Sancti Aureli Augustini Opera

발행: 1887년

분량: 439페이지

출처: archive.org

분류: 문학

51쪽

non sunt admissi ad eorum communionem, aput quos hoc iam retinebas orbis impletum, et non 'eis dicitur: solus deus uera X, omnis autem homo mendax. de uestro ista dicitis, quia qui loquitur mendacium de Suo loquitur. uos 5 ergo sicut homines mentimini, quia sicut homines irascimini' non eis hoe dieitur, sed insuper creditur eis de orbe terrarum, quem possidere iam eo eperat, perisse Christum. et qui haestere dunt, eum impudenter dicerent: christiani sumus , audent

dicere: nos soli Sumus .io III. i. Dicit etiam Parmenianus hinc probari conseeleratum fuisse orbem terrarum criminibus traditionis et aliorum sacrilegiorum, quia, cum multa talia fuerint tempore persecutionis admissa, nulla postea facta est in ipsis prouinciis separatio populorum . quasi fieri non potuerit, ut partim latuerint maliis neque fuerint accusati, ut possent sine ulla temeritate damnari, partim etiam proditi fuerint atque damnati et, quia rebus manifestis arguebantur, ab ecclesiis perturbandis diuidendisque

cessauerint atque ita factum sis, ut, cum quidam non accu- Sarentur, quaedam uero incerta crimina pro certa pace deoqo dimitterentur, quaedam autem ita manifestata et conuicta damnarentur, ut nullus damnatus posset simulata innocentia de eipere populos, nequaquam unitatis uinculum rumperetur.

neque enim et in Africa fieret hoc tam immane praeeisionis malum, nisi magis factio falsa fingentium quam ratio uera

52쪽

II. Contra epist. Parmeniani

b. Legant qui uolunt quae narret et quibus documentis quam multa persuadeat uenerabilis memoriae Mileuitanus episcopus catholicae communionis optatus siue de Lucilla pecuniosissima tune et laetiosis Sima femina, quam pro ecclesiae diseiplina sanetus Caecilianus adhuc diaconus laeserat, uel de ceteris factionis eius consortibu3 siue furibus ecclesiastici argenti Siue ad epi Scopatum se non peruenisse dolentibus et sibi praelatum Caedilianum insidiis quibus poterant insectantibus siue de Numidis episcopi g, quos ista factio conuocauerat ad perniciem Caeciliani, ut illo deposito alter eis ordinaretur. qui uenientes eum primate suo fune Secundo Tigisitano et aliis, quibus traditionis confessa crimina Secundus ipse donauerat ueluti paci consulens, Sicut ecclesiastica gesta te Stantur, ab Seniem Caecilianum sine ulla dilatione diligentioris inquisitionis, nullore Sponsionis loco seruato, traditorem e SSe censuerunt, ut ei uideli eos obessent absenti traditionis crimina tantummodo obiecta, cum Sibimet ipsi praesentes confessa donauerint. ita contra Sedentem in cathedra, cui totus orbis christianus in transmarinis et longe remotis terris et in ipsis Afris grauioribus et aduersus eiusmodi fallacias robustioribus communicaret e cele-8 iis, episcopum alterum ordinauerunt, ut possent pro suo facto contradicere promissionibus dei, ne in semine Abrahae benedicerentur omnes gentes, ut eas etiam partes orbis terrarum a traditoribus Afris inquinatas dicerent, quae nee Caeciliani nomen audissent aut certe, quomodo se haberet eius uita, quam tamen isti de nullo crimine conuicerunt, illae tamquam innocentis audissent. insuper etiam contra orbem terrarum dicentem: quod ciuibus suis obicis, nec cognoScere potui nec damnare incognitum debui', proferunt apostoli festimonium

s numideis M numidiis P I6 absentis M IT ipsis m. Is afri-eanis Mα 2o huiusmodi Im 25 Merbα aut certe-ἰin. 2Z audissent fost incognitum debui Glunt in α quomodo certe M 26 quem Millae P ille eet. τ 2i innocens audisset m insuper (n αdd. ma, LycontraJ circa M. item infrα 22 testimonium apostoli MIH

53쪽

lib. I 8, 5- , 6

dicentis: non solum qui faciunt ea, sed etiam qui consentiunt facientibus. parum enim fuit tot et tantos populos christianos damnare inauditos, nisi etiam contra ipsum apostolum eius quidem uerba, sed non eius intellectum depro-5 mere auderent. si enim hoc est consentire male facientibus,eSSe cum eis in ecclesia, consentiebat etiam ipse falsis fratribus, inter quos se perielitari contestabatur et quos non caste, sed per inuidiam sine caritate euangelium praedicantes tamen praedicare permittit. si autem nihil est aliud consentire male id facientibus nisi mala facta eorum approbare atque laudare, exemplo apostoli orbis terrarum non consentiret criminibus Afrorum, etiamsi ea cognita pro ecclesiae pace toleraret; quem tamen ea cognouisse igit non probant, etiamsi uera fuisse probare potui SSeni. 15 IIII. 6. Frustra itaque dieit Parmenianus damnatos in Africa traditores in consortium sanctitatis aeceptos a prouinciis tranS- marinis. hoc enim est quod credere non debemus, ne temeritate Sacrilega fotum orbem terrarum in Christi unitate fundatum ex istorum falsa criminatione damnemus potius quam ex uera Eo dei promissione diligamus. quid enim magis credendum eSt, quod dixit deus: in semine tuo benedicentur omnes gentes, an quod isti dicunt: in Sesmine limilitorum Isaeorum N se serentur omnes sentes, ut plus ualeat quod commisit iniquitas quam quod pollicita est ueritas cur ergo non potius 25 credimus, quod illi, qui recepti sunt in communionem a prouinciis transmarinis, aut innocentes opprimi non potuerunt a calumniatoribus, quod multis documentis probabilius persuaderi poteSt, aut certe, cum conuinci non possent, etiamsi mali

I Rom. 1, 32 6 es. II Cor. II, 26 T cf. Phil. 1, 15. IT. 18I5 cf. epist. Parm. 2I Gen. 22, 18 22 epist. Parna. I solum rei sunt qui F 2 parum enimi parumne eis Moc 3 christianos populos B apostolum ipsum m. 8 praedicantes euangelium praedicare tamen o s committit F Io male M II consentirent PmI I 2 pace eeclesiae Mri 18 approbant M etsi EGII 6 sanctitatis damnationis Ilis ii est enim m 25 credamus M

54쪽

II. Contra epis i. Parmeniani

fuerunt, innocentes crediti sine ulla suscipientium contaminatione suscepti sunt quid quod, etiamsi per malos fratres, quales apostolus in ecclesiae unitate tolerauit, quales martyr Cyprianus in epistula de lapsis gemit, si ergo per tales fratres

etiam in iudicum numero constitutos actum esset aliqua prauitate, ut traditores excludi convincique non possent et christianus orbis simulata eorum innocentia falleretur, nullo modo suam innocentiam perdidisset.

T. quod enim de Ossio dixit Cordubensi quondam catholico episcopo, flagitandum est ut probent non solum talem illum fuisse qualem dicunt, sed quod talis fuerit manifestum illis

fuisse, quibuS eum communicasse asserunt. hoc enim nisi

probauerint, frustra se dicunt seis se qualis fuerit, quia nescientibus obesse non potuit, a quibus se isti innocentibus separando propter ipsam Separationis sacrilegam iniquitatem innocentes esse non possunt. hoc enim magis credibile est si tamen Ossius ab IIispanis damnatus a Gallis est absolutus -, fieri potuisse, ut falsis criminationibus IIispani circumuenti et eallida insidiarum fraude decepti contra innocentem ferrent sententiam et postea paeissee in humilitate christiana cederent sententiae collegarum, quibus illius innocentia comprobata est, ne pervicaci et animosa peruersitate priores suas sententias defendendo in saerilegium schismatis, quod omnia Scelera Supergreditur, caecitate impietatis inruerent, sient isti miseri fecerunt et nec sero saltem totiens diuisi atque concisi sentiunt quod fecerunt.

8. Satis cita que declarant unde insanabiles facti sint, uidelicet ne priores sententias suas, quas in absentem Caecilianum

55쪽

femere protulerunt, condemnare cogerentur, si transmarino

iudicio, ubi a Caeciliano prae Sente superati sunt, consideratione ueritatis et pacis adquiescerent, maiorem reportaturi uictoriam, si animositatem humanam Saltem po Si iudicium quam si 5 hominem in ipso iudicio superarent. nam illa uictoria praeeelsior est et triumpho celsiore plenior, quam Si non solum de homine uno uicto, Sed de uniuerSa Subiugata ciuitate referatur, didente scriptura: melior est qui uincit iram quam qui capit diuitatem. illi ergo uincere hominem cupiebant quos irato uincebas, et quia hominem uincere nequiuerunt, et ab homine et ab ira superati sunt: ab homine, quia in iudicio uicti sunt, ab ira, quia nec uieti quieuerunt, prauissimo corde uel audientes uel legentes apostoli sententiam dicentis: si enim quae

destruxi haec eadem iterum aedifico, praeuaria si eato rem me ipsum constituo. quae uerba sei licet si tam sinistro animo ipse apostolus intellegeret, nec christianus neqapostolus fieret nee praedicator aedificaret ecclesias, quas persecutor antea destruebat. nusquam itaque isti se fam aperte indicarunt, cur nec Superati corrigi uoluerunt, quam cum

etd detestantur IIispanos, quod post sententias suas aliter prolatas collegarum posteriori discus Sioni iudicioque cesserunt. quam enim hod factum est de mansuetudine christiana, tam illud de contentione diabolica, et ideo non mirum quia ista humilitate pax custodita est, illa elatione dii rupta. proinde illis reetess redditur quod fecerunt; docuerunt enim salia posteros Suos. nam et Maximianistae non ob aliud frecentorum et decem collegarum Suorum, a quibus Primianus, quem primo ipsi damnauerant, innocens iudicatus est, con cilio cedere noluerunt, niSi perdita pertinacia sententiam apostolicam imperitis

8 Prou. 16, 32 18 Gal. 2, 18 quasi M T civitate subiugata M s hominem uincere M cIo uincere hominem M Ic eadem om. et I 8 ante α 28 quia DMPI quod cet. B 2d est et si dirrupisi sie DF 26 aliud in EGI

28 damnauerunt m concilio cedere gerissi eoncidere DP iudicio consedere (concedere M 2, cedere ue) Mα 2s perdita pro dicta (praedidi eta E, producta u) m. contumacia moe

56쪽

II. Contra epist. Parmeniani

opponendo et dicendo: Si enim quae destruxi haec

eadem iterum aedifico, praeuaricatorem me ipSum constituo. destruxerant enim centum collegae Primianum et eum propterea cum trecentis rursus aedificare noluerunt. ita cum Se cauere fingunt, ne hominem aedificent quem destruxerant, bse ipsos in alio schismate maiore Sacrilegio destruxerunt. s. Sed tamen, si uiueret Parmenianus, non auderet iam reprehendere IIispanos et eos appellare praeuaricatore8, quia sententiam suam in collegarum sententiam desseXerunt, ne ipso offenderet collegas suos, qui multi a se iam Primiano damnato 1οin melius correcti ad trecentorum concilium transierunt, magis eligentes contra SuaS praeproperas uenire Sententias quam confra pacem unitatis etiam in parte Donati. et maxime Praetextato Assuritano et Feliciano Mustitano parceret Parmenianus, qui etiam damnati a trecentis et decem coepiscopis suis ad 15 eosdem ipsos, a quibus damnati sunt, studio concordiae redierunt et a suis damnatoribus eodem studio sine ullo sui honoris detrimento pro paee Suscepti Sunt, nee quisquam rebaptigandos putauit qui fuerant ab eis foris in schismate baptigati. an forte, quia multum displicent Parmeniano qui corrigunt sen- 2otentias suas et eos non intellegens apostolum praeuaricatores uocat, detestaretur istos, quia intro redire quam soris remanere uoluerunt, et adiunctis sibi nonnullis similibus sociis etiam Parmenianistas crearet, siqui iam multa frusta de isto grandi frusto per totam Africam facta sunt 8 sic, sic neceSSe eSt: 2b

57쪽

minutatim secti conelsique dispereunt, qui tumorem animositatis suae catholicae pacis SanctiSSimo uinculo praetulerunt. neque enim tam timenda sunt quae criminatur Parmenianus quam intuenda quae confitetur.5 V. Io. Cum enim diceret per Ossium IIispanum adiutorium praestitum Caeciliano, ut ad eorum communionem sanctorum et inlibatorum numerus cogeretur, et huic impietati fidem seruorum dei integram restitisse, ultro fassus est ipsos suos adisse etiam Constantinum et eius arbitrio a iudicibus epito Scopis cauSam esse cognitam, quibus praefuit Miltiades Romanao urbis episcopus. in quo iudicio, Sicut e celesiastica gesta festantur, quia uicti sunt isti et innocens Caecilianus inuentus est, eundem Miltiadem crimine traditionis accusant. quod quaero quando cognouerint. si enim ante iudicium, non sibi ab praeiudicare debuerunt, ut aput talem iudicem causam suam

agere inciperent et ex praecepto imperatoris, quem ipsi adierant, tale subire iudicium. Si autem post dictam cau8am prolatamque sententiam eum traditorem didicisse se perhibens, usque adeo dementes sunt homines, ut contra iudices aput quos uicti 2b sunt uictis litigatoribus credant et tamen in his omnibus quamuis magna temeritate Italos et Gallos et Ηispanos aecusant relictis ceteris iam multis prouinetis atque gentibus, a quibus

nefando sacrilegio separati sunt, quibus utique obesse non possent crimina Italorum, IIispanorum atque Oallorum, etiamsi 2b uera dicerentur. iam enim ceteras terras caeco more uel potius furore arguunt et eis irascuntur, quia, cum duae parteS PS Sentin Africa - una, inquiunt, traditorum et altera innocentium -,

58쪽

II. Contra epist. Parmeniani

fraditores sibi quam innocentes adiungere maluerunt. quae uana eriminatio breuissime atque uerissime ita refellitur, quia, cum duas partes esse in Africa audissent, unam traditorum, alteram innocentium, eam innocentem e S Se crediderunt, quae causam suam aput uicinos ecclesiasticos iudices obtinuerat.

quapropter illi semper innocentes manserunt, qui nescientes quemadmodum ista in Africa gesta sint id tamen crediderunt, quod pacifice ad religiose credere debuerunt, a quibus innocentibus separatio nullo modo es Se innocens potuit. VI. II. Fatetur etiam Parmenianus ad Arelatense oppidum et episcopos iudices et partes ex Africa conuenisse, Caecilianum scilicet atque Donatistas. ubi omnia suis credidit, qui nihil uieti potuerunt nisi de iudicibus conqueri, nec tamen negat rurgus eo S ad Constantinum uenisse et, quia ibi quoque ultimo iudicio superati sunt, etiam ipsum gratia corruptum eSSecriminatur. quibus omnibus consideratis qui sine studio partium iudicat eligat quibus credat, utrum iudicibus sententias proferentibus an litigatoribus contra quos prolatae sunt litem finire nolentibus. et certe orbis terrarum iudieibus credidit. qui autem Donatistis consentiunt eosque defendunt, fatentur se illis credere, qui cauSam suam, qualiscumque illa fuerit, non potuerunt tamen in transmarinis tot disceptationibus obtinere, et eorum aduersUS

iudices murmura et crimina credula uanitate suscipiunt. qua in re si innocentes se di eunt et eos quos superatos uident nolunt temere credere ueritate superato S, quanto innocentiores

sunt qui temere mali aliquid credere de ipsis iudicibus nolunt, de quibus necesse est ut qui uicti fuerint conqueranturi non Solum enim qui bonam causam perdidit de iniquo uel tardo

2 uana una di retallitur II 8 audissens yost partes eaetot in jb optinuerat MF T queammodum (sic D sunt M s innocens esse et I 2 qui D-GΗ cui cet. o It ultimoJ optimo M I 8 litem litterae M Is et sm. s 22 obtineret D optinere MF et om DP2o uident-superatos scimus Mα 26 aliquid mali de ipsis iudieibus eredere I 2i fuerant (fuerunt m ri 28 perdit D

59쪽

uel neglegenti iudice queritur, sed etiam qui iustissime uictus est ea caecitate de innocente iudice murmurat, qua caecitate eum innocente aduersario litigabat. quapropter isti non ideo scelerati sunt, quia de hominibus uictis nolunt temere aliquid 5 credere, Sed ideo, quia Se furore schismatis praeciderunt ab eis innocentibus, qui multo rationabilius nolunt tale aliquid do ipsis iudicibus credere. VII. 12. Existat enim aliqua illarum partium in nomine Christi nobilissima ecclesia ex illis Septem et, Si placet, potiS-1o Simum Philadelphia, quae mystico nomine per linguam Oraecam

fraternam intimat caritatem. audiamus igitur eius uocem nec eiu S loquatur palea, sed frumentum . si ergo dicat istis: quid in me arguitis, fratres, quid accusatis P quanto interuallo secundum terrenum locum ab Africa remota sim, partim nosse partim 15 audire potuistis. quid ibi tunc siue traditores siue fraditorum uel accusatores uel damnatores siue innocentium uel calumniatore8 uel oppreSSores egerint, prorsus ignoro . sed ille dominus noster, qui emit totum orbem pretio Sanguinis sui, cuius Sancta commercia propheta tanto ante cecinit dicens: foderunt

2o manu S meas et pedes, dinumerauerunt omnia ossa mea. ip Si uero considerauerunt et conspexerunt me, diuiserunt sibi uestimenta mea et super uestimentum meum mi Serunt sortem, inter uos et nos non

spatia constituit uaeua et nuda christianis; impleuit haec omnia 25 sanctificatione nominis sui. in ipso quippe psalmo passionis non Solum quanti, sed etiam quantum emerit declaratum est. ibi enim paulo poSs dicitur: rem in is dentur et conuertentur

aliquid II 8 illorum D s et etiam M so filadelfia M quae

2i et impleuit EGI 26 quantit quanto F

60쪽

II. Contra epist. Parmeniani

ad dominum uniuersi fines terrae et adorabunt in conspectu eius uniuer Sae patriae gentium, quoniam ipsius est regnum et ipse dominabitur gentium . de causa itaque uestra tune fortasse cogerer iudieare, si uel uicina essem uel ita remota, ut inter nos et uos non habitarent alii christiani eodem nomine signati, eadem unitate pacati. multae interiacent patriae gentium simul mecum emptae illius sanguine, in cuius conspectu mecum pariter adorant. per illas ad me transiit fama de vobis: ipsae de uicinitate causam ueStram examinare potuerunt. quod si non factum est, uos neglexistis; neque enim neglecti a ceteris non usque ad nos etiam ueniretis. si autem aliquid iudieatum est, date ueniam; non audeo nobis superatis temere credere et iudices uestros eadem temeritate damnare. accedit mihi aliud quod me plurimum moueat, quia, Si uo S innocentes oppressi essetis, nos saltem fratres, qui uobis nihil nocuimus, amaretis; cum uero no S, qui bene nobis conscii sumus causam uestram uicinis uestris rectooeclesiae iure commissam fuisse, qui coram deo sciunt quemadmodum iudicauerint, lacerare tamen maledietis et acerbis odiis insectari et, quasi propter uos Christus aput nos hereditatem suam perdideris, etiam rebaptigare conamini, quid boni de illa uestra causa sentire poterimus P qui enim longe remotissimos fratres temerariis suspieionibus damnare minime dubitatis, quam iuste a uicinis uestris damnati fueritis ostenditis. cur enim non credam recte damnari potuisse a uicino iudice auditum, qui me fratrem tam longe absentem damnare non dubitat inauditum, hoe mihi obiciens maximum crimen, quoniam qui praesens eSse non potui eis ad quo S causa perducta est iudieibus potius quam uictis litigatoribus credidi

2 patriaeJ familiae EGmi II, cf. Petil. II S, Ict. D. C. DON. S, 2I. Ict, GI 5 esset M 6 aliti D 2 emtae DII 8 conspectum D s transit EGm de ciuitate mi io est factum et Id mihil huc o Isi mouet M I6 nihil uobis M . IT sumus conscii bene

SEARCH

MENU NAVIGATION