Symbola diuina & humana Pontificum Imperatorum Regum. Accessit breuis, & facilis isagoge Iac. Typotii. Tomus primus tertius Symbola varia diversorum Principum. Cum facili isagoge D. Anselmi de Boodt Brugensi ... Tomus tertius

발행: 1603년

분량: 215페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

ALTA A LATIS PATENT.

Iobates cum Bellerophontem innocentem interficere jussus misso, id farere noluit, sed poenae loco, periculum imperavit Bellerophonti, ut

Chymeram occideret. Erat autem Chymera quae flammas evomebat, adeo terribilis, ut cum ea pugnanti, nihil aliud quam praesens exitium . praesto esse videretur. Proxima enim quaeque comburebati igne devasta- bat, pecoraque interficiebat. Verum Dii cognita Bellerophontis innocentia, ejus miserti Pegasum alatum equum, natum E Neptuno,& Medusa,vel ut alij maluerunt, e sanguine Mediiis, dum eius caput a Perseo cederetur,, illi dederunt. Quo vectus Bellerophon, Chymeram occidit, ac innocentia ejus cognita, a Iobate regni successor institutus fuit. Sed Bellerophon squale est ingenium plerisque mortalium) tanta rerum sceli. eitate nimium elatus, in coelum quoque ascendere insidens Pegaso voluit. Verum tantam arrogantiam Iuppiter deprimendam esse ratus: aestrum illi equo immisit, ut Bellerophon in terram praeceps deturbaretur, ac Pegasus nunc sublimis, nunc depressus per aera volans, in coelum tandem rediret. Quem cum vidisset Aurora, impetravit a Iove ut ab eo vecta,qu tidianum cursum conficeret. Ad fabulosam hanc poetarum historiam, quae ab Hesiodo describitur spectat Mysta, dum animum suum alta, dc sublimia petere Pegasi,exemplo, & figura ostendere voluit. Animus cnim hominis vere alatus est, cum coelos omnes &quicquid in toto universo est, penetrare,& superare momento possit: Huic nihil occultum, abditum re occlusum est, sia omnia patent: Hujus beneficio non sollim planetarum & orbis motus, magnitudo & distantia, investigatur, & percipitur. Sed etiam quae supra firmamentum sunt, ac aeternam & heata m,teste Aristote te,degunt vitam, intelliguntur,&cognoscuntur. Recte itaque Symbolum ait ALTA A LATIS PATENT.

NEC CITRA, NEC ULTRA.

Metas multi antiqui authores existimant, pyramidis forma fuisse, planaque superficier verum errant, quod turbinis instar fuerint, Plinio teste lib. a. nat. Histor. cap. x. ubi scribit noctem nihil aliud esse quam tenae umbram, figuram autem umbrae similem metae, ac turbini inverso, cuius figura semper in mucronem desinat. Turbo autem seu trochus rotundus est, & pueris notum instrumentum , Virgilio telle:

Ceu quondam torto volitans sub verbere turbo Luem pueri magno iuro Dacua atria circum intenti ludo exercent.

Metae tres quadrato lapidi, ac mucronibus illorum.ova imponi Q. lebant, quae Castoris & Pollucis ova repraesentabant. Ita aptabantur, ut auferri secundum certantium, ac currentium leges possent. Hujusmodi metas duas Hieroglypton habet; tres enim iurbines qui lapidi impositi sunt, pro una meta accipiuntur ab authoribus, uni ascriptum est: NE CC IT RA. alteri: NEC ULTRA. Quibus indicate haec Principissa

voluit: cuivis matronae nihil magis in rebus omnibus convenire. quam mediocritatem: Haec enim virtutis meta est; hanc si excesseris in vitium

172쪽

rues, si non assequutus fueris peeeabis: Virtus enim ut vulgo dicitur, in medio consistit, & vere res ita se habet. Nam inter prodigalitem & avaritiam, virtus est liberalitas; inter temeritatem & timiditatem fortitudo inter sorditiem & pusillitatem, magnificentia; inter superbiam & pusillanimitatem, magnanimitas i inter animi abjectionem& ambitionem, mois destia; inter iracundiam dc stoliditatem, mansuetudo; inter placidum& contentiosum animi affectum,affabilitas medium tenet: inter iactan tiam &mendacium veritas: ac inter rusticitatem & scurrilitatem, comitas: ita ut in rebus omnibus,mediocritas,quae dc locum,& personam,& lepus, ac occasionen rei gerendae, id est, decorem observat,virtutem pariat. Hanc

itaque eleganter haec Principissa sibi proposuit.

ARISTE IA, id est, STRENUITAS.

Hanc Hierographiam ab Aristotele summo philosopho, & primo,

naturae interprete inventam esse, vix credo; aliquid tamen Figura antiquitatis prae se fert, ac ex antiquit AEgyptiorum Hieroglyphicis desumpta videtur. Symbolum, quidnam figura significet, indicat: Graece ait: ἔραζια, id est: strenvitas; fuit fortassis aliqu1do strenuitatis Glypto, propter adjunctos pedibus duos venaticos canes,quorum strenuitas,dum in venatione officio suo strenue perfunguntur, nota est. Strenuitas porro,circa res gerendas versatur, quae si diligenter magno animo, neglectoque omni periculo & mora gerantur, strenue geri dicuntur. Hac virtute Aristoteles valuit, dum tam strenue philosophiae omnibusque scientijs operam dedit; ut non immerito tot coronas,qubi figura continet, consecutus & meritus fuerit. Discipulus etiam ipsius Alexander Magnus eadem virtute ornatus fuit, eiusque beneficio multa regna acquisivit, & coronas adeptus est quae strenuitatem,tanquam umbra corpus,sequuntur. Suprema ver ac capiti imminens Hieroglypti corona , , id est, optimum & summum illud bonum designat. quod Aristoteles agnovit ac coluit, quilibetque Christianus summo studio, ac strenue, ut id adipiscatur persequi debet.

Bonifaeius iste, dum cum hostibus confligere deberet, & nimis. Properas in tentorio galeam, qua caput semper pugnarur' munire solebat, reliquisset,detectoq; capite nudus cum suis in medios hostes irruisset, vuln in capite, satis periculoiam dicitur accepisse. Quia vero periculum averti galea potuisset, propterea se CAUTIUS ac prudentius vitae corporisq;tationem habituru', hac Hierographia, in qua galea cum Symbolo CAUTIUS. depingitur in ostendit: Proprio enim periculo quivis pruindentior fit, hinc proverbium: Piscator ictus sapit. Qui suo periculo non sapit, stolidus est,aut imprudens, omnibusive injurijs, periculis & damnis

exponitur: Prudentia enim circa pericula versatur. ac is, qui ea quantum potest vitat, prudens dicitur: neque enim omnia & quaevis vitari possunt. Quae praeter opinionem incidunt, prudentiae habitum non tollant, cum

consilio & electione praehabita , ejus quod optimum factu est

ri definiatur,

173쪽

definiatur, etiamsi effectus in f ix,& non praevisus shquatur: Haee enim

rerum. circa quas versatur prudentia, natura est 3 ut casu & propter rei auterius interventum, saepe mutentiar. Consilium ejusq; anima,recta ratio. rerunici; discursus, prudentiam non eventus facit: Multa enim prudenter, tum in rem gubernaculis,tum in rebus belli eis saepe instituutur, quae tamε Delici carent exitu, non consilij, sed rerum incidentium vitio. Haec vulgus latent,quod ex reru eventu consilia ponderat,ac mala omnia illa, is foe-lice fine carent,judicat. Sapientes viri aliter sentiunt, ac consiliu non eventum perpendunt, Phocion, eum Athenienses rem aliter atque ipse svaserat, prospere administrassent, adeo perseverans consilij sui propugnator extitit, ut in contione laetari quidem se successu eorum, sed consilium tamen suum aliquanto melius fuisse diceret. Non enim damnavit, quod

recth viderat quia quod alius male consuluerat, bene gesserant) scelicius illud existimans, hoc sapientius.

Nuda muliercula utramque arborem & aridam, & siccam arripit, ae ab utraque ne vacillet, aut decidat, sustentatur. Verisimile est Mystam. muliercula, se,vel statum suum indicare,quem talem esse vult, ut non solum a potentibus, sed etiam a plebe sustentetur: Ubi enim harmo nia haec in republica est,ut Princeps aequalitatem Geometricam inter suos conservet, plebique,quae plebi, optimatibus, quae optimatibus conveniunt, relinquat, ab utrisque fulcitur ipsius imperium, secureque regnat, neque facile tumultus, aut reipublicae mutatio fit; quae sequi solet, dum altera pars negligitur, alteraque nimis colitur: Tum enim neglecta, floccique habita, omnia in republica sursum deorsum movet, ut pristinum statum,& antiquam libertatem recuperet. Potest etiam muliercula nuda, mentem seu animum Principis, ejusque virtutem, constantiam seu fortitudinem, qua V T R V M QV E, id est, malam & bonam fortunam aequὶ ferre potest, indicare: Id enim constantis sonisque animi ossicium, α

munus est, teste Horatio:

Et Cicero a. de oratore: Magna laus & admirabilis videri solet, tulis. se casus sapienter adverssis, non fractum esse adversa fortuna, retinuisse in rebus asperis dignitatem. Vt autem qui magno animo est, atque sorti, omnia quae cadere in hominem possunt, despicit, & pro nihilo putat, ita & is, qui rebus secundis non insolescit: Vir enim fortis &constans, ea,quae eximia plerisque,dc praeclara videntur, parva ducere, ratio. neque stabili, & firma contemnere debet, & ea quae videntur acerba, ita ferre, ut nihil astata naturae, nihil 1 dignitate sapientis decedat. Iu-quit Horatius:

Rum angustis animoses, a tque Fortis appare,sapienter idem,

174쪽

cineratis venio nimium cunia Turguia vela.

Haec itaque qui facere potest, vere fortis & magni animi est.

HIS ARTIBUS.

Hieroglupion arcum, pharetram, ac clavam exhibet, quae militaria sunt arma. His tanqua ariis militaris instrumentis Gnometestante, Mysta se gloriam & laudem quaerere velle, videtur. Vt enim olim arma tractare artis erat, ae Romani saepe arte militari potius quam vi, & potentia hostium longe numerosiores exercitus fuderunt ac superarunt 3 adique ita laudem di gloriam immortalem. sibi pepererunt: ita hodie armorum dextra aptaque tractatio, artis esse statuitur, illi ciue qui ea rogere, beneque tractate possunt, non infimam laudem & gloriam consequuntur, longeque maiorem merentur si rempublicam, patriamve defendant, maximamque si ab hostibus liberent. Hanc attem qui novit, suorumque commodo exercet, statua dignus est, ut immbrealitati conie- cretur, posterisque bono exemplo sit. Tales complures apud Romanos, nostroq; aevo ijs qui hanc artem calluerunt, dc Deliciter exercuerunt ea.

tructae suerunt. HI Sita4onstrumentis seu ARTI RVS mi. litarib Mysta sibi laudem & gloriam parere vult.

176쪽

FIDES MAIORA FACIT.

Inter Hierographias, insignem praealijs ingenij dexteritatem Reminarum ostendere videntur. Haec profecto, si quae alia non parum clegans est, qua discrimen ponitur, inter ea quae a natura sola, ac quae numi- nis ope fiunt. Spectatur enim aridus Olivae arboris ramus, factaque columna, ramusculum rostro arripiens, ac folia viridia suo attactu inde producerc. Sacrae columbae figura, Spiritus sanctus,rertia Trinitatis persona, designari solet, quod alias columbae forma apparuerit. Hunc non solum majora facere, quit m natura possit, cuivis Christiano constat: Sed

etiam cum sui Mystae sensum explicem qui illi ita firmiter fidit, ut credat ipsitus ope sibi non defuturam, si quid natura majus tentet. Hujusmodi considentia & FIDES sepe MAIORA FACIT, quam natura ipsa: teste

ipso Salvatore, qui ait: Si fidem habueris ut montes transferas, transferentur. Sic Anna in senectute ac extra concipiendi aetatem provecta, fidens Deo concepit & peperit; Thobias similiter Sarae licet septem viri il-Ii accubantes, perijssentὶ divino auxilio fidens, se credidit, ac nihil incommodi passus fuit. Quantum autem possit fides ea, in qua divinum at ilium non apparet, & quam saepe, quae rerum naturalium vires superare videntur,efficiat, Philosophis ac Medicis constat; qui hujusmodi fidem cum

imaginatione confundunt, atque in morbis, & praegnantibus praecipue elucet. Non raro enim, propter aegroti in medicum,vel pharmacum indui clam, morbus superatur dc depellitur. Fiducia cnim vel fides,cordis spiritus& sanguinem movet, agitatque, ac motione illius, calorem, nativum 1bpitum, ac nimia quiete, marcescentem excitat, qui recuperandae

sanitatis fundamentum esse potest. Praegnantes etiam quid fide, & ima hinatione in foetum possint, cui fructus appctitos, in ca corporis parte, quam volunt, insculpunt, vulgo notum est. Itaque propositum hujus Principi ita est, Deo Opt. Max. fidere,& omnia sua committere; quod ea quae fieri non posse, ac praeter naturam videntur, illius ope, qui steriles foecundas emcere, & majora quam natura facere possit, perficiantur.

Pyramides in AEgypto regum pecunias ostentabant, ac illarum aedifieatio institvcbatur, ne pecunia ad succc res aut insidiantes aemulos perveniret, neve plebs ociosa esset. Praecipuae tres sunt, quae orbem implevere fama, sitae inter Memphim oppidum nunc Alcairum vo- editum s& Dcita insulam, 1 Nilo minus quatuor milia passuum, a Memphi sex ad vicum Busirin, Pyramidem maximam trecenta sexaginta hominum milia, annis viginti construxisse, produntur , atque in Raphanos, & Allium , ac coepas mille octoginta talenta dicuntur, operarijs crogata. Amplissima octo jugera obtinet soli, quadrata, cujus unum latus habet octingentos, & octoginta tres pedes. Multi putant monumenti & sepulchri causa fuisse extructas, utque eorum, quorum jussu extructae sunt , aeterna esset memoria; quemadmodum illae aeternae nulloque seculo perire, aut destrui posse viden- Tanta enim lapidam moles cui accedit forma in mucronem ac

I Q. sariens,

177쪽

surgens, seipsam proprio pondere sustinet, ae neque in se, neque extra machinam ullo vento,aut procella concuti, multo minus deijci potest. A Pyramidis itaque firmitate & constantia Mysia Hieroglypton desumpsit, ac pyramidis instar, quae neque ab aquis, neque ventis concuti aut dei jci potest; se a nullis adversitatibus, aut hostibus frangi posse: sed semper ani. mum constantem habiturum, ostendit. Proinde omnes hostium, & ini . micorum insultus, & impetus frustraneos fore, ut pyramis in figura VN-ψ IQV E FRUSTRA a vento & mari impetitur.

IN HOC VINCE S.

Nieephorus narrat, Constantinum Magnum in bello eontra Byzantinos, cum iambis victus esset, signum crucis in coelo hae inscriptione

vidissei IN HOC SIGNO VINCES HOSTES OMNES. idque

postridie sic accidisse. ac eum in bello contra Schytas tertio crucem illam vidisse. Ab hac historia verisimile est. Principem istum Hieroglaphiam hanc sumpsisse. Utpote qui auxilium hujus signi,divina ope iuvante, in rebus adversis, vel hostium oppugnatione sensit. Nec mirum, cum hoc signo inferorum Princeps cum omnibus suis devictus sit, genusque humanum ab ipsius jugo liberatum. Hoc signum AEgypti, inter Hierogly pticos characteres, pro signo vitae futurae habuerunt, cujus rationem nullam sciebant, quam quod certum aliquod divinum mysterium, in hoc signo la . tere crederent. Character etiam illius pectori Dei Serapidis erat insculptus. Isidoro etiam reserente antiqui cum numerum eorum, qui caesi, vel salvati in bello essent notarent, mortuos litera Θ figurabant, & superstites literam Achonius Pedianus narrat, olim cum e judicijs venirent accusati, Damnatos literas, & absolutos litera τ fuisse notatos. Est itaque crucis signum salutare, victoriaeque, ac liberationis nota: ut Moisis exemplo comprobatur, qui Iudςos victores effecit, quamdiu in monte Deum invo .eans,brachiis extensis crucis figura faceret: Nam cum primum remitterent se brachia, ac figura illa crucis amitteretur, Iudaei ab hostibus superabantur. Recte itaq, ait Mysia, IN HOC, nempe crucis signo, nos VINCEre.

Vt singula hastilia facile frangas, coniuncta non possis: ita dissi.

dentes facile superantur, concordes non facite: Quia virtus unita fortior est, ut inquit Aristotcles,dispersa, silve agat, sive patiatur. Hic patiendo, hastilia vel sagittae junctae fortiores sunt una, quod vires numero augeantur: Nisi enim ut patiens augetur,ita proportione agens augeatur, nocedet patiens, sed fortilis resistet, quemadmodum patiens minus resistit, si agens numero crescat. Istorum exemplo Mysta se concordiam quaerere suorum, quibus unitus, quaevis obstacula pellere posse facillim nihilque tam arduum & dissicile esse, quod superare non possit, ostendere voluit: Concordiam enim Princeps, qui in regno conservat, firmam basim regni habet, viresdue multipliccs, neque facile ipsius status concuti potest. Quia concordia etiam res parvae crescunt, ut discordia maximae dilabuntur.

178쪽

Fidelissinium homini animal canis est; saepe adversus latrones pro domino pugnasse, 6c in Epyro agnitum, in conventu percu rem domi. i ni latratu, & laniatu accusasse, ut scelus fateri coactus fuerit, constat. Garamantum regem canes ducenti ab exilio reduxere, praeliati contra resistentes Canis, Iasone Lycio intersecto, cibum capere noluit, inediam consumptus est, sed super omnia actis populi Romani testatum: Appio Iunio, & P Silio Coss. cum animadverteretur ex causa Neronis Gemanici filii, in T. Sabinum, canem illias nec 1 carcere abigi potuisse, nec 1 corpore recessisse, moestos edentem ululatus, magna populi Romani co rona circumstante, ex qua caen quidam ei cibum objecisset, ad os defuncti tulisse. Innatavit idem cadavere in Tyberim jecto , sustentare conatus, effusa multitudine ad spectandum animalis fidem concurrente. Patientia canis non minus praecedentibus exemplis, dum inediam vigilando, ac excubias ad domini corpus agendo, pertulit: qtam Hieroglypto ipso confirmatur: Indies enim cathenis alligatus, servitutem ita aequo animo fert, ut propterea nihil de fide ipsius decedat. Vbi etiam adversus dominum quid deliquerit, castigationem & verbera ita fert patienter, ut quam primum dominum blandientem perceperit, statim iniuriae acceptae immemor, etiam adblandiatur. Nostro aevo contigisse narratur, crudelem dominum, ut canis sui in se fidelitatem, & p tientiam ostenderet, ad se vocatum, gladio pedes omnes amputasse, ac gementem& iacentem canem, abjecto gladio ad se vocasse, qui ad dominum repens, cauda illi adblanditus fuisse, acceptae cladis immemor, magna adstantiiim commiseratione,&in facinoris authotem odio,dicitur. Iulus

animalis exemplo, hic Princeps FI D Em ET PATI ENTI Amsibi

colendam, recte & prudenter proponit; illa enim vinculum est, quo reipublicae status connectitur,&conservatur: haec modus, & ratio, qua incommoda feruntur, donec occasio, & opportunitas rei bene, & tuto M. rendae sese offerat.

id est:

INJURIA ET VIS.

Symbolum istud Italicum, non apte Latine ita reddi potest, ut duplicem, quemadmodum Italicε sensum habeat. Torto Italich significat curvum, & injustum, curvaturam ostendit funis, ac vim, quae fune fieri potest: non tamen curvaturam significari vult Mysta, sed inju,stum, vel injuriam, quod idem vocabulum torto significat, ut videlicet fune seu vinculis ostendat multis injuriam dc vim fieri; quam quia fortassis ipse innocens perpςssus est: Hierographia hac posteritati

notam voluit.

180쪽

DUX IN HOSTES PARITER

ET CLYPEu S. Duees, qui manipulis militaribus praeficiuntur gregarios milites praecedunt,si illos in hostes ducere velint; utque ordine & loco ; ita animi fortitudine: Sic enim gregariis clypei, aut scuti loco sunt, hoc est, primos hostium insultus, & impetus excipiunt, & sustinent. Haec Hieroglypton ipsum satis explicat: Aquila enim avium regina, Ducem ac clypeum Sym olicε designat: quia adversus avium impetus, pectoris robore &viribus munita est. Huic se comparat recth Mysta 3 dum ad invadendos hostes pro suis se semper paratum, ac si ab hostibus oppugnetur,se illorum insultus suscipere, pro suorum tutela, & clypei, seu scuti instar illis elle velle, ostendit. Laudandum certε in .Principe propositum, cum non ob

alium finem a Deo creati, & ad imperii sedet. evecti sint Prinei pes quam tit hostes oppugnent, ibos defendant, ac justὶ regant. Pius & bomis Princeps ossicium suum, ut iste, intelligit, ac DUX IN HOSTES PA

RITER ET CLYPEVS pro gregarijs & subditis est.

Fortuna instabilis raro eadem apparet facter dum arridet saepe fallit; dum truci intuetur vultu, beneficijs interdum decipit: Cham eleonto itaque mutabilior. Quis tamen horridam faciem extimescat Z quae faci-lε benigna fit. Quis non speret, dum spirat, mutabilem mutaturam ingenium AEvi tempus longum est, si non cito, at cito modo mutet. Interea spes alit afflictum, & aerumnae devorantur alacriori animo, donec sperata prilis, affulgeam. Id boni spes adsert, quod sperans, spe pascatur, ac speratis ferε ut pretesentibus fruatur,& nisi ea aleretur vita,animantibus alijs miserior homo esset. Miser itaque est, sed miseram vitam spes

nutrit: Hine Mysta DUM SPIRO, SPERO. Sed quid sperat mali

in bonum cumulationem, aut quod ruinam & exitium minitabatur, pristinum statum & vitam recuperaturum. Recth quidem anguis exemplo, qui dissectus, adjunctis disiunctis partibus, iterum coalescere,& jam egreς suram animam retinere fabulose putatur. Ostendit itaque Mysta se virum, quod non despondeat, quassatum fortunae injurijs animum, breclyristinae Relicitati restitutum iri. Ea quippe rerum vicissitudo; ut calamitatibus & adversis ; Relicia ac secunda quaevis succedant: Speremus ergo dum spiramus.

MIHI MEDELA M.

Gesticulationibus humanos actus imitatur simia, ut divinos Sa. than; illa ut placeat homini; hic ut decipiat, & quod Dei est, Deo auferat, ae ad se transferat: Coli enim vult ut Deus; non quod commodi inde habeat quicquam: sed quod Deo aliter nocere si noxa est Majestatem, quae offendi non potest lacessere, ac ab ea clientes alienare) nequeat. Verum mali genij ingenium, hominis calamitati tibus exultat, redum illius Relicitatem impedit, poenarum socios,a in quos saevire possit, conquirit. Vt mali aliorum Relicitate marcescunt, inlaelicitate pingve-

SEARCH

MENU NAVIGATION