Symbola diuina & humana Pontificum Imperatorum Regum. Accessit breuis, & facilis isagoge Iac. Typotii. Tomus primus tertius Symbola varia diversorum Principum. Cum facili isagoge D. Anselmi de Boodt Brugensi ... Tomus tertius

발행: 1603년

분량: 215페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

152쪽

HEBETAT ET ACUIT.

Saxi & rupis ea est natura, ut ferrum & malleum hebetet, & aeuat, prout ille,qui malleum regit, eum rupi adhibet: Si enim plane in faelem,& ad angulos rectos, ut Geometrae loquuntur, saxum verberet, heia betabitur proculdubio: Si vero aliter, ut acutum angulum faciat cum ruia pe, quo minorem, eo magis & facilius malleus acuetur. Uir, Principem: malleus, populum notat. Qui reipublicae praesunt principes, ac plebem regunt, si omnia plane & aperte agant, legesque novas patrijs contrarias promulgent, stricteque observari velint, aut populum tributis, alijsue in commodis absque ulla simulatione& necessitate onerent, aut premanti saepe imperium hebetant, in periculum conijciunt, invalidum ac debile reddunt. E contra, si populum blande regant, ac humaniter tractent, statum & imperium non hebetant, sed acuunt, id est firmum reddunt 3 ut postea quaevis incommoda su perare possit. Hoc verorum principum, qui amore suorum regnum stabiliunt, ac publicae utilitati student, illud tyrannorum qui suis exosi, prima data rebellandi occasione, omnem imperandi vim amittunt ossicium,& munus est. Hanc regendae reipublicae rationem significare hunc Principem voluisse, verisimile est: nisi foristassis rupe, adversa quaevis, quae animum & hcbetant, id est, offendunt: αacuunt, id est prudentiorem emciunt, intelligi voluerit. Adversa enim omnia, dum damnum inserunt, aut animum premunt, prudentiorem hominem faciunt. Hinc proverbium: Piscator ictus sapiet.

NON VEGO UNDE ESCA.

id est:

NESCIO QUA EXIBO.

Mysta hie Labyrinthum exhibet pro Hieroglypto. Fuerunt Labyrinthi duo, unus in AEgypto, alter in Creta. Labyrinthus pyramides operum mirabilitate superabat: Huic enim duodecim erant aulae, tecto coopertae, portas invicem habentes oppositas, quarum sex in Boream spectabant, sex Notum respiciebant: unus erat murus exterior, qui

illas intra se continebat. Domicilia interius erant duplicia: alia quidem subterranea, alia sublimia, & sub illis numero ad tria milia. Ad huius Labyrinthi imitationem, Labyrinthus in Creta a Daedalo cxtructus fuit, in quem includebantur iuvenes tributi nomine ad regem Minoem missi, qui 1 . Iinotauro vorari putabantur: Uerlim cum Theseus eo naviganset, ab Ariadne Minois filia, Daedali inventione, cdoctus fuit, quo pacto caeso Minotauro quod monstrum fuit quadrupcs , capite & brachijs humanis, Centauri instar) ab inextricabili viarum crrore se expediret, ac ad ingressiim, fili ductu revcrteretur. Ostendit hoc Hieroglypto Mysta: ut illi, qui Labyrintho intrusi erant . propter multifarias vias egressum reperire non poterant, tandemq; a Minotauro devorabantur, neque aliter quam Thesei filo, spes exitus dabatur: ita etiam se in hoc mundi theatrum, ad publicam functionem& principatum 1 Deo vocatum, tot negorijs, curis, sollicitudinibus & tricis implicitum, ut nesciat quomodo seo extricet.

153쪽

extricen Difficultates has non solum Dbernaeula & res publieae, sed

etiam privatae augent: dum Sathan alter Minotaurus,vitiorum multitudiane dc mundanis illecebris,implicatos,quaerat ut devoret. His omnibus simul qui detinetur, vere in Labyrintho est, nullusque illi egressus patet, nisi Thesei filo utatur, ac illud tanquam itineris ducem sequatur, id est, Dei praecepta dc leges observet: His enim facile Minotaurum caedet, & erroneis viis relictis, veram capesset, tandemque Labyrim ibo egressus, aeternae libertatis domiciliam ingredietur.

EX BELLO . QVIES.

Vt ex oleae arboris spacem designantis ramis, in circumvolventis rotae brachia incidentibus, contraque motum rotae luctantibus, rotae tandem quies oritur: ita ex bello quies nascitur. Omne enim belli minstituitur. vel ut ibi quies fiat ubi geritur, vel ut alio in loco. Saepe enim foris bellum geritur, ut domi quies & pax sit. Id qui faciunt principes, vel respub. non parum sapiunt : Hac enim ratione non solum stabile fundamentum statui suo ponunt, dum p x di quies omnium rerum amaentiam, dc divitias ad se, pro futuro belli neruo trahanta sed hostes debilitant, εc ne suam provinciam aggrediantur, impediunt. Qilbps Mid foris gerentibus bellum contingit, quod perdere provincias suas non possint, alienas vero conquirere, dc plerunque hostium agros vastando, dc praedas agendo, illorum sumptibus bella gerant: Sic Romani, dum in Italia cum Annibale diu bella gessissent, tandem misso in Africam Scipione cum exercitu, Italiam ab Annibale Ac bello liberarunt, dc quies

domi externo bello inducta est, prudenti Senatus consilio. Interdum domi bellam geritur, quod civile dicitur, caeteris periculosus dc diuturnius: Hujus etiam finis, quies, dc reipub. tranquillitas statuitur. Oritur enim propter oppressionem, principis, optimatum, vel plebis, qui sese in pristinum libertatis statum restituere, ut quiete dc secure vivant, cupiunt. Qui bellum ambitionis causa gerunt, ut alijs imperent, Alexandri Magni exemplo, illi etiamsi ex hellis bella serere dc quaerere, nullamque quietem poscere videantur: tamen pacificum regnum, omnibus sub jugum redactis, quibus pro libitu imperare possint, sibi proponunt. Ira ut nec hoc modo Symbolum a vero declinet, EX BELLO quietem nasci. c)mnia si quidem bella propter finem aliquem instituun tur, qui alius 1 bello est, dc quicunque is sit, absque bello est, id est. belli finis seu quies.

OBVIIS ULNIS.

' A se elapsam alioque delatam fortunam, muliercula M τανο , occasionis aut Poenitentiae filia, tumulo in sidcns, expansis dc OBVIIS cum peplo ex pectat ULNIS: Non enim sempadversa est fortuna neq;

perpetuo contraria manet: sed aliquando mutat faciem. ac iterum affabiliori se ostentat, dc redit vultu. Hanc revertentem diligcnter observare convenit, ac OBVIIS ULNIS ejus ducena occasionem, quae hic depingitur, excipere: Mulier enim rotae insistens volubili, novaculam manu pre hendens.

154쪽

hendens, talo'ue alata, patas habens erines, anteriore eapitis parte pilosa, ac occipitio calva, non fortuna, sed ejus dux occasio est, Poetis Dea vocata, ae a Phidia excellentissimo sculptore primum e marmoi edetineata, quae Ausonij carmine interrogata, eidemque respondens,

smpsam gra phice depingit in Epigram:

Cuius opus P Phidia, qui mm Palladis eius: DRum scit, tertia palma ego sem.

Sum Dea qua rara, er paucis occasio nota.

Qui, rota insistis P sare loco nequeo.

d tularia habes P et acrissum, d ercuriust, . Fortunare sura, trado ego cui et ui. Crine tegis faelem P eognosti nolo. Sed hesta tu occipisi caleto es 8 ne leuese fugisti . tibi juncta comes P dicat tibi: die rogo quasis ZSum Dea, cuἱ men nee Cicero ipse dedit. Sum Dea,quaefacti, non factis exigopenas. Nempe ut paeuiteat , e Metauoea vocor. Tu modo dis quid agat tecum P Si quando votivi, Hae mami hinc retinent, quos e praeserj. Tu quoque dum rogitas, dum percunctando mo risHupsam dices me tibi de manibus.

Hoc Carmine dc Hieroglypto, eleganter natura di vis occasionis exprimitur: Rota enim volubilis, inconstantiam illius, ac capilli anteriores, prehensuque faciles, occasionem oblatam subito retinendam esse, indicant. Quippe quae semel elapsa, non facile iterum prehendi sui calvities demonstratὶ potest. Nam novacula omnis generis morae dc impedimenta resecantur: ita ut non facile semel negligentia amissa iterum haberi possit, sed eius loco Melancea, vel poenitentia. occasionis obstrinvandae curam ac diligentiam silmmam habuisse hanc Principissam, Sym-holum indicat. Quia fortassis nimis leviter aliquando fortunae, ac occasionis rationem habuerat: Ob id documentum dans, 5c sibi, dc iis, quibus fortuna interdum arrisit.quo pacto si iterum arridear,ejus oblatam

occasionem, O B VIIS ULNIS amplecti debeant: Qui enim da.

tam occasionem,cum ad manus est, negligunt,tMdE vel nunquam Cari rccuperant, ac calamitatibus, alijsque adversis pressi, imprudentiae suae poenas dant. Tritum est adagium: unumquemque suae fortunae esse fabrum, dc vere: illi nempe, qui occasionem observat dc captat: Multi enim ei sitam benigna sortuna est, ut obviam re, ac ad Relicia quaevis invitare, sic non petita ultro offerre, videatur , si tamen negligitur, ac beneficij occasio evanescat, non facile postea pristina benignitate affulget 3 sed Meranceam, id est, poenitentiam, ejusque pedit sequas, dolorem, dc moestitiam, in suo loco relinquit. Prudentes itaque sunt, qui oblatas occasioneso a. qmex-

155쪽

emergendi,beneque vivendi si exiguae primo videantur, arripiunt: Paulatim enim basi constituta facit E ad majora & meliora pervenitur. Qui parva contemnit, majoribus vix dignus est; Raro per saltum absque gradibus, ad altiora& sublimia datur aditus. OBVIIS itaq; V L N I S, quaecunque spem meliorem spondent, istius Principissae consilio amploctenda sunt.

NON DORMIT QUI CUSTODIT.

In triremibus & munitionibus saepe, quibus custodiendi munus ineumbit,dormiunt, hoc est,custodias ipsis creditas negligim ita ut propterea in hostium potestatem veniant, resque gravissimas x maximas perdant. Vt ante paucos annos Turcis Iaurini contigit, qui campana tormentaria perfractis civitatis januis, circumventi a Rudolphi Caesaris militibus, ad unum omnes,occupata civitate, caesi sunt. Simile nuper ijs,qui Albam regalem custodiebant, accidit: Hi enim neglecta palude, ac ea parte civitatis, quae paludem respiciebat, a transeunte paludis vadum milite Caesareo, intercepti fuerunt, urbeque capta, trucidati. Isti omnes etiamsi custodes fuerint, dormierunt, hoc est, male, negligenter, & sine Micta custodierunt. Mysta qui triremium Caroli Quinti Imperatoris summus praesectus fuit hujusmodi custodes Symbolo tutelligi non vult, sed verum custodem Iehova, cuius custodiae sua omnia commisit, dum Tunetanam expeditionem aggrederetur. Hunc enim scivit pro grege suo semper vigi . Iare, ac nunquam, ut alios custodes,dormire; de quibus, inquiunt sacrae liis terae, frustra vigilant qui custodiunt civitatem, nisi Dominus custodierit illam. Indicare itaque voluit Mysta, se omnem spem salutis in Deo ponere, eumque pro se vigilare, ac triremium suarum fidum custodem in expeditione Tunetana fote.

s T R A MIHI.Andreas Doria dum triremem pro Imperatore Carolo Quinto, ad expeditionem regni Tunetani aedificasset: triremi hanc Hierographiam appingi jussit: Qua manifestE significat, se, quemadmodum tres Magirinesve orientales, stella divina ducti sunt Bethlehemum,etiam hujusmo diatineris Ducem implorare, atque ab eo auxilium petere, ut hostes supe. rare possit. Id enam tela, a stella ejaculata apertε ostendunt. Sapienter exercituum duces, Deum pro duce & adiutore cupiunt: Quia is omnium

exercituum dux supremus, victoriam cui vult largitur, cum omnes victoatiae oecasiones in ipsius sint manu. Nam mare ventos & meteora re. git, ac cor hominis vel audax,Vel paVidum reddit, ut parva manu vita. cantur hostes. Sic Iudaei exiguis copijs, Deiq; auxilio audaces facti, Holofernis numerosiam exercitum panico pavore consternatum, fuderunt. Tantum potest hae

in re numen.

157쪽

ILLE MEOS.

Virgilianum est Symbolum, ac Didonis, quae perpetuam post obbnim mariti viduitatem se servaturam jurabat, verba:

Ille meos, rim δε qui modijunxit amores

Hieroglypton Symbolo respondet; cernitur enim turtur exiccato insidens arboris ramo, qui conjugij foedera ita servat, ut post obitum conjugis, aut paris superstes, nunquam conjugii societatem, aut pa rem amplius quaerat:desum hi cnim mortem perpetuo luget,omnesq; delicias fugit, neq; viridibus arborum ramis amplius, sed exuccis, aridisti; tan. tum insidet. Haec Ρrincipissi. Ducis Bisignani filia, turturis exemplum secuta est: Marito enim defuncto, ipsa florente aetate vidua superstes, lugubris semper mansit, sesicque ab hominum consortio segregavit. DO-mici iam perpetuo Occlusia vestalis virginis instar, ac a vino abstinens, studijsque divinis, & moralibus dedita, minansit. Nullas nuptias a principibus expetitas, inire unquam voluit. Iusticiae imprimis, ut subditis bene administraretur operam dedit: in pauperes & viretines, quas suis expensis elocabat, satis liberalis, tandem ut fidelitatem in maritum, de continentiam ostenderet, hanc Hierographiam edidit.

CELERITATE ET MORA.

Ala orbi applicata celeritatem, ac testudo in adversam ejus partem repens, moram designat. Aquila orbem sustinens utrumque: quantum enim alis festinare cupit, tantum orbis pondere impeditur. Symbolum istud in libris istis frequens, differente Hieroglypto, intellectu non difficile. Hic videtur indicare res graves & politicas, quae ad orbis imperium spectant, neque cito, neque tarde geri debere, sed instituto prius consilio. quod moram aliquam poscit. Eo praehabito , celeriter quod conclusum est expediendum: alias mora peccatur & celeritate. Mora in rebus bellicis maxime nocere potest: Si enim Rex procul ab exercitu sit, ac consilia ad eum priusquam quid geratur deserri debeant: saepe rei gerendae non solum occasio amittitur: sed etiam res perdituri Hoc incommodum ut Romani vitarent, Dictatorem creabant, penes quem summa erat statuendi & imperandi potestas. Idem aegrotis accidit, dum morbus sedem figit, priusquam medicus vocetur, & quid agendum sit Consultum fuerit. Ccleritas, absq; consilio & electione ejus quod optimum est, instituta nocer, quia neque perpendit, neque praecaVet, quae acceleranti obvenire potant pericula. Recte itaq; haec Principissa CELERITATE ET MORA, id est prudentia negotium quodvis geri debere, testatur. Idque verum est non solum in ijs, quae viro tantlim conveniunt, ut declaratum est, sed etiam quae foeminae. Nam ad viri ferocis affectus compescendos,ejusque compescendum animum, resque oeconomicas recte ac dextrea foemina gubernandas, non minus quam in caeteris ccleritate, & mora opus est.

OMNIA

158쪽

MITTO. Quis dubitat hunc Princ: ipem, dum se uiremi & mari committit,bmnia fortunae committere Externa enim bona, quae nobis nostra videntur, revera nostra non sunt, sed tantum interna , animi nempe & cor. poris . ob id Bias dum patriam ' rederetur, interrogatus: cur nullam ut alii suppellectilem secum ferretit Respondit: omnia mea mecum porto. bapienter: Nihil enim nostrum est, nisi id, quod a nobis auferri nullo modo potest. Hunc Princeps imitatus, dum se Caesaris dominique sui causa mari committit, inquit: OMNIA FORTUNAE COMMITTO. Reliqua enim bona externa quae possidentur, etiamsi ad aliorum manus perveniant, non tamen ideo intereunt, aut fortunae casus patiuntur. Solus homo is est,qui fortunae insultus perferre cogitur,& potest. Is si se periculis committat, ut fidelitatem quam suo domino debet, testetur, recte omnia sua fortunae committere, asseverat: Nihil enim vita

est majus, quam qui pro domino suo exponit, vere se fidelem esse, ut hie Princeps Symbolo, jactare & gloriati potest.

Mora testudine, velocitas navi, & utrumque crescente arbore si .gnificatur. In mora & velocitate rerum gerendarum melicitatem consistere, multis Hierographijs ostensum est: Quicunque enim mora dc velocitate negotia, vel publica vel privata agere sibi proponit, prudens est. neque facit E errat, aut periculum vel d innum incurrit. Nam mora per. pendit pericula, eaque praec vet, & velocitas antequam quid aliud intercedat,negotium perficit: Multa enim ut inquit ille cadunt infra calicem supremaque labra, ac cun itione, res bene perpensae dc deliberatie, saepet fructucarent, optatumque scopum non attingunt, Pereuntque.

MI TROVO IN ALTO MAR

' sENEA GO UERNO. Inquit Symbolum: me in alto mari absque gubernaculo. perspi elo: Hieroglypton Cymbam fluctibus iactatam, absque gubemaculo eontinet. Voluit proculdubio Mysta ostendere, se in multis maximis

periculis versari, neque omni ablato auxilio scire, quomodo emergere possit. Vt tamen Cymba fortunae commisi , . interdum a fluctibus ad littus proiicitur, ac pellitur, ita se non despondere animum, sed forinnae ita confidere, quod speret ab illa inductum malum, illius heneficio iterum se consecuturum: Fortis enim animi est, dum adversii urgent&prae ma nibus sunt, ijs non succumbere: sed contra niti ardentius, ac aerumnarum finem sibi brevi polliceri. Tum quod rei melioris spes,dolorem minuatrium quod nullum onus tam grave a numine inferatur, quod non ferat hominis natura: quae patiendo exercitata, fortitudinis habitum inducit,ae hominem immortalitati consecrat.

SI TE

159쪽

, SI TE FATA VOCANT.

Ramus aureus Uirgilianus hic exhibetur, omnium, quae Optari possunt, scopus aut Delicitas ipsa. Hanc clini AEneas quaereret,ac omni

studio prosequeretur; relponium Sybillae accepit, neque virtute, neque vi obtineri, sed fato:

Si te fata tone, alias ratan viribus uilis, - - Nec etiam duro poteris convesere ferro.

AureuS enim ramus, quo honores, divitiae, victoria, & quicquid desiderari potest, significatur; neque vi, neque ferro abscinditur, aut amputatur , sed fato, id est Dei providentia obtinetur: Vim enim inserenti saepe resistit, ut demulcenti sese ultro carpendum obtrudit, si fata velint, hoc est, divina annuat voluntas: Fatum enim Christianis nullum, nisi connectio dc ordo rerum a causis necessarijs, vel contingentibus manans, numini solo nota, fatum vocetur, Hanc Christiani fati necessitatem, agnovit Mysta, qui sibi omnia foesicia, divini numinis ope, ac victoriam contra hostes, quos complures habuit, citra labores pollicetur. Frustraneus enim labor & inutiles curae sunt, quae adversiis divinitqs ordinatam rerum seriem instituuntur. Rς prehendendi itaque, qai fata cogere volunt, ac prae alijs chimici, qui aureum illum ramum, a reos proferentem fructus, quem lapidem philosophorum appellant, tot laboribus vigilijs de impensis, ut Craeso ditiores fiant, quinitant: Avaris enim quique immensas divitias, tanquam scelicit iis scopum sibi proponunt, ut neque potentibus, ramum istum ne at tingere quidem datur. Imo conatus temeritatem saepe poenis expiare debent, dum post immensa studia, ac profusas facultates, senilem πιλ-

rem pauperie, morbis, aerumnis ac calamitatibus transigere coguntur: Λ fumis enim metallorum, ac mineralium, aliarumque materierum exhalationibus, quae horrendum foetorem expirant, non parum corpus labefactatur: Eo enim stulticiae ventum est, ut aureum illum ramum ex excrementis alijsque detestandis rebus, quae lethalem odorem spirant. elicere conentur. Multi naturam non ferre, ut auri semen haberi, & momento, in igne aurum generari possit, autumant. Alii h contra, quia metallorum simplex admodum est generatio, ae in mineris ex materijs aliquibus aptis & commixtis, agentis vi aurum gen ratur : extra terrae venas eodem modo generari naturae opera, & artifice materias idoneas.tantum conjungente putant. Hi nocte dieque stadent, laborant, vigilant, sumptibus non parcunt, ac nihil intentatum relinquunt, ut voti compotes fiant: sed frustra plerumque, quod illis solum aureum hunc ramum carpere liceat, quos fata vocarunt, ac quibus Deus tantum beneficium largitur, ac mentis oculos aperit: ut naturam ducem sequantur, ac reiectis minus idoneis dc sordidis, pro liticum semen ab aureo ramo, si aurum gignere velint, elicere aptis instrumentis, aquisve solventibus ejusdem narurae, ex quibus ramus intrinsecE constat, conentur. Verum instrumenti materiam, quam omnia metalla in se continent, pauci nolunt. Pbilolbphi, chimici, unanimiter omnes ita destriis

160쪽

Ita describunt, quod unicuique quotidie ob oculos sit, apud quemvis hominem inveniatur, in vijs calcetur pedibus, vilissimi sit pretij. ac interdum casu immensi, lapis sit& non lapis, in se contineat omnes col res, in sterquilinijs inveniatur. Terra sit adami,& chaos: quia continet insequatuor elementa actu, ignem qui cauterii instar urit, aquam veram, lutum, seu terram veram, ac spiritum: Sal etiam ab illis dicitur , α verE talis speciem non solum habet, sed est. Aqua etiam permanens v catur: quia ignis injurias perfert, neq; ab eo consumitur, sed purior redditur. Multi putant aenigmatice, figurativε, aut allegorice has notas dari, sed decipiuntur: Nisi enim quis materiam prae manibus habear, de qua omnia ista vere dici possint, frustra laborabit. Haec enim materia clavis

est, qua janua horti auriferi aperitur, ac aqua aureum ramum solvens praeparatur: Illa ab eadem radice cum aqua solvente, & aureo ramo manavit. Verum ut Mysta ait, nemo fructum carpet, nisi quem ara vocarint. Haec in gratiam chimicorum,qui auri Dcra fame tenentur paulo uberius,

ut tandem satiari possint,

tractavi.

SEARCH

MENU NAVIGATION