장음표시 사용
162쪽
Princeps iste, eum multa ab inimicis suis perpessus, bonisdue με omnibus spoliatus esset, unaque tantum ditio , ac ab inimicis lacessita, illi superesset, nulli bique fere tutus vivere posset, hanc Hierographiam in lucem emisit, qua se nudum trabibus ardentibus insistentem, ac saginam stactam manu tenentem exhibet: Sic enim se omnibus denudatum ac spoliatum, teloque fracto, sub nullius tutela secure vivere posse, dc qu dammodo defensioni ineptum esse, ac jam ultimum ignis ardorem, id est, extremum sui interitum expectare, ostendit. Vulgo nota istius Principis adversa fortuna dc causae illius, quas hic detegere nolo, sufficiat lectori Hierographiae expositio.
obeliscus I fluctibus,ventis, ae fulminis telis oppugnatur: AΤΤΑ-MEN non deijeitur, sed CON ST AN S manet, ac in signum victoriae laurea corona coronatur. Obeliscus Mystam notat, qui varijs fortunae Casibus agitatus, ejusque tela perpessus; nihilominus non solum magna animi constantia & fortitudine quaevis discrimina pertulit, ac nullum pusilli animi indicium ostendit: sed etiam illaesus hactenus constitit Susannae exemplo: Quae a senibus falso adulteri, accusata. ac in summum vitae periculum conjecta, Deo opt. Max. innocentiae propriae testimonio confidens, ac extremam ignominiam, crudelissimum4, mortis genus expectans, tandem divino per Danielem iudicio, ab ignominia,& periculo liberata fuit, ac de accusatoribus triumphaviI, & in eos tali nis legem, mortisque supplicium transtulit. Nihil sanε prudentius, quam adversa ferre, despicere, nihilique facere. ac ita animum semper promptum instructuque habere,ut num quid mali, aut boni illi contingat, id neq3 animus ipse, multo minas alius quispiam percipere possit. Si mala contingant, speranda meliora, si bona metuenda adversa, judice Horatio:
dgurat infestis, metuit cundis sesteram 'tem, bene praeparatum
Ita quasi ponderibus inaequalibus, in aequales lances ad aequiti. brium rediguntur, & quod uni deest prudentia suppletur, quod alteri s
perfluum est, virtute demitur.
Ferdinandus Princeps Salernitanus, cum 1 Marchione Vastensi admoneretur, ut Senae delicias,ubi gubernatoris munere fungebatur relinqueret, ac secum ad bellum Pedemontanum proficisceretur, respondebat: spiritum quidem promptum esse, carnemque non infirmam, sed Inem, ne conductum eje, alludens ad Euangeli j verba: Nemo nos conduxit. Quod resposum cum audivisset Marchio, illum Magistrum supremum celem equitam ad bellum Pedemotanti creavit. Ad quam expeditione,cum
postaret Hierographiam a Iovio vexillis militaribus impingendam, HeMarchio
163쪽
Marchio magistro equitum, audaciam, liberalitatem ae vigilantia conve-n ire diceret. Iovius Marchioni respondit: illum neq; liberalitatis neq; au daciae, quod prius illas virtutes a Marchione didicisset, neq; etiam vigilatiae commonendum esse; quia consueverat quotidie ante lucem surgere, tum ut cito 1 lecto se liberaret, tum ut venationibus operam daret. Quia tamen vigilantia partim hostium doli, dc machinationes illuduntur, ac eadem in insidias perducuntur. & circumveniuntur. Rcctb Io 1 ius illi vigilantiae notam,gruc exhibuit, quae Hieroglypton constituit, ac altero pede elevato lapillum continet. Grues namque NATURA DOCENTE, dum maria transvolitant, ut Plinius refert, lapillos pedibus tenent, ut somnum impediatit: Si enim jam dormituriant, ac somnus irrepat, resolutis pedum nervis, decidit in aquam lapis, ac strepitu somnum solvit, gruesque vigilantes iterum reddit. Vt gruibus haec a natura documenta
data sunt: ita huius Principis N A T U R A ad vigilias propensa o F FI
Mora in HierogIyphicis plerunque testudine signatur, quAd lentum sit animal, proprio domicilio, scutoque satis compacto &gravi tectum, quo a natura armata est, ut inter rupes, ubi commoratur, tuto de-oere posset. Verum hic alata dc in aere volitans conspicitum mirum sane spectaculum: sed non mirum, si quis Symbolo intclligat, addidisse alas. Magna siquidem amoris vis est, qui saepe ea, quae di incillima, & fieri non posse videntur, facillima sacit. Idque verum, sive quis rerum terrenarum amore, sive coelestium capiatur. Rerum terrestrium amor multiplex, alius corporum, alius rerum externarum, alius eorum uae ad ornatum animi spectant. Quid corporum aut carnis amor pol sit. & quanta pericula superet, ut re amata potiatur , cuivis facile notum est. Quas disticultates divitiarum amor aggrediatur oc conficiat, testatur versus: I ν IPer mare ' terras cumi mercator ad I os
Gloriae, doctrinae dc virtutum amor, non miniis caeteris alatus est: labores maximos dc graves, minimos ic leves, ut optatis fruatur, csticit. Vertim prae caeteris amor ille, qui terrestria omnia delpicit, ac coe initia tantum cupit, is divini amoris alis adjutus. ac in striictus, compos desideriit iidem fit 3 I js namque sublevatus in coeleste regnum, immensis hinc cli- stans intervallis, desertur.
REDOLERET. Manipulum florum Hieroglypton exhibet : Flores existimo ditio.
nes. arces, aut civitates quas Princeps habet, significare: quarum singulae, Symbolo innuente, tanti sunt momenti, ut omnibus antissis, una lo-la sit perstes, ad beate, commodeque vivendum Principi sulficere Proinde avaritiae ac ambitioni se nequaquam deditum esse. Avaris enun
164쪽
&ambitiosis nihil sufficit, cum semper egeant ac semper aliquid desit. Vt ob id vere pauperes&miseri dici possint, etiamsi aliis immensas habere
divitias aut magnis ornati dignitatibus videantur. Nemo siquidem nisi indigentiae ratione, & eorum quae desunt respectu, pauper et miser est. Avaris autem ac ambitiosis innumera perpetuo deesse notissimum est. Dum enim aedes habentpraedia cupiunt: dum praedia pagos: dum pagos, civitates: dum civitates, provincias: tandem regna&imperia desiderant. Ita ut nunquam expleri eorum cupiditas, & ambitio possit, ac semper ut optata consequantur, se excarnificent. Inter hos qui proprium defraudant geniu nec iis, quς corpus ut bene valeat, poscit, utuntur: omnium sunt miserrimi, pauperrimi ac imprudentissimi, quod alijs non sibi cumulent. Si interroges, cur vigilent, laborent, curis se angant, necessaria corpori detrahant, foenore conscientiam gravent, ac injustε aliena ad sera
piant, cum jam fortassis parum vitae supersit Respondent se necessitati providere, ac liberis omnia quaerere. Si iterum roges an velint, liberi utantur & fluantur a se partis divitiis 3 annuunt: Sed imprudenter, quod, ut liberis voluptatis occasiones dent, ac genio, Voluptatique ad libitum indulgere possint, ipsi se crucient, gravissimaque peccata committant. Si bonum est uti divit ijs, tu ipse illis utare poticis quam alij, ac liberis solummodo tantum relinque, quant lim, si frugi esse velint, illis ad acquirendum & vivendum sufficiat. Si multa liberis reliqueris, perdent se,& sua, neque comparandis ad vitam necessarijs dabunt operam. Si parum reliquerisi, ac bonae fuerint indolis,non deerunt emergendi, & acquirendi occasiones, a malae, ac prodigi; indigni divitijs, & te illorum causa tantos labores suscepisse, imo obulum illis reliquisse. V autem privato, avaritia turpis est, ita Principi, aut potenti sordidissima, quod illius causa omnium odia incurrat 3 nemo illi bene velit; nemo officium praestet; ac quilibet illum tanquam generi humano inutile & noxium pecus, execretur. E contra nihil potenti vel principi laudabilius liberalitate, qua bene de se meritos beare potest, & debet: Ipsa etiam liberalitas per se jacundissima est ei, a qua exercetur: Amicos enim parit, homines ad Omnia officia paratissimos facit, ac sui studiosum, maximo gaudio& honoribus afficit; Vix enim gratius quicquam esse potest, quim multis posse benefacere, ac multorii animos possidere, qui facile liberalitate emuntur. Haec omnia hunc Principem diligenter perpendisse non est dubium,
ac propterea Symbolo dixisse: SI PERDIDISSEΜ, supple te omnes, UNA SOLA MIHI REDOLERET: id est, sufficeret ad beat εCommodeque vivendum. Homini enim neque avaro, neque ambitioso pauca sufficiunt, ut commode ac honeste vivat. Si quis floribus amicitias, vel amicos intelligere velit, non male Hierographiam interpraetabitur. Fortassis enim Princeps dum fortuna secunda esset, multos,ut fieri solet, amicos habuit 3 qui, dum vela vertere fortunam animadverterent, inconstantiae signa, parumque fidelis amicitiae notas, uno excepto qui caeteris constantior fuit , dederunt. Hunc unum sibi fidelem, si celebret dccolat, alijsque omnibus amissis, praeferat, ac sibi redolere aut placere, asserat, mirum non est. Cum paucorum, quam multorum amicitia, firmior ac sincerior sit: Imb Aristotele teste, vix integra inter plures,quam P duos
165쪽
duos consistere potest, quod amantis cor neque dividi, neque pluribua sed uni soli tantum integrum dari possit.
Quid face ardenti indicetur, dissicile est conjectu, forte Mysta hostem aliquem habuit summo loco constitutum, facisque ardentis instar, omnibus publico aliquo munere conspicuum: quem, quia loco indignum putavit, & ob privata odia, etiam de loco dei j cere ,& plane consi cere si-hi proposuit, non secus ac gladius hic facem amputare velle videtur. Sed si forte indignum videatur, hunc Principem parum Christianum habere propositum, poterit Hieroglypton commodius, de publicis 6c non privatis hostibus intelligi, quos igne dc gladio CONFICERE illi EST
A N IM U S. Face enim, id est, igne, ac gladio hostes terrentur, dc conficiuntur. Quicunq; bonam gerendi belli causam habet is prudenter faςit, si hostes gladio ac ferro adoriatur, insequatur, dc conficiat. Qui enim parcit hostibus, ac non satis severe bellum gerit, ac cum conficiendi datur occisio, non conficit, ille serpent en alit in sinu: qui resumptis viribus,hosti suo non parcet, sed crudelius acceptum dedecus dc cladem vindicabit, ac rependet. Id teste Livio, Sabinis contigit. Cum enim Romanos exercitus duos consulares in furculas Caudinas traxissent, jamque falli-hus augusti jsque locorum occupatis, Romanis neque fugiendi, neque pugnandi daretur locus, & victi omnes deleri absque gladio possent. Sa-hinis in tam laetis rebus non suppetabat consilium, ac neq; dimittere Romanos liberos, neque penitus perdere, volebant ; sed tantum sub jugummitas cum ignsminia domum mittebant. inamobrem domum reveris si Romani, resumpto in Sabinos bello, eos sa quibus deleri omnes poterant) debellarunt. sibique subjecerunt , ita ut Sabini meritas imprudentiae poenas dederint: Moniti enim erant prius, ut vel liberos dimitterent Ro. manos, hacque benevolentia perpetuam amicitiam istabilirent, vel omnes conficerent, quod intra centum annos vix se iterum restituere possent; Verum Sabini alio consilio ignominiose Romanos dimiserunt, quo neque amicos fecerunt, neqtae
inimicos sustulerunt. Prudentius itaq; est conficere hostem.
167쪽
DE BONO IN MELIUS inquit Symbolum: Hieroglypton depingitur vase ardente; ut itaq; vas,& praecipue pice illicitum, dum Cepit ardere paulatim vehementius ardet, ita illius exemplo Princeps indicare vult, ne virtutis desiderio inflammari, ac indies virtutibus principe viro dignis, ita proficere velle, ut postea ignis instar omnibns illustris & conspicuus fiat. Quemadmodum enim ignis tenebras omnes depellit, seq; conspicitum per densissimas tenebras faciti ita virtus vitia omnia delet,ali. jsque rebus omnibus praelucet. Virtutes autem principe viro dignae praecipuae sunt, justicia, liberalitas & fortitudo. Iusticia, Princeps unicuiq; suum tribuit, probos tuetur, improbos punit, ac leges aequas condit. Liberalitate, benemeritos remuneratur, miseros juvat, ac subditorum hen volentiam sibi conciliat. Forii tudine, adversa perfert, hostes, ac dissicil- Iima quaeque superat. His virtutibus principes se exercere debent, ut DE
BONO IN MELIUS proficiant, ac tandem Labitum virtutis sibi
Eadem prorsus Hierographia cum proxime praecedente, sed alterius Principis: Fuit enim iste Comes Anguillarae, ac se non minus viris tutis desiderio inflammari quam predecessores,& quotidie in melius promcere velle, ostendere voluit. Quod revera praestitit: nam virtutis amator illustriumque familiarum cultor fuit: In primis autem familiam Mediisceam coniugis gratia coluit: Habuit enim uxorem Magdalenam Lauren- iij Medicet filiam, Solorem Ioannis Medicet Cardinalis, qui postea Papa Leo decimus vocatus fuit. Filius istius Francisci a Leone Decimo Car. dinalis creatus fuit. Cum autem Papa illi Cardinatatus dignitatem largi. retur, ac coccineum illi imponeret pileum, haec verba dixisse fertur. Innocentius Cybus mihi dedit, nunc autem Innocentio Cyho restituo: Quibus verbis innuebat se illius familiae favore dc opera, ad dignitatem illam pervenisse, ac acceptam gratiam agnoscere & reddere.
TIA, id est: IN CUBO GRATITUDO
Incubo inquit Mystographus gratitudo: Graecum est Symbolum, cujus vocabulum cubo, respondet famitae cognomini Cybo, licet illud aliter Latine pronuncietur,Graece enim per ypsilon scribitur. Symbolum luculenter testatur familiam hanc Graecam fuisse, uti etiam tota Hierographia , quae olim ab Arone Cybo nummo expreissa, aedita my, cum Ne
168쪽
rs. cum Neapolitanis, Renato findagavensi tenente regnum, in subsidium, instructo navali exercitu, & eomeatu venisset. Origo autem huius Hie . rographiae , quodam viro Graeco illustri est,qui dum Pal ologi imperium orientis tenerent Genuam habitatum venit , Eo enim tempore Genuenses, Peram, Tyrum, Ptolomaidem, Nigropontum, Pontum, Cyprum, Tauricam Chersonesum aliasq; innumeras provincias sub suo imperio habebant. Ex iis complures familiae nobilissimae Genuam se consere. bant, ob urbis elegantiam, splendorem, gentisque humanitatem. Inter caeteras aute nobilissimas familias quae eo venerunt haec suit, quae a cybo nomen retinuit: quae4ue postea in varias Europae panes se transtulit, ae ad pontificatum pervenit. In Hieroglypto cubus spectatur, ac ciconia illi insistens, gratitudinis nota Ciconia enim parentes suos, beneficiorum acceptorii non immemor, senescentes alit & nutrit, ac hospiti,a quo commorationis & nidificandi beneficium accipit, veris praesentis delitias an- nunciat, quod Zodaico designatur. Ut itaqua ciconia grata est benefa chori, ita Mysta eius exemplo, se benemeritis non minus gratum esse vel, te, & fore, ostendit.
In hoc Hieroglypto multae stellae circumcirca, templumq; in cuius medio candela ardet conspicitur: Ad hanc proculdubio Mysta Symbo. Ium dirigit, dum ait: ALIIS SPRETIS TE SOLAM, supple cupio, se-ouor veneror ac adoro. Verum quid templo & candela notetur dubitati potest. Ego Ecclesiam veram & Catholicam quandoquidem Hieroglypto ecclesiae vel templi forma exhibeturὶ quae eandelae, vel facis instar. alijs stellis omnibus, id est,falsis opinionibus & han esibus praelucet, signi. ficari puto; Cum hac enim comparatae instar stellarum sunt, quae videntur quidem, sed nullam, a se lucem mittunt. Hanc Ecclesiam Catholicam,& Apostolicam qui sequitur, non errat, quia columna,& firmamentum veritatis cst, ea unione fidelium constans, ac per varias orbis partes dispersa. Hoc proprium ejus est Hilario teste, ut dum persequuta est, flo .reat, dum opprimitur, crescat: dum contemnitur, proficiat: dum laedi. tur, vincate dum arguitur, intelligat: ac tunc stet, cum superari videtur. Hane Mysta Eeclesiam, teris spretis, sequendam sibi recte proposuit. .
Latinε ait Symbolum,& habemus in cubo, alludens ad nome familiae: Cubus Geometris corpus est sex superficierum,ad angulos rectos quos Ortogonios vocant constitutatu, Latinis tessera dicitur. Quidnam igiti uincubo est Puto Mystam significare constat iam esse, qua maiorum &antecessorum virtutes imitari velit. Cubi enim constitutio talis est, ut positus aut jactus, dum resederit, non facile ab externa aliqua re dimoveatur, sedemve variet aut mutet. In hunc ciconia gratitudinis index, quod parentes decrepitos alat, & hospiti suo imminens ver praenunciet, pedibus
169쪽
insistiti Gratini dinem sibi Mysta etiam perpetuo, ciconiae exemplo, co-Iendam proponit. Vtraeque virtutes principibus viris maximo non solum ornamento, sed emolumento: Constantia enim superantur dissicillima. Gratitudine omnium nobis subi jciuntur, ae devinciuntur animi, ac utraque virtute, honor, gloria, divitiae & potentia acquiruntur. Lodaleus porro Hieroglypti,quia Solis via est,tcpus designat, quod ciconia ut migret, advoletq; observare, si veris vel autumni nuncia esse velit,cogitur.
ME ARDE. Cernitur in hac Hierogra phia candela ardens, ac tinea vel blatta potius, ad etaetae lucem Volitans, adjuncto Symbolo Italico, quod Latine
ita redditur: ME QSOD URIT, IN SEQVOR. Verisimile est,
hune Principem virginem,aut mulierem quandam deperisse, ipsiusque aspectu carere non potuisse, ac propterea amoris flammis flagrantem, propiij cruciatus sibi ipsi causam dedisse: Haec enim amoris vis est, ut quo propius rem amatam accedat amans, majori rci amatae desiderio, ut ea potiatur,flagret: Sique potiri ea fas non detur, amoris igne exardeat,con. sumat ac tabescat; sibi ue ipsi necis causa fiat. Hunc animi sui asse Etum & eruciatu Mysta amasiae, hac Hierographia indicare voluit. Possumus aliter etiam explicare,ac Principis istius fidelitate blatta demonstrarci, Inservivit enim Philippo Hispaniarum regi fidelissime, suoque damno ae incommodo, communi aulicorum fortuna , quae talis saepe est. ut quo fidelius Principi suo inserviunt, aequo magis illis sunt familiares, eo etiam citius illorum indignationem, Ob minima peccata, incurrant, ac seipsosqnm frui Principis familiaritate volunt, praecipitcnt, perdantque 3 ut blatta; quae dum luci nimis se fidit, ab ea exuritur. Inautis itaque tutius est non nimis prope Principis intueti faciem.