Symbola diuina & humana Pontificum Imperatorum Regum. Accessit breuis, & facilis isagoge Iac. Typotii. Tomus primus tertius Symbola varia diversorum Principum. Cum facili isagoge D. Anselmi de Boodt Brugensi ... Tomus tertius

발행: 1603년

분량: 215페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

utuntur, non minus virtute rebus iae bellicis gloria & honore clari, & il luities sunt, ita ut nihil amplius illos desiderare posse, quis arbitretur. Verum ea est magni excessisque animi, vςri principis indoles, isque genitas,

ut semper altiora petat, maioraque cupiat, ac nunquam extremum laesi , citatis culmen se assecutum putet. Laudandus prosecto, magnique faciendus is appetitus, si virtutes sectetur: hoc enina illa tandem compre henditur ac tenetur, tenentemque aeterna mercede sitiat.

CAUTIUS.

Circumfert secum domicilium, scutum , ac sepulchrum limax tDum nimis confidenter repit, & sub scuto, aut testudine sua non latitat, sagitta feritur, quae in hoc Hieroglypto humeris infixa apparet. Symbo. Ium ait cautius incedendum fuisse: Quicunque enim hostes, vel adversa. veretur, ita se munire, ac ita prudenter se gerere debet, ut praevisa jacula evitentur, ne feriant. Pericula etiam semel suscepta erudiunt, ac prudentiores faciunt. Fuit iste Princeps ab Hispanis incarceratus, quod cum Rege Galliae, dum Navarram recuperare ab Iberis vellet, pactum se cretum habuisset: ac ad Regem redeunte in Galliam exercitu, fugam instituisset. Ictus itaque adversa fortuna & captus, non facit E fidendum, ac prudentius&cautius eum, qui liber est, dc alicujus partes sequi vult, quid agat, examinare debere, hac Hierographia ostendit. Lex haec prudenti viro prae oculis perpetuo sit: Periculosa omnia circumspecte & non misi omnibus modis, quibus damnum inferri possit, examinatis agenda esse. Vigiles enim ut velis,dc prae videas cuncta, vix adhuc illaesus evadet. Uttiuius evadas, deterrima quae contingere possint, furura statuito,

ac ijs, ne fiant, actus & consilia selectiora obiicito :ita CAVTIVS tua institues, peric Ia vitabis, & prudens

eris.

143쪽

sEMPER ARDENTIBUS.

Aquilae quia proprium est altissimε prae caeteris avibus volare, propterea in Hieroglyphicis, excelsas animi cogitationes notare solet. Potest itaque recth aquila Mystani, seu authorem Hierographiae disignare, ac serpens qui pelius aquilae verberat, amasiam. Ex Symbolo autem SEMPER ARDENTI US, dignoscitur serpens dipsas esse, qui a se verberatum, siti insatiabili cruciat, ac ita aificit, ut quo plus bibat, ardentius

potum appetat. Similis sitis in amore animadvertitur: qui enim formosae foeminae, aut puellae amore captus est, quo plus eam contemplatur,

SEMPER ARDENTIVS majorique contemplandi desiderio

assicitur & tenetur. Ea enim 'amoris vis est, ut amans nunquam Visu

amicae satietur, sed SEMPER ARDENTIVS intueri cupiat, d nec illa fruatur, ac illi uniatur.

NON COECA CONDEMUR

IN ALVO.Εquum Troianum Hieroglypton refert,cujus historia Sex. AEneidos a Virgilio recitatur. Is Graecorum dolo Troiae capiendae causa extractus erat. Obsederant enim decenni j spacio Troiam Graeci, ac cum se

capere urbem posse desperarenti ad fraudes,& dolos convers,equum immensae magnitudinis construxerunt, intus concavum ac militibus tantum repletum. Hoc in castris relicto, castra ipsi deseruere, ac ad Tenedum insulam non procul inde distantem se receperunt, paucis circa equum re- Iictis, qui nunciarent Troianis, Minervae sacris occupata urbe dedicatum fuisse, ac propterea optimum fore, si tantum Deae oblatum munus, in urbem illaesum ad Deae delubra deferretur. Troiani machinam admirati, ac religione commoti, cum per portas non possent, dirutis civitatis muris, viam equo fecerunt, ac in civitatem traxerunt. Id cum Graeci audissent, statuta hora ad moenia properarunt, ac equo inclusi pactum facinus cum adventantibus socijs aggressi, similiter tumultum non levem equo egressi, in civitate excitarunt: Ita ut tandem urbe,Troianis exinpulsis, potirentur. Ad hanc historiam alludit Mysta dum ait: N O NC OE CA CONDEMUR IN ALVO. Quo Symbolo indicare

vult, se non dolo, & fraude, sed virtute hostes suos superare velle. G nerosa me hercle Gnome: Animus enim magnus non recte, & clanculum, sed aperte inimicis nocere cupit, ut illi, se non fortuna, sed virtute superari sentiant, ac virtus, inimici dolorem augeat. Cum itaq; se uictisci cupit Mysta, palam id facit, ut inimicas, si illi impar sit, majorem dolorem, quod se vicissim ulcisci non possit, & hostem a quo injuria illata est, noscat, impunitumque sinere cogatur, habeat. Haec sunt animi magni indicia, leonisque, non vulpeculae naturam ostentant.

Interea quae vitam beatiorem ericiunt, Manialis prudentem simplicitatem enarrat. Inde Symbolum desumptum est. Simplicitatis prudentis Duiligod by Coo li

144쪽

dentis Hieroglypton columba est, abieti arbori rectae, quae nullis tecta estramis insidens. Prudentia columbae colligitur ex eo, quod excelsae arbori insideat, alis ad volatum extensis: ut accipitrem facilius, & procul conspicere, ac ipsius dolos, technas & pericula fugiendo & avolando illudere extemplo possit. , Columbae vero simplicitas, tum arboris rectitudine, qua propria natura sursum ignis instar absque ulla curvatura tendit: tum eo ipso, quod columba detecta sedeat, signatur. PRUDENS enim SIMPLICITAS non cadit, nisi in eum, qui rectus, & apertus, id est, non tectus est. Talem proculdubio hic Princeps se esse, profiteri hac Hierographia voluit: verum veri Pricipis signum: Qui enim simulare cogitur, & apertus esse non potest, is, neque regnat, neque regnare scit. Non regnat,quia voluntatem ad quaevis imperia libetam non habetinam ab eo stringitur, quod simulationem postulat. Regnare nescit: quia id ,quod stringit voluntatem, amovere ac tollere non potest. Qui simulare coguntur, plerunque tyranni sunt, quia simulant, ut decipiant. seditionem effagiant, ac suos sub jugum pedetentim redigantia Si recti& aperti essent, boni principes essent, ac non nisi quod aequum& justum est, peterent, ad quae simulatione nulla opus est. Hujusmodi quivis vir bonus facile concedit Principi, ac ratione regnanti libenter paret, quod hac ratione non bonis, qui lege opus non habent, sed malis imperet, qui, ut boni defendantur, beateque vivant, coercendi sunt.

QUID IN ARIDO3

Nullum est animal, quod extra naturalem vitae sibi commodae locum, bene vivere positi. Piscibus aqua, quadrupedibus terra, & avibus aer, ut suum victum & pabulum habeant, convenit. Quae si mutes, & pus sin aere, aves in aquis, vivere velis, naturam ipsam auferes, dc non vitam,sed interitum omnibus procurabis: Ita enim Deus opt. Max. aptEinferiora haec omnia constituit, cumque sensum animalibus dedit, ut uniimquodq; non sollim quis locus illi, ut diu vivere possit coo veniati, sed etiam qui cibus, qui potus sentiat, quem si mutet, vel interit, vel aegra dc molestam trahit vitam. Hic Cere, vel a Iiud monstrum marinum habes : quod quantam vim in mari habeat, nemini ignotum est : Saepe enim maximas naves invertit, unico ictu sternit, undisque obruit. Sed Q VID.

ut inquit Symbolum IN ARIDO su pple potest nihil profecto:

Dum enim ad littus excurrit, ac intempestive aquis destituitur, immotum iacet, brevique moritur. Nihil itaque in arido, ne vivere quidem potest. Dux iste Adriae, ad familiae nomen alludit Hier Iypto, ac ut Cete absque aquaviva diu durare non potest: ita nec Ducatum suum, quem Cete figura notare vult sine ipso, aut ipsius familia, quae instar aquaevivae cundem alit, fovet, omnibusq; benefici js,quae ad ipsius conservatione conveniunt,accumulat stare & florere diu no posse, hac Hierographia ostendit.

FORTIBUS NON DEERUNT.

Manipulus hia cernitur missilium hastarum, quas Romani pila vocabant. Erat autem omnium longitudo ligni, scrε tria cubita, quibus singulis aptabatur telum ferreum hamatum, longitudine par ipsi ligno,

145쪽

'cujus nexus ita validὶ firmabatur: ut non prius devinctio illa, inter uten. dum solveretur, quam ipsum serrum defringeretur. Hastatorum principum, & triariorum apud Romanos,erant arma ista missilia quibus scuta& loricas saepe transverberabant: hostium scutis si haerebant illa reddebant inutilia,cum semilanceis hodiernis comparari possunt, nisii quod graviores sint,& mitti non possint. Mysta hanc Hierographia ad errendos hostes,&adversarios elegisse videtur: ostendit enim,sibi tanqua viro forti, neq; animum, neq; arma defutura, ut vim vi repellat, ac illatas iniurias ulciscatur: FORTIBUS enim NON desunt arma, & jacula,cum saepe viri sorris,&gravis oratio,armarum vices suppleat, hostiumq; conatus supprimat& impediat. Admonere etia hac Hierographia Princeps velle videtur, ne temere subditi eisii inermes. vexentur, Ac ad seditiones compell1tur,quod sortibus nunquam desint arnia,& suror arma ministret: Helvetiorum exemplo,qui cum equis & armis carerent, lanceis, hastisque, principes & nobilitatem expulerunt, ac se in libertatem receperunt.

SEMEL IN IETERNUM.

Volitat in sublime aquila, ac Solem intuetur, quem SEMEL intueri, ae IN AET E RN VM, ut Symbolum ait, cupit, hoc est semel

di semper: Non enim cum aspicere incepit, intermitti aspectum, sed permanere perpetuo vult Aquilae natura, ut aliquoties diximus, ea est,quod omnes aves volatu superet, Solemque illaesa oculorum acie, intueri posisit. Ob quam causam exclusos dc ad ultiores pullos probat: quorum sivi sum hebetari, aut offendi Solis radijs percipit, tanquam adulterinos en ido, ut alimento indignas praecipitat. Aquila in hac Hierographia Ducem notat, qui Solis, id est, adamatae Amasiae suae splendore semper frui

desiderat. Hoc enim commune omnibus amantibus est, ut nunquam

aspectu Amasiae satientur, sed perpetuo sibi presentem optent. Theologice possumus Hierographiam explicare: Ducis nempe animum, amore divino capi, Deique conspectum& unionem, SEMEL IN AETE R. N VM expetere, ut aquila, visibilis Solis splendore, semper delectari cupit. Quo sensu elegans & pia est Hierographia, id proponens, quod

omnibus qui aeterno Sole frui volunt, pernecessarium cst. Nisi enim quis Deum Opt. Max. amet ex toto corde, nunquam illo

unietur.

147쪽

Vespertiliones hic inimicos, & invidos notant. Olor Principi niam. Vespertilio neque quadrupes, neque avis est, utriusque tamen naturae particeps: Pedes enim habet ac dentes, ut aliae quadrupedes, pennis plumisque caret: Lucem Solis non fert, propterea vesperi tantum membranis, non alis, ut avis volitat. Cignus albedine, & candore caeteras aves superat. Apollini sacer est, 1 quo divinationem habere videtur: Nam praevidens quid in morte sit boni, cum cantu & voluptate moritur. Musa rum etiam ob cantum ales dicitur, ac boni seni per est ominis, Ennio teste:

Hunc optant nautae, quia non se mergit in unddis.

Vt vero eximius candor Cygni, 1 vespertinis tenebris obscurari non potest, multoque minus a circumvolitantibus vespertilionibus: Ita &istius Principissae animi candor, contra perversbrum & invidorum homi. num technas illaesus permanet: neque injurijs aut calumnijs offendi, aut Iaedi potest. Magni prosecto animi indicium est, injurias & calumnias Contemnere, ac innocentiae schio excipere, vindictamque Deo sisti relinquere. Narratur de Iulio Caesare, quod nullarum rerum oblivio quam injuriarum illum capere poterat, ob quam causam a multis olim philosophis laudatus fusi, & pro magnanimo habitus. Nunc nobiles viri, si inultas injurias relinquant, se pro abjectis haberi opinantur, tanta est huius seculi, in diiudicandis rebus vetis 1 falsis caligo: Verum haec Principissa hac Hierographia, se praestantius hac de re habere judicium ostendit.

QVIS NOSTROS EXPIET

IGNES. Non dubium est, quin iste Dux, dum ait, QV IS NOSTROS EXPIET IGNES, amoris ignes & flammas inici ligat: Ac amicae suae ingeniose hac Hierographia significet, cum fortassis alijs rationibus praeclusa illi sit via) quam vehementer illius amore flagret, quantisque

flammis, quas ne oceanus quidem extinguere possit, ard cat. Comparat enim amori, vehementiam, AEthnae aut Hectae montis flainritis, quae perennes, & perpetuae, neq; ab imbre neque mari, aut fluvio extingui possunt, tantaque vi saxa ingentia eructant, ut ad aliquor miliaria, ignis vi pro ij ciantur. Eleganter omnia ἔ vix enim amoris igne & flammis aliae majores esse possunt. Utpote quae microcosmum consumunt, in tabem redigunt, ac plane exurunt: Primum enim amantes tristes, abjecti animi, ac pallentes fiunt, longisque suspirijs vitam trahunt, tandemque paulatim miseram vitam agunt, ac extabescunt. Id apud Plautum testatur adolescens, dum ait:

Iamri crucior, agitor, simultar, etersor in amoris Rota miser, examinor eror, disseror, disrahor, Diripior, ita nullum mentem animi habeo, Misum, Ibi nas

148쪽

Complures ut has animi anxietates, amorisque flammas effugerent, sibi ipsis carnifices fuerunt. Sic Medea seipsam in ignem conjecit: ac Iphis puer se suspendit, cum Anaxareten puellam incredibili amore persequeretur; dc Cephalus ob amorem Piarole Degi niti filiae, ex saxo se praecipitavit. Quis istos neget maximis flammis exuri,cum sola mors. Omnium rerum inducens oblivionem, illas expiare possit.

NON SAN QVESTI OCCHI MEI

VOLGER SE ALTRVJ. Inquit Italice. Non possunt otuli mei alio se vertere 3 non m,rum: tanta enim est Solis pulchritudo,tam gratus calor, ut flosculi omnes, ac inter careeros ocellus seu garyophyllus, ab oculis enim nomen habet; Solis aspectum sequatur,ac illi ficiem opponat. Laetantur enim omnes

nosculi Solis aspenu, tum quod ab ejus radijs illustrentur, ac pulchritudo

eorum conspicua reddatur, tum quod illius calore foveantur, nutriantur,& excrescant. Flosculorum exemplo, haec Principissa testatur amoris

conjugalis vehementiam, ae se Solis, id est mariti consuetudine & conspectu ita delectari, utpote cujus beneficio, vitam & dignitatem habeatin ut nullius alterius rationem ullam habere possit. Mulieris probae ossicium est. viti mores sequi, illosque sibi a Deo pro lege constitutos existimare, ac observare, si foeticem cum marito hic & post obitum vitam degere velit. Quae viro obsequiosa non est, sibi in elicem vitam facit, rem familiarem pessundat, prolem malis exemplis educat, ac animae suae iacturam facit. Recte itaque dc prudenter haec Priucipissa maritum solum amat accoli

aliorumque virorum conspectum negligit, & contemnit.

HIS PERFUSA.

Cernitur hic concha margaritisera, unionem dorso ferens, scopulo innixa, Soli, rorique maritimo sese exponens: Symbolum ait HIS PERFUSA. A Plinijdc vulgari hominum opinione desumpta videtur

Hierographia: Scribit enim Plinius, certo anni tempore conchas luxuriare, ac maritimum rorem, veluti maritum sitire, cujus dcsiderio hiant, de cum maxime lunares liquantur aspergines oscitatione quadam haurire humorem cupitum: sic concipcre gravidasque fieri, ac pro qualitate rOris accepti, ac coeli serenitate pulchras fieri. Coeli enim, Solisque mai rem illis esse, qu1m maris societatem. Turbido coelo, turbidas: ac claro, claras fieri, sanosque partus multiplici constare cute: Haec Plinii dc vulgi opinio. Ego ex conchis uniones exemi complures, ac deprehendi itulos in animalis corpore nasci, ex eo humore, ex quo testa ipsius conchae excrescit. Humor enim ille, testae adhaerens, siccescit paulatim,&ind ratur, ac non nisi certo tempore ab animali pro testae fabrica eructatur. Hinc fit conchas multiplici constare cute. Dum humor ille ab animali morboso expelli non potest. & in corpore detinetur, siccescit, ac adiecta sepius nova cute excrescit, dc in unionem abit, non secus ac in hominum vesica

149쪽

ι a.

num vesica lapides generantur. Dignosicuntur extrinsecus conchae,quae margaritas proferunt: Cum enim pulchrae extrinsecus, & bene sormatae sunt, margaritis carent, dum tuberosae, inaequales, ac morbosae quodammodo sunt: tum uniones habent. Parum refert, quod vulgarem hac de re opinionem Mysta sequutus sit, dummodo Hierographiae genuinus 2nsus innotescat. Vt enim unionem parvum & vilem, Solis&rorisbcneficio, crescere, augeri, & pulchritudinem, valoremque maximum acqui rere putat. ita se, quem propter aetatem iuvenilem, unioni exiguo com parat, tandem aetate & annis quos Sol describit auctum,bonaque eda-catione, viri utibusque, tanquam rore perfusum, virum excellentem, magnique pretij fore promittir. Eleganter prosccto: uniones enim, ut corinpore, splendore ac puritate: ita pretio crescunt.

CHE MI ΡVO FAR DI VERA

GLORIA LIETA.

id est:

QUI ME ΡOTEST VERA GLORIA

FOE LICEM FACERE . Sol se inspicientem aquilam potest vera gloria scelicem facere, ut Symbolum Italice ait. Vera gloria hic est ea, quam virtus, & honarum actionum merita pariunt, ac Sol coelestis & summus, visibilis Solis genitor tribuit. Animus itaque nobilissimae foeminae summopere laudan. dus, quod semper Deum contemplari, ac ad illum se Vertere, utpote qui omnes mentis tenebras illustrare, & illuminare, illamque solam laeta messicere potest, velit. Quod si quis Solem maritum intelligere cupit, non male exponet Hierographiam: fuit enim mariti amantissima, qui cum in Hispaniam profectus fuisset, hane illi Hierographiam misisse dicitur, ut ostenderet se absque ipsius copia, &praesentia, verum gaudium nullum habere posse. Fuit illa filia, Ducis S. Petri in Galatina, ex nobilissima Epirotarum familia, quam Castricitam, aut Scanderbeccam familiam vocant. Quae fere toti Albaniae tamdiu imperabat, donec Λmurathes Imper. Turcarum occupata Macedonia obsidum loco Ioannis Castri oti

filios ad se vocatos,veneno necasset, minori natu Georgio excepto , quem

prius 1 Christianis baptisatum circumcidi iussit, ac Scanderbcg, id est Alexandrum Principem appellavit: Beg enim principem significat. Is cum

ad vigesimum aetatis annum pervenisset, multa pro Turca bella Relicissime gessit, ac summus totius militiae praefectus, ab eo constitutus fuit. Postea tamen quod a suis nimis magni fieret, poenituit Turcam promoti mnis, ac rationes quibus interfici commode posset, quaesivit. Id cum subolefecisset Alexander, data opportunitate , in Epyrum avitum regnum strecepit, ac manu militum collecta, sibi iterum paternum regnum recuperavit, multisq; Turcarum milibus stratis,&fusis, multis annis, & quamdiu vixit contra Turcarum vires defendit,& tenuit.

Qui aliquando maria transnavigarunt, proculdubio observarunt,

venti,

150쪽

venti, aut aeris impellentis beneficio, 'dum 4 velis sistitur, ae excipitur, totam navem cui adhaerent vela, vi illius propelli, ac citissime moveri: deinde hunc motum augeri, vehementioremq; fieri, si vela aqua perfun- dantur,propterea quod ab aqua 'bstructis veli poris aut foraminulis,aeris aut venti nihil, velum transire, possit: IUUAT itaque, ut Symbolum ait, AER ET IMBER n vis motum. Navis Principem notat, qui scopum propositum consequi cupiens, fatetur absiue coplesti auxilio se consequi non possie; Proin1ε manifeste imploratam numinis opem, qua ducitur, & pellitur, ut eo facili iis optatum propositi sui portum, aut se pum consequatur) in se percipere. Vt enim navis absque vento progredi non potest, eoque adjuta, pluviaque velis perfusis, facillimε cursem perficit; ita etiam absque Dei auxilio quod vento& imbre significatur nihil possumus. Vbi itaq; id ad manum est,omnia nos pol se, & quae fieri non posse videntur, credimus. Recte ergo conatibus suis adjungit hic Princeps divinam opem, quae petenti cuivis facile praesto est, ac difficillima quaeque facilli

ma facit.

SEARCH

MENU NAVIGATION