De divino officio commentarius historicotheologicus ... accedunt Regulae criticae, quibus Breviarii autoritas constituitur, & Germana S.S. Acta a spuriis fecernuntur. Autore d. Francisco Macchietta

발행: 1739년

분량: 315페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

211쪽

cοmnuntarius Histσrico-Theologicus . I 8 hi ine se se posset propria authoritate ab hoc penso eximere , quam inde excusationem ab hac lege privati homines praetexent Aliud tandem accedat argumentum maximi in re morali , quam versamus, momenti ductum ab authoritate cum recentiorum, tum Veterum Doctorum, ex quibus ne unus quidem

dissentit circa obligationem; & quamvis quidam, non audiendi tamen, ut Angelus,&Richardus docuerint gravi piaculo dandam non esse unius vel alterius diei per annum omissionem Clericis sacro ordine decoratis; id tamen manifesth suadet etiam his Doctoribus persuasum suisse, vera lege teneri hos

Clericos ad privatam recitationem.Paucos audiamus de hoc prata cepto differentes: D Thom. quodl. 6.q. .art. 2. Clericus ex hoei oquod est Curicus,ctpraecipue in saevis ordiaibus constitutus, tenetur dicere horas Canonicas. Cajet.Uerb. Hora Canonisae. Ad horas Ca- nouisas tenetur communiter quicumque est in sacro ordine 'constiturni , qui Ii omittit absque rationabili causa , flectat mortaliter :Sylvester ad calcem Rosae aureae casu s. Tenentur autem ad

septem horas eanonicas eurisi, qui sunt in sacris . Fagnanus Caput Preis ter de Celebratione Missarum commentariis suis illustrans: Ratione saevi ordinis Cleriei tenentur ad horas dicen- da 3. Pro pluribus adducendis, testimonium de communi metoriim hac in re sensilexhibeat P. Laimanni. q. tra R. I. C q. n. . Communis est Doctorum sententia omnes Curteos, qui in sacrii sunt confluti , I cet nullum Bene ium Eeclefasticum obtineant , ad horas eanonicas prisatim recitandas sub culpa mortali obligatos esse. Tanta vero Conciliorum , Pontificum , ac Doctorum placita, atque decreta an ea non sunt, quae non

Religiosioris mod5, sed vel libertini hominis vincant animum inconcussam sanciant privatae recitationis , quoad sacro,' ministros legem Nisi quis majorem fidem dandam putet alicui e popello inflatis buccis , erectoque supercilio authoritatem affectanti, quam totius retro antiquitatis saniori prudentium , ac Legislatorum numero , & tenebrarum magis expedire , quam veritatis auscultare magistros.

Quod autem est ad moniales, Religiosos viros non dum sacris Ordinibus initiatos, queis libertas fit a nonnuulis vacandi hoc penso extra Cliorum , eorum quoque Obligatio tam perspicua est, ut mirari subeat homines caeterum

212쪽

19o 'De divino Osseis dochissimos contrariam pro Religiosis adoptasse sententium. E. quidena si legitimε introductae consuetudini vim legis inesse

iitra omnia clamant , vel ablegandum a Regula morum hoc

principium, vel per solam professionem in Religione chorci

addictam emanare privati ossicii necessitatem fatendum ce seos tanto saeculoriim decursu invaluit istius consuetudinis vigor , & consuetudini accessit semper pia inducendae obli gationis intentio . Quod ut pateat, atrios , atque ab ipsa Origine repetenda res est. Quantum nascentis Ecclesiae intitio, & primis ejusdem saeculis probaretur Patribus hoc divinae laudis pensum tam in Laicas, quam in Clericis, satis superque supra fuimus prosecuti. Hoc autem pietatis exerincitio ubique terrarum fidelium servescente, Monasticum emersit institutum, hominum genus, quod non Laicis propter perfectionis institutum, non Clericis propter singularem vivendi rationem, atque ordinum in pluribus desectum eo sentiebat: ubi ergo primam Monachi convenere, licet perspectum haberent se minimE complecti Patrum verbis de horarum frequentia Laicos, & Clericos alloquentium, nec

communi horum consuetudini se accommodare, adesse neces-

statem,utpote qui per alia persectionem Christianam sectabantur ι nihil ominus tamen saeculari vita huic penso antea assueti, & Laicos , Clericosque non publicE, non privatim ab hoc onere cessare accipientes, rati sunt Religiosae vitae esse paria ter sacrum hoc iugum , ut Christianae legis persectius ita subire, ut publica , vel ex huius desectu privata recitatio foret ex praecipuis obligationibus eorum , qui Religioso comtui nomen darent, unde quid tale speciatim profiteri aliquieX primis Monacis , vel quid hujusmodi expresta in Regulis

prodere supervacaneum habuerunt plures ex posteriorioru in Ordinum institutoribus: & profecto nisi haec fuerit primorum Coenobitarum mens , nisi id omnibus Monasticam vi tam ab initio profitentibus persuasum suisset , non video, cur antiqui segulam continuo dederint operam propriis in cellulis recitandi eam Canonici ossicii partem, quacum aliis publicE propter domesticas occupationes defungi non potuerant, cur multi, Fratres in solitudine invisentes, evigilarent religinia, ne in itinere a recitatione horis consuetis absti

213쪽

nerent ι cur alii aliis distenti extra coenobium negotiis iisdem precibus soli vacarent, & si nullo sacro ordine sulgerene initiati, quod tamen testes locupletissimi , S: iamdudum

eruta antiquitatis monumenta prodiderunt. Rufinus enim

in vitis Patrum l. 3. c. s. de Monachis ad solitudinis incolas proficiscentibus, ait: Facto Hespere, orationes , ct Psalmos secundum eonsuetudinem eo levrrunt. Regula Magistri e 38. Matut nos vero omni tempore in via post noctuarnos explieitos , mox subsequentes coniungant. Matutina in squalEdis , in impora

tunis vel purgatis esse, vel taberna Acis .... videatur eo leri ιDe Hilarione Hieronymus ejusdem aevi, &prosessionis consors loquens, refert S. virum numquam passum, ut comites in iti.

nere cibo reficerentur, nisi huic legi secissent satis r Oremar, psallamur, reddamus Domino secium , ct se ad vineam properabitis . Mentio de hae privata recitatione habetur pariter in Achis D. Pachom ii Abbatis , erius hamditas non patissatur inisteν Diseipulos quempiam esse , qui elericatur ineis Deteretur , sunt verba Rosve id. in Vita S. Pachom ii. Mareianum solitudinis incolam convenerat solitarius pariter Avitus, simulque, priusquam tenui ientaculo alteri caritatis lege, alteri jure hospitii debito indulgerent , Nonam reeitasse fidem facie eodoretus Hist. l. 4 c. 3. Nec minus ex veteri Monialium Religione in privato officii cursu elucet haec persuasio. Virasinum Deo palam dedicatarum dilo in Ecclesia genera olim fuisse, supra diximust quaedam enim inter monasteriorum . claustra circumceptae a personis saecularibus seiunctae degebant , quaedana in aedibus paternis vitam traducebant publi cis votis , atque ecclesiasticis caeremoniis consecratae , perinde ac quae ad coenobiorum septa convolarant, ut Homit.

S. in Evang. de Amictis suis scribit Gregoriiis Μagnust thio

omnes ardore converse, uno eodemque temporesaerataesunt , subdistrictione regulari degentes in domo propria Ioelalem vitam duis e bant : at utrasque canonico huic penso privatim exsolvendo vacasse sub Religione monent gravissimi Scriptores . De commorantibus in paterna domo loquatur Hieronymus ad Demetriadem scribens: praeter Psalmorum , ct orationis ora

dinem, quod tui hora Tertia , Sexta , Nona , ad Hesperum , media nocte , ct mane semper est exercendum , Statue quot horis

214쪽

S. Scriptu ram ediscere debeas. Et ad Lartam Reddat i ii quo tidie pensum s Scripturarum soritur excerptum . . . . Assuescas ad orationes, ct Psalmos nocte consurgere, mne Hymnos eanere , Totia, Sexta , Nona hora stare in acie , quasi bella. tria christi, accensaque lucerna reddere Sacri iam Hespoliaum . Nec non ad Eustochium. Horam Tertiam , Sextam, Nonam, diluculum quoque, ct Hesperam nemo es , qui nesciat quoque nocte sis, terque sargendum . Tandem i. I. adversus Pςlag.

ignorat 'sauendum esse feminis in cubiculis suis, o atque virorum frequentia , ct congregatione turbarum. od hic minscribit Hieronymus,praescripserat, Hieronymo in vivis adhuc degente, Toletanum I. anno AOO. c. . , ubi vetatur sacris Virginibus, Viduisque in saeculari aede commorantibus, ne a quod ex professione debebant canonicum pensum, cum con- fetare, vel servo peragant : Nulla professa , veI Vidua in domo sua Antiphonas cum confessore, vel servo faciat . Atque haec, etiam aliis omissis, ea essent , ex quibus privatae recitationis praeceptum pro monasticos inhabitantibus parietes inferri posset: nam si quae extra monasterium se Deo per Religiosam professionem nuncuparant, cum Ecclesiam non adjrent, hac lege premebantur, an ab eadem suisse exemptas dicemus , quae coenobiis includebantur, quando, ne ad publicos orationis conventus accederent, irrepens obstitisset occupatio λ Nihilo tamen secius rem propria stabiliant testimonia, ex quorum multis unum, vel alterum producam . Scriptor Vitae D. Lutgardis l. 3. c. Io 3. refert Sanctimoniales, quae in eiusdem S. Virginis monasterio convivebant , non abstinuisse a recitando privatim officium, neque cum levi aliqua afficiebantur aegritudine, subdens t. c. immissa caelitus contra has supplicia tunc cessasse , cum aegrotantium in pe Currendo canonico cursu negligentia , quae suerat malorum causa , cessavit: Cum se in mae sorores, in Haletudinario manente1 , in percurrendis eanonicis precibus eorrexissent , psis illa sopita est. Antiquius suppetunt testimonium Acta Divae Euphrasiae, quorum meminero Ioannes Damascenus , Ro-suveidus, & Iacobus Goar.Haec, Regnante Theodosio, se roceperat intra Thebaidis monasterium centum , & ultra Monialium pietate frequentatum, ubi saepe cum alia moniali Julia

215쪽

commentarius iustoriso heologisus IIa privato Psalmoriim penso indulsisse Euphrasiam testantiir, quae recensuimus, Acta multae apud Recentiores authoritatis.. Qitae suit primorum Religiosi vitae Patrum persuasio, ac obligationis 1ententia, eadem apud posteriores reperies: id enim Praelatis ordinum , id Superioribus communitatum, id Iuniorum Praesectis animo insidet. Testes hic libenter apopello quotquot per terrarum orbem propagati fulgent ad Ee. Uesiae splendorent Religiosi ordines; numquid omnium mox si grave hoc onus edicere ineluctabiliter per professionem subeundum iis, quos magistri ad Religiosam disciplinam nondum professos informant Numquid sedulo invigilent Pi m Iati, secumque attente reputent , ut in gravibus aliis prae. a piis, de causa dispensationis , ubi propter infirmitatem, velo alia hujusmodi a privata recitatione vacandi rogatur facultas Numquid gravis culpae rei arcessantur a Resigiosis superioribus ii, quos aliquando deprehendunt talis consue ludinis violatores, & subinde gravibus etiam poenis eosdem subiiciant λ quod de inter Monialium claustra solemne esse neminem Iater. Hoc praeterea colligere est pluribus ex dispensationibus, ac vivae vocis oraculis per Eugen. IV. Innoc. IV. Sixtum IV. Innoc. VIII. Leonem X. Clem. VII. aliosque Pontifices M M. variis Religiosorum ordinibus impertitis, ubi per vera ha qualemcumque professum includentia, aliqua fit privatae obligationis relaxatios imo cum Eugenii IV. & Innoc. VIII. Privilegium unis patrocinetur proseisione sacratis , & solum

Moniales afficiat illud Clem. VII. jam sat intelligimus non nisi persuasissimum fuisse summis Pontificibus, ac Resigiosis

coetibus cum solemni votorum nuncupatione coniunctam esse privatae recitationis legem : ut quid enim ab aerea , non autem solida lege exemptionem vel postulassent Religiosi,

vel erogassent Pontifices M. M. Caeterum, quo loco sedeant quaedam ex recensitis Privilegiis post revocationem anni I 622. tactam a Gregorio XU. & i6s I. ab Urbano VIII. vid rint ii , quibus est haec jura vindicare. Unum, ne plura extra rem congeram , indicabo opponi ab his Privilegiorum assertoribus Gregorianae, & Urbani revocationi, videlicet abrogata a Gregorio, & Urbano ea esse , quae mere Viva. B b vo-

216쪽

mo eis erant oracula , non autem quae Vivae vocis oracula

per specialem Pontificis Bullam confirmata, scriptarum concessionum jus traxerant, ut de aliquo ex relatis Privilegiis factum constat a Greg. XIII. Pio, & Paulo V. Addo paucos etiam ex antiquis Religio e vitae institutori bus suisse, qui privatum hoc onus in suis Regulis non iniunxerint . In Regulis propriis, ac privatis orandi, atque ubvendi, quas ut ait Roseve id. p. I 6. tradidit Monachis P chom ius, hoc edicitur c. I 2. Et si in navi fuerit , veI in Μ nasterio , vel in agro , in itinere , aut in quolibet ministeria orandi, ct Psallendi tempora non praetermittet. Succiniant scrLptae a Basilio Regulae c. Io7. Si quis circa Celtariam , velCo- qu nam , mel alia huiusmodi opera occupatur est , ct non occumrsia iadesse ordini psallentium , in quoeumque Deo fuerit orationem

expuat. dissentit celeberrima Monachorum parentis regula

C. o. Fratres, qui omnnino Ionge sunt in Iabore , ct non possunt occinere hora competenti ad orationem, ct Abbas hoc perpeηdit, qaia ita est, agant ibidem Uur Dei, ubi operantur , eum timore , ct tremore divino genua flectentes. S militer qki in itine e d Tecti sunt , mon eos praetereant horae eonstituta , sed ubi possunt, agant ili , ct fervitutis pensum non negligant veddere. Hujus modi phrasi utuntur statuta Hugonis V. Abbatis Cluniacensis, dum eamdem inculcant legem recitationis iis, qui peregre a Monasterio abeunt: Univcrs ubicumque constituti, sua servitu-

is pensem non negligant reddere, maxime horarum Canonicarum.

Idem praescribunt a Caesario Arelatensi Episcopo scriptae Monachis , & Castimonialibus Regulae duae; a Columbano Abbate Hiberno tradita Monasteriis, quorum author fuerat in Italia , &Galliis statuta; a Ferreolo Ucetiae Episcopo exaraetae Constitutiones pro Ferriolacens coenobio , quod in Galliis extruxerat, de quibus,si per otium licet, consule V. CLΗolstentum Bibliothecae Vaticanae custodem in Codice Regularum.

Monachorum vestigia propitis in hoc legerunt sanctissimi,

atque de Religioso ordine optime meriti Patriarchae duo Dominicus, & nanciscus in Constitutioniblis suorum coetui pra scriptis , aquarum observantia suavissinnim inde omnium vi tutum odorem longe, lateque diffuderunt, di usque ad con

217쪽

Ommentarius Hulorko-Theologicus. Isssummationena saeculi diffundent non degeneres a sua professione Alumni , atque hoc de privata recitatione praescriptumeb usque Clericis omnibus, seu professis peculiare suit, a quo habere datum est Breviaria juxta Divum Bonav. in Regul. ut neque Laicos ipsos voluerit unquam ab aliquo orationis penso immunes eadem Regula, quae septem Canonicis limris sitffecit quotidianas preces, loco earum persolvendas: es υero dicant viginti quatuor Pater nosser pro Matutino , pro Laudibus quinque Et a Beato Dominico, uti accepimus ab ejus vita exemplo , verbisque extra Monasterium additum fuit calcar ad executionem divini pensi , quod ut & consuetis die, noctuque horis tum compleretur , satagebat. Neque hic detinebo Lectores monendo, quod vel me tacente, produnt adductarum constitutionum verba, nimirum ita digestas a Legislatoribus suisse , ut omnes indiscriminatim militiam sub earum vexillis profitentibus , complectam tu , nihil distinguentes sacris fuerint, nec ne initiati ordi.

dinibus. Id sonat in Regula Basilii, Si quis , id in Regula

Benedicti, Fratres id in Hugonis statino Univers; id tandem in Regula Francisci Clerici vox, quibus loquendi modis utitur decimus quintus canonum Poenitentialium , quos ex colimctione Gildae exhibent Editores Thesauri Anecdot. t. q. col. 8. Si mnachus exeitatur veniat post missam s hoc est post dimissos Fratres a divino officio J reeitet , qui uia Fratres cantaverunt ex ordine: de Benedictus XII. saeculo decimo quarto in sua constitutione sanxit, ut Monachi quicumque justis

distenti negotiis, chorum non adeuntes in loco congruo,

ct honesto debitis horis divinum ossisium , O suotidianum pensum

exsolverent debit eservitutis .

Quare his, aliisque adducti momentis primi subselli Theologi , Γ ne dicam tota pene Doctorum moralium classis J a

privato hoc penso non Moniales, non professos viros ex Inerunt, communi calculo improbantes oppositam sententiam,& Censurarum notas in eam non pauci regerentes. Vincentius Baronius pluribus prosecutus assertam consuetudinem vim legis obtinere in Monialibus t sic acriter invehitur in earum Patronos . Haec omnia eon Ia dico in gratiam Monta

218쪽

rando impendendum, non sit tuis Religioni fauere is loratoriis et

Sed qtiis ita temere dixerit instituta Monasteria riginum, ut cre- Iuvat tamen nullo pollice virulentae coniecturae subscribere,& quid alii scripserunt interpretari ideo scripsisse , quod sol

dant veritatis speciem apud se tradita sententia consequeretur. Facile erit nobis praeterea cognoscere , ne ipsos qii idem Laicos Ecclesiae primordiis a diurna privatae Plalmodiae loge suisse absolutos , si Patrum testimonia audire non pia gebit. Tettuli. ad UX. l. a. eXagerat selicitatem ejus matrimonii, quod, utroque conjuge christianam fidem profitente, utrumque permittebat noctu detineri inter debitas Deo laudes . Sonant inter duos Psalmi, ct Hymni, ct mutuo Provoeant, quis metius Deo suo eanet. Talia Christius videns , ct audiens gaudet. Ambros. Cum Hespera diam elaudit, io debemus per Halterium Iaadem Deo dicere , ct gloriam . Chrys. in Act. Homu a. 6. Eecum Dei mediis surgit noritibus, surge ct tu cte. Ad via νοι , ct mulieres sermo mi Li est, flecte genua, ingemisce , ora τμ Ecelesia domus ex viris, mulieribusque constituta . Si tibi AH simi , excita ct illos, ct sat modis omnibus domus noctu Seeusa Poterat ne clarilis praecipere Fidelibus Chrysostomus, ut solemni recitationi per noctem in Ecclesiis frequentari solitae, fieret satis per privatam domi , cum urgeret publicam adis

eundi impedimentum Hieronymus ad Marcell. Sudans messer. Psalmis se avocat , ct curva attendens falce vinitor ariquid Davia dicum eanis. Athan. de Virgin . Media nocte excitaberis, et Emmnis eeletrabis Dominum Deum tuum. Iam vero si haec Laicorirum erat Religio, prosecto non alia suerit eorum , qui inseriori aliquo ministerio clericalem vitam profitebantur. Quia enim eredat Patres novisse orationi matutinae, novisse vesipertinae , & nocturnae adstrictos Laicos,nullam inde agnovisse in Ecclesiasticis ministris ejusdem obligationem λ God si aliquod sit apud Patres de privata hac recitatione silentium, in causa est adamussim sectata primis Ecclesiae saeculis dbsciplina, ut ab omnibus Clericis frequentarentur Ecclesiastici orationum publicarum conventus, a quibus, non nisi uringente infirmitate , vel negotiorum mole, se subtrahebant ;neque aberant, cum peregre ab Ecclesia propria distabant seas enim adibant Ecclesiacilin Congregationes, quibus suerane per

219쪽

commentarias Iressor eo-Theologisus. Iper Formatas Litteras commendati s ex quo etiam fit frequei

liora ex veteribus Ecclesiae monumentis Occurrere exempla

eorum, qui in itinere, quam qui in urbibus privatam officii legem explerent.Clericis tamen omnibus apertam legem etiam inculcatam pro aliis multis est c. Io. Concilii IV. Toletani anno I 637. celebrati , quo privata ossicii recitatio Clericis quibusque, tanquam certissimum pensum supponitur. Ne quid ad complementum privatae recitationis desiderariri in presenti capite videatur , paucis dabo Beneficiariorum obligationem, quos etiam non sacris initiatos, certissima lege divini officii iugo subjici extra omnem dubitationis aleam constitutum est. Et si in pluribus clericis canonicae recitati nis emerserit immunitas , cum alio, quam Ecclesiasticorum Proventuum titulo, ad ordines minores elevari apertum suit ostium ι haec tamen nullo annorum spatio locum usquam obtinuit in iis, qui de Ecclesiasticis bonis erant participes rimo cum generalis omnium Ecclesiartim pro his exolevit publicae Psalmodiat, usus, inconcussa perstititit Iex privatae, id exigente ipso naturae dictamine , ut cuique rependatur , quod temporali emolumento iuste rependendum expetivit. Facit E seret hic per non interruptam aetatum, locorum-Ze seriem, in medium proferre exempla virorum Sanisti morum, qui propter qualecumque Beneficii genus ratam habentes hujusmodi necessitatem, fideliter eidem colla subie-

Cerunt : at cum res per se voluminis materia extet, lubenter

dimita exemplorum argumento, iis rem stabiliam sulcime iis, quae nulla possint tergiversatione declinari. Concilium Basileense antiqitissimi juris, sin naturalis, ut merito tuentur aliqui, Ecclesiastici tamen supponens in Clericis Ben ficiariis legem privatae recitationis sess. 2I. c. s. modum illud recitandi iisdem praescripsit. Doscumque Bene latos eum ad

horas canonicas teneantur , admonet hae Θ dur , ut Me associari , sive soli diurnum,no tumumque Uscium reve enter , verbisque distinctii peragant. Concilium Lateranense V. & XIX. inter

Generalia sess. 9. decrevit, ut praeter gravis culpae reatum, quam singulis vicibus incurrit Beneficiarius officium praete mittens , teneatur ad restitutionem fructuum provenientium

ex Beneficio tanquam injiista perceptorum, quoties post serc

220쪽

menses ab assecuto beneficio horarum negligeret recitatio. nem di m Iibet halens Penescium cum cura , vel Me rura , flintra Jex ab obtento Beneficio me ex non dixerit divinum o elum, omni cusante imperimento legitimo , Bene si fractas non faciat suos pro rata omissionis ct temporis , sed Uus tamquam insiste acceptos υel tu Fabrica Seneficii , vel in pauperum Etiemσ-His erogare teneatur. Ne occasione grassantisper Germaniam Liu heranae haeresis pessum omnino iret haec Constitutio , eam renovavit Cardinalis Campeggitis inter triginta ea quinque Reformationis capita , quae,annuentibus Principibus C

tholicae professioni addictis, vulgavit die 7 Iulii anno Isa . Ratisbonae; & severa lege injunxit Archidiaconis, ac De-

canis Ruralibus, ut sedulam intenderent curam , ne quis Beneficiariorum a peragenda privata recitatione descisceret simo stissit, ut in contumaces procederent etiam mulcta privationis Beneficii, vindicans authoritatem suae Iegi a lege,& consuetudine totius Ecclesiae: Dia, inquit, iuxta Patrum sanctisnei Bene is propter osticia dari consul erunt. Cum v xo successu temporis non modo Germanicar regiones , sed& alias fidelium Provincias occupasset abusus non restitue di ita perceptos fructus , praeteXentibus quibusdam Later

nensis statuti violatoribus excusationem a contraria consuetudine, humanae abrogante praecepta, quam dictitabant in valuisse contra Leonis X. in Lateran Conc. praecepto , cui

effugio suum etiam addiderant suffragium quidam Theol gne Scriptoress ideo Pius V. per Bullam,quae incipit Ex proximo , ablegans quamlibet a Lateranensi edicto exemptio nenr, statuit, ut lethalem culpam incurrat Beneficiarius, quoties officili in primis sex mensibus praetermiserit, nis legitimum pessimentum ipsam sintellige Beneficiarium J excusaveri grave meeatam inteli gat admississe: statuit deinde, ut elapsis sex mensibus ab assecutione Beneficii ad restitutionem etiam bonorum adstringatur pro horarum omissione Statu ut , inquit, at qui horas omnes Canonicas uno , vel pruribus Helus imyremiserit omnes Beneficii fructus , qu, illi , vel inis diebus responderit , s dis derentur, mittat , sequitur tandem Ponti sex enuia merando variam restitutionem, quae variis officii omissionibus juste respondeat; nam dimidium provenientis pro eo

SEARCH

MENU NAVIGATION