. Quo longius autem ab hoc fonte & veri. tatis cognoscendae medio retrocesserunt sequioris aetatis Christiani,
t eor vid. 6. Apologese. Cap. XXXIX. p. tri. 7 q. s) vid. H. Dissertat. Praelimiti. ad Jus Ecclesiast. Protest. de suprema Iege Ecclesistica 3. VI. p. s. rom. I. t vid. de Ritu Saer. Eccles Ueti Coneton. Lib. I. Cap. XV. R XVI. p. 66.
65쪽
ope iatterarum communicato larum connubio. eo maizra cepit barbaries, inseIix illud Iolium, incrementa, &eo velocius veritas apostolica ex ecclesia Romana emigravit,
quod perapte docuit L JO. GVIL. JAN VS ux Observa.
vit iamiam sua, quam ornaVit, CAROLVS M. aetate hunc naevum in Clericis obvium. Inde in epistola ad B A U G O L PHUM, Abbatem Fuldensem, ob neglectam Scripturae sacrae
lectionem ita scribit, teste HERMANNO CONRINGIox ) r Vnde factum est, ut timere inriseremus, ne forte, sicut minore erat in scribendo prudentia, ita quoque es milio minor esset , quam recte esse debuisset, in sanctarum Scripturarum ad inteElen dum sapientia. Et beve novimus omnes, quia, 'quamvis periculosi sint mores verborum, multo periculosiores sunt errores siem suum. Quam ob rem boartamin vos litterarum studia non solum non negligere, verum etiam humillima V Deo placira intentionis ad hoc certatim discere, ut facilius rectius divinarum Scripturarum musteria valeatis penetrare. His itaque ex fontibus pria mitivi christiani doctrinam hauserunt, ct fidem arcanis Christi
norum nondum innutritis sensim propinarunt. Num vero ex
Abbatis Augiensis , suffragia explicare satagit, epistolae Paullinae prae reliquorum Apostolorum litteris in conventibus. publicis singulari in aestimio fuerint habitae, eo nomine, quia ex Saulis, hoe est, Paulli comersisne di momotione de Dei miserisOrdia plene eertificantur, non eruo. id tamen inficiari nolim, maxumum omnino a primis ecclesiae christianae saeculis his Paullinis epistolis statutum esse pretium ob singularia, quibiis adornatus
fuit hie illustris Iesu legatus, animi S revelationis divinae dona. g. XXXI.
vl Vid. Dissert. Theolog. de barbarie medii aevi in contemtu SeHpture Me conspicua .ss. IX Wittcb. Edit. Ira . x vid. H. Antiquitat. Academic. Supplemento XXXV. p. I97. Edit. Goetting. y vid. Bibl. M. P. P. Tom. XXVI. Rudolphi de Rivo Lib. de Canon. obse valit. Propos VIII. p. a 94. Edit. Lugdura.
66쪽
Silentio haud praeterire debeo, saeculis primis, antequam novi Foederis libri collecti, uno exhiberentur corpore, Virorum Apostolicorum & aliorum illustrium doctorum litteras, quas
merito apsellaveris communicatorias, in corona publica esse reci. tatas, ut niteles, quod ipsis ex usu esset, inde caperent. Apostolorum enim vestigia in emittendis litteris communicatoriis se. cuti sunt presso pede ecclesiarum proceres, qui omnem adhibuerunt operam, ut hanc arctissimam inter ecclesias conservarent coniunctionem. Non eam quidem sibi arrogarunt auctoritatem sarticularis ecclesii ae praesules & seniores, ut novam aliquam do. rinae traderent formam, memores exsecrationis Paullinae: Hermn etiam s nos aut angelus e coelo vos dium a doceat ab eo,
quod nos docuimus mangelium, esto detestabilis. Gal. I. 8. illam tamen provinciam sibimetipsis datam esse crediderunt, ut fidem ab Apostolis receptam ulterius disseminarent, &rem, quae ecclesiae ipsis concreditae acciderat, notatu dignam, aliis ecclksiis deserrent, ne illae rerum bene aut secus in ecclesia Christiana ge. starum essent expertes. Si prospera & halcyonia Deus particulari concessit eeclestiae, habuerunt reliquae ecclesiae laudes Deo deserendi & gaudendi argumentum. Si fidem constantiamque fide. Iium variis exploravit vexationibus Christus, aequum piumque fuit, tristissima, quae particularis ecclesia experta erat fata, reliquos Christi coetus resciscere, ut partim enixius Christo commen. darent ecclesiam, fraudibus diaboli male divexatam, partim ut harum participes fierent caIamitatum. Prorsus enim hic verum dixeris illud Paulli: Si dolet unum memtium, una condolescunt euncta membra, ae A in honore es uvum membrum, omnia mensebra congratulantuΥ. I. Cor. XII. 26. Limato cum iudicio de his
literis communicatoriis scribit A LEX AN DER κ A LEX AN. DRI ΑΕ episcopus, Concilii Nicaeni adsecte haud infimi ordi
κ vid. Harduin. Ast. Conei l. Tom. I. Lib. II. Cap. II. in Gelasii Actor. V. ivin. p. 366.
67쪽
συγχάψωura Cum fit unum corpus ecclesiae catholicae, eumque in sacris literis traditum p raeceptum nobis sit, ut comeordiae ac pacis visculum teneamus, consentaneum es , ut preliteras col quamur nater vos, aliique alios antitus de rebus, quae apud singulos geruntur , certiores faciamus, quo , I De uulim ex membris patitis siue laetatur, nos ister nos υel patiamur una , vel una laetemum. ALEXANDRI mentem allecutus eli JO. CABASSvTIVS adfirmando: Later commoda innumera em lumenta, quae in univosam ecclesiam per formatas fiseras dis umduntis , primum dignitatis babebit locum admirabilis siti fidelium toto terrarum orbe in unitate fidei, in inciis earitatis ae sanctitate disciplinae communis a . Tradit porro, schismaticos & haereticos hanc religiosissimam societatem esse aemulatos, sed nunquam adsecutos. Vitio haec Christianorum caret consuetudo, qua doctorum de ecclesia Christiana optime merentium literas publice praelegerunt, ut fideles in Veritate magis confirmarentur,& adversus male feriatorum munirentur tela. Refert nobis EU-SERIVS b ex epistola DIONYSII Corinthiorum episcopi;
cuius aetas circa medium saeculi secundi incidit, huius argumenti testimonium, quod fide non destituitur. Scribit laudatus D IONYSIVS ad SOTERE M Episcopum Romanum, & illum
certiorem facit, redditas lectasque esse eius in coetu sacro episto-Ias. Audiamus ipsum E V S E BIV M : Hodie, inquit, sacrum diem dominicum transigimus, in quo vestram epistolam legimus, quam quidem perpetuo deinceps legentes perinde ac priorem Assam vobis a Gemente scriptam epistolam optimis Iraeceptis ac docti. I mmusa vid. Notit. Εeelesiast. See. II. Dissi VII. p. 'b vid. n. Hist. Feclesiast. Lib. IV. Cap. X l. p. s
68쪽
εs De stabili primitivae Ecclesiae
mentis ab indabimus. A scopo alienum est, horum trium viro.
rum, CLEMENTIS videlicet, SUTER l S, & lMONY.SII illius Corinthiorum praesulis stabilire auctoritatem , aut dubia viris limati iudicii exorta, & a TILLEMON TlO, DU PINIO
solide enucleata, dentio sub examen vocare, id sia 'tem , nisii quis EVSEBII fidem arrodere aut subvertere Velit, certum eVictumque esse crediderim, virorum insignium spectataeque aueto. ritatis doctorum epistolas in usum fidelium diebus solis esse exsuggestu decantatas. Novo se nostra tuetur sententia testimonio
ab EVSEBIO depromto, quo asseritur, HERMAE librum, qui appellatur pastor, eadem ratione in sacris publicis esse recitatum. Sciendum est, inquit, Hermae liti um, qui pastor instri-bitvir, a nonnullis quidem in dubium esse revocatum, quam ob rem inter receptae octo itatis libros censeri non potes. Ab aliis vero maxime necessarius iudicatum , iis praeseriar, qui primis religi nis nostrae elementis insituendi sunt. Unde etiam in ere iis
eum publice legi comperimus , di quosdam ex vetusti is script Vibus itfius testimonio vos fuisse. e . Iudicatu dictuque est pedidiffieile, de cuius HERMAE libro sermo sit Eusebio. In triviis notum , ct a viris limatis SAMUELE BASNAGIO d,
J evictum est, hoc in argumento HERMAM, viris Apostolicis adscriptum, quem Paullus in Epistola ad Romanos salutari iubet, Rom. XVI. I . eum HERMA seu potius HERME TE PII I. fratre turpiter commutari. HERMAS sine dubio Paulli discipulus & pereximius fuit ecclesiae doctor, & deinde Episco. pus Phalippensis, si fidem meretur DOROTHEUS TY.' RIVS '
69쪽
ope littera viis communicatoriarum coinubis. 4 I
byter, ut FONTANINVS ho arbitratur, qui ct librum clepaschate dominico celebrando iani iam deperditum conscripsit, sed libri. qui pastor appellatur, non est auctor. Quo in argumento FONTANINO fidem nostram non denegamus. At
neque JOANNI PE ARSONIO ii neque Ni COLA ONOURRIO k nostrum addimus suffragium, HERMAM
Paulli discipulum hunc, de quo disceptatur, consignas e librum, sed illum Hermae esse suppositum statuimus, quum tantis scateat. ineptiis, erroribusque, ut credibile non sit, illum a viro Apo. stolico esse profectum. Si enim is est ille liber seu Hermae pa. stor, qui ad nostram pervenit aetatem, i tribusque absolvitur libris, atra potius nucte, quam luce, est dignus. Abundat ille foetus vix bimestris tam insulsis & incongruis visionibus & me.
clitationibus, ut vim intulerit is HERMAE, qui hunc librum ipsit attribuerit, quod a supra laudatis viris B. ITTIGIO&BASNAGIo, ut alios praeteream, ad oculatam demonstratum est fidem. Inde lTTIGlVS m) summo cum iure utrumque HERMAM &HERMETEM ab hac maeula absolvit. Auis et sententiae nostrae firmamentum, quod in epistola PII I. ad. ucuntur controversiae, quae tempore HERMAE Apostolici nondum innotueranti Etenim PIVS ex HERMAE libro
componere annisus est litem, ob celebrationem Paschatos ena. ram, quum tamen hanc controversiam ignoret HERMAE pastor, neque HERMAE, Viri illius Apostolici, aevo haec con certatio fuerit sub iudicium vocata. Laterem proinde lavat Iam
datus NOUR RIVS, qui omnes naevos huius libri nomine Pastoris insigniti ad salutem convertere satasit, quum in aprico sit, in hoc libro non solum fidei contraria, sed & recentioris I a aetatis
e 1 vid. H. Synops de Vit. δ Mori. Prophet. de LXXII. Discipui p. 418. blioth. M. P. P. Tom. III. Cons Auctor. Chroiuei Paschal. p. 4at. h vid. l. e. p. 66. i) vid. H. Vindie. Epistol. S. Ignat. Pari. I. cap. IV. 3'. seq.k vid. H. Apparat. ad B. B. M. P. P. Tom. I. Dissertat. IV. Λα. m. p. 4 ὲ vid. B. B. M. P. P. Tom. II. p. 14.
70쪽
i . De primi mae Ecelesine aetatis occurrere documenta & instituta. Usos ceteroquin esse ecclesiae cloetores hoc libro, seu pastore, IRENAEl, TE R.
TULLIANI, HIERONYMI, & CHRYSO STOMI,
testimonia facile nobis persuadent, neque PE ARSONIO n subtrahimus calculum, in ecclesiis publice esse lectum ad instrututionem Catechumenorum, & pro libro ccclesiastico habitum. Exinde patescit, HERMAE pastorem alio plane vestitu fuisse ornatum, S in eius locum postea fictilium surrogatum esse librum.
Male omnino rebus Christianorum inprimis eorum, qui puris sanisque religionis christianae principiis erant imbuendi, Consuluerunt ecclesiarum praesules, qui hunc librum, nisii forte melior extiterit, & iamiam deperditus sit, in librorum ecclesia. sticorum in ecclesiis praelegendorum receperunt numerum. Plus enim detrimenti quam emolumenti hunc pastorem attulisse ovi. bus pascendis, mihi certissime est persuasum. Animadversum esse hoc vitium deinceps a Patribus Laodicenis putaverim, qui libros canonicos & Apocryphos rite dispescendi, & libros minutae auctoritatis hactenus in conventibus publicis admissos e Christia, norum templis prorsus eliminandi, strenue in se susceperunt provinciam. Lege quaeso huius Concilii canonem o): Non opor tet ab idiotis Psalmos compositos vulgares in ecclesiis dici rneque libros, qui sunt extra cavonem, lego e , vis solos canonicos novi es Celei is Testamenti. Quae sacrorum emendatio a Laodiceno concilio suscepta laudis encomio non caret. At instituti nostri memores nunc ad uberiorem penitioremque litterarum commendatitiarum revertimur contemplationem. Agedum, eruamus litteras commendatitias in sacro codice obvias.