Jani a Costa ... In decretales Gregorii 9. PP. summaria et commentarii, in duos tomos distributa. Tomus primus secundus

발행: 1770년

분량: 410페이지

출처: archive.org

분류:

61쪽

adversarii , ut docet L. Artiuis , ,. pexi. A. De dolo , tunc enim nou peritiastantia.

AD CAPITUM XXI.

SIO Ni Fre Au ERUNT nobis olim Abbas 3c Conventus sanctae

Mariae de Florentia , quod Florentina potestas pro eis contra cominmunitatem castri de Signa , super possessione vel quasi iuris ibidem eligendi Rectorem quod ad se pertinere dieebant ) definiti.

vam sententiam promulgavit . Sed postmodum . Abbatem & Conis ventum praelatos ipsa potestas coegit communitati praedictae super proprietate vel quasi memorati juris in saeculari judicio respondere . Unde vobἰs injunximus , ut si ita esset , cogeretis communitatem eandem electum a monachis in Rectorem admittere, audituri postea,

quae partes super proprietate vel quasi praedicti iuris ducerent proponenda : ut causam sic ut justum extiterit decisuri , non obstantestatuto quolibet e trario ecclesiasticae libertati , seu quod Abbas 3c Conventus praedicti compulsi sunt super hoc litem contestari in judicio saeculari. Nuper enim reserente Abbate & Conventu didiei mus , quod cum de literis a nobis super hoe obtentis, ad ipsius eommunio talis notitiam pervenisset, Syndicus ejus exhibito coram Iudice pote. statis calumniae juramento citari secit Abbatem, quod coram illo suis hir et simile iuramentum , 3c ut per hoc renuntiare apostolicis literis intelligeretur: idem Abbas ipso facto aut pro eonvieto, si hoc sacere

recusaret , haberetur . Cumque praefatam communitatem. ad praesen.

tiam vestram saepius de peremptorie citassetis , Syndim eius se velle dilatorias exceptiones proponere protestanti , terminum quo id fac ret, vel super principali responderet negotio, statuistis, ad quem idem veniens fuit protestatus paratum se pro posse alio tempore literas no stras per suggestionem falsi , 3e veri suppressionem obtentas . ) V rum pars altera inter alia excipiendo proposuit se tune respondere coram vobis de iure non teneri , eum tempus propter vindemias existeret seriatum : respondente Syndico monasterii hoc malitiose pro. roni r ut videlicet eausa protracta , tempus regiminis electi praeis dicti inutiliter elabatur . t Quod apparebat ex eo quod per nuntium potestatis Abbati fuit prohibitum , ne communitatem eandem extra Floren. districtum in judicio conveniret : quare praenominati Abbas

di Coa ventus humiliter petierunt , ut obviare hujusmodi malitiis

62쪽

digilaremur . Q docirca disce in mandamus , quatenus hoc non obstante in negotio , ratione praevia procedatis. HUim eap. decisio sumpta quoque est ex Iure Civili, serias non observari, ubi res de qua agitur , si differatur , in periculum cadit, id est , eliditur , aut perire potest , L. I. f. Pen. I. I. E. De feriis. I. r. in fine, j. De

sodia reorum a

A o T i T. II. De foro competenti.

sUM MARIUM.NIc titulus pars est tituli praecedentis da iudiciis , ut etiam docet

titulus de iudiciis , oe ubi quis alere veI re enisi debeat ; & ii-tulus Cod. De iurisdict. Omnitim Iudicum, o foro compet. Est enim in hae rubrica serus , vel forum , locus publicus in quo iudicia

exercentur , & lites vel controversiae examinamur quod & ideo Graeci eo nomine vocant διὸ eroμον , veteres glossae iudicium , examen . Nam

ut eleganter ait Zeno Veronensiis in ferm. de Psal. Ioo. Iudiciam ex ambiguis rebus exivit; adempta ambiguitate, judicii non demeratur examen . Et ita in . C. Pe bov. mati in examine, id est, in iudicio ; ol , ut est in Basille..ν Nim & quia , ut nominatim Theod. Balsamo Patriarcha Antiochenus ad can. II. Cone.Carthag. ait i Et Lesibus, oe Canonibus traditum est, non licere Π cu que apud quodctimque voluerit fortim, vel apud quemcumque Iudicem Mere. ι deo recte consequenter datur hie titulus de soro competenti . Est enim forum sempetens , forum proprium , & congruum , ubi ab Actore reus conveniendus u ; quod & ideo variis ex causis congruere, & proprio iuris verbo competerenicii , quo Tertullianus , cuius scripta scatent verbis & sormulis Julii consul romm, eodem sensu utitur tribus locis, in lib. De spectactilis , eo etere religionis ς Ne ere disciplinae ; competere tanocenti e & in lib. De auima, honum an malibus οὐ etens: se in Capittit. Cari Ca i , lex competens, quae unicuique eorum, qui Crant sub ditione & Imperio Francico, potuit eompetere; habita ratione nati num, & gentium ἔ ut puta, Franc Salica ; Burgund Gundobalda, vulgo la AF ombertes Gotho-Gothita. id est, Narbonensis, vel Aquitan Romana. Has enim tres leges diu intactas & illibatas in hoc regno remansisse constat. vel ex excer- iς capituli; a Carolo Magno ex triplici lege, id est, Salica, Gundobalda, de Romana, quae mss. habet domuimus Societatis I Esu Presbyter Iacobus Si in dus. Et potuit quoque tunc lex Romana dici lex Eeclesiae competens; hane enim constanter Ecclesia Gallicana retinuit , etiam in his regionibu in quibus harbara lex praevaluit, ut alias docui ex tit. 6o. cap. I. Legem Francorum GP ν

63쪽

riorum. Adrevaldo lib. i. do miraculis sancti Benedicit. Hinimam Remansi AMehiepiscopo in epimia ad Di ορος Franciae. & ex GHLL Caroli Magni & L

do vici Pii , quibu; eimstitutum fuit etiam eiviles & pecuniariaet eausas Ecclesiae secundum legem Romanam esse terminandas , non secundum legem Francicam, vel Gundobaldam . Eadem forma, eodemque exemplo dicere possumus, Ius Pontificium esse ius Clericis competens , ex sententia cop. Quod Clericis ,1 e tis. ubi Celestinus III. constituit causas Clericorum pecuniarias Parisius , ut loquitur, commorantium esse tractandas secundum Jus Pontificium e non seis eundum Consuetudinem Parisiensem ; quia, ut est in antiqua Collectione, δε-ri Ieripto drrogare non debet. Sunt autem huius tituli partes duae . Prior est de constituendo, stabiliendo, confirmandoque soro ecclesiailico, eodemque diligenter disparando & dillingue do a Ialeo. Altera est de constituendo soro competente variis ex causis , nabiata ratione rerum , domicilii, contractus, vel delicti.rrior igitur sedulo separat di distinguit ecclesiasticam iurisdimonem a see lari, in cap. i. & I. cum similibus hoc tit. ut intra laicos & clericos Iocum habeat vetus regula Iuris Civilis , Actor sequitur sorum rei; quam generalem esse ait cap. Ctim generale, die tit. id est, de utroque Jure obtinere. Clericis enim pulsatis, id est, reis, in episcopali iudicio serum competere principalium quoque sanctionum designat auctoritas, ait Pelagius II. in ean. Si quisquam tr. q. r. & Celestinus IH. in eap. I. hoe tit. in II. Colleti. Clericos habere Iudiaces suos , nee illis quicquam commune esse eum publicis legibus . Quae verba sumpta sunt ex L. 3. C. Theod. De episcopali iudicio. & tamen in d. L. Imperator custodite loquitur de causis quae ad religionem pertinent; ut in L. I. C. eod. tis. De religione: ut docui ad cap. I 3. supra, De judiciis., indagata diligenter origine, & varietate hujus iuris.

Hoe loco adnotasse sufficiat , minus de hac iuri 1dimone eccles astica fuisse dubitatum , postquam Codici Iustinianis inserta fuit Constitutio Frideriei II. quae vulgo dicitur Authentica Statuimus, in tit. De Epist. σ Cleris. hoe enim Codice, tum caeteris partibus Iuris Civilis in occidente passim restituto, coepithae in parie in unam consonantiam iungi Ius Civile & Pontificium : & utrique

Juris auctoritate passim uti coeperunt Ecclesiastici , exortis, ut fit , novis con troversiis super iurisdictione ecclesiastica; ut colligere licet , ex epistola lcripta adversus Clerum a Baronibus Franeiae , anno Domini i247. quam dedit Matint haem Paris in Henrico III. Rege Angliae; & in qua Ius scriptum dicitur de utroque Iure tam Civili, quam Pontificio . Et hoc est Ius scriptum , quia in criminibus Clericorum Philippus IlI. Rex noster eonstituit, id est , tam Civile, quam Pontificium. Eriant enim qui hane Philippi III. Constitutionem destri Iure Civili aecipiendam esse eement , ut eolligere licet ex integra Constitutione, quam M S. habeo; nam in clausula , quae immediate sequitur , ait nominatim Philippus: Nee vi dentur sentim fantili Canones, &c. Et paulo post, quod prie ad hunc tit. pertinet: υ etiam, inquit, contra iura scrista, ut s Clericus vat contra Liciιm , quod relinqui non debear ulcus in eo foro. His igitur tandem ex urtoque Jure conititutis , distinetis Clericorum & Iaicorum tribunalibus , facili negotio explicandae sunt duae quaestiones in hoc rita propositae.

64쪽

Prima est, an in Iudicem laicum Clericus consentire possit, expressa, puta,

nonventione renuntians foro ecclesiastico

Secunda, an hoc saltem admittendum lit accedente consensu proprii Epist

L; & consequenter , an consensus proprii Episcopi neeellariuς sit , si forte

ericiis in alium Judicem ecclesiasticum consentire velit. Primam innocentius III. tractat in eap. Si diligenti, hoc tit. & recte eenset id non permittendum esse Clerico, nulliusque momenti esse renuntiationem ἱ quamvis apposita sit in contractu confirmato iureiurando , ex Canonibus notillimis

Concilii Mileuitani, Carthaginensis de Toletani, quibus diligentius suit pinihi tum Clericis quascumque causas in saeculari soro tractare : additis etiam , ne sit lex imperfecta , ecclesiasticis poenis excommunicationis , & depositionis et &ne sit minus persecta, rescii siς his quae in alieno iam gesta sunt , cau. P aeui 1 I. g. l. estp. 4. supra, De iudieiis. Ex his igitur constat ius esse commune &publicum Ecclesiae, adversus quod nihil potest privatorum conventio et quacumque enim ration convenerit clericus , manifestum est eum commisisse in legem Ecclesiae. Et nihil eausae esse video, eur adeo iracunde Caiacius insurgat ad verissuq Innocentium III. tamquam novi euiuiaam & inauditi iuris conditorem; vel quia in hanc rem male utitur vulgata luris regula , Jus publicum pri torum pactis mutari uou potest . idem enim omnino obtinuit olim Iure Civili, si antiquum ius inlpicias, receptum ante legem Iuliam iudiciariam , de qua in L. 3.α 2. d. De 3ud e. & notandum est, quia vulgo non observatur, hac nova imge ius vetus non omnino abrogari , sed ei obrogari tantum , id est , mu ari aliquid ex illo Iure primo, ut mox dicam. Vera igitur suit hec regula ante legem Iuliam et Magi liratuum enim institutio, & tribunalium distinctio , est iuris publici, L. i. Publicum, E. Ue justitia di jure . L. ilia a quo, 3. A/t, iuncta L sese . Ad Trebeli. quo iure hodie magis utimur, ut docent Pragmati et . Sed iterum insurgit vir magnus adversuq Innocentium IlI. ex decisone Iustiniani, quae extat in L. pen. C. De ME is, 3c nominatim ait hane renuntiationem in contractibus Clericorum valere. Huic telo, causam Innocentii agens, oppono clypeum ex L. F. eomenexit, E. De rurisdietione, quae docet hanc conventionem non valere . & licere ah ea discedere.

Quod si recurras ad veterem distinctionem , inter pactum nudum quod non parit actionem, & contractum, de quo lax pen. loquitur; vide quam facile stte de hoc praesidio deiicere. Si enim lex Iulia probavit, & permisit hanc eo ventionem, quod necessario direndum est, quia lex Iulia hoc primum induxit; legitima eonventio est, quae quamvis nuda sit, parit tamen actionem, L. Legitima , F. De pactis . Sed observandum est, legem Iuliam, quae permisit eonvenire, certam Armam dedisse huic ecnventioni. ut liceat efficiei ter tantum convenire ia ipso iudicio, adito Magi ibatu ; & hoc est quod ait lix , Si eo merit: priusquam adiretur. Ut igitur legi Iuliae satis aetas & ut valeat eonventio, ut loquitur L L. 2. g. I. U. De judiciis, debes in iudicio eonvenire nec extra iudicium potest valere e Ventio quaelibet, etiam stipulatione eonfirmata e imo impune ab ea restire Adissilire licet, quia non est facta secundum legem Juliam; quod tantsem Fulg sus Uno isse videtur. Et quia lex Julla nullam eonventi nem extra iudicialem confirmavit , ideo fuit dubitatum in specie L. pen. an hic contractus renuntia-- ti,

65쪽

In Τ i T. II. LIB. II. suNI M.

tionis sit efferi si enim antea obtinuit valere hunc e tractum; 3c e tractu praecedente licere soro renuntiare ; quae potuit esse ratio dubitandi in d. . aetate Juliiniani, qui hane controversiam decidendam sulcipit , in hoe scilicet catu, cum quis renuntiat non proprio foro, quod unicuique de iure competit ;sed , ut cui odite loquitur , cum quis renuntiat foro quod ratione dignitatis , militiae , vel sacertibili competit , ex novo privilegio novis Constitutioni Mdato. Nam, ut recte veteres interpretes , observandum est hos casus esse di

vertos . .

Primus casuq est de declinanda propria iurisdictione , de renuntiatione , quod iure communi competit . Secundus casus est non de declinanda propria iurisdictione, sed de rei ieienda adventitia quadam iurisdictione , quae iure si gulari certis personis est datar & hoe calu recte constituit Iustinianus licere rein nuntiare foro quod privilegio singulari datum et , etiam conventione extral diciali ; non foro quod de iure communi impetit; sine praeiudicio legis Iuliae,

quae hoc casu conventionem tantum praeiudicialem confirmavit.

Et ut rencludamus; ex Jure Pontificio, & ex jure communi, quod tandem praevaluit ex Conili tutionibus Principum , proprium serum hahent Clerici e elesailicum, separatum & distinctum a laicis. Ergo nulloes effectus esse potest cuiuslibet eonventionis, vel renuntiationis, contra auctoritatem iuris communis& publici , quod tandem obtinuit. Neque de hoc foro ecclesiastico loquitur Iustinianus in d. L. pen. sed de foro lateo , quod praecedentes Constitutiones Marciani. Leonis & Anthemii, L. Cum Gericus, & L. Omnes, C. De Episc.m Chris. dederant Clericis ex privilegio; ut in urbe regia conveniri tantum possint apud Prassemim Praetorici ; in provinciiς vero, apud ipsos provinciarum Trassides, non apud minores Iudice . Ita satisfactum es le ncm dubito objecti nibuς D. Cui aeti. Secunda quaestio evidentius confirmatur , nihil praestare posse hae in parte Clericorum consensum. Hanc tractat Gregorius IX. in cap. 38. ubi quaerit, an saltem cum licentia Episcopi proprii Clerieuq possit consentire in laicum ludi Cem ἰ & an necessariuq sit eonsensus groprii Episcopi , si sorte Clericus in Iudicem alium erelesas licum consentire velit Et respondet Gregorius , nullius momenti eila licentiam Episcopi daram Clerico . qui in Iudicem laicum vulte sentire. Qua enim fronte contra tam expressam pωhibitionem Canonum sde qua ivpra, hane lieentiam dare potosi Episeopus Et tamen haec licentia praecedere potest, imo necessaria esst , si Clericuς velit consentire in Iudicem ecclesiasticum. Utrumque taleipit oppugnandum idem vir praestantissimus Cui

eius.

Ac primum , ex cap. I. & a. Me tἰr. Caput t. sumptum est ex eo. P. Concil. C σlce ron. & eonstituit Cle=cox agere & eonveniti debere in iudicio proprii Episcopi, non in iudicio Judicum saecularivm vel de Episcopi sente ta apud alios, quos utraque pars elegerit , iudicium esse agitandum. Ait e non , incuit vir mamns, indistincte παd alios; ergo & apud laicos auctorit te Episcopi interveniente, & utriusque partis consensu. Sed quiet non videt, quod passim occurrit in veteribus Conciliis , de elige dis ix communi consensu Rrbitris, vel Judiethos, omnino esse accipiendum de Epilaopis, & eaeteris viri; eeelesias ieis Et ita, ut docui ad eap. I. supra, De I

66쪽

an vellet apud Episeopos experiri, ab utraqae parte scilicet eligendo ah tua. can. Placuit. Hocque im fluxisje ex ipso Concilio Nieaeno adnotarum est iuran. Itidius it. q. t. & de hoe iudicio Iudicum tommuni eousensu electorum, extat elegans epistola Iumis Camotensis 18 I. in a. Editione. Recte igitur Baliasimo ad L ran. v. apud alios silicet competentes , id es, Meles Liras , ut glossa in L east. t. Idemque dicendum est de Arbitris , quo recusato Episcopo eligendos esse Gregorius I. constituit in d. eap. 4. qua enim ratione Gregorius, qui, ut d et Ioannes Diaconus in eius visa, nec minima ministeria Palatii lateis eommittere voluit, videri potest Clerieorum x usas lateis delegasse . Et errat insigniter sit magnas, qui Bonifacium defensorem Corsicae, ad quem Grisorius scribit in d. cap. 4. Iudicem saecularem fuisse eenser, quem eonstat fuisse Eeclesasticum; ut& omnes defensores , de quibuς frequens mentio in epiliolis Gregorii. H os enim mittere solebat Gregorius variis ex eausis, tamquam Legatos a latere : quo Iure

Episto omni qmque causas tractabist, ran. Pervenit II. q. . ex atque in Registro

epist. Greg. lib. t t. sententia prolata a Ioarme defenso, quae se ineipit, Cum ex Aeptitatiova, Myome beatissimi, atque apostolis. Domini mei Gregorii inter illor illos Episcopos Genitor sedissam: qaod ex iis, quae vir doctissiumus onustur' adnotavit in libella de signi attane voeum ob etiriorum GHesis, in verbo Primicerius defensorum, plusquam manifestum esse constabit. Erant enim plerum MDiaconi, vel Sundiae ni Sed rursus instat vir praenantissimus, ex cam Clolium I . φ. 2. Ex eam 2 4 Contil. Aurelio. IV. & ex cap. 1. Me titi in qui e loeis disertis verbit trali

tum est , non posse laicum ludicem de eausis Clericornm sine permissu & licentia proprii Episcopi cognostere. Emo a eontrario sensu , qant in Iure est

validissimum, L. 1. F. De Off. eiust eui mavi. est iuri . potest Iaim permi tente Episcopo e noscere. & p rigidi,um ex consensu partia utriusque. His obiectionibus ut respondeam , Omissis nugit glossae , & interpretum. sciendum est, initio fuisse generalem probitationem Eeclesiae, nullo casu licere Clerico adire ad Iudicem laicum t mitis ineo cur ννυrre uamlibet eausam in rere in curiam, ait Sylvestre Ponti sex in eam Nut up r . I. quoia facile obtinuit , si iurgium sit inter dum Clerieret vel si latem si petitor, Clericus vero Duq. Sed vice versa si Cleriem petitor lit, latem uero rens, quia plerumque res suas persequi eogehatur Clericis in soro lateo ; hoe exsu hai ut stricti iuris gratiam tandem feeit Eetlesia, & potuit Clericus perita nominatim senia a pr prio Epistopo. ex indulgentia tantarum eansam suam agere apud Iudicem laitum. Et in hane rem elegantissim x est epist ea Leoni Rrehiepiseopi Bituricensis, Uictretii & Eustachii Episeoporum, qui Concilio Tamoensi & Anaegavensi interfuerunt, quae edita est inter epistolas Leonis Magnὲ Pontifieis maximi. Est autem Eripta ad Epistopos & Presbyteros Eectis aram, quae sunt intra in Ciam tertiam constitum, sie enim legendum. non riseiam leniam . scilicet Lugdimentem, id est, provinciam Tamnensem, in qua eivio m illae sitae is hquarum Episcopi dictis Coneiliis sub Leone I. habitis subseripsemat. Quia re e

67쪽

reo, quem trahit uicuet ad forum seculare; ut ex sequenti clausula apparet, in qua sie mi r Sane s Cristis pιυEt ut in , priue se audiri ab Dis pis pa-Icat tAm si petitio eti fui Ialeum viderit obolare , ex permis cui fui iu

cularis moderatoris disceptatione configat . Ad hunc casum Clerici petitori; , Dinuius pertinet d. care. Clericum, cuius verba interpolavit Gratianus. Hi ait, em iumptus ex episeola 2. Marcellini , & extat' totidem fere verbis in Concia ra Aureliauens.Πi. eap. 3 i. & ex dd. locis sic restimenduet est, ut recte m Mint. mendatio Decreti procurata a Gregnrio XIlI. Cleritus pro Clericum

buslib. δ gradus , sene Ponti eis fui premissu , nullum pro nutius ad Laec

Iare 1-uιam praestimat attrahere.

. V ς L-Clericus ex licentia dimittit forum quod sibi comm . tat; Dd ad forum s utare, quod petitor Cierkuc sequi tenetur, accedere non poteu i ne licentia Epistopi ; quam hoe casu Canones indulgendam esse eer

lent Elerico ius suum persequenti aduersus laicum. Haii, cognitia facilior nobis erit aditus ad ean. 2o. Cone. Atirelian. IV. e ius duce sunt partes.. Actore, Clerico vero reo, quem air nullum saecularium iudicium polla constringere, discutere, vel damnare: sed Clericum in quacum que causa in ius vocatum ab ecclesiastico Judice, teneri respondere', & satiῖ- tacere petitori. Ec haee est lententia primae partis. Secunda incipit ab his verbist Sed σ queeumque ea alia, &e. ubi mponit contrarius ealus, si Clericus petitor sit , laicus vero reus ; quo casu Clericustitigare in lam saeculari eos iturr eum hoc tamen temperamento de novo addi to in d. Coaellio Atiret. IZ ut non posse caulam audire Iudex laicus ad quem cognitio pertinet , nisi praetente & adjuncto, vel Archipresbytem , vel Archi

diacono, aut alio Praeposito Ecclesiae; cuius adjectione Clerico in suspecto sorolaico litiganti luccurritur. Quod si forsitan partibus ipsis placuerit recta ire ad iudicium sermulare, sine hae Judicis ecclesiastici adiectione; Cletico , in cujus gratiam hoc inductum est, licentia ab Episcopo ell eoncedenda.

Rettat ultimum argumentum, ex eap. 2. Me tit. quod caput ad ea sum Ct rici peti mris reserre non possumus ; quia aperte loquitur de Clerico condem- η iiDi . . ix saec utarem sine permissu Pontificis per se diltringere non mue Clericum, Fi licet reum, neque eondemnare. Ergo permittente Ponti Mee Judex l.xcularis potest distringere vel condemnare Clericum reum : sic enim necellario videtur concludendum , nec verum est quod glossa tentat argumen

tum a contrario sensu non concludere.

Sed ut respondeam, sciendum est hoe eaptit sumptum esse ex Constitui. Car li Ν agni , in quibus habetur bis lib. 6. cap. t 34. lib. 7. ωρ. 13 P. Sc ex Capitu trani criptum in Concilio Tmsleiano Remensi cap. 6. quod in hac

Collectione citatur ex eam to. Concit. Parisen. sunt autem se restituenda ve Oa u. p. quae Raymundus decurtavit: Nullus Iudicum neque Presisterum , Π

Fue Diaconum , neque Clericum ullum, aut lumbris Eretinae sie legendum si permissu Denti 1s pre se di Uinguit addito puncto, vel sicit leo ) aut condemn

re praesumat. Et quod ait, fine permissu Ponti cis , in sequentibus, aut condemuare, non Eli intelligendum απο κοινου , ut magistri Grami loquuntur: id est, non est rem tendum in sequenti elaulula. aut eoudemnare praesumat , quae diligenter

aranda est a superiori. Aliud enim est apud auctores illim saeculi dilhingere,' L E a vel

68쪽

vel e stringere; aliud vero condemnare , ut ex d. ean. 2o. Comitii Aurelia nensis IV. patet , ubi diversa haec sunt constringere , discutere , condemnare. Constringere, est prehendere, vel in carcerem coniicere dc coercere ; discutere, causam examinarer nec semper Judex qui potest prehendere , vel distringere , aut causam examinare: inseruire te procδε, pote. t quoque condemnare, ut in L. pen. Cod. Theod. iuncta L. Io. eod. Cod. De accusat. ludex saecularit hoe iure aliquando Clericum ex permissis Pontificis constringit, coercet , Sc in carcerem coniicit; quem tamen condemnare non pote t. Solet enim Ecclesia i epe auxilium publicum advocare, non ad praeiudicandum, sed ad persequendum , id eis, exequendum , ut loquitur cap. I. Juρ. de Q. JMd. Ordin. Ac de hae coerciti me, vel districtione, cultodite , si verum amamuς, loqui videtur d. ea'. 2. quae Franei te dicitur detres , ut in Consiet..Nrmania: Aueunes Dis sneue-t-o et jultice, una certaine dere e qui desteud du Droit; comme on dit oraucun, quil jusicis hien ses hommes par prendere mevhler, ou si D, ou esus: sic in Legib. Boiorum ,

eap. 2. Si talis homo potens Me feeeri ι, quem ille Comes diseringere nou possiti, hune dicat Duci Ibo, o Dux illum eooringat . Quod si cui forte displiceat haec nova interpretatio mea, quae tam n in plerisque Iuris locis admittenda est, ut in I. omnibus rebus 33. U.. De Obl. ρο afl. I. v. ti t. d. De tui. rat. dis. Si, inquam, haec verba siue permissu, quis

sorte contendat non solum ad di trictionem , sed ad condemnationem pertin re ῆ quoniam, ut jam praemunivi, hoc ea contiat esse sumptum ex Capitul. Caroli M. ab eodem quoque Jure Flancico topico, sive locali, huius difficilis loci interpretatio repetenda est. Hoc enim Iure, uno singulari casu potuit Judex ex permissu Pontificis Clericum condemnare ; non ex causa criminis aut delicti , vel ex obligatione quacumque personali, sed in iudicio reali: qua de re extat insignis Constitutio ejusdem Caroli M. in lib. I. legum Longobardic. tit. De Episer Cleri eap.. i. Verba d. Conili tutionis haec sunt: Voltimus primo , ut neque Abbates, neque Presbrem, neque Diaconi, neque Subdiacent, neque quilibet de

Ciero, de personis fuis ad palliis itidicia trahatur; sed a suis Episcopis iudicati iustitiam fac aut sin autem de p. sionibus ecclinassicis , sis suis propriis, per eos clamον ad Iudicem scilicet laicum venerit; mittat Itido clamam rem , id est actorem eum misso suo ad Disopum, uι faciat ei per Advoca

iam Dum id est , Iudicem qui Episcopi iurisdictionem exestebat illitia opercipere e s vero aliqua inter eos orta fuerit contentio, quam per se paci cara non velint, acit non pusnt ι tum per Advocatum E scopi causa ipsa ante C

mitem veniat, Gel Jαdicem, scilicet datum a Comite ibi Iretinuum loa m finiatur ; anteposito, sicut dieitim est de per na Clericorum. In hoc igitur casu, id est, s in rem agatur, quoniam plerumque dissicilis &Perplexa est quaestio dominii , de quo hac altione agitur , L. Linciis, A. De

Aris: si Episcopus hane litem definire noluerit, aut non potuerit , remittitur ab Episeopo controversa ad Iudicem saecularem, qui eam definire debet secum dum legem, hoc est, secundum legem Romanam , qua, ut iam dixi, Ecclesia ut batur. Hanc enim posteriorem clausulam de actione in rem esse accipiendam, insinuant ultima verba , ameposite, Aut dieium est de per na Clericorum. Est autem valde notanda haec Caroli M. Constitutio, quae docet non esse novam dili incti nem actionum realium & personalium, qua hodie utimur in hoc regno ex Constituta iane Francis i I. ut in actione reali clericus ia foro saeculari respondere teneatur.

69쪽

Et ita plane omnibus obiectionibus satisfactum esse non dubito. Quod autem ait Gregorius, non poste Clericum in alienum Judicem eccles sticum e sentire sine licentia Episcopi proprii ; non elle novum ius docet a

notatio Balsamonis ad d. eo. Concil/i Chalcedon. potest quidem Clericus conia sentire in alium Iudicem ecclesiasticum : Sic enim , ut in re simili loquitur prima Formula Marcuis, nihl de auctoritate canonica couvialitur , eum dom

siris frit, id est , Ecclesiallicis , haec auctoritas, o judicandi potestas delertur.

sed semper necessaria est licentia proprii Episcopi, can. I.&3. 9. q. a. ubi Cali-xtus Papa utitur tali argumento: Qui ordinare non poterit, qualiter iudicabit

Ut igitur alieni Clerici ordinatio ex licentia proprii Epit copi recepta est ; ita quoque cognitio , vel judicium . Iure Civili sufficit contensus paritum , sine contensii proprii judicis, ex ipsa lege Iulia: sed aliud obtinet De Jure Pontia

ficio ratione propria, ut ex dd. can. colligere licet. Verum enimvero, quemadmodum Iure Civili extra fines territorii Magistr tuet potestatem non habet, L. iat. E. De o t. Praef. urbi. L. ult. d. De iuri . idem quoque Jure Pontificio dicendum videtur , ex Clementina unica , hoc tit.

quo in alieno Episcopatu permittit Epitcopo , de proprio Episcopatu expulso , iurisdictionem intra subditos exercere , hoc tantum casu singulari . Nam iure Civili, Magiitiatus extra fines territorii privatus erit, L 3. U. De OG. Praes &male interpretes tam luris Civilis , quam Pontificii , existimant Magistratum

extra provinciam inter consentientes iubditos posse cognoscere, vel saltem dei pare Iudicem qui in provincia cognoscat . Nam quod ad cognitionem attinet, nominatim ait d. I. 3. eum esse privatum : at in privatum , qui nullam iuris dictionem habere censetur, paries contentire non pos Iunt , L. I. U. De Iudie.& L. 3. Cod. De iuris i. Quod vero ad delegationem pertinet , id male ha

riunt ex L. vir. E. De os . Pras kνω ἱ cuius veram interpretationem, quae ii die.anxie quaeritur a viris emittis , qui de suburbicariis regionibus & Ecclesiis scripserunt , in gratiam sudiosorum vindicare tentabo. Ait Ulpianus t Praefectus urbi ιum terminos urbis erierit, potestatem non ha-Let 2 extra urbem potest iubere iudicare . Et primum constituenda est vera &germana horum verborum interpretatio; nam viri eruditissimi , quod satis mirari non possum, nullam differentiam constituunt inter haec duo , extra termianos urbis, & extra urbem, quae mani sellissime in hac L. op nuntur . Et in hanc rem utuntur argumento levi Iimo : appellatio urbis muris finiti dicitur . in L. a. E. Da veriori s uis ergo muri sunt fines & termini urbis. Respondeo in d. L. murm nin dici fines, vel terminos urbis, sed appellati nis urbis. Qui enim urbem simpliciter dicit, vulgari signincatione urbem de Enat muris finitam ; ut in hae nos a L. extra urbem . Et ita in d. L. a. Pa Ius interpretatur veterem legem, quae vetat extra urbem Tribunos plebis pernoctare , ad quos regimm urbis spestat, ut erudit illime D. Cui acius docuit ;n n ad Praesemam Praettario , veI Praesectum urbi , vel iraetorem urbanum , qui extra urbem muris finitam potestatem habent.

Termini igitur urbis in hac I. sunt fines certi territorii urbis, vel civitatis ;& ita fines euiumue civitatis in L. c. Cod. Theod. De Dectirion b. N in epi Ttillii l. ad Q. Fratrem: & eleganter in L. f. Cod. Theod. De Leatione fundo

rum iuris emphyteat. loca civitatum ua trifariam ordinantur : loca quae ines duatur moenibus civitatis . aut pomoeriis iunt connexa, quae continentia dicum

70쪽

tur in LI. 2. M ve . An . vel civitatum territoriis ambiuntur. Erant enim territorii fines certi ad xx. xxx. x L. puta vel milliarium lapidem: & hos fine ,sve terminos, designari non dubito in Irinerario Aut ιui, & m Tabulo His siveriana , in quibus frequenter legimus haec verba , ad ficles, id est tremi

nos e raris, a qua, υel ad quam defcobitur ter. Urbis vero Romae territ

rium finiri centesimo milliario ex ipsa Constitutione Augusti, de qua Dio lib.

sa. ea' u eli omnino qui non videt: & i a recte vetere I extra terminos usii esse aecipieradum censent, extra centesimum milliarium. His enim quoque mi

hin circumscripta suit Presecti urbi potestaς , ut Dio n minatim in d loco it; 3c apertissim re Ulpianus noster in L. t. 6. r. feodia tis. Hoc est igitur quod ait Ulpianus in hae L. ult. Presectum urbi egressum terminin urbis, id est, centesimum milliarium, potestatem non habere, id est, privatum esse r ut de Praesile provinciae egressis terminost provinciae, ait L. I. rno inli. Prae ..Et ita vecte Theodosius Hermop3lites, Graecus Baslieon In te rex, hune lorum ex d- L. 3. interpretatur. extra urbem vero , id est , extra muros urbis, intra terminos urbis potest jubere iudieare Et haec est perspicua horum verborum interpretatio, quam quoque Cui acius probat lib. p. ad mali edict. initi m L. nit. de iurisdict. nee eam improbarent viri docti , si qua dari posset elegans dubitandi ratio . Si enim praefectus

urbi extra urbem, usque ad terminos urbiς habet potestatem , si vim dignitatis retinet extra urbem usque ad terminoet urbis ; nemo potuit dubitare eum qui intra die os terminos habet potestatem , posse omnem iurisdictionem exertacere extra urbem , intra terminos : non eam igitur tantum iurisdictionis partem , de qua in d. L. Data igitur ratione dubitandi , vera remanebit superior interpreratior hanc ergo se ei e indagandam censeo. Sciendum est Praefectum urbi nullam omnino initio iurisdictionem ei vi Iem habuisse , erratum suisse ut de criminibus e nosteret ; non tamen omnibus , ut Dio docet L loeor nam & Centumviros constat de eriminibu iudieas te, ZeJudices quaestismis publieae. sed ex Constitutionibus Principum omnia omnino erimina Presediora sibi vindieavit , se enim aecipienda est L. t. F. hoe tinimo quidquid ad crimen proxime aecedere videretur, ut ex d. L. a. eod. si uligere licet : quod potissimum videtur obtinuisse post epistolam Severi ad Fabium Chilonem, de qua in d. L. a. De civilibus vero , vel pecuniariis causis Praesectus urbi non cognoscebat: imo si criminis etiam publici poena sorte pecuniaria erat, ut constat fuisse poenam legis Fabiae de plasiariis, de hoc erimine Praffectus urbi non cognoscebat; seὰ Procuratores Caesaris, tam in urbe Roma, ullam in provinciis, ut docet nobilissimum Ulpiani fragmentum, in Cotu . egis Moleae ν in i 4. De plagiar. Sed pol quam poena extra dinaria esse coepi . seu lata poena nummaria , ut Pauluet loquitur in d. c. e. ex Constitutionibus Prim. ipum translata fuit hare eognitio ad Praesectos urbi, si Romae plagium admiς sum se; vel intra emtesimum miniariam, ne Ulpianus nominatim ait in d. Fromento. Et hoc est quod passim Neuriit, si res majorem desideret animadveR1aonem, remittendum osse reum ad Fiat semim urbi, L i. g. Solent, Ee M. euryscilicet criminaliter potius & extra ordinem, quam civiliter agendum est s ux in L. q. E. De expilat. hered. & astris similibus. Ut non male is tan quis dixe-- iurisdictionem triminalem, eri pum animadversonem, quae passim lege dari duitur, iure Magistratus praesecto urbi competerea Hnie enim fini, ut initio

SEARCH

MENU NAVIGATION