Jani a Costa ... In decretales Gregorii 9. PP. summaria et commentarii, in duos tomos distributa. Tomus primus secundus

발행: 1770년

분량: 410페이지

출처: archive.org

분류:

81쪽

Sed hoc tu; denunciationem, quod in omnibus causis, quibusdam tamen exceptis, ex Constitutionibus usurpatum suit, sublatum tandem eii nominatim itiquihuidam actionibus enumeratis in L. 6. eod. tit. & in caeteris d. lege exceptis, in desuetudinem prorsus abiit. Hoe jure sublato, quo ex auctoritate Rescripti impetrati celebrata fuit denunciatio, non ut antea vocatio in ius sine ullo pra cedente iussu vel Magistratus, vel Principis; remansit in usu alia forma vocationis in ius , oblato priun libello supplici Magi liratui , ex cujus subscriptione

reus vocabatur in ius. Quod observatum fuisse non dubito in extraordinariis smgnitionibus , in quibum ossicium Praetoris implorandum erat , cum scilicet iure ordinario non agebatur ex actionibus certis, & solemnibus in albo Praetoris descriptis : in his enim adire Praetorem neceste non erat' ante vocationem , sed proprio iure reum rapiebat Actor , & trahebat in juq . Ideoque exceptae fuerunt ccrtae personae quae in ius vocari non pollunt, nisi prius venia a Praetore

impetra a.

Et n ale quidam , ut probent auctoritatem Praetoris semper fuisse necessariam, utuntur hoc Plauti loco , qui extat in Ati talaria, Scena , 'siquam crufinavit, ubi de Euclione Avaro Sene verba iacit Strobilus: Pulmemtam pridem eidem eripuit Milvius,

Homo ad Praetorem plorabuncius devenit,

Infii ibi postulare plorans , Hulans, Ut sbi liceret Militam vidarier. Extra ordinem enim sessive fingit eruditissimus Plautus aditum fuisse ab Euclione Praetorem , cum nullam haberet iure proditam actionem adversus praedatricem illam malam belliam, ut idem plautuq loquitur in Poenulo . Tunc ergo adeunduet erat Magistratus per libellum , II fauit commenter paerequese e in denunciationibus Codicis Theodestaui , II fauit commencer par

De libelli datione extat insignis locuς in L. 7. F. De in clino restamento , quem Graeci interpretes accipiunt de libello oblato Magistratui , ut scilicet libello subscribat Magistratuq: quam interpretationem D. Cujacius improbat, &censet dictum locum intelligendum esse de editione actionis, quam quis potest libello complecti, & dare, L. 1. f. t. d. Da edendo. Nee enim habuit hic libellus subscriptionem Magistratus; Sc uidentur Graeci respicere ad libelli dati

nem , quae Iandem, ut dixi, in usu remans t.

Sed quod attinet ad dictam legem r. ausim dicere nondum . quod sciam , suisse deprehensa certissima vestigia veterie Jurbs observati in hoc centumvirali

iudicio, quo filii exheredati iisdem fere solemnibus , quae in publicis iudiciis

obseriantur, cum denunciationibus, & subscriptis libellis, accusabant iudicium testatoris, & tamquam in crimen subseribebant, ut docet Plin. Secund. Nise. r. lib. I. Pui hoc, ille, inquit, cum ιaeteris Dbscripsit centumυirale iudicium . Et ita in d. lege haec verba : Si comminatus aer, sationem Itierit, vel tisque ad libelli δε-tiouem , vel denunciarionem proco erit ; omnino iunt accipienda de veteri ritu huius judicii centumvirali , & de accusatione quae , ut Valerius Maximus loquitur , in fine cap. 8. I b. 7. Mortui eineres quietos esse nou patitur. Non ergo referenda sunt, vel ad editionem actioni , vel ad libelli dationem, vel .oblati nem, quae tandem obtinuit; ut scilicet ex libello oblato Iudici , & ab eodem subscripto, adVersarium vocare in ius liceat. S minachus epist. 36. lib. Q. Hunc Tem. II. Bhb - Γ-

82쪽

pracepit . Ergo hoc modo vocatur reus in imi Magistratus iussu , f. Seu illa , Instit. mattionibtis. Et haee subscriptio dicitur senientia judicis commonitoria, L. Omnes, L. Cum ericis, Me ινari, &,Stamimus, C. De Dite. CINHα ut adnotatio , qua subscribit Princeps libello , decretum adnotat idniet , in L. t. C. De precib. Imperat. ineri & simpliciter decretum . In veteri Romano

lapide proponitur primo exemplum libelli , quo quidam petit ab Imperatore translationem reliquiarum conjugis & filii; & proposito integm libello supplicis

sequuntur immediate haec verba . Decretum fieri placet non intellecta a viris eruditis, qui passim auctoritate huius lapidis utuntur. quidam enim audacter, nimis reposuit, secretrem fieri placet , quasi his verbis permittat Imperator Ossa seligere: homur si diis placet s3nificare hoc verbo ferettim ; quod plane nug totium est . Nec felicior est confectura eorum, qui legunt , feretrum fieri placet ἰ quam is tolerabilior sit . Rectissimus enim . elegantissimusque sine ulla mutatione s. nsuq veteris lapidis: exemplo enim libelli lupplicis recte subiicitur, subscriptio, vel adnotatio, quae diritur decretum: & haee duo verba, fieri placet. nihil aliut iunt quam decretum subscriptionis, vel adnotationis. Et tamen hne adeo incognitum fuit viris doctii limis, ut in magno opere inlcriptionum, etiam approbante incomparabili Maligero, corrupte editum sit, secretum fieri placet ex coniectura Bamabae Brissonii Praesidis Parisiensis. Sod retinenda vetus lectio lapidis, adhibita verissima interpretatione mra; quam memini me aliaet indicas. is eru liuisimo Antecesibri . & dulcillimae memoriae viro Guillelmo Maran 3 , qui eam miri fee comprobavit. Ex his an aret hane subieriptionem libelli esse senaentiam , vel decretum , ex qma Iouq vocatur in ius, qui ex Nov. 13. Iumesam subscribere debet ex LvεY1b libelli , & ex opillhographa r ut hodie Julices noliri in aversa charta , eadem tae acuminata, vel, ut vulgo loquimur, apanslata ; & inde opinor se,

cristionem vocamus προiuremes.

In hae subscriptione Rei adnotatur dies qua libellus datus est , pura ut ex hae subscriptione constet liquido de die vocationis : & eadem fini in ean. PD-ctiit, iis. distines. vocati Epileopi ad Concilium a Metropolitano, in ipsa epistola evocatoria , quae & tractoria , vel tractatoria dicitur, ut ad dictum Ca-nonem adnotatum est, si venire non possint, iubentur excusationes conscribere; ut seriptum est in authentico Concilii Carthaginensis , ex quo in dicto Can ne legendum est, in tractoris emscribant ; quos Gratia et non intellexit , &

Sed hae subscriptione Rei hodie non utimur ; & expedire solemus vocati nem di libelli oblationem per viatorem , vel executorem ; quem etiam Olim adhibitom fuisse e stat, ex j. Tripli, Institui. D. Hinuibur e & tamen advertua falsitates, quae hodie in his libellis eonventionalibus frequentissimae lunt, nullum melius remedium excogitari potest. Porro de libelli oblatione eoneeptui est hic riti quem Hinemarus Remensis Archiepiscopus, se legendum . doeet in eap. r. in iudiciis ecclesialticis semper esse praemittendum , Ac offerendum Iudicibus : imo in omnibus solemnibus E clesiae , necessiriam esse seri pinram i quam tamen Iudicibus ecclesiasticis den

sat eam Si quis cum Clerico vi. q. I. ut recte gi alia hoe loco notat.

83쪽

37st

desumptus ex Novella Iustinἰ-ἰ 6. prolatis ipsis verbis Iuliani Antecescirit'.

Et ex d. Novella recte D. Cui acius colligit ad Nov.79. in iudicitet ecclesasticis, neque ex libello Clerico; in ius esse vocandos, neque ex libello dicendam esse sententiam ; & haec judicia ab Episcopis sine scriptura esse agitanda . Uno tantum cata reperio veteres Constitutiones dedisse ius Actorum eonficiendorum Episcopis, in L. 4t. C. Theod. De Episcopis O Clericia & quia dicta lex ait, huio nisi dumtaxaι causas, etiam ante Justinianum scripturam regulariter fuisse denegatam Judicibut edilesiasticis . necessario colligendum est ; nec temere olim solemnia iudiciorum civilium , vel publicorum , usurpavit Eces sa. Et valde notandum est , quod Merates scribit resoria Eeclinasticae lib. r. cap. 32. Cyrillum Hierosolumitanum iudicio episcopali tempore Conllantini condemnatum, primum ci solum eontra ecclesiallicam consuetudinem atque regulam usum suisse libellis appellatoriis , sicut in publicis & saecularibus iudiciis r& tamen Marcellum, qui sub Diocletiano, Maximiano & Maxentio sedebat

in cathedra Petri , id iam antea nominatim constituisse scriptum est . in can. lamidum, I p. diuinti. Si faecula res , inquit, in publicis judiciis utuntur libel-lιs oppeliatoriis, quanto magis Sacer tiίtis hac eadem agere licet, qui super ititis Iunt. Ergo dare libellos appellatorios, non est contra ecclesiallicos Canones, s. hae de re Decretum a Marcello Papa iam editum suit. Sed commentitiam & fallam esse non dubito integram' illam epistolam Mamcelli ad Maxentium, ut & caeteras epistolas vetustioribus Pontificibus alserintata Et illustrii simus Cardinalis Barcinius , qui magnam partem dictarum opiliola rum iamquam verum Marcelli partum agnovit, hane clausulam saliam & su posititiam esse bona fide fatetur. Verum ergo, quod Socrates scripsit, & damnandum est facinus impostori , qui libellos appellatori , quos apostolos vocan pollea in indiciis ecclesiastici, frequentes , ut docet titulus De appellationibus , auctoritate Marcelli defendere, vel confirmare voluit.

Ex his colligere licet , receptum tandem fuisse in judiciis eesesiasticis usum libelli appellatorii ; & longe ante usum libelli conventionalis , quem Iustinianus denegare videtur d. com Si quis eum Clerico. Hoe enim Jullini aheum jus apud Ecclesiallicos contiat non fuisse observatum , auctoritate Damasi Papae , eas. Vocatio I. g. 2. ex qno vocatio in ius fieri debet rationalibus scriptis per

spatium congruum

Extat libellus proclamationix, vel reclamationis, Iudicibus, ut in hoc cap. . oblatus a Carolo Calvo Franciae Rege & Imperatores, beneficio P. Pithoei viri clarissimi; cum hae inscriptione . quae tota pertinet ad d. cap. I. ex Conci- 'lio Suessionensi r Libellus proclamationis domui Carali Re is iamrsis Meui&nem Arctumiscopum Senonum, electu Iudicibus Remis o Lugdun . Eirardo Tu

rum , apud Tullensem parochiam, in suburbano ejus i m urbis, quod dieitur S ponarios, prostria υβιιν manu porrectus Iudicibus γ Haec verba , proclamare , clamare, reclamare, pro agere & convenire, a veteribus Francis usurpata fuisse, clarissimum est: & inde passim Capitul. Cardi Magui, clamor pro acti ne , vulgo in Consuetudinibus Francidis elaim , & in nostris vulgaribus clamo' o quae loquendi se a eonfirmari potest ex L. 3. C. De auuali excepti illo loco: Si Dis obnoxium tuum ad judicium clamazerit.

Sed quaeritur in cap. 2. &3. si forte in libello eonventionali, quo actione in B b b a rem

84쪽

rem agitur, res de qua quaeritur non sit denegata , an deinde a Iudiee eomn-dut sit Actor rem designare, ut in L. 6. E. Ue rei υiudieat. vel si in perso nam quis agat non expressa causa in libello, teneatur causam deinde exprime rei& si forte sudex hoe vel illud recusaverit , an recte appellatum suis . ab hae reculatione videatur. Et utroque casa rescribit Pontifex iure a Iudice sui Dis appellatum; nec tamen ideo improbat, vel arguit libellum conventionalem, quem hac omissione vitiari recte collisit D. Cujacius , ex d. L 3. C. De a

nati exceptis

AD T i T. IU. De mutuis petitionibus

nis Decretalium , dispositis titulis ad instar k similitudinem Iuris Civilis, praecedentibus nimirum titulis, de iudicibus, de foro eompetenti , de libelli oblatione , in quibus tractatur de conveniendo ,

Ec trahendo reo apud competentem Iudicem ; subiicit hunc tit. De mutuis petitiovibus , coram eodem Iudice : sie enim eoneipitur in I. Coue T. videtur Bematam respexilla ad can. r. r. q. 8. cum ibi notatis a Veteribus gloisographis. In d. enim Canone , postquam ex Zepherini quadam epistoladiis uiri fuit in h. r. neminem constringi posse sententia. a non suo Iudice dicta, idque ipsa seduli legibus definitum esse s extant haec verba , ut in Cod. L. T. tir. De sutent. m interloe. Cuius io aflendo quis obse at arbitνium , eum θ here etiim contra se Iudicem in eodem negotio non dedignetur. Hanc es ausulam glossa notat non esse ex epistola Zepherini , sed insertam esse a Gratiano Decreti conditore. Nullum, inquit, eonstringit sententia, a noa Do Iudire dici , nisi viri'ssim retis mutuam petitionem instituat; iri mutua enim petitione, υAre- conventione, teriet sententia a non suo judice AEt a. Exemplo ergo Gratiani Bemardus dedit hune titulum , tamquam excepti nem d. regulae tractatae in praecedenti titulo , ut doceat hane regulam vitium pati in mutuis petitionibus. Sed haec verba d. eon. inserta ex L. Cum Papinianus , C. De sent. o interloe. doeet annotatio addita in emendatione Decreti , feliciter instituta sub Gregorio XIII. viri enim doctissimi , qui huic emendationi egregiam navarunt operam , te flantur haec verba non extare in veteribus mssi Gratiani . Sunt igitur proeul dubio ex glossemate euiusdam studiosi , quila. ora libri id adnotarat; quod postea in contextum irrepsit , dc vulgo admis sum fuit, d. L. Cum Pap nianus, Lean. eonfirmatam fuisse. Et hoc est quod Innocentius III. ait hoc eap. tinis. in M. Colles. ex quo sumptum hoc ev. a. in hoc nostro tit. sed a Raymundo de reatum ' Et reaes , inquit , sub eodem Iudice Actorem recou' emerit ; quod quἰdem se lego ex Conseitutione tam e honici, quam forensis Juris ei sacere licer . Dedit ergo huie tractatui oecas nem d. L. Papinianus , quam passim interpretes accipiunt de mutuis petitionibus, excepto Alberico , cuius iententi ain comprobat Cujacius.

85쪽

Huiuet igitur legis vera ratio indaganda est cui male Imerium subi icere authenticam Et consequeuter, delum tam ex cap. a. Nov. 96. quam coni at proprie pertinere ad mutuas petitiones , idem vir praestanti limus docet. quod ia1nnocentius IlI. quodammodo in d. cap. iam II. Colliei. He r t. isinuat his verbis : si ita , inquit, praerier Authenti m quod iuristit Et eo equenter, in quo id quia de facienda recoetventione expresse habetur. Et observa quod ait Iuris, Civilis perit illimu pontifex, expressio, nam in d. I. Cum Papinianus , id non fuit nominatim expressum ; sed ex interpretatioine veterum pallim inductum Dederat diligenter operam Iuri Civili Innoeentius III. eiusque glossas pallim laudat Aeeursius sub nomine Lotarii . Sic enim ante acceptum Ι'ontificatum

privato nomine vocabatur.

Et primo observandum est, maiorem partem legum, quibus vulgo interpretes utuntiar, ad hanc quellionem non pertinere ; qua quaeritur, an mutua Petitio institui possit apud incompetentem Iudicem. in his enim legibus agitur tantummodo de actionibus inlii tuendi et apud eumdem Iudicem, vel adversu a plures simul, vel a pluribus: nam quod afferunt ex tit. κ. De quibus redi apud eumdem Itidie. eatur, de communibus actionibus plurium personarum , id est, de d plicibus iudiciis familiae emi icundae, communi dividundo, finium regundorum'; vel de pluribus tutoribuet mittendis ad eumdem Iudicem , cum unus convenitur in solidum, quia cineri non sunt idonei, L. I. & 2.F. eodem tit. MI de actionita: contrarii; exercendis apud eumdem Iudicem , ut scilicet agitur commodati , vel depositi, ut in L. Actione a 3.1. Depositi, cum similibus: recte glos. sa notat ad Nov. 96. cap. a. in verbo, litigautes, id omne accipiendum esse davno & eodem Iudice, ac Magistratu competenti, qui plures personas de eadem re litigantes, cuius quatilio sepaerari non potest , mittit ad eumdem Iudieem , quem ipse pro sua iurisdictione dare tenetur; ut de pluribuet tutoribus nomin tim ait L. 3. C. Arbitrium tutela. Nec recte procedit argumentum ex distis legibus ita conceptum, apud unum & eumdem' Iudicem agendum est ergo agendum est apud Judicem incompetentem φ . . . . . . Et male quoque in hanc rem utuntur 1. 22. siti; nou regitur, F. De iudicit in cuius specie quia non videt Iudicem, apud quem agere coepit is qui ius h buit revocandi domum, adversuq quem reum conventum agere posse apud eumdeINJudicem, mutua petitione instituta, surisconsultu; ait; non posse dici incompetentem Judicem, quem scilicet Actor ipse, qui initio non potuit cogi iudiciun suisti pere, prius agens competen em secit, L. r. Sed se agant, Ueod rit. Et quod de Procuratore dicitur in L. 34. U. De Procuratorib. eum teneri d sendere dominum, si reus invicem aetati id ira exautiendum esse docet L. Sed pers me, j. Mu solum . E. eod. tit. tenetur desen4ere in competenti tribunali; ut si Romae agitur, ten iur defendere Romae in competenti tribunali , etiam apud alium Iudicem Actori competentem. Nec tamen ten i in provinciam de Roma abire , vel de provincia in provinciam in qua sorte Artor Conveniri debet: teneri em , defendere in provincia , si & in procincta dominus conveuiri possit. - .

Et qui glossa norat in J. L. de eodem Ju.Iiεe , vel ex d. L. Cum Paρι-nἰanur; vel ex d. Atithes. Et e sequeuter, observandum quoque est, vel non Pertinere ad mutuas petitioneq; vel este noυum tua quod justinianus induxit , de quo in ed. L. Jurisconsultus tractare non potuit.

86쪽

Ex his ergo apparet, male plerumque interpretes ex M. L. colligere mutuas petitiones apud incompetentem Iudicem esse instituentas. Et male quoque in hane rem notari L. Lucius . H. Mandati, in qua de mutuis petitionibus idem Judex datus proponitur a Magistratu, scilicet, competenti. idemque dicendum esse de caeteris legibuς . in quibus agitur de actionibus instituendis apud eumdem Iudicem, quilibet faciti deprehendere potest . . Extant tamen duae leges in.Pandectis, in quibus quodammodo mutua petitio aput incompetentem Iudicem instituenda videtur: prima est L. M. f. I. U

Et quidem d. 3. De juri . om. Iud. veram meo iudicio sententiam exposuit Cui aciuῖ, repetita praelectione ad hune tit. Tractat Caius in L L. tr. de iuri L dictione Magistratuum muniet palium, ni colligere est ex L. I9. U. Ad munici inae est ex eodem lib. r. Cati ad Mittam pr ruriale. Hic potuit tantum cognoin ere de certa summa legita; praescripta , ut d et Pauluς lib. 3-fenti tit. I. iumcta L. Inter , U. Au municip. ideoque agit Caivet in d. L. II. de constituenda

iurisdictione Magistratu municipalis intra summam, de qua tantum cognose re potuit. Et primum quidem docet non debere fieri coacervationem plurium summarum, quando idem cum eodem pluribuq actionibus agit, quarum sing Iarum quantitas eli intra iurisdictionem municipalem . Et coni uenter quaerit quid si dicendum, si mutuae petitiones sunt, ec alter minorem quantitatem . quae scilicet est intra iurisdictionem munieipalem ; alter vero maJorem quantitatem petierit et quo casu respondet Caius , apud eumdem Iudicem agendum esse ei qui minorem quantitatem. petit , id ell, apud Magistratum municipalem et No in pste te, inquit, eatummosa adversarii mei st, an apud e&mdem

Iudicem litigare possem. Quae verba interpretem desiderant , & unum quidem

Cui acium. Notissimi sunt tres talax positi a veteribae , ex quibus quidam veram lectionem, quam Florentini libri non retinent, interpolarunt, legentes, ει φιλ quantitatem majorem petit ἰ quasi aequius sit maiorem quantitatem trahere ad se minorem. De his ego casibus nihil dicam , quia verissimam esse non dubito interpretationem D. Cui acii. Finge ergo, Titius petit a Sempronio minorem quantitatem apud Iudicem municipalem, de qua cognoscere potest. Sempronius invicem maiorem quantiatatem petit a Titio apud eumdem Iudicem , quae non est intra iurii dictionem iudieantis. Quaeritur an Magistratus municipalis de utraque cognoscere possit,

etsi jam hoe receptum fuit indit tincte, mutuam petitionem initimi posse apud Iudicem incompetentem, quae potuit esse ratio dubitandi. Equidem si hoc obtinuit , frustra Caius dubitat an de hae mutua petitione eo oscere possit Μagistratus municipalis ; res enim agitur in eodem munici pio . Sed quia maior summa quam petit Sempronium , excedit iurisdictione Magistratus munieipalis, dubitat Caius an de ea cognoscere possit; quia regulariter apud incompetentem Iudieem mutua petitio institui nequit; qui sine hac adiectione maioris summae alias esset eompetens inter Titium &. Sempronium Et qui competens est saltem intra quantitatem quae pertinet ad iurisdictionem

municipalem, ut Bariolus & Fulgosus obiervant. Concludit tamen Caiuet, etiam de mutua petitione maioris quantitatis Ma

gistratum municipalem cognoscere posse; ratione propria & singulari , quae siem leanda est.

87쪽

Crepit Titi ut Sempronium convenire apud Magi stratum municipalem : hula petitioni opponit Sempronius mutuam petitionem maioris quantitatis e coeptum . ' remo tulicium est in suo competenti a Titio . Si dicamus propter petitionem maioris quantitatis a Sempronio iactam , remittendam esse cognitionem ad Praeis fidem provinciae, & ex municipio in urbem in qua P ies veriatur, esse tran ferendam : erit in potet late calumniosa Sempronii , vel cuiuslibet ree venien- tis ex mutua petitione, an Titiua apud eumdem Judicem litigare pollit . Si Semprinius occupasset agere apud Praesidem provinciae, potuit Titius agere apud eumdem : at Titiuet occupavit agere apud Magni ratum municipalem t apud eumdem emo de utraque petitione agendum est. Aliter enim Sempronius, ut praeripiat Titio lacultatem agendi apud eumdem Iudicem , vel per calumiam maiorem quantitatem petet- aequiua ergo censet Caius de utraque petitione cogn'leere pallis Magistratum prim aditum; Titius enim prius coeptum iudicium a nud Magi lirarum muniti palem mutare non potest, L. Ubi e tum, st. De νιι- die. Sie enim evidentius marranda videtur propria & singularis ratio Cati, quam non male ita glossa exposuit et Non debere confria in misarem aduersarii moi id negotium quod mecum habet facere, L. 7. A. Quod certo loco, L. Si uis rem, F. De receptis, o qui stilitrium recep. cum similibus. Haec ergo ratio procedit tantum in hoc casu valde singulari a Caio proposito, ut in eo asserat iurisdictionem Magistratus municipalis; qua nemo temeremi potes , ut generaliter constituat mutua petitione agi potis apud quemlibet

Judirem incompetentem. Debent enim hae omnia concurrere, quae Calui desia derat, ut summa ratione concludat agendum esse apud Magili ratum municipalem ; id est, cum quaeritur de minori summa prius petita apud Magistratum Municipalem, & de maiori summa invicem petita apud eumdem e hoc enim casu tantum de utraque petitione apud eumdem agendum este censet, licet quodammodo Magistratus municipalis de maiori viaeatur incompetens ; propria iapeculiari ratione, Ne tu potestare eσtumni a , Eico. Et ut in superioritus duobus easibus, tentat tandem Cai ut in s. titt. iurisdictionem quoque municipalem constituere in duplicibus iudiciis , familiae erciuscundae, communi dividundo , & finium regundorum ex sententia Ofilii &Proculi, improbata a Cassio & Pegaso propter adiudicationem : quorum lententiae subscribit Caius , & insuper docet haec iudicia apud competentem Iudicem esse tractanda , qui scilicet rem uni adjudicare possit. Quod ergo Caius ait in d. f. i. eustodite procedit in illo casu sing

Et in simili di ficultate. qnae noscitur ex sorma agendi apud PraesJem provinciae, qui scilicet de quibusdam eruis is extra ordinem ipse cognoscere potes ,& de eaeteris Iudicem dare tenetur; idem fere respondet Ulpianus. quod ergo Caius ait in d. f. cui odite procedit in dicto easu singulari. Et in simili dii imcultate, quae nascitur ex torma agendi apud P aesidem provinciae, qui scilicet de quibusdam eausis ipse cognoscit extra ordinem , & de caeteris judicem dare tenetur, idem fere responflet Ulpianus in d. L. i. f. uti. De variis o extraor i. e magit Titius adversus Sempronium extra ordinem apud Praesidem provinciae , de . negotio euius ipse P es cognitionem suscipit , nec Judicem dat et & invicem Semproni uet de negotio in quo Praeses secundum ordinem Iuris Iudicem dare tenetur . Quaeritur an praeses de hae mutua petitione cognoscere polIit . Si

88쪽

e gnoscat enim, mutatur ordo Juris, & videtur Praeses incompetens habita ratione in iudiciis observata . Et tamen ait Ulpianuet cognoscere pol γ; quia ditificultat versatur tantum in forma agendi , quam aequitas mutua: petitionis instituendae apud eumdem Judicem 'facile vincit; & cognitio extraordinaria facile trahit iudicium ordinarium : ut in superiori casu petitio minoris quantitatis prius institura, facile trahit petitionem maioris, quae apud alium Judicem i hi tuenda videtur. Sunt ergo veluti exceptiones duae , quae magis e firmant regulam veteris Iuris, mutuam petitionem institui non posse apud Iudicem incnmpetentem, ne

teneri Actorem hoe iudicium suscipere : quod tamen detractare non poteti, si

mutua petitione agatur apud competentem Judicem, quod aperte insinuare videtur L. I. Cod. Rerum amotar. illo loco e Cum ergὸ apud coinpetentem Judicem ex stipulatu consentaris, apia eumdem doce res tui ruris abluas esse . Apud eumdem, id cli, aeque competentem Actori: Reum enim conveniendum esse apude petentem Judicem, nulla dubitatio est . Sed dubitari potuit an Actor comveniri possit ex mutua petitione apud incompetentem . Et Imperator Alexa der rescribit, apud competentem tam reo quam Actori mutuam petitionem imili tui debere. Et quantum fieri potet , mutuae petitiones instituendae lunt apud eum Jem Iudicem, ut utroque iudicato negotio, inducatur compensatio, d. L. r. iuncta L. 6. C. De compensat. quam valde illulitat Tortulliani locus lib. 2. adversus Martionem, a Cui acto in hoc t r. indicatuet.

Sed non semper institui possunt apud eumdem , si forte Iudex si incompstens. Et ita accipienda est L. r. ε. uitias Qua sent. siue appellat. resina. S; optiu eumdem Judicem, inquit lex, invicam peramus. Quare ait apud eumdem, quia & apud alium invicem petere postumus: & peto apud eumdem, si Judex est competens Actori. Sed si apud alium petam, procedere non potest quod in hoe f. Iurisconsultus ait, hoc casu, id est, cum invicem peto apud cumdem, ex sacris Constinationibus , si prius contra me iudicatum sit, a me te petere non posse iudicatum, priusquam de mea mutua petitione judicatum sit e quia apud eumdem recte mutua petitio instituta est, ut sequatur compensatio. Quod non obtinet , vel procedere potest , si forte apud alium , non apud eumdem

Judicem agatur.

His positis , quaerendum est quo iure tandem inductum si, mutua petitione

agi apud incompetentem Iudicem. Et vulgo, ut coepi docere , veteres inter pretes censent id primum fuisse a Iustiniano constitutum in d. L. Ctim Papini ntis. Et evidentius in L Authent. Eι consequenter , C. De Ientent. interloe. Sed dictam legem Albericus observat ad mutuas petitiones non pertinere, cuius sententiam Cujacius amplectitur . Nec tamen liquido docent quomodo sit ponenda species d. legis, & quo easu verum sit , quod Papinianum primum induxisse sustinianus ait.

Ioannes Teutonicus, vetus interpres Decreti, ad can. t. q. 8. observat d. legem reserendam esse ad contrarias actiones, quae invicem instituuntur ex Coa

tractibus commodati, vel depositi. Idemque in apparatu ad d. legem AZo scribpsit, qui a Justinianus ait in eedem negotio, id est , in eodem contractu : quod procedere non possse iam docui, contraria sque actiones ad tractatum non pertiner Et haee verba D. Eu ac ius recte docuit nihil aliud significare quam tu eademitte

89쪽

Iite, & in eodem iudicio. Nee aliud quidquam addit quo quis verum sensum d. legis assequi potis sit: imo, quod pace incomparabilis viri dictum sit, insigniter, memoriae lapsu, abutitur sententia Papiniani in L lege proposita, lib. 24. OV ea 2 s. enarrans Ulpiani verba; quae extant in L. l. 3. Non solum , j. Si quis jucdicenti non obtemp. Et nou retis, inquit , eum quo de re mobili adium est rei

vindicatione, vel ad exhibendum, in He edititim lucidit sed etiam Actor , 5

forte non patiatur rem duci, int auferri, quam dare damur tus es absoluto reo. Nam ct in aestionibis Papinianas desum .i, Iudicem non tantum reum absolvere, sed etiam Morem eandemnare posse, ut faciat vel det aligatu i quamvis in formula aestinis Me verba , tondem ua eum Judex . Rei, non Actoris condemnantii, eous enter etiam abfelvendi potestatem faetant. quae postrema verba clegantem, fateor , continent interpretationem sententiae Papiniani rsici Ulpianus Labeonem nominatim laudat auctorem d. β. his verbis : Non solum autem retim, qui nou ebtemperavit, hoc edicto teneri Labeo ait, veram etiam petitorem. Nec potuit Labeo , cuim aetas ex Cornelio Tacito notissimaeli , respicere ad ius illud quod multis poli annis piimus induxit Papinianus . Non ergo de novissima Papiniani tententia locus ille Laberius, veteris juris. contulit , accipiendus est, ut D. Cui acius voluit : qui tamen monuit in principio d. cap. 23. lib. 24. Obs edictum illud vetus & translatilium ella, in ejus interpretatione adductam Labeonis veteris surisconsulti auctoritatem ollendere. Et ergo memoriae lapsus, viro magno iacile condonandus. Est primo quidem obtutu , ad mutuas petitiones referri posse haee Labeonis verba existimavi, quarum ius vetuitum esse conliat, si res agatur apud Iudicem competentem: sed melior factus censeo, neque de nova tententia Papiniani , neque de mutuis petitionibus quidquam hoc loco in mentem venisse Labeoni r& d. .. explicandum ex L. Si res mobilis, d. De rei vindicat. Ut permaneamus in exemplo petitae rei mobilis, ab Ulpiano proposto, finge ex d. L. iubere Iudicem rem mobilem petitam, quae praei ens non erat, restitui sumptibuet petitoris, qui extra cibaria in iter , vel navigationem faciendi sunt; reum rem restituis te, & impensas secisse , quas non praeliat petitor non temperans decreto Praetoris: & hunc petitorem hoc ealii incidere in hoc edictum Labeo ali. Vel finge ex L. M. Altim, d. GL 1ἱt. Iudicem, qui habita ratione rei deisterioris factae, rem restitui iubet, hominem, puta, debilitatum , vel verberatum , vel Vulneratum; quo casu & lege Aquilia conveniri pollinor potet e I dicem, inquam, eodem decreto decernere, teneri petitorem praei lare cautionem se lege Aquilia non acturum; quam cautionem a petitore esse praeliandam idem Labeo scribit, Ulpiano teste in d. L. & hane tamen cautionem, postquam rem arbitratu Judicis hominem restituit, petitorem non praeilare , dc non obtempe rare decreto Praetoris . Hunc quoque Labeo dicere potuit ius dicenti non o temperare, & teneri hoc edicto. Quae interpretatio confirmari potest ex specie L. 9. . I. J. De farris. Et ita apparet nihil commune habere d. L. Papini nus, vel cum mutuis petitionibus, vel cum d. g. Non solum, quem non reperies alibi explicatum .

Sed non est satis: merito enim obiici poteli petitorem, qui non obtemperat hvic decreto quo Iudex iubet impensas, vel cautionem mellari, non teneri hocvdicto ; ut nec eum qui rem mobilem restituere jussus, vindicari non patitur,

90쪽

teneri constat; quia hoe non est extremum iurisdictionis . Ideoque addendum est, non obtemperantem petitorem , ius dicentem cogere voluisse pignoribuς captis, ut in L. g. l .E. De damno infecto, & L. Nominatori, C. De piguorib. Haee pignora iussu Magistratus opta, si petitor duci vel ferri non patitur , &xesilit, ut in L. Quemadmodum, L p n. E. Ad lem Aquiliam, extremo iuris. dictionis non paret, & tenetur hoe edicto. Quod generaliter statuendum est in omnibus casibus, quibus petitor aliquid praestare , vel restituere tenetur reo, id est, possessori; ut in L Sumptu 1, L. L emptis, L. Sis autem , 3. In rem p ritam , eod. tit. E. De rei vinate. Et ita luculentam interpretationem habemus d. f. Non solum. sed ad rem. Videamu; in quo easu necessaria suit, haec nova sententia Papiniani , quem constat ingenii qualitate, & fiducia doctrinae , ut de Labeone Pomponius loquitur , in L. a. f. Labeo, d. De origine iuri Ius Civile auctius, locupletiusque illa, id est, induxisse multa quae antea non obtinebant. Et non dubito nos posse mentem & tonsilium Papiniani facili negotio do.

prehendere, si ita dicamus, Papiniani sententiam 'pr edere , si a reo convento opposita si compensatio; quam licet opponere in eadem lite, eodemque negotio , tamquam exceptionem , etiam apad Iudic'm incompetentem ἔ quamvis apud iudicem alium de eadem re, quam reus cc mpensare desiderat , iis coni stata sit, L. 8. f. De eompensat. opponi autem eompensatio potest, ut generalis

sit Papiniani sententia , ex quaeumque diversa causa; si modo iis liquida, renon multis ambagibus involuta r inestque in omnibus iudιeiis ipio rure, L. Posteaquam, J. De compensat. ad quam, ne astum agam, vide CuIac. lib. 2. Quaes. Pauli. Opposita autem compensatione fieri aliquando potest, non solum reum in minus esse condemnandum, vel omnino esse absolvendam ; sed etiam aliquid amplius esse quod Actor reo praestare teneatur e quo casu Contrariam actionem in commodato necessariam este Caius ait, L. In rebus , j. ult. U. Co mod. Quod, inquit, contrario iudicia eo equi qui μου potes. id est, etiam recto

iudicio , id est, eodem iudicio quo commodator agere coepit , potes falaam habere iure compensationis. Sed fieri potest ut amplius sit quod iudicio aliquem

consequi oportet :. quo casu necessaria es, inquit. contraria a lio , ut in cael ris casibus in d. f. tili. enumeratis.

Idem dicendum est, is quneumque iudicio posita sit compensatio, ex qua lucet tantum Iudici, vel condemnare in minus, vel omnino absolvere : nez po

test Iudex tra nigredi fines.eompensationis , quod satis indicat j. In Duae fidei , Iussit. de action. quem sumptum esse ex institutionibus Cati non dubito. Si quid igitur forte excurrat, quod Actor debet reo, non licet Iudiei condemnare Acto

rem contra expressam formulam de reo eondemnando i Condemna eum I dex sua consequenter, condemna in minur, υει omnino abfuis. Et ita Guillelm de C e. Antecessor Tolosanus, Bariolus, & fulgosus censent , in d. In L. D rebus; nec hodie licere Iudici in eo, quod est extra compensationem , em dc nare Actorem: quia numquam assequi potuere consilium Papiniani , qu Primus huic incommodo medendum existimaVit; & uissimum esse censuit hoc su, cum liquido constat abseluto reo beneficio compensationis , aliquid ins Per teneri praestare Actorem reo, posse Iudicem Actorem condemnare. Et hoc pit quod aperte ait d. L. Cum Papiniantis, non Elum Judicem de . a

Llutione Rei judicare, c se legendam ravet. lib. m. nis ut vulgo, rei Ddic

SEARCH

MENU NAVIGATION