Sancti Aureli Augustini Opera

발행: 1887년

분량: 439페이지

출처: archive.org

분류: 문학

201쪽

lib. I IT, 26-I8, 28

nam illis temporibus, antequam plenarii conellii sententia quid

in hac re Sequendum es Set totius ecclesiae consensio confirmaret, uisum est ei cum ferme octoginta coepiscopis suis Africanarum ecclesiarum omnem hominem, qui extra ecclesiae 5 catholi eae communionem baptigatus fuisset, oportere ad ecclesiam uenientem denuo baptigari. quod non recte fieri tanto uiro nimirum propterea dominus non aperuit, ut eius pia et humilitas et caritas in custodienda salubriter ecclesiae pace patesceret et non solum illius temporis christianis, sed etiam ad posteris ad medicinalem ut ita dicam notitiam signaretur. cum enim tanti meriti, tantae ecclesiae, tanti pedioris, tanti oris, tantae uirtutis episcopus aliud de baptismo arbitraretur quam orat diligentius inquisita ueritas firmatura, multique eius collegae quamuis nondum liquido manifestatum id tamen tenerent, ab quod et praeferita ecclesiae consuetudo et postea totus catholicus orbis amplexus egi, non se ille tamen a ceteris diuersa sentientibus separata communione disiunxit et hoe etiam ceteris persuadere non destitit, ut sufferrent inuicem in dile otione studentes seruare unitatem spiritus in uinculo pacis. ita enim 2d corporis manente conpage, si quid in quibusdam membris infirmabatur, ex eorum sanitate conualesceret potius quam praecisione mortificatum diligentiam nullius curationis admitteret. et si se ille separasset, quam multi Sequerenturi quantum sibi nomen inter homines facereti quam latius Cyprianistae 25 quam Donatistae uocarenturi sed non erat filius perditionis, de qualibus dietum est: deiecisti eos dum extollerentur, sed erat filius paeis ecclesiae, qui tanta cordis inluminatione

202쪽

III. De baptismo

praeditus propterea non uidit aliquid, ut per eum aliud super, eminentius uideretur. et adhuc, inquit apostoluS, Supereminentiorem uiam uobis demonstro. si linguis hominum loquar et angelorum, caritatem autem non habeam, factus sum aeramentum sonans aut Se ymbalum tinniens. minus ergo ille penetrauit, ut cerneret secretum abditum sacramenti; sed si sciret omnia sacramenta, caritatem autem non haberet, nihil esset. cum autem minus

illud perspieiens hanc tamen humiliter fideliter fortiter custodiuit, ad martyrii coronam meruit p8ruenire, ut, Si qua in eius adlueidam mentem ex humana condidione nebula inrepSerat, gloriosa serenitate fulgentis sanguinis fugaretur. non enim frustra ipse dominus Iesus Christus, cum se ipsum diceret uitem, Suos autem tamquam in uite sarmenta, praecidi dixit eos et de uite auferri fainquam inutilia sarmenta quae fructum non 15 daretis. quis est autem fructus nisi nouus ille fetus de quo item dieit: mandatum nouum do uobis, ut uos inuicem diligatis P ipsa est illa earitas, sine qua cetera nihil prosunt. dicit et apostolus: fruetus autem spiritus est caritas, gaudium, pax, longanimita S, benignitas, rebonitas, fides, mansuetudo, continentia. quae omnia incipiunt a caritate et per ceteram iuncturam quasi botrum mirabilem faciunt. nec tamen frustra idem dominus addidit: quae autem Sarmenta in me dant fructum, purgat illa pater meus ut maiorem fructum adferant, nisi 35 quia et ipsi, qui fructu praeualens caritatis, possunt tamen aliquid habere purgandum, quod incultum agricola non relinquit.

Sciens B 8 fr. autem Om. s prospiciens J II eonditione Lβs nebula inrepseratJ nebularetur L (retur deI. et S. Ser. mct alibi. irrepserat

203쪽

quod ergo ille uir sanctus de baptismo aliter sentiens quam se res habebat, quae postea perfractata et diligentissima consideratione firmata est, in catholida unitate permansit, et caritatis ubertate conpensatum est et passionis falee purgatum. 5 XVIIII. 2s. Sed ne nidear deuitandae probationis causa ista in laudem beatissimi martyris dicere, quae quidem non eius sed illius est cuius gratia talis extitit, iam de litteris eius do eumenta proferamus, quibus maxime Donatistarum ora claudantur. huius enim auctoritatem inperitis obiciunt, ut se quasito recte facere ostendant quod ad se uenientes fideles denuo baptigens, nimium miseri et nisi se corrigant a semet ipsis omnino damnati, qui hoc in tanto uiro eligunt imitari quod illi propterea non obfuit, quia in eam pacem, unde isti aberrarunt qui uiam paci S non cognouerunt, perseuerantis Sinai S u Sque 15 in finem gressibus ambulauis. est quidem quod Christi baptisma ubique sanctum e St et quamuis aput haereticos uel Seliis ma-fieos, ipsiu8 tamen haeresis uel schismatis non est, et ideo nec ad ipsam catholidam inde uenientes oportet denuo baptigari. sed tamen hoc aliud est, aliud a datholida pace deuiantes Eo et in nefariam praecisionis foueam praecipitatos rebaptigandos insuper iudicare. nam illum naeuum in candore sanctae animae caritatis ubera contegebant, hanc autem fuliginem in istorum fartarea foeditate uultus inpaestus ostentat. sed ea quae deinceps, quod ad beati Cypriani auctoritatem adtinet, tractaturi

204쪽

III. De baptismo

LIBER SECUNDUS.

I. 1. Quantum pro nobis hoe est pro pace catholica faciantea quae tamquam ex auctoritate beati Cypriani aduersus nosa parte Donati proferuntur, et quantum sint aduersus eos a quibus proferuntur, adiuuante domino demonstrare proposui. si qua ergo me respondendi nee essitas ea quae iam in aliis libris posui rursus commemorare eo egeris, quamquam id modice laetam, his qui iam illa legerunt et tenent onerosum es Se non debet, quia et ea quae instructioni sunt necessaria saepius oportet insinuare tardioribus, et cum eadem multiplieiter uarieque uersantur adque fraciantur, ipsos quoque capaciore infellegentia praeditos adiuuant et ad faeilitatem selendi et ad copiam disserendi. noui etiam quemadmodum soleat contristare lectorem, cum ab eo libro quem gerit in manibus, quando in aliquem nodum quaestionis inciderit, in alium mittitur ubi eius solutionem requiras, quem forte non habet. quapropter quaecumque in aliis libris iam diximus si necessitas praesentium quaestionum breuiter iterare conpuleris, ignoscant Scientes, ne offendantur neseientes. satius est enim offerre habenti quam differre non habentem. 2. Quid ergo isti dicunt cum ueritatis uiribus praefocantur, cui consentire nolunt Cyprianus , inquiunt, cuius fantum meritum nouimus tantamque do etrinam, cum multis coepiscopis suis sententias proprias conferentibus in constitio statuit haereticos uel schismaticos, id est omnes qui extra unius ecclesiae communionem sunt, baptismum non habere, et ideo quisquis ab eis baptigatus ad ecclesiam ueneris esse in ecclesia baptigandum .' non me terret auetoritas Cypriani, quia reficit humilitas Cypriani. magnum quidem meritum nouimus Cypriani

episeopi et martyris, sed numquid maius quam Petri apostoli et martyris P de quo idem Cyprianus in epistula ad Quintum

28 non me nonne L

205쪽

ita loquitur: nam nec Petrus, inquit, quem primum dominus elegit et super quem aedificauit eo clesiam Suam, cum Secum Paulus de circumcisione

postmodum disceptaret, uindicauit sibi aliquid

5 insolenter aut arroganter adsumpsit, ut diceret se primatum tenere et obtemperari a nouellis et posteris sibi potius oportere, nec despexit Paulum quod ecclesiae prius persecutor fuisses, sed consilium ueritatis admisit et rationi legitimae quam id Paulus uindicabat facile consensis, documentum scilicet nobis et concordiae et patientiae fribuens, ut non pertinaciter nostra amemus, sed quae aliquando a fratribus et collegis nostris utiliter et salubriter suggeruntur. si sint uera et legitima, 15 ipsa potius nostra dicamus. ecce ubi commemoras Cyprianus, quod etiam nos in seripturis sanctis didicimus, apostolum Petrum, in quo primatus apostolorum iam excellenti gratia praeminet, aliter quam ueritas postulabat de circumcisione agere solitum a posteriore apostolo Paulo essecto correctum. Si ergo potuit Petrus in aliquo non reete ingredi ad ueritatem euangelii, ita ut gentos cogeres iudaigare, quod Paulus in ea scribis epistula in qua deum festatus est non se mentiri - ait enim: quae autem scribo uobis, ecce coram deo quia non mentior et post hanc tam sanetam 25 adque ferribilem adtestationem dei narrauit haec omnia in quibus dixit: cum uidissem, quia non recte ingrediuntur ad ueritatem euangelii, dixi Petro coram omnibus: si tu cum sis Iudaeus gentiliter et non

206쪽

III. De baptismo

iudaice uiuis, quemadmodum gentes cogis iudaigare - si potuit, inquam, Petrus confra regulam ueritatis quam postea ecclesia tenuit eo gere gentes iudaigare, cur non potuit Cyprianus contra regulam ueritatis quam postea tota ecclesia tenuis cogere haereti eos uel schismaticos denuo baptigarip puto quod sine ulla sui contumelia Cyprianus episcopus Petro apostolo conparatur, quantum adtinet ad martyrii coronam . ceterum magis uereri debeo ne in Petrum contumeliosus ex-iStam . quis enim nescit illum apostolatus prinoipatum cuilibet episcopatui praeferendum sed etiamsi distat cathedrarum gratia, una e St tamen martyrum gloria, et si forte se inuicem in aliquo praecedunt corda consilentium ac pro uera fide in unitate caritatis morientium, dominus noueris, cuius oceulta et mirabili dispensatione gratiarum latro in cruce pendens Semel eum confitetur et die ipso in paradisum mittitur, Petrus dominum Sequens ter eum negat et a corona differtur: nobis hine iudicare temerarium est. verumtamen si quiSquam nunc cogas circumcidi aliquem more iudaico et sie baptigari, multo amplius detestatur hoc genus humanum quam si aliquis cogatur rebapti-Zari. quapropter eum Petrus illud faciens a Paulo posteriore corrigitur et pacis adque unitatis uinculo custoditus ad martyrium promouetur, quanto facilius et fortius, quod per uniuersae ecclesiae statuta firmatum est, uel unius episcopi auctoritati uel unius prouineiae concilio praeserendum est, cum idem

ipse Cyprianus ita dixerit quid ei uideretur, ut in pace unitatis

esse uoluerit etiam cum eis, qui de hac re diuersa sentirenti quod indicat ipsius primus sermo in eiusdem concilii quod ab istis profertur exordio. nam ita se habet.

207쪽

lib. II I, 2-2, 3

LI. August. c. Don. I. ig

208쪽

IT 8

III. De baptismo

tinitiorsi iudicimii domini nostri Iesti Christi qui tintis est

solas hctbens soleslαfεm et sim Oriendi nos in ecclesiue Suste subernetrione et ' cto, nosti O iuc undi. III. i. Nunc se, si audens, Superbae et fumidae ceruides haereticorum aduergus sanctam humilitatem huius sermonis extollant. insani Donatistae, quos ad pacem adque unitatem sanctae ecclesiae remeare adque in ea Sanari cupimus et optamus, quid ad haec dicitis P uos certe nobis obicere soletis Cypriani litteras, Cypriani sententiam, Cypriani concilium; cur auctoritatem Cypriani pro uestro schismate adsumitis et eius exemplum pro edeleSiae pace reSpuitis 2 quis autem nesciat

sanctam scripturam canonicam fam ueteris quam noui testamenti certis suis ferminis contineri eamque omnibus posterioribus episcoporum litteris ita praeponi, ut de illa omnino dubitari et dis deptari non possis, utrum uerum uel utrum rectum sit quidquid in ea scriptum esse constiterit, episeoporum autem litteras, quae post confirmatum canonem uel Scriptae sunt uel scribuntur, et per sermonem sorte sapientiorem cuiuslibet in ea re peritioris et per aliorum episcoporum grauiorem auctoritatem doctioremque prudentiam et per concilia licere reprehendi, si quid in eis forte a ueritate deuiatum est, et ipSa conellia, quae per singulas regiones uel prouincias fiunt, plenariorum conciliorum auctoritati, quae fiunt ex uniuerso orbe christiano, sine ullis ambagibus cedere ipsaque plenaria Saepe priora a posterioribus emendari, cum aliquo experimento rerum aperitur quod clausum erat et cognoscitur quod latebat, sine ullo syla sacrilegae superbiae, sine ulla inflata ceruice arro

209쪽

lib. II 2, 3- , 5

gantiae, sine ulla contentione liuidae inuidiae, cum saneta humilitate, cum pace catholica, cum caritate christiana IIII. 5. Quapropter Sanctus Cyprianus, tanto excelsior quanto humilior, qui do dumentum Petri sic amauit ut die eret: docuo mentum scilicet nobis et concordiae et patientiae tribuens, ut non pertinaciter no Stra amemus, Sed quae aliquando a fratribus et collegis nostris utiliter of salubriter suggeruntur, si sint uera et legitima, ipsa potita 8 nostra dicamus, satis ostendit facillime id Se correcturum suis Se sententiam suam, Si quis ei demonstraret baptismum Christi sie dari posse ab eis qui foras exierunt, quemadmodum amitti non potuit cum foras exirent, unde multa iam diximus. nee nos ipsi tale aliquid auderemus adserere nisi uniuersae ecclegiae concordis Sima auctoritate firmati, qui et i5 ip Se sine dubio cederet, si iam illo tempore quaestionis huius ueritas eliquata et de elarata per plenarium concilium solidaretur. Si enim Petrum laudat et praedi eat ab uno posteriore collega patienter cone orditerque correetum, quanto ipse citius cum concilio prouinciae suae uniuersi orbis auctoritati pate-2d saeta ueritate cessisseti quin prometo et uni uerum dicenti et demonstranti posset sadillime consentire iam Sancta anima, tam

pacata. et fortasse factum est, Sed ne Scimu8. neque enim omni 2,

quae illo tempore inter episcopos gesta sunt, memoriae litterisque mandari potuerunt aut omnia quae mandata sunt nouimUS. 25 quomodo enim potuit ista res tantis altercationum nebulis inuoluta ad plenarii eoudilii ludulentam inlustrationem confirmationemque perduci, nisi primo diutius per orbis terrarum

210쪽

III. De baptismo

regiones multis hinc adque hinc disputationibus et donlationibus epi8coporum pertraefata eonstaret 8 hoc autem faeis sanitas pacis, ut, cum diutius aliqua obscuriora quaeruntur et propter inueniendi diffiduitatem diuersas pariunt in fraterna disceptatione sententias, donee ad uerum liquidum perueniatur, uinculum permaneat unitatis, ne in parte praecisa remaneat insanabile

uulnus erroriS.

V. 6. Et ideo plerumque doctioribus minus aliquid reuelatur, ut eorum patiens et humilis caritas in qua fructus maior est eomprobetur, uel quomodo teneant unitatem, cum in rebus obseurioribus diuersa sentiunt, uel quomodo accipiant ueritatem, eum confra id quod sentiebant deelaratam esse cognoScunt. quorum duorum manifestatum tenemus unum in beato Cypriano, id est quomodo tenuerit unitatem cum eis a quibus diuersum sentiebat; ait enim: neminem itidimnses stlit et iure

autem, id est quomodo accipere potuerit ueritatem contra id quod sentiebat inuentam, etsi litterae tacent, merita clamant. si epistula non inuenitur, corona testatur; si concilium non

indicat episcoporum, consortium indicas angelorum. non enim paruum documentum est pacatissimae animae in ea unitate martyrium meruis Se, unde se diuersum sentiens noluit separare. homines enim sumus, unde aliquid aliter sapere quam Se res habet humana temptatio est. nimis autem amando sententiam suam uel inuidendo melioribus usque ad praecidendae communionis et condendi schismatis uel haeresis sacrilegium peruenire diabolida praesumptio est. in nullo autem aliter sapere

I 8, 21

I hie atque hinc L disposationibus Nin I conlationibusJ onibus LmI omnium Lm2 2 pertracta p.c saeth om. NmI 5 liquidumue Nins liquidum que cms s est maior L 12 cum Om. LIS manifestum N I 5 diuersam LmI I 8 elament L 2o anglorum

I 2I peceatissimae Ic 22 uoluit L 23 aliquid aliter Ioaliquid aliud Mm2N aliquid INLMmIμcG aliud aliter Vina res se Am(Se res habebat s. IZS, 2, se res habet s. ISI, I et V S; S) 2 minus L

SEARCH

MENU NAVIGATION