De divino officio commentarius historicotheologicus ... accedunt Regulae criticae, quibus Breviarii autoritas constituitur, & Germana S.S. Acta a spuriis fecernuntur. Autore d. Francisco Macchietta

발행: 1739년

분량: 315페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

171쪽

Apostolus , obtinetur, &decentius quidem peculiari, quain

prosano sermone , neque mens suo caret fructu , cum satis quocumque idiomate divina laus obtineatur .

Caeterum ut jam pateat non veritati, sed populo adblandiri Haereticos, eiusque non instructionem aut fructum, sed perditionem in vernaculis Ecclesiae precibus quaeritare . Age 3 fac omnibus ad popularem linguam translata permitti s cra Biblia, nec non publicae Psalmodiae, atque Liturgiae IL

bellos. Quaero exulabit ne continuo a Scripturis ea obscuritas , quam in latina versione offendunt passim doctissimi vi ri An in communi lingua vulgo, & mulieribus dabitur

deprehendere eorum verborum sensum , quae obscura , & in speciem contraria justissimas haerendi causas vel acutissimis viris ingerunt ' Quae vel inter Protestantes vergunt de Scripturarum interpretatione dissidia,quaeve rei conciliant fidem 3Noli ergo iactatam instructionem assequetur populus, etiam si vernacula lingua donentur hi libri. . . Quod autem stib hac pietatis larva fidelium perditionem,

di in fide naufragium intendant haeretici, nullo negotio im telliges: permisse enim indoctis , atque plebeiis communi sermone divina audire mysteria, & Scripturarum in sacris officiis eloquia s mox in mille opinionum monstra trahetur fidelium vulgus, quisque Scripturarum interpretationem eX- cogitabit ingenio suo conformem, parvi pendet majorum iac Patrum explicationem , nec non ipsam aliquando Eccle-sae vocem, si serte a privato clerebro dissentiet: nova in

dies exsurgent litigia populari obnoxia inscitiae , &- judicio, ac nullum sibi statuens frenum vulgi licentia, in nova semsim labetur deliria, in quae Lutherani , Calvinistae, Anabaa, ptistae , Sociniani, intakeri, aliique fanatici ex non dissim, ii abusu deciderunt, & jam decidunt non facile numeranda aliarum se harum frusta , quae in dies ab hujusmodi coetibus prodire accipimus ; & ut inter Catholicos prodeant

nihil magis ab Haereticorum turba exoptatur. Noverunt se, licet nihil esse , quod facilius dissidia gnignere, atque a vera fide retrahere possit, quam male intellectus Scriptura. rum sensus r hinc virulenta doctrina duplicem tentarunt

aperire viam , quae ad sinistram Scripturae interpretationem

172쪽

duceret , doestioribus unam, indoctis alteram, & ineautis Primis dixerunt in exquirendo, & statuendo Litterarum s crarum sensu non esse vocem Ecclesiae auscultandam , sed privato cujusvis ingenio, uti ratio in consilium adhibita per uaserit, dimetiendam esse divini verbi interpretationem scumque nonnullis absonum videretur in re tanti momenti judicem, & conciliarium agere humanam rationemo errori

saepe obnoxiam, ad latebras privati spiritus confugerunt, quo divinitus ogganiunt duci singulos Christianos, ut possint de germana Scripturarum mente judicare. Quae doctrina eo ins niae tandem adduxit multos , ut divinum spiritum in omni.hus sibi adesse persuadeant, & omnia ex interno ejus impulis su edoceri , ac operari effutiant. Quam vero sapiat temeriritatem , & impudentiam haec via cognoscendi divini verbi

sensum , & prudens quisque rerum judex videt, & jamdudum apertum fecerunt in sitis libris Catholicae fidei vindices. Altera, seu indoctis via ea est, de qua hic habetur serano Non rationis usu, non privatis spiritκs commento via derunt opus esse, ut vulgus male accipiat Scripturae seu sum erudes populos malis interpretaturos Scripturam, si lingua n ta ipsam percurrerent, pro certo habuerunt. Nihil ideo imetentatum fuit, ut latius serperet hoc virus. Hac collimant Vernaculae tot divini Libri editiones, ab hominibus haereticis concinnatae r huc sparsi per Septemtrionales oras, aliasque haris

xetiea labe insectas plagas libelli vel mulierculis pervii, ubi officium divinum , ω omnes publicae preces vulgari lingua

Continentur : huc personatus Zelus exigendi populorum ex

publicis precibus instructionem r huc in Ecclesiam iactata convitia , & conflatam apud incautos invidiam , qudd tam to fructu a matre priventur filii, & aliae a Lutheranis, CaI-vinistis, & nunc tempori, a Iansentano grege per Galliam& Belgium prodii, querimoniae , ubi perinde ac aliis hae-

Taeticorum locis eadem manu , quae malleum, aratrum, &collus tractat , teritur libellus, qui turgeat Missae ordine adextris latina , a sinistris lingua communi expressus. Quin eo usque progressi sunt in Hollandia , ubi impii nε pro arbitrio Ecclesiam suam reformant, ut ad praxim deduxerint officium divvaum in Ecclesiis vernacula celebrare lingua ἐρ ubi vero

173쪽

Commentarias Historieo Theologicur. I s et Principum auctoritas a nova praxi introducenda illos deterruit, subdolE rumorem spargere non esse populum defraudandum notitia Ecclesiasticarum precum e aequum esse omnibus ia-

notescere, quid pro ipsis Ecclesia, quid ipsi cum Ecclesia a Deo postulent. Sic inter reliquos loquitur totius Ian senisticae seia Antesignanus Paschasius Quesnel in suo opere, cui titulus est. Cinquieme memoire pour servis a sexamen de u Congituriondis Pape cte. Dicendi sunt simplicer Meler laudibur , orationibus , di Saeri io missae per dispostionem cordis , ct applieationem mentis sie se jungere.AEquum est ut intelligant ii, quid mater faciat,

ct postulaetpro ipsi , ct quid ipse eum illa faciant , ct postulent .

Interim verb non est nobis distendum in re, quae disse,plinam spectat, quemadmodum ab Ecclesiae exordiis fuerat omnibus, ita posse remporibus nostris dari quibusdana ex magno Religionis, atque animarum commodo divina ossicia vernacula lingua celebrare. Immo,& si scripta lege caveatur, ne

divinorum Ossiciorum cursus communis manus terat, materno

redditos sermoni,fateamur ad Episcopos eam spectare Provinciam,ut locorum, temporum , hominumque circumstantiis in examen deductis, permittatur hos in vernaculam linguam translatos legere . Neque enim huiusmodi lectio,quasi aliquid ex se malum est, sive ut tale,siit unquam ab Ecclesia prolcri. pia , quomodo Haeretici bIaterant. Novit Ecclesia vera κ uti mater dire stas Deo laudes, ac preces unas easdemque esse vel Hebram, vel Graeco, vel Latino, aut alio quocumque sermo. ne peragantur, & perinde Deo nostras audiri petitiones, peris inde iplius bonitatem, sapientiam M. laudari, ideoque publicos orationum Conventus non indignabatur ab ipsius incunabulis vulgi lingua celebrari s nec indignatur hodie dum id esse aliquarum nationum moribus comparatum. Verum ubi multorum lapsu didicit pia mater non omnibus expedire, ut istiusmodi preces in communem linguam translatae legantuta opportunum infirmae hominum convitioni adhibuit remedium, cavens ne passim prae omnium manibus ipsae sint: si quando vero adeo non obsit, ut citius prosit, has in vernaculum sera monem versas lectitare 3 tum sacrorum Antistitum prudentiae atque operis est concedere,ut legantur,utque vel ipsis typis ita vulgentur. In causa vero illud in primis post Lutheri,& Calvini

174쪽

Ma resim potuit esse, quod cum isti ab oreo excitati homines

eorumque ministri apud incautum vulgus eructarint, uti Lutherus in libello de abroganda missar, soleantque eructa re Mi sae officiique preces mille erroribus apud Romanos se tere, rationi sitit consonum , aut populum instruere haec procul esse a nobis, ipsa Canonis, & divini ossicii verba explananiado , quod Moguntina, Coloniensis, Parisiensis, & Tridem

tina Synodus decretis suis statuerunt, dum a Parochis, in missa leguntur, saeramenta, praecepta Decalogi , articulos eaelara voce , ct intelligibili ac versis maternis populo annum tiare mandarunt i aut si ipsa non lassiciat instriictio , Codices ipsos vernacula lingua exhibere iis , qui ab Haereticorum

agmine ad nos convolant , unde noverint iactatos impietatis errores nonnisi ministrorum Protestantium convitia esse, atque commenta. Hinc Saeculo XVI.intereunte, Lotaringius,& Guisius Cardinales , in Remensi , cui praeerant Antistites , Dioecesi Gallich vulgarunt ordinarium Missid& subinde idem concilii placuit aliis Gallicanis Praesulibus , quorum singuli sitas Diceceses Gallicano Mis..

sali noluerunt destitutas , utpote quas non exiguo Pr testantium numero comperiebant refertas . Quod si annoer66o. Decreto speciali Alex. VII. sub excommunicationis poena voluit proscriptam ex Motu proprio , atque ex cena scientia impresionem , uectionem , atque retentionem Missalis in Gaulicam linguam translati: eodemque anno Card. MaZZarinus pro virili elaborarit, ut a Parisiensi conventu idem Missale proscriberetur et haec tamen a proposito Gallicanos Antistites non revocarunt; quin, illaesa tamen ex juris ordine Pontificia auctoritate,novos non vulgarent in dies Gallica lingua Missae, atque ossiciorum cursus, ut ex editionibus anni I 573. I 676. 168 I. I 68s. & sequentibus constat. i

175쪽

CAPUT XI.

Asenantur tempora, queis fiuvia horae sua debent exordia . Qua hora diei haberetur olim singularum eantus . Diebus ferialibus 2 scturnum inficium circa mediam noctem , festis vero tribus intervaVis decantatum esse tamquam probabilius asseritur . Mos vetus inaequalibus boris noctem diemque dimetiendi Demeae aestate, unde pluribus boris nomen ascitum est. Quaedam de recentiori indulgentia.

CAnonici ossicii originem Apostolicae institiationi acceptam

serri debere diximus Cap. III. cum circa ejusdem initia versabatur oratio . Hic singularum horarum, prout hodiernae congruunt recitationi , investiganda sunt primordia rneque enim omnem horarum numerum, vel ordinem modo ab ncclesia celebratum, Si praescriptum,Apostolis pariter suisse in publica oratione usitatum, tueri posse huc usque alicui visum est , sed progressu temporis quaedam addita , quaedam mut ea , quaedam meliori ordine a succetaribus Apostolorum coli. stituta fuisse omnes fatemur. : adhaerente tamen omni sarculo

Ecclesia primaevae institutioni, atque,ut ita loquar, essentiali formae , quam ab Apostolis hauserat palam Dei gloriam per Ηymnos, Sc Psalmos reserendi. A Matutino exordiamur , seu melius ab oratione Nocturna , & Vigiliis . Quod spectat ad institutionem, audiendi sunt duo Ecclesiae lumina Athanasius, & Basilius ille l. de Virg. Media nocte , inquit, excitaberit , ct Hymnis celebrabis

Dominum Deum tuum : ea enim hora servexit a mortuis Dominus Deus tuus , ct patrem suum omnis celebraυit, atque ideo nobis tu unxit , ut eadem hora Hymnos Deo diceremus. Basil. vero Regul. Interrog. 37. De tempore media noritis , quod id adorationem

necessarium si, traditum est nolis a Paulo , ct Sila in Aetii seriptum est enim sic: Circiter autem mediam noctem Paulus ct Sisa laudabant Deum : &. sane juxta divinam institutionem

Marc. I 3. Dod autem vobis dico, omnibus dico,vigilate. Quoad formam vero attinet: Annalium author ad annum Chri-

V sti

176쪽

sti 1 . imaginem sibi visus est hujus precationis deprehendere in primis illis Christianorum conventibus a Paulo I. ad

Corinth. I . commemoratis : Cum eo enitis,unusquisque vestrum

Psalmum halet, Adtrinam halet , Apoealypsim habet, interprotationem habet , omnia ad aedificationenisant. Ad quae Apostoli verba haec scribit Baronius . Si attentius inspexerimi 1, planetat instemus , quod ad formam spectat, eadem in matutino osse onune peragi , aeque stolim in tuo . Pergit deinde idem author

singulas eorum conventuum partes nostris componere, &in

Psalmis initium , in doctrina Le stiones veteris testamenti , In Apocalypsi Lectiones , quae aliquando ab eodem libro depromuntur Γ quamvis per eam Responsoria , & Hymnos indicari a quibusdam defendatur J in lingua Evangelium, tanisdem in interpretatione Homilias Sanci orum Patrum adum. brari censet. At longe nimis, &obscurE, ut, multis interiis ectis, cum Chrysostomo ipse Baronius satetur: Sunt haeepotius imago quadam , ac Ignum antiqua illius Apostolicae institutionis , quam res ipsa in omnibus omnino tui simiais . Propiorem a n stra matutini sermam reperire est apud Patres, Apostolorum aetatem subsequutos, Psalmis enim , Hymnis, & Lectionibus nocturna ossicia celebrasse suorum temporum fideles scribit Author Saeculi II. Tertuli. l. de Anima c. o. ubi feminae, quae

ad Montanum desecerat, revelationes exponendo, accurath describit , quidquid in solemni ossicio peragebatur . Prout , inquit, Scriptuira leguntur , aut Psalmi eanuntur , aut ad Iocutiones proferuntων , aut petitiones delegantur . Quod si contendat aliquis de Missa, non de publicis horarum precibus hic agere Tertullianum , profecto eadem eXceptione non re-sellet Epiphanii, & Basilii testimonia , qui a tem Psalmis. orationibus , ac Lectionibus constasse hanc ossicii partem aLfirmant. Matutina preces vidue celebrantur. Magna ex parte in decantandis Psalmis , perpetuis orationibus, ae Sacrarum I it

rarum Demonisus exercentur: ita Epiph. Exposit. fidei Cath. c. 23. Simillimam nostris Vigiliarum sermam habuisse anti. quos Monachos colligitur pariter a Cassiano c. 8. l. 3. de Psalm . modo: Eas, inquit, Vtilias tripartitis distinguunt o eris : nam eum stantes Antiphonas tres concinuerunt humi post haec , vel humillimi sedilus infidentes, tre3 Psalmos , -o mo m

177쪽

Commenta ius Historico-Theoogisus. Is lante, respondent, e his sub eadem qui te resdentibus , ternas ad iselant Lectiones. Laudum , quibus verilis ab earum recitationis tempore , matutini ossicii nomen debetur , originem ab aevo Cypriani ducendam esse non obscurE innuunt, quae S. D. de orat. Dom. scribit. Nolis Fratres dilectissimi 'aeter horas antiquitus obseravatas orandi , nunc st spatia, ct sacramenta ereverunt 3 nam ct mane orandum est , iu ResurreEtio Domini matutina oratione celebretur . Cum igitur ex prima institutione laudes initio aurorae fuerint in Ecclesiis decantatae, qua hora Dominicam Resurrectionem contigisse fuit semper Ecclesiae persuasum ex consensu D. Marci c. I V. s. Augustini, Eusebii, Hieronymi , Prosperi , aliorumque passim Scriptorum s exploratum fit ibi de origine laudum disserere Cyprianum . Contendere non immerito quis posset antiquiorem Cypriano esse hanc

Ecclesiastici ossicii partem, & jam primo Gulo fidelibus usi.

tatam, cum de ea loquatur D. Clem. l. 8. c. 3 . Constitutionum Apostolicarum: Precationes facite mane,Tertia,Sexta, .na , Hespere ct c. Equidem utroque pede in hanc sententiam descenderem, nisi vacillaret fides Clementem verum esse authorem operis Constitutionum Apostolicarum s & si certum e set ab Apostolis prodiisse eas , quae sub Apostolorum nomine inscribuntur, Constitutiones : at cum communiter tantam antiquitatem ab Apostolicis his statutis, ac Canonibus ablegent recentiores , mihique testatissimum fiat Cypriani, immo Augustini aetate posteriorem esse laetum ex eo, qubd neque Cyprianus ex his Constitutionibus ullum asciverit fulcimen. tum a se propugnatae de invaliditate Baptismatis, ab haere- ticis collati, sententiae,quod tamen in his decernitur invalidum,& c. s. & 46. Apostolorum , neque Aug. ullum ab Apostolis agnoverit circa hoc l. s. de Baptis. c. ao. scriptum praxe-ptum. Ilaec consuetudo eredenda est , scut multa,qua misersa tenet Eeclem , ct ob hoe ab Apostolis rectepraecepta ereduntur,quamvis scripta non reperiantur, contra sensum 6. ex his Apostolorum canonibus, quos Augustino , Cypriano, Aggripino , aliisque octuaginta Episcopis Africae , nec non Iconii, ac bnadis Conciliis nunquam praesumendum est suisse ignotos, H V

re effluxissent ab Apostolorum aetate; sequitur nihil esse, quod V 2 ab

178쪽

ab his vindicemus initium divinarum Laudum institutionis, quarum sormam observat Cassianus nostrae sere similem in Psal. mis , quos stib finem Nocturni officii decantare solebant veteres Monaclii Orientis, cum ad primam lucem protrahebatur

Vigiliarum cantus.

Ex citatis Apostolicarum Constitutionum verbis sunt, qui opinantur Primam designari, sed neque hujusmodi hora tantam sapit in Ecclesia antiquitatem: illorum enim semper animo mihi insedit opinio , qui tempore Cassiani excogit tam tuentur publicam hanc orandi partem, ut ipse mei Caias anus ait thor est l. 3. In stit. c. Novum hoc pensum diurnis precibus superaddeirili ea adducitur causa. Indiligebat tum

aetatis Monastica disciplina, ut quid temporis spatium post

decantatas laudes somno darent Monachi : hac indulgentia tamen abutebantur nonnulli', quietem ad horam tertiam proin trahentes , cum praesertim longum suerat noctis officium: qua de re . Ad seniores detata quereti , decretum est ab eis diutino tractatu, ut, exoriente Sole, imposterum simul omnes convenirent,

nee discederent, nisi Psalmis di Orationibus celebratis, in quo consistebat prima haec orationis hora, sorma a nostra parvum discrepante. Sic obviam itum est ingruenti prolixioris somni abusui, & ex peculiari monasterio , ubi hoc emersit decretum , sensim sine sensu ad alias Monachorum communita tes , inde ad totam Ecclesiam pervasit: neque enim continuti ut pote novitatem disciplinae praeseserens erectum signum , nec sectatores habuit inconsultos. Qii in neque ubique locorum ad quotidianas preces assi impia fuit oratio Primae , si ex diversis Caesarii Arelatensis scriptis aliquam liceat deducere conjecturam. In sermone siquidem r o. Augustinianar Appendicis, ubi recenset orationum tempora, ad quas hortatur, ut conveniant fideles, nec non in ReSulis, quas ad Monachos, Si ad Virgines conscripsit , ne ullum quidem de Oratione ista deprehenditur verbum: at vero in alia regula, quam

Bollandus luci dedit, Caesarius praescribit: dicendam esse Prianiam cum Psalmis sex Dominica, vel Salsa to ct majoribusfestivitatibus . Oriens ne, an occidens divinae hujus laudis pruma audierit incrementa, non satis consonant a iustorum senistentiae. Bulleati Maurinae Congregationis alumnus libro I

c. T.

179쪽

Commentar us Historico-Theologicus. III e. . orientalis Monachorum historiae Gallico idiomate coii- scriptae in Bethlemitico Coenobio, alio tamen a Hieronymbniano prodiis e novam institutionem affirmat, illudque esse addit Monasterium , quod nunc Monachi Armeni incolunt. Communiter tamen in occidente, seu in Monasteriis Galliae superadditam fuisse usitatis horam primam praetendunt alii. Utri magis vero accedant, ad rem nostram parvi interest dis quirere: interest quidem notare ex hoc dissidio assertum a nobis hirius horae initium a Monachorum disciplina magis adhuc confirmari, ut nemo est, qui non intelligat. Porro obiectar Clementis aut horitati ad fastiditim usque repetito responso juvat respondere, & dicere, quod Humbertus Cardinalis Episcopus Sylvae Candidae, Legatus Leo nis IX apud Bizantium respondit olim Nicetae Pectorato, si. bi contra Sabbati jejunium objicienti quaedam loca, ex iisdein Constitutionum Apostolicarum libris deprompta. Hoc asserore conaris ex Apocryphis libris, ct eanonibus sanctorum Paιrum pari sententia repudiatis. Tertiam , Sextam , Nonam ab ipsis Apostolis frequentatam , ipsisque fuisse solemniores orandi horas nullum dubia tandi locum reliquit Tertuli. l. de jejun. c. Io. Tamen tresistas horar , ut insigniores in rebus humanis , qtiae diem digribuunt , qua negotia distinguunt , qua publicὰ resonant: ita st solemnio- rei fuisse in rebus dAinis , quod etiam suadet Danielis argumentum , ter in Dies orantis per aliquarum horarum exequutionem , non aliarum autem , quam insigniorum exinde Apostolicarum Te tiae , Sextae, Nonae . Hine itaque , ct Patres dieam ex veteri potius usu Nonam observasse tertio orantes supremae orationis munere. Ejusdem institutionis argumentum certissimum ex Scripturis petere potueramus. Nonne Apostoli, & reliqui discrupuli erant hora tertia orantes, cum Divino spiritu fuerunt in

coelestes viros immutati Ach. a. v. I s. Nonne hora SeXta orationi indulgebat Petrus Ach. to. v. y. Nonne rursus idem Petrus ad templum ascendebat eum Ioanne hora orationis nona Aeh. 3. V. I. Ritum persolvendi has horas describit Magnus A. thanasius i. de Virgui. Tertia Srnaxim eo scier . . . . Sexta hora alsomes deprecationes eum 'almis, ploratu , ct supplication sus ..... Nona hora rursum in Hymuis, ct glorificationibus eri

180쪽

cum lacrimis , e eonfessione peccatorum tuorum Deo supplicabis, quoniam cte. In hoc horarum cursu habemus praeterea ex Cassiano de Can. diur. orat. c. I 2. Psalmorum numerum nostro haud imparem fuisse , Supra dictarum horarum solemnitates triabus Psalmis quotidie jiniuntur . Vesperarum originem ipso Cypriani aevo collocandam esse cogimur confiteri ab iisdem verbis, quae supra ex Sancto Doctore decerpsit nus ad stabilienda divinarum laudum primordia . Fratres diaeritis mi , ait, praeter horas antiquitus obseravatas orandi, nunest spatia, ct sacramenta ereverunt , nam ct mane orandum est ut Recedente item sola, ne die cessante, n cessario rursus orandum est. Nam quia Christus Iol verus, ct dies verus est, Sole a die saeculi recedente, quando oramus , ct petimus, ut super nos lux denuo veniat, Christi precamur adventum, Iucis aeternae gratiam praesiturum. Inter spatia orandi igitur , quae horis nocturnis , Tertiae, Sextae &c superaddita suo tempore suisse testatur Cyprianus, est oratio sit mino mane , &recedente sole , a fidelibus exhibenda; cumque usque a prima eius origine vesperarum hora celebraretur, vergente ad occasum Sole , unde , & illi tale nomen inditum ess , ut infra demonstrabimus; ambigendum non est de Uespera orati ne loqui in laudato loco Cyprianum . De eadem officii parte loquitur Athanasius , qui ad initia quarti saeculi floruit l. de Virgin . Si, inquit, ingrederis in templum Hodecima hora,malo rem, o Iongiorem facies Synaxim, hoc est orationem, ut plurimum enim hanc vocem pro divino officio, vel ejusdem parte usurpari ab antiquis Scriptoribus dictum est supra c. II. ut & Hieronymus ad Laetam alio Sacrificii nomine donat Vesperas: Accensaque lucerna assuescat reddere Sacrificium Hespertianum, mutuata expressione a Regio Psalte, qui Psal. 1 o. iiDdem verbis usus est ad exponendam orationem a se stib finem diei praestitam : Elevatis manuum mearum Sacrificium Uespertinum, quem sorte seqimia est Ecclesia in instituendo tali tempore id orationis genus , ut & ejusdem Prophetae sancti Dsimum aemulata est exemplum, septies in die orandi juxta illud Psal. 118. Septies in die laudem dixi tibi . Rufiniis in vitis Patrum l. 3. c. s. refert per Psalmos,& orationes absolvi solitam

hanc ossicii partem, dum loquitur de monachis in vastissima Di sitiroo by Cooste

SEARCH

MENU NAVIGATION