De divino officio commentarius historicotheologicus ... accedunt Regulae criticae, quibus Breviarii autoritas constituitur, & Germana S.S. Acta a spuriis fecernuntur. Autore d. Francisco Macchietta

발행: 1739년

분량: 315페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

81쪽

Commentarius Hystoriso heologicus. sysin , quae . tota pulchra est non sola invisibili sanctitate sed &, visibili opere, varietate externi cultus & ornetur,& semper fuerit ornata. In Mysteriis peragendis , & dispensandis 3 in incruento sacrificio offerendo, in indicendisjejunii temporibus , distribuendis poenitentiae gradibus , di bus sestis colendis, orationibus sundendis, aliisque sacro-riun Caeremoniis, varietas haec quolibet saeculo inter fideles

mirum in is dum enituit. Diversis modis olim supremum numen in externis his pietatis operibus colebatur ab occidente , diversis ab Oriente , & nunc quoque ab Orientali in caeremoniarum usu differt occidentalis Ecclesia , imo & in

hae sua occurit rituum varietas: uni etenim regioni ac Pro.

vinciae peculiaris est unus Rituum ordo, alius alii regno , ac nationi. Elegantissima est hanc in rem Augustini Epistola 86. n. 36. contra Urbicum quemdam, quem male habebat, quod jejunium Sabbati Romae observatum aliae pleraeque Ecclesiae minime amplecterentur. Sed quemadmodum spectabilem efficit Ecclesiam haec rituum diversitas, cum prudentiam servant, & decorem: ita deformitatem in Religione pariunt, cum a sanctitate & gravitate deficiunt. Et sane qui, Deus immortalis, non irrepserunt in Ecclesiam ex hoe capite abusus; quot monstra impietatis inter opera pio talis non eruperunt, . quod fidei periculum creatum non fuit ex nimia sacros ritus immutandi licentia Nota sunt , ut veteres initas faciam particularium Ecclesiarum fidem non evertentes abusus, nota, inquam, sunt, quae privata auth

ritate ausi sunt in hoc genere Gnostici , Adamitae , Cataphriges s quae Nestoriani, Donatistae , & Pauli Samosateni impii gregales 3 quae Opilitae, sectatores Apollinaris , &Armenis quae Eunomitis & ..... Sed nimius estem, si cum stas percurrere vellem sectas , dc, quid singulae in Sacros rLtus peccarunt, enarrare. Illud non omittendum invigilasse semper Ortodoxos Patres ut hujusmodi libertas , de audacia comprimeretur, & sacili malo, ut promptum afferretur remedium, decrevisse per frequentia Concilia , quorum est

ut fidei dogmata stabilire, ita collapsam disciplinam reparare, vel ne collabatur providere. Ex Leo I. Epist. 6a.

82쪽

3. S. P. P. Iinos in a is sngulis esse Discoporam eonvextus sterni semper ex styla ad diem tertium Kalendar Octobris Romam fraterno eonventu soriandi oecurrent . Et longe ante Leonis tempora ob eamdem causam emanavit Apostollaum decreritum 36. inter canones vulgo Apostolis adjudicatos. Bis in anno Episcoporum ceIebrato SInodum: ae pietatis inter se dogmata in disquisitionem vocanto , neque non in Ecelsis inciden. ter contradictiones dirimunto: semel quidem quarta feria Pent . cses , secundo duodee ma H perboret. , videlicet octobris , hoc enim ea vox Asiae, & Macedoniae populis sonat. Aliae sint praeterea Ieges , que noxios ritus cohibeant non modo , sed in re nostra nimiae eosdem , utcumque graves , invehendi oceurant Iicentiae . Concilium Epaonense anni statuit can. 27. ne Dioeceses subditorum Antistituita quid disserant a Metropolitana in divinis peragendis ossiciis . Ad Iebranda Hvina emia ordinem , quem Metropolitani teMnt , μευ ne aler eorum osservare debebunt. Braccarense II. annos ε 3. edixit Episcopis , ut Dioecesim invisentes distutiant cimr cor , quomodo Baptismi ordinem teneant, vel missarum , valiter quaeeumque incia in Eceissa peragantur , & can. 2. ejusdem Concilii r Pueuit omnibus communi consensu ut . 1 ,

atque idem Asialendi ordo in Matutinis , vel Hespertinis ossetis

teneatur, er non diversa , ae privata. Gallicana Ecclesia in idem studium iiκumbens statuit in Synodo Venetica, ut Hi Provinetam Saevortim ordo, O nauendi una fit eonsuetudo ... ne volata ossematisne in aliquo devotio nostra discrepare via deatuν . Concilio Toletano IV. quo ex universa Hispania ,& vicinia Galliae Narbonensis convenerunt supra sexaginta Episcopi , caurum suit, ut per omnes Provincias , totumque Gothicum Dominium una vigeret ossiciorum consonam etia: Unus ordo orandi, atque psallendi nobis ster omnem Hispaniam , atque Galliam osse eiuν: anus modu3 in Missarum δε- ώmnitatitur , -as in matutinis , vespe tini rue ossetis ; nee ae versa si ulla in nobis Eetlefiagiea consuetudo , qui in una sacontinemum , ct regno . me enim o antiqui eanones decreverant,

mi una suaeque Provinciis o psallendi, ct ministrandi patrem

consuetussinem contineat. Iam vero ex his Conciliorum decretis duo sunt, quae colligere manifeste liceat. Primum invari

luisse

83쪽

commentarius restorie Theologieus. 6rluisse eo tempore discrimen aliquod Psallendi officii unam inter& aliam ejusdem Provinciae Dioecesim , quod enim corrigendum lex decernit , iam irrepsisse serE semper suppontitur. Alterum est vere existens antiqua rituum discrepantia unius ab alia Provincia, de regno, aliter non quaedam Pr vinciae , sed totus orbis Catholicus in unum ritum concessisset, nec canones antiqui deeravissent, ut unaquaeque Prinineia saltem psallendi parem eontineret eonsuetudinem .

Mirari subibit alicui sorte, & scrutabitur , eecur EccIesia divelsitatem officii tolerarie in diversis Provincijs, eamdem

non permiserit in eadem Provincia Nonne Deus aeque e litur uno, ac alio ritu, dummodo prudentia, gravitas, &sanctitas in unoquoque servetur Nonne certum est ex

cto in sacris riribus decori, fideiqne puritati nihil obesse s Iam locorum distinctionem, unde diverso hoc modo se colia gente sua indignetur Deus, quando interna charitate ad diversos ritus seratur populus p Ita prosecto dicendum primo aspei, videtur s at rem intimius pervadenti, & externum Ecclesiae regimen, fideique sinceritatem, quae ex mutua populorum communione non parvum roboris accipit in consilium adhibenti, aliter discurrendum esse videbitur,li hebitque exploratam causam , quae ad hujusmodi decretum impulit Concilia . Enimvero non adeo certum est primo a locorum diversitate oriri non posse , unde villescat ritus, Dialibi usitatus , nihil haberet honestati externi cultus disi num. In una enim Provincia interdum majestatem audit , quod in alia contemptum, ita serente incolarum sensu, a uorum moribus non raro suboriuntur rationes, quae dive

am in saetis disciplinam poscant: sic, ut de pluribus taceam, Iaponiae incolis albus color tristitiae , niger gaudii in ditium

est: Sinensibus honor ducitur , atque alienae existimationis protestatio caput obvio homini tegere, contra vero apud Europeos Caput in occursu alterius aperire idem est honoris inditium. Hinc ea ratio effluxit, quari mos obtinuerit apud Sinenses sacrum agere capite operto , atque in eumdem ritum inclinarit Pauli U. licentiar penes alios fideles autem sacra Operari aperto capite ritus invaluerit, aliterque agere

distri M inhibuerint Pontifices Maximi , & Sacrae Congre

gavi

84쪽

sticarii in verae causae habendae sitnt cum omnes Episcopi

unius Provinciae in unum veluti corpus coalescant, quorum caput representat Metropolita , aequuin est ut in eumdein r, tum, quo caput, & memora consentiant. Pariter cum omnibus eadem sint adeunda Concilia, simul omnes divinis debeant interesse officiis , simul sacra solemnia celebrare s iam patet haec omnia non nisi gravi incommodo posse praestari, si iuuinquisque peculiarem habeat canendi , & celebrandi ritum

Praeterea, urgente frequentius honesta causa , ut unius dice-cesis Sacerdos ad vicinam ejusdem Provinciae, quam alienae

proficiscatur dioecesim, iam populorum admirationes, &scandalum vereri par fuisset, si qui in xuna Ecclesia pluribus sinpe adstitissent sacerdotibus vario inter se ritu celebrantibus. Clerici quoque alio a patria migrantes convenire cum reliquis , ut vetus serebat consuetudo , ad publicas preces vix potuissent, aliam nan sciscentes orandi sermam ab ea, quam in sua Ecclesia frequenrare assueverant . Accedit Ecclesias Propinquas facile mutua ope, & societate vicinorum minuurorum primis potissimum saeculis indiguisse: cum confusio. ne autem ab Ecclesiis vicinarum Dioecesum accersiti fuissent Sacerdotes ad sacrorum ministeria, si a Sacerdotibus alieni ritus haec debuissent exposci . Tandem res infiniti fuisset laboris Provinciali Synodo discutere variarum Ecclefiarum ritus, Propter quod congreganda erant haec Concilia , examini subjicere eorum rationem ; videre num quid rectis moribus, divinae revelationi, majorum Traditionibus repugnans colimplecterentur, vel alia id genus , quae concordiam in fidei negotio tollerent , vel Schismati, & dissentionibus aperirent

ostium ἀ

Enumeratis causis, quare Ecclesia uniformes voluerit unius Provinciae clericos in rituum observantia , assiane videtur causas pariter enumerare, ex quibus in tanta fidei unitate lacum habere potuerit in diversis locis tanta rituum varietas. Innoc. hujus nominis I. potiorem hi jus rei causam resere

scribens ad Decentium Episcopum Eugubinum . Si, inquit, Statuta Ecclesiast ea, ut sunt ab Apostolis iradita, interra vellent servare Dύmini sacerdotes , nasia Hierstas , naua varieta h - . Digitir es by COOste

85쪽

levetuis , sed dum unusquisque non,' quod traditum es , sed quod iali υἰsum fuerit, hoc aestimat esse tenendum,inde disresarn diveris, locis, vel Ecclesis aut teneri, aut celetrini videntur. Eodem collimat Socratis narratio et Causa, ct auctores istiusmodydiserepanita fuerunt Episcopi , qui variis temporibur Eceissa praerant,& Sozomenus I. 7. c. I9. Multas tonsuetudinespre flagos, ae victis repere a 3, quas ob reveremiam vel eorum, qui eas introdux

νunt, via eorum, qui istis saeresseruntρυυarieari tolleranduim non putant qui his innutriti sunt. At nimiae id quidem , non tamen cujuslibet diversitatis causa sitit. Dissileri enim non possumus, quin ab Apostolis variae derivarint rituum instituti

nes, divisis siquidem inter Christi Discipulos ad Evangesti

praedicationem mundi Provinciis , mutuo eos contulisse legimus de unitate fidei proponendae iis, quos vocaturi erant ad Evangelicum jugum , at nusquam certum suppetit monuis mentum idem praestitisse circa alia , quae ad Disciplinam spectabant. Quare unusquisque, vel prout varia sunt hominum ingenia, variam divini cultus formam tradidit genti. hus ad . novam fidem conversis, atque eam , quae suo genio majoris pietatis speciem praeserret, & Religionis , vel ritus disposuit eos , qui magis essent accommodati ad mores rogionum , & populorum , quos nova fide imbuerant . Adigumento' land nobis vetustissima , quae ab ipsis Ecelesiae incunabulis obtinere coepit in diverus locis consuetudo pedi agendi sacra ritu diverso , consuetudo quidem Apostolicae reserenda institutioni: neque enim ea invalere potuisset, si aliquod extitisset de unitate rituum Christi, vel commune Apostoloriam praeceptum: neque Apostolus propriae reservas.set dispositioni eorum institutionem, cum ad Corinth I. c.

I r. scribens Catera, inquit , eum venoo insponam. Argumenisto est pariter ea rituum varietas, sub quibus dispolitae leguntur Liturgiae Perri, Matthei, Marci, Iacobi, Barnabae, Clementis, &Dyonisii genuinus horum authorum stetus, ut pluribus, spurius , ut aliis, at vetustissimus omnibus, de ab Authotabiis primorum saeculorum proficiscens , qui discrepantiam tantam non assi xissent Apostolis , & Apostoloraim coaevis , nisi persuasum tunc suisset in Ecclesia hane diversi. atem Apostolis probatam suisse . Item aliter de sesto Pascha.

86쪽

tis celebrando occidentales institutos a Petro, & Paulo saliter a Ioanne orientales exploratum est. Ipsae, quae Apostolis, etiam Apostolorum succetaribus nullo

arctatis praecepto , causae suerunt varios in suas Ecclesias imtroducendi ritus et praecipua tamen repetenda est a diversis diversarum nationum moribus , atque ingeniis, quae ut Varias in rebus politicis caeremonias sectantur, ita & varios

in rebus Ecclesiasticis ritus exigunt, queis proinde expediens se accomodare visum est novis Evangelii propagatoribus, Apostolorum informatis exemplo, qui alias proponebant cadiremonias desertoribus Sinagogae, alias a gentilitate ad voram fidem confugientibus, N: ipsius maxime Petri atque Pamli, qui legalium observationum se se duces exhibuerunt sν pter Iudaeos , qui erant in tuis locis . Aist. 16. Hinc igitur es. fluxit rituum diversitas in pluribus Provinciis, & terrarum partibus, hac in re utentibus Episcopis potestate sibi relicta decernendi, quod necessitas, & prudentia ad Ecclesiae propagationem , mutuamque Charitatem postularet, salva nde, decerni; nam ut inquit rtuli. in l. de Velan. Vir n. R

gulam qMidem fidei una omnino est , sola immobilis, ct irr formalitis Hae lege fidei manente, eatera iam disciplina , ct eonversationis a istant novitatem conectionis ,

operante scilicet, ct prosciente usque in Hem, gratia Dei .

Iustam hanc causa in esse vel varios, vel novos intro. ducendi ritus novit Magnus Gregorius, atque ex ea licen

tiam fecit Augustino alteri Angliae Apostolo eos deligendi ritus pro Anglicana Ecclesia, qui sibi magis viderentur e pedire ad fovendam illorum populorum conversionem , & stabilitatem in fide. Nota est Gregorii pro hoc facto ad Amgust. Epistola . Mibi placet , inquit, ut sve in sancta Romana , Me in Galliarum , Me in qualibet Ecessa ahquid io nisti , quod plui omnipotenti Deo posse placere , sonicite eligas , ct in Anglorum Eceosa, qua adhue in Ide nova est, ingitatione praeeipua , qua de multis Eeelesiis eouigere potuisti , infundas ; non

enim pro ueis res , sed pro bonis relus Ioea a nobis amanda sunt. Propius ad rem nostram tandem accedat oratio, & indi

gitet peculiares aliquas Provincias, seu Regna , quae invicem discreparunt celebrandi ossicii Divini consuetudine .

87쪽

Prima se se nobis offert Hispania ad fidem conversa Iacobi

Apostoli praedicatione, uti constans eorum locorum traditio est. Cui ritui adhaeserint Hispaniarum Ecclesiae in ossiciorum celebratione primis fidei sarculis, temporum diuturnitas certam nobis invidit notitiam : licet si acceptae ab Hispanis Religionis exordia , nec non Innoc. I. Epist. ad Decent.& Greg. VII. ad Sanctum Regem in censum adducamus effata, uti & a 6. can. Synodi Eliberitanae statutum ad examen revocemus, a Romano ritu vix primos Hispanos disermpasse conjicere saud temere licebit . Illud extra omnem duabitationis aleam esse debet a saeculo V. novam ossiciorum rationem invaluisse apud i Hispanos, ab oriente facile prosectain, & ab Hispanis Episcopis in melicinem, ac singularem ordinem redactam . Gothici, & Mixt-Arabes novi hicce officiorum ritus nuncupati fuerunt, eo quia in illa illi serent apud Christianos populos MoZarabes, aut melius ex Decim. Hill. ibas. Mixt,Arabes dictos, qui Hispania , & vicinas regiones occupabant, & originem duxerint eo tempore, quo Iub .Gothorum ditione vivebat Hispania . Barcinio hujus officii auth6r est Isidorus Hispalensis r Baronio adhaerent reiscentiores multi Hispani sed profecto a scopo aberrantes rnam, praeterquamquod ossicium istud antiquius esse Isidoro Hispalensi, in vivis agente Saeculo dumtaxat VII. evincunt

bene multa, suppetit ab ipso Isidoro Daria cie se. testimonium, quo diserte gloriam hanc Gothici ossicii elucubrati in sta. trem suum Laeandriim rejicit. En Isidori verba: In Eces fassicis ostis non parvo elaboravit studio, in toto enim PDAtreio duplici editione orationes conscripsi, in Sacristat quoque laudibus, atque Psalmis multa dulcisone composuit. Usus Mo-zarabici ritus patuit per Regna Castellae , Arragoniae, Cataloniae , Legionis, per Galliam Narbonensem , aliasque re. iones Gothorum dominio subjectora. Ad Saeculum X. pactice obtinuit in Hispania ritus iste a mendis nonnullis, qui Arianorum iniquitate irrepserant , purgatus, Roma ipsa ain probante in Synodo coram Ioanne Pontifice congregata, ubi nihil a veritate Catholica ritum hunc dissentire definitum, at solum cautum, ut Romano more sacratissima verba, quibus incruentum perficitur Sacrificium, proferrentur, Baronio

88쪽

ad ali num Clitisti pI8. testante. Aliter tamen siibsequenti Saxulo XI. visum est R. R. P. P. Alex. II. Greg. VII., &Urb. II. Hi enim nullum non moverunt lapidem , ut abrogato Gothico , Romanus in tota Hispania admitteretur ritus sedditi infaustis avibus, reliustante semper populo , qui aegerrime ab avitis caeremoniis patitur divelli. Alex. II. rem primum aggreditur. Hic Regnante Sanctio Ranimiro per Ugonem Candidum Cardinalem in Hispanias Legatum obtinuit, ut Gothico Romanus ritus sufficeretur ita Aragoniae regno, quemadmodum in Iacetana Synodo anni Io 63. juxta Criticam Pagi, suerat decretum sub Rege Ramiro Sanctii parente. Le. gati ejusdem opera, cui adminiculum praestitit summuni Adal. moidis mulier princeps ex Francorum gente mutatio ipsa invaluit in Barcinonensi Principatu, consentientibus in publica Synodo totius ditionis Episcopis , & Abbaribus. Vix Pontificium solium conscendit Alexandri successor Greg. VII., nihil ei fuit antiquius quam ut Gothicum ossicium tota Ni L pania exularet: scriptis ergo litteris ad Sanctium Anagoniae. atque Alfionsum Castellae Reges pro virili elaboravir, ut Navatrae Ecclesiae Regio iussu Romanas preces adoptarent, in eumdemque ritum concederet Castellae regnum ς & jam voti compos faetias Gregorius Navarrae primum, tum Castebiae Eccleuis , adjuvante Constantia uxore Alphoiasi, ablega, tum vidit antiquiorem ritum. Verum anoni tota Hispania ideo Pontificiis , Regiisque votis audiit e reservatum id stualiquibus post annis Urbani II. curae , Operaeque , hoc enim in Romana Cathedra sedente, tandem ab Hispaniae moribus plane Moeta rabicus ritus abscessit, cum tamen serro, & igne periculum prius secerint populi, an superis haec abrogatio F ceret, si qua fides Rodericho Archiepiscopo Toletano I. s. de rebus Hi p. e. 26. Perhibet siquidem laudatus author singulari certamine rem prius probatam, unde a Gothico pugnans victor evasit: deinde populo tumultuante felici ab exitu adversus Regia, quae adhuc pro Ronrano urgebant, edicta, iblud utrimque pactum, ut uterque codex flammis imponereis tur ad earlitum explorandam voluntatem , sed a flammis iblaesum sit perfuisse Gothicum, Romanum vero ab igne consumptum. At vero quis cordatus tamquam historicae natrationisdem Disit jrso by Corale

89쪽

commentarἰus II Orico-Theoae cus. 6 sdem . his habebit , non potius tala quam male confictam fabel. Iam, explodet f Putas ne populum, qui praeceptis , atque miniν noli poterat sine tumultu adduci, ut a prisco ritu di. vellςretur, Ecclesiasticos viros, & Monachos, qui pro an tu quis hiscar caeremoniis retinendis supra homines decertabant; Reges ipsos , qui non sponte , sed alienis tantum hortamentis: arduam capessiverant abolendi officii Gothici provinciam,

aut, in pratconcepta sententia perseveraturos, aud in ipsam denique abrogationem concessuros, ubi talia claris, atque repctitis portentis divina accepissent de illo retinendo docuinetita λ Qiiid magis a ratione alienum, &lui manis moribus

incongruum potest aifirmari Quid ergo , sabellar Archite- num insimulabimus hominem insula dignum , cui fides onmis concedatur 3 Nequidquam : potuit enim popularibus rumoribus in errorem trahi Roderichus, vulgi sermones ad justam Historicae fidei limam non revocandor siquidem non

tamquam oculatus testis, aut tanquam certis momentis firmata haec scriptisi commendasses clarum est, cum annis Iso.

Post hos eventus Historiam suam elucubrans memoratus auctor, illis non potuerit intersuisse, neque alios scriptores a late sua vetustiores in rei confirmationem adducat, sed tantum loquentium verbis accepta posteris tradat. In totam

agitur Hispaniarum ditionem introducto Romano ritu, iam thicus ita in desuetudinem abierat, ut ejus vestigia vix licuerit assequi Cardinali Ximento saeculo XV., cum, ne tam sacrum vetustatis monumentum penitus intercideret, undique exemplaria Mozarabici ritus conquisivit, sed irrito poene labores nullum enim integrum ossiciorum omnium codicem se se in toto regno obtulit, quamobrem hinc inde dispersa colligere , deficientia de novo exarare opus fuit, ut statutis in locis Ossoleta nostra Religionis arcana instauraret eruditissimus purpuratus, quemadmodum Acta Cathedralis Toletanae aiunt. Ex quo colliges Missale, ac Breviarum Mozarabum Toletanae editionis & pretio, & raritate memorandum non consentire prorsus antiquo MoZarabum, sed partim ex illo,

partim ex recentiori Toletano ritu esse conflatum . Porro

hujusmodi ritus adhuc in Hispania sunt Monasteria quaedam, , sunt & Parochiae multae, quae vel continuo , vel statis tem-

90쪽

poribus solemnia bificia peragunt, & maxime maioris Ecelessae Toletanae Sacellum, ubi ad hunc ritum novis moribus imstaurandum vir super aethera notus Ximenius sacerdotum collegium instruxit, qui sacra officia ex Mozarabico instituto absolverent quotidie, quemadmodum hactenus observatur Caeterum horis omnibus in hoc ritu exordium a divina in

ploranda pietate notissimis verbis me , Clarisso eleison; mrae euison ducitur , post haec Pate , ct Ais: Ad Noeh. se per primus Psalmus est quinquagesimus, quem subsequuntur tres Antiphonae cum Responsoriis, sua singulis adjecta oratio ne, tum Hymnus canitur diversus pro festorum diversitate, tres psalmi, totidemque Antiphonae cum orationibus. Sed haec hactenus de ritu Mozarabico. Ad alias Ecclesias oratio

festinat.

Peculiaris officiorum Arma fuit etiam Galliae ante Pipuni, & Caroli M. tempora: Anglorum enim Apostolus Augustinus ad M. Gregorium hanc proponit quaestionem dirimendam, Cur una cum sitfris, 't Ecclesiarum eoUMeιudines diis verse Et altera eonsuetado Missarum est in Romana Ecclesa,alte a.

n Galilaram Ecclesia tenetur. Gloriantur Galli Evangelicam i cem accepisse Apostolorum aevo per Paulum, Martialem, Dyonisium Areopagitam, Lazarum, Magdalenam, Mariam, Maximinum , aliosque ab Apostolis destinatos viros, & his oris Evangelicum affulsisse lumen per aliquot ex memoratis dem niunt in Bituricensi, ac Lemovicensi Conciliis congregati Patres, innuitque anno IIo 3. Paschalis II., cum ad Petrum

Archipraesulem Aquensem scribens pallii gestandi copiam se.

cisset . Explodunt tamen multi tantam a Gallia fidei ant quitatem , ac plures II., plures III. dumtaxat Saeculo C tholicam in Galliis religionem stabilitam pertendunt, tamdemque admoduni: propagatam Saeculo V. cum Clodovaeus Rex anno 496. Christo initiatus lustralibus aquis caput subjecit. Verum ex libito alii pro hac vetustatis gloria digladientur, quam Gallis per me ad judicant tum locuples Ireis naei, Polycarpi, qui Ioannem audierat, discipuli ; nec non Tertulliani Tract. asi Iudaeor, ae cypriani testimonium, qui longe ante sua tempora Evangelium in Galliis acceptum metuoravit ι cum Eusebii Caesarienss accuratissimi Historiei

SEARCH

MENU NAVIGATION