De divino officio commentarius historicotheologicus ... accedunt Regulae criticae, quibus Breviarii autoritas constituitur, & Germana S.S. Acta a spuriis fecernuntur. Autore d. Francisco Macchietta

발행: 1739년

분량: 315페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

51쪽

Commentarias Histor;co.Theologieus. Is Clerici omnes minores. Sic Clerus Constantinopolitanus conistra Nestorium Lectorum voce omnes eX minorum clero con

prehendit in Ephesino Concilio: obtegor ut hane Schaedam Episeopis Presbiteris, Diaconir , Lectoribus, nee non θ Laia eis ostendant. Iam vero quis est, qui ignoret Cantorum minnus suis e quotidie divinis interesIe officiis, nocturnos aeque,

ac Diurnos frequentare orationum conventus I publicis precibus concinendo praeesse, denique certa lege cum Epi- Icopo, & Clero canonicarum precum onus persolvere Non oportere praeter canonicos Cantores , qui suggestum ascendunt, in ex membrana Iegunt, aliquos atios canere in Ecclesia , ait Is. c

non Concilii Laodicent. Idem fuit Lectorum officium, eadem lex. Audi Aug. l. Io. Consess. c. 33. Rod de Episcopo Alexandrino Athanaso saepe mihi diisum commemini , quἰram modiso flexu votis faciebat sonare Lectorem Psalmi, ut pronuntianti vieinior esset , quam canenti. Clarius Balsa. naon , qui testatur in Orientali Ecclesia morem suisse ut Lectores in Ambone diisnasseri turas , postquam M tutinum in Ecclesiis absolvissent. Hinc si de nulli Cleric tus ordini addicti , & ad primos tantum gradus evecti Clerici tenebantur stabili lege divinorum officiorum interesse recitationi s quid de reliquis sentiendum Si haec Cantorum , 8c Lectorum erat obligatio, an non Acolythorum fuerit Exorcistarum, & Subdiaconorum , etiam cum nonindum sacris ministris Subdiaconum inseruerat inter Latinos Urbani II. decretum: nam inter Graecos his etiam temporibus Subdiaconos minoribus Clericis accenseri compe tum est.

Sed ad Laicos , de quibus secundo loco acturos diximus, festinet oratio, & ostendat his omnibus noctu, dieque im-Positum antiquitus divina agere officias ex quo simul dubium

auferetur omne de clericorum omnium obligatione: si enim laicos hoc onere gravatos constabit , nulla profecto ratione Clericos eiusdem expertes fingere licebit. De nocturnis e go primum conventibus, deinde de diurnis sermo institua- rur. Einicus Scriptor Plinius Epist. ad Trajan. fidem facie solitos Christianos omnes stato tempore ante Iutem convenires

carmenque Christo, quas Deo dicere , In vivis erat Plinius

52쪽

go De Divino Ofiis prope finem primi saeclili , quare inductum eum prima Evam gelii luce hunc morem liquet. Huc spectant Tertulliani, Athenagorae , Arnobit, Iiistini, Minutii Felicis pro noctu nis conventibus Apologiae 3 ubi impacta Christianis primi ,& secundi saeculi ab et nicis convitia diluuntur, Sc propter

hujusmodi conventus male nationem Iucifugam, ΔιeProsam vocari christianos male propter eosdem nocturnos conventus accersiiri christianam gentem promiscui incestus, ac violatae religionis demonstratur . Porro nil nisi praeconceptum in novam religionem odium poterat ad haec imponenda chrustianis et nicos urgere : non enim una simul ad orationem hoc tempore conveniendi consuetudo erat his comminiscendis; cum ipsis gentibus per quam esset familiaris, de nusquam apud auctores Et nicos ejusdem non occurrat mem

ria Hoc patet in Achille Philostrati , in Graeco Poeta a. pud Athenaeum, in pluribus sacris apud Graecos, Sc Romanos, quo nefas mulieribus accedere praeter quam sacro bonae Deae , cui ex prisco ritu, etiam si nocturno tempore celebrato , interesse mulieres , non vetitum scribit Alex. ab Alex. Geniat. l. 6. c. 7. Sed ad rem nostram redeamus . Impius divinitatis inimicus Lucianus in Philopatro sic Christianos loquentes inducit: Ad HTmnos tota noete decantandos vigilantes talia somniamus t Observatam custodum absentiam

in tenebris memorat Ammianus Marcellitatis l. 29 qu bd die festo custodes ritus Christiani in Ecclesia pernocta lant. Quarto saeculo mirum in modum propagatam viguisse In Asia, AEgypto, utraque Libia, in Palaestina, in Phaenicia, Syria , Arabia , aliisque Provinciis , quas alluit Euphrates, testis est Basilius, Epist. 63. ad Clericos Ecclesiae Neocaec e dc ea , quae jamjam subiicimus ex omnium gentium Patribus saec larem in Ecclesiis caelum inculcantibus manifesto produnt toti orbi Catholico communem hanc fuisse disciplinam. Tertullianus ad Uxor. l. 2. c. Ee n eiurnis convocationibus meis minit, iis nimirum, per quus publice in unam convocarentur

ecclesiam Christiani omnes . Hieron. ad Eustoch. de Custodia Virg. Noritibus bis , te que , ait, surgendum , ct reυolvenda , quae de Script tiris memoria ten nus , 5c ad Demetria dem enumeratis aliquot divinarum precum horis, subdit,

53쪽

Commentarias Historieo-Theologicur. II ad V speram , meria nocte , ct mane semper est exereendum , Ambrosius smul ad orandu- nobis faetendum est , se conjuniuiis precibus obseerandus Deur: de ita Psal Il8. mortim regulas subjicietis fidelibus laicis indixit, non satis esse diem a precandum , surgendum esse nocte , ct meria nocte, quia, sequitur,

ipse Dominus pernoctavit in oratione , ut te proprio ad deproeandum inυitaret exemplo. Chrys. hona. 26. in Aca: Ecclesia mim diis surgit noctibus; surge θ tu . . . Ad viros o mulieres mihi semmo est, fleete genua, ingemisce, Ora. A Caesario Arelatensi Epi scopo decretum accepinuis, ut populus ne dum publicae in te esset orationi, sed psallentem vocem Cleri cantibus instruper adderet, ne vaniloquio pateret via . Sic et tis vitae Auia thor. Vosiit vero , atque etiam compuω laicos, ct saeculares homines Psalmos , o Hymnos pro more , asta Iree , o mo utanti voce deeantare. Narrat Greg Turron. De Gloria Martyr: l. 2. aspere actum cum muliere, quod conveniente ad nocturisna ossicia populo , ipsa ad Ecelesiam non concessisset: Dum Sacrosanctis Migiliis populo I des devota eoncelerat , increpita essmulier , cur, reliquis , nocturnas excubias Deo exhibentibus , illa deesset. Haec de nocturnis. Ad diurnos conventus accedamus, quos non minus a plebe frequentandos fuisse produnt Pa. tres . A Cypriano de orat. Domin. quem silpra retulimus, docemur Fideles omnes maxime ad diurnas orandi horas obligatos esse. Mane, inquit, orandum ess, ut Resurreetis Domini matutana celebretur oratione . Basil. ep. 73. IIIustescente iam die , paritex omnes velut uno ore, ae eorde uno conse ionis Psalmum Domino ostierunt. Qilinquagesimo quinto de temp. inter plures Augustino jam adiudicatos sermones praecipitur omnibus divinorum officiorum frequentia: Ad rigilias maturiussaetite. ad Tertiam, Sextam, Nonam ante omnia eonvenite. IIussea Saredio opere sultrahat , nisi quem in mitas, aut publica utiliatas , aut forte eerta , ct grandis ecessitas tenuerit occupatum. Ambrosio degener erat a rationalis naturae praescripto, qui diem claudere non iteratis precibus passus suerit. Dis enim, ait l. y Hexam. C. I a. sensum hominis gerens non erubescat fine Psalmorum celetritate diem elauderes & in Psalm II 8. exploratam supponit & persuasam cunctis per diem orandi necessitatem, cum ad nocturnum orationis exercitium cal

54쪽

32 divino osse oear addit populo. Non satis Hi ad precandam dies, surgondum

est nocte, o media nocte . Si fidem demus Auctori vitae Caesarii Arelatensis Episcopi, quam sarcillo primo Benedictino inserit it Mabillonius, decrevit Caesarius ut non intermitacursu canerentur in Ecclesia Tertia , Sexta , Nona ἐν & a te sitam aetatem idem praescriptum ab Injuroso decessoressio testatur Gregorius Episcopus Turronensis l. Io. uc Injuriosus instituit Tertiam , Sextam H Eeeissa dici, quod modo iis Dei nomine perseυerat. Praetereo alia , quae prae manibus sunt, quaeque congerere facillimum esset , uiu vererer IN gentium ex nimia prolixitate fastidium et praeterire tamea non possum eximiam Petri Damiani Viri pietate , ac erim ditione conspicui sententiam , qui licet decimo primo si, culo floruerit, cum iam sere in desuetudinem abierat primus servor, nec quis laicorum religioni sibi dabat vacare horarum recitationi , tamen S. Vir primaevi rigoris legi subactos adhuc Laicos omnes sentiebat . Sic in Colloquio, quod Ravennae habuit cum nobili viro mentem suam aperit . Tandem ad hoc processis oratio , ut assererem eanonica septem horarum Osseia ab omnibus Christianis Melibus quotidie Deo , quas quo am servitutir pensam ribere perso i. Illud permirum videri potest, & debet remotissimos Orientis

Christianos longinquitate locorum non minus, quam Schismatici spiritus diversitate a vera fide dissitos per tot anno. rum seriem tenaciter adhaesisse antiquae primorum fidelium pietati, & tam ante, quam post abjuratum schisma primaevi rigoris vestigia, unde incidens erubescat, semper spectanda exhibuisse . Oculatus testis P. Hieronimus Dandini in suis ad montem Libanum itineribus resert plebem juxta ac presbyteros ejus regionis,nempe Maronitas semper adesse Psalmorum cantu i in Ecclesiis , & laicos canentes Sacerdotescantu suo prosequi . En ejus verba latine donata . Ossetis Canon eis plebs interest perinde ut Presbteri. Cundit una voce horas eoncinunt. Noecte media ἱngens se Pr advotat Laicorum numerus. Ac ne quis ambigat hanc praesentiam concedere insensum primorum fidelium, quibus persuasum erat id oneris Laicis cum Clericis eadem Religione esse commune s addit eruditissimus Author notarum ad hunc Iocum Dandini

55쪽

Commentariar Historico-Theologisus. hi, alio idiomate aequivallentia . Retinent etiam nune Maroni ta υeterem eonsuetudinem osscii canonici in Ecelesia canendi ,

nee aliquἰs unquam sibi obesse licere putat s ita enim Iaseis per. Dafum est , non minus ipsos teneri adesse , quam elericos . Idem alii perhibent de Cophiis , cui genti nomen accitum ab urbe Cophtoad sinum Arabicum juxta Strabonem olim starvocitant etiam Christianos AEgyptios, qliod in AErapto in xime degant . Horum igitur laici, si qua fides eorum Scriptoribus , obligantur divini ossicii recitationi eadem necessitate, qua eorum Clerici adstringuntur . Eorum scriptor quidam ait Uanslebius p. a. c. I 6. cons at aque uicos , Cori-

eosque obligari eadem necessitate recitandi cii Canoniet. Ab hac Religione nequidquam abhorrent Christiani vuIgo S. Thomae ita dicti, quod primum Evangelico lumine ab hoc Apostolo donatos sertur. Promiscue Laici, ac hujus populi Clerici una in sacris aedibus diurnas horas Chaldaea lingua persolvit ni eo animi, Vocisque habitu , ut testimonium danti. bus, qui peregre oras illas inviserunt, ne ipsis quidem nostrae professionis Monachis se se exhibeant inferiores .

Monaebοι ab initio semper borarum canonicarum preces frequentasse pluribus suadetur . Iuris Psalmodia solemnis fuit multis Galliae , aenae, Sabaudiae Caenobiis. Neque Virgines Deo sacr/e unqzam M hoc onere fuerunt immunes vel in paternis aedibus, vel in publico cοηventu solamnem emiserint professionem .

NIhil est quod ad exactam trutinam monastici instituti pris

mordia hic revocemus 3 vel cum reddita per Constantinum Ecclesiae pace illuxerit orbi Catholico id Angelicae in terris vitae genus s vel serentibus adhuc Tyrannorum perstacutionibus inter impervia solitii dinum delituerint Monasticae prosessionis incunabula Alterius instituti labor sit hoc invenire. Versant hanc quaest . acri inter se litigio dissidentes recenti rum calamir versavit olim & Bethlemiticus Doctor , nec E altio.

56쪽

Antonii aevo . Inter multos saepe dubitatum est , sic in Palli vita , a quo potis imum Monachorum eremur halitari explasis Alii ; in qua opinione vulgus omne consentit , sis runt Anton um hujus propositi eaput fuisse , quod ex parte v xum est . Qiiod in hoc capite demonstranduin suscipimus est

. cum monasteriorum origine si imit bc communem horarum

canonicarum usum sua traxisse inter Μonachos primordia in ec usquam es floruisse Monachorum caenobia, in quae primitus non invaluerit commune Psalmodiae exercitium. Possem hane veritatem ex presenti Monasticae disciplinae nodima suadere , apud quos & si plura primaevae observantiae ab leverint exercitia , illud communiter orandi tamen ab omni tepore quolibet iaculo superfuit immune : imo decrescentibus aliis , chori frequentia adeo crevit praesertim a non a d.

modum elapsis sarculis, ut quam plures sancti viri superhoe conquesti siner & iam Venerabilis Pollio sub finem l. 3. non

modicum in protrat has orandi horas invehebatur, veluti albquam regularis observantiae afferentes enervationem. Possem

pariter idem illustrare sigillatim recensendo monasteria, diversaeque prosessionis Monachos, in quibus per non interruptam iaculorum seriem floruit a majoribus accepta haec praxis, sed hoc omittere satius est, longum quippe nimis esset hoc agere, & satis apertum fit in testimonium accersenti Monasticam historiam .

Neque hic repetendum Chori frequentiam ita Religiosae

Prosemonis peculiarem esse,ut non modo Monachis, sed Sc reli. quorum ordinum alumnis sectandam esse decreverint sanctissami novorum carium in Ecclesia Institutores. Consiuite regulas omnes , & praxim quorumcumque Mendicantium Religios

rum,atque Regrularium clericorum, vix unus, aut alter occurret

ordo , qui huic penso sanctissime non fuerit, & non sit addictus. Et quidem vix prima ordinis sui jecerat Rivotorti fundamenta S. P. Franciscus 3 ab Abbate Monachorum D. Benedicti Ecclesiam S Mariae de Portiuncula dictam ex ravit, ubi , reserente Spec Vitae c. 1 F. fratres possent dicere horas suas . Patriarchae Dominico antiquissimum item hoc fuit, di in Regula ab eodem suis praescriptum nemo ambigat,

57쪽

Commentarius ustorico-Thcologicus. 33 qui maxime noverit ipsius prae scripta sitisse Augustini, quam ipse jam profitebatur, Regulam, cujus 6.&7. capite Psalm diae usiis legitur praeseraptus . Quid quod cum a publica hujus.

modi oratione de integro institutam Iesu Societatem eximeret Patriarcha Ignatius, itide procellas, de suspiciones non leves contra exoriens inititutum quam plures viri etiam doctrina , & pietate ita signes concitarunt , ac pro virili S. P. Pius V. laboravit , ut apud Societatem obtineret tandem chori frequentia , quemadmodum apud alias Religiones vigebat: quin sertur ante Pium Societati praescriptus horarum canonicarum cantus a Paulo IV. per Cardinalem Neapolitanum

anno Is 38 , & proinde in Romana, dc oli sipponensi domo

etiam divino penso modulando vacasse aliquandiu P. P., licet deinde res ad Constitutionum Societatis edicta iterum deueneritrita annuentibus P. P.M.M.& exigentibus occupationi.

bus , quas ad animarum auxilium, ad juventutis institutionem, ad miserorum levamen frequenter assumit Religiosissimum Institutum Qtiamobrem etiam huic oneri publicc obnoxios optimo jure suos noluerat S. P. Ignatius, ut liquet eX p.6.c.3.3M. His itaque omissis , Patrum testimoniis res primum fiat explorata , qui mentionem habentes de primis Monacho. rum conventibus, simul reserunt inter hos datam Psalmodia Communem operam. Constat ex vita Divi Pachom ii a Dyonisio Exiguo latine conscripta sanctissimo viro meditanti , quam circa orationem praescriberet Monachis suis regulam, apparuis Se Angelum monentem, ut ter in singulos dies duodecim Psalmorum repetitam injungeret recitationem, quod 3c prestitit . Primus autem ad persectionis culmen monachalem statum redegit Pacho inius maxime in Tabennae Thebaidis insula circa annum 3so. , eoque incolarum numero

auxit Caenobiorum frequentiam, ut Divus Hier. in Prologo in Regulam Sancti Pachom ii quinquaginta Monachorum millibus praefuisse tanquam Generalem Pachomium asserat , dissentiente tamen Palladio , qui septem duntaxat MOnachorum millia numerata suisse in Ordine Tabennae sub Pa

chomio opinatur.

Nec dissimilia habet Cassianus loquens de Monachis Τhebaidos, & aEgypti. Narrat enim Angelica visione sedatu in

58쪽

fuisse, quod inter eos suerat de Psalmorum numero exoratum dissidium, cantatis ab Angelo duodecim Psalmis , dum

officia erant auspicaturi, ut instruerentur hunc numerum caelitus divino ossicio destinari , huncque imposterum esse o servandum , ut rapse tam in nodi, rnis , quam diurnis eo noventuus , servatum ab iisdem fuisse testatur idem Cassianus

dem libri descriptam nobis exhibet servatam antiquitus in Monasteriis , consuetudinem persolvendi officii. Vigilias , inquit, tripartitis distinguunt siciis die Jantes Antiphonas 3res eoncinuerunt , humi post hae , vel humillimis sedibus infidentes tres Psalmor , uno modulante , respondent: ct his Db e dem quiete residentibus ternas adjiciunt Lectiones. Basilius in Regulis, quas pro Monachis exararat Psalmo diam inter praecipuam Monachorum operam injungit, ejusque persolvendae rationem describit, de quo ritu multis conquestis, quasi priscum adulterasset psallendi morem, respondeein Epistola ad Clericos Neocaesarenses diserte affrmans amtiquissima Monachorum AEgypti , Palaestinae , & Mesopotamiae vestigia se in hac institutione secutum . Ab aevo ergo Basilii, & multo ante in Monasteriis ossiciorum cantus frequentabatur , & subinde ipsis Monasticae vitae primordiis , eum Basilius circa medium quartum saeculum , illa initio

quarti florere caeperint. Circa annum 338. visitatis AEgypti, Asiaeque Anachor tis, in solitudinem Ponti se receperat Basilius, ubi caenobio instructo accersivit comitem Gregorium Nazianzenum, qu cum jam a studiis magna erat necessitudine conjunctus rdeinde rerum spiritualium cura a Monasterio divisus Gregorius certiorem facit Basilium de voluptate, qua assicieba. tur in obstrusis Ponti locis vacando piis Monasticae disciplinae exercitiis . Haec autem inter exercitia primum memorat Deum per Psalmos laudandi morem . Dis Psalmodias, inquit, epist. r3. , tuas , ' Vigilias dabit , ct quis diurnas verum vices , er Iabores λ ωs tignorum compotationes , ct Im. pidicinas ess arborum Qtiamvis Athanasius in vita D. Antonii primi post Paulum Monastici instituti per orbem Catholicum propagat

59쪽

Commentarius Historieo-Theologicus.

in alto praeterierit silentio ejusdein Antonii regulam, quam

deprecantibus Monachis ex Coenobio , cui nomen Nicasin , conscripsit S. Abbas, tamen Antonius regulae suit author, eaque huic a multis adjudicata , omniumque vetustissima I gitur inter veteres Monasteriorum regulas , quas D. Bene.

dictus II nianensis collegit . Illud prae reliquis Discipulorum coetui inculcat in hac Regula Antonius , ut singuli noctu

orent in suis cellulis, antequam ad communem habendam in Ecclesiiis orationem properent i monens praeterea c. 2 O. Monachorum quemque , ne petat ecclesiam , ad quam congregantuin homines, juxta alibi in eadem regula unicuique praescriptumr Saeculari nuuo modo commiscearis. Ex quibus colligitur aperte, vel ab eorum origine monachis peculiare suisse proprias habere Ecclesias, ubi Psalmodiae indulgerent . Ab Antonio vere emanasse hanc regulam suadet consensus M nachoriam AEgypti, qui ad haec usque tempora eidem adhaererere profitentur, quo authore oloriantur etiamnum

Montis Libani Solitarii divinorum ossiciorum frequentiam agnoscentes inter praecipua regulae capita a Sanct immo viro suae professionis hominibus indicta Alexander Monachus apud Baron. ad annum Christi 8s. jussu Zenonis tunc rerum summa in Oriente potientis testatur erectuin Coenobium emdem in loco, ubi sacra Apostoli Barnabar Lipsana fuerant inventa, illudque Monachis ad persolvendum Canonici officii pensum consignatum r ut qui Liana osseia in templo MonachieHebrarent , in itiis cesiis halitare possent . Ante id aetatis , nempe circa saeculi IV. dimidium , in monte Sina incoluisse proditur Anachoretas, qui per dies festos in unum prima diei hora conveniebant ad divina ossicia decantanda. Illustrius est, quam ut ulla memoria augeri possit nomen A lypii Stylitae , qui saeculo VII. sanctitare inter omnes solitarios enituit. Trium Religiosorum coetuum institutio huic debetur, quorum unus ad columnam ab Alypio procella jampridem delectam habitans cum eodem divinum cursum peta

currebat, ut testatur Bulleau l. . Hist. Monast. Orientis C.

ao. De eodem Alypio in vita S. Augendi, vulgo Augendi haec legimus: Cum titira sexagennariam aetatem sex fers men ut praediritas Pater inaequalitate corporea laboraret , sc tamen a. Diqitigoo by Corale

60쪽

nten, quod nunquam eanonico ι fiue ad horam noxam eursus dea

fisisset . A Hieronimo numeris omnibus absolutus Monachus instituitii r in Epist. ad Rhisticum, eique, ut persectionem Mon sticam assequatur, in primis praecipit S. Dcctor Psalmorum

recitatione persungi. Dicat Psalinivnia ordine tuo , in quo non dulcedo vocis, sed mentis affectus quaeritur. Porro dulcedinem vocis heic ablegat Hieronimus, non quia aliquem vocis conis centum tum temporis non obtinerent publice peracta hora. rum officia , sed quia nondum apud Monachos abierat iadesuetudinem antiquissimus ritus ut, uno psallente , caeteri silentio, & maximo menti affectu orarent: quem ritum di. ligentissumis Monasticae Disciplinae in Oriente indagator Casistantis aetate quoque sua perseverasse, nimirum saeculo Hieroni miniano stibsequenti, prodit c.7. citati jam l. 2. de ea.

Divinae Psalmodiae in privatis oratoriis sedulo incubuisse monachos sui temporis fidem iacit Pontius Paulinus Nolanus Episcopiis , qui labente saeculo quarto claruit, in epist. ad Victo. Rhotoniagensem Episcopum . Ubi, inquit , quotidiano sapienter psallentium per Monasseria secreto concentu , castis mis o iam tuarum, di eordibus deis iantitur, vocibus, &sequentis saeculi Author Sidonius Apollinaris epist. 17. libri . cultu, ait, perarito Vigiliarum , quas alternante dialcedine Monachi , Cleris que Psalmicines concelebraverant , quisque in diversa sece as , presso ad Tertiam futuri, eum Sacerdotisue νes diυina facienda . Fere convenit inter Eruditos licet Aligustinus , Chryso

somus, Basilius, S: Nazianzenus Gregorius numquam monasticam emisserint professionem e t amen Omnes diuturnam

dux iste vitam inter sanctissimae solitudinis exercitia, ut Basilius , & Gregorius in remotis Ponti regionibus , Chrysostomus apud Antiochiae recestus , nec non in Africae deseristis Augustinus; atque ab omnibus pariter vel originem truxisse multa monasteria, vel suis regulis ad monasticam vitam informasse multos, qui in Oriente , atque Occidente ad tutum Religionis portum convolabant . Constat autem

Sanctos Praesules communi calculo assirmasse sbi inter so

SEARCH

MENU NAVIGATION