Ioannis Iacobi Pauisii Calabri ... Disceptatio peripatetica de accretione amplissimo, ornatissimoque viro Iosepho Cantelmo populi duci dicata

발행: 1558년

분량: 151페이지

출처: archive.org

분류: 화학

91쪽

DISCEPTATIO

Ita ipsos arguere'possumus. Actus. n. inquit,no se paratu ab eo cuius est actus,& propria forma, in propria semperco icitur materia,a qua nunquam separari valet. Deinde si anima definit e Te actus, igitur desinit este anima. Quard simpliciter deletur. Nam id simpliciter eorrumpi dicitur, quod nomen de definitionem deperdit. Iam vero fi aduenotitis materis, anima actus esse posset, antequam alimenti succus in carnem, vel in quod vis aliud membrum verte retur,uiuens e stet,atque animam haberet. Siquidem tune

quidpiam e st, quando eius forma est, quoniam forma

simul est,Cum eo cuius est forma,quemadmodtim 2 1. di uinorum Arist. testatur , atqui forma alimentitii succi, priusquam in membrum succus vertatur consistit , ergo alimentitius succus antequam in membrum demutetur, illud foret membrum, in quod vertendum erit. Denique aduentitia materia a prae existenti, in qua anima contracta

erat, loco secernitur , quando ergo alimentitius humor succedit , perficitur ab anima in ea quae praeerat materia existente. Nunquid in alimentitio succo recipiatur, inquirimus. At dici non potest quod in nouo humore non su scipiatur,quandoquidem forma quς in materia esse habet

in eo consistit subiecto,cuius est actus,de Perfectio. Quare in alimentitio succo suscipitur,& veterem materiam derelinquit. At qui ists materis loco secernuntur,anima igitur e loco in locii transmutabitur per se quod fieri non posse,

ipsi quoque confitentur. Haec vero enumerata absurda eorum multa illos arguunt. Qui omnem animam indiui duam esse confitentur, ita quod anima quaec, , quae in toto vivente est,ipsa tota in toto,& in eius qua , parte cosistat. Aduersus quos nostra quoque instituitur oratio. Verum . ut conspicua opinio fiat eorum quidam animas Perfecto. rum animalium,indiuiduas esse Nonfitentur. Sed quae impersectorum sunt diuidus sunt. Et iccirco aiunt non eodemodo accretjonem alitionemque in persectis animalibus,

quemadmodum in persectis fieri. Alii vero cuius viventis indiuiduam animam,testantur.Dicunt tamen, Suod de

92쪽

DI ACCRETIONE 4,

si anima ,a materia necessario pendet, & sine ea esse nequit, hanc tamen,vel illam definite non respicit,quoniam indiuidua sit, potest hane materis portionem, perficere , de si nere, de aduentiam perficere , ita quod sub pluri de mino

ri materia esse valet, definit vero materia perficere, cum ad formae votum, materia inepta redditur , neque tamen deletur anima, sed ad materiae residuam partem se contrahit , & cum alimentius succus accesserit , quando recte

prs paratur de affectus fuerit, hunc ipsum succum , quae se contraxit anima perficit constituitque. Quarὰ nihil absurdi sequi, opinantur, quod individuum ita est varias diis

Uersasque numero materias perficere secundum successionem. Sed vana quoque est horum sententia, quemadmodum ex retro dictis conspicuum fieri potest: id tamen praeter Omnem rationem est, quod accipiunt animam morta Iem,aut uniuersam,aut saltim , qtis perfectorum animaliuest, indiuiduam esse. Quod sic demonstrari potest. Quae osorma , quae in materia consistit, ex accidenti mouetur. Quemadmodum R. de Phis. auditu ,monet Arist.Caduca autem anima in materia forma e M ex accidenti igitur mouetur. Immo de his animabus Arist. loquens, dicit eas ex accideri moueri, utpote ad animalium motionem. Quard si unaquaeque forma, quae in materia est, per accidens mo uetur. Diuidua igitur per accidens erit; Nam quod mouetur diuiduum necessario est, iuxta Arist. s. Phis. quod igitur ex aecidenti mouetur,ex accidenti diuiduum. Naquando ad antecedens sequitur consequens ne cellario

idem si utrique addatur, semper sequitur idem,Vt ex prioribus Analiticis patet.' Omnis igitur anima caduca diui dua ex aecidenti erit. Ad huc omnis sorma quae in subie elo diuiduo recepta est, it Iius diuisione partit,& diuidua fit, quemadmodum primo de substantia orbis docet Auerroes. At qui omnis forma, qtis in materia consistit, in su hiecto magnitudine a flecto suscipitur: cum materia a di mensione separari nunquam secundum Averr. possit . Sub tecti igitur diuisone omnis forma, quae in materia

93쪽

eonsistit, partibilis fiet: quae ratio ita confirmari potest. Omne quod in aliquo recipitur, per modum illius susci Pitur, quemadmodum ex seκto Phis . ab Arist. constat . Sed sorma materialis ita in subiecto magnitudine affecto suscipitur, merito igitur illius diuidua fit. Haec quoquei Arist. testimonio illustrari possiunt, S. enim de Phisico

auditu,cum coelestium,divinorumque corporum animas

in materia non consistere demonstrat, sed ab illa esse omnino liberas, Ita quemadmodum omnibus Latinis videtur, argumentatur. Nulla virtus in materia consistens, per tempus mouet infinitum , At Coelestium animae Per tempus infinitum mouent, in materia, igitur non consistunt, sed

ab illa separatae sunt. Et priorem propositionem ita dein

monstrat, si enim virtus in magnitudine per tempus infinitum moueret, aut hse ipsa virtus in magni tudine infinita,aut finita existit,atqui in magnitudine infinita persi stere non potest: quoniam nulla est magnitudo infinita, ut ex Phisicis constat quare in magnitudine consistithnita . At nulla talis per infinitum tempus mouet , quoinniam hae virtute diuisa, in plures partes, earum qu AEque Per minus tempus quam totum mouer. Hs c igi rur Arist. demo accipit uniuersam formam in magnitudine permamentem , illius partitione esse diuiduam. Si enim indiui dua aliqua sorma in materia foret, nonne statim Arist. demonstratio rueret Nam quis, diceret, quod Se si virosus, in materia fit, diuidi tamen nequit, quare sorms Par tem non licet accipere. Et paulo post dieit, in maiori magnitudine, maior est virtus, In minori vero minor, de se otaro Phiscorum monuit, sormam qus licet iuxta pro Priam naturam indiuidua fit,ob subiectum in quo recipio fur diuidua fit, tria namque sunt inquit, quae esse dicuntur mutatione, & quod mutatur , de in quo, δέ seocundum quod mutat, ut homo & iEpus de album, homo igitur de tempus diuisibilia fiant, de albo autem alia ratio L. Verum secundum accidens quidem omnia diuisibilia

Os, cui enim accidit quale aut album, illud diuisibile est,

94쪽

DE AC CRETIONE. 43

de prImo de Coelo, quando probat infinitum a sinsto pati

non posse, utitur hae argumentatione. Quod forma in materia illius diuisione part itur,& in tertio eiusdem ope ris , dicit , passiones aurem omnes diuisibiles dupliciter sunt,aut enim secundum spetiem,aut secundum aceidens. . Secundum spetiem quidem, veluti ea loris album & niis grum. Secundum accidens autem,si id cui inest diuisibile. fit. Secundo etiam de anima in stirpibus & anulosis animalibus asserit animam actu unam esse, potentia Vero plures,

fit vero actu plures per diuisione si anima indiuidua ut aiunt esset partiri igitur in animalium & stirpium parti bus, loco de subiecto secretis non posset, quod etiam in

. commentariis de iuuentute de senectute confirmat vhimam feste saltim dicit animalium imperfectorum animas diuiduas esse,quoniam ait actu unam esse, potentia vero plures,& iccirco, per tempus aliquod vivere possunt. Sed pIantae diutius,immo interdum magis quam totum, quoniam in abscissis partibus ea sunt,qiis ad viuentis salutem conserunt, sunt enim partes quibus alimentum attrahere possunt ex terra, cui in finguntur. At animaIium partes, quoniam alimentum trahere non Valent,earemque Parti hus illis, quibus alimentum trahitur , iccirco diutius inuere non possunt. At perfectorum animalium pallis cum primum a toto separars sunt emoriuntur quoniam eorum

anima maxime Vna ei non ita, quonia indiuidua est ; ut quida salso interpretant sed inquit quod ess primit da iii

dii deIel aia,quadoquide partis mutuo maxima dependentia habent,ob mutua ergo qua habet perfectorum animaliu partes dependentia a toto separars vivere non possunt. Apertum itaque eκ his satis constare arhtror uniuersam formam in materia consistentem diuiduam esse,nune quartum eorum erratu manifestare superest:quod an ab Arist. dissentiat, non est per dissici Ie explicare : nam omne,quod Perse mouetur corpus est, ut sexto Phisi. constati nullum enim individuum , quem od modum sub finem illius libri

Arist. demonstrat moueri potest: At vero, quod per

95쪽

D II CEPTA T IO

Eugetur, perse mouetur, igitur hoc corpus est, vegetalla vero anima corpus non est, igitur incrementum suscipere nequit: si enim crescit & mouetur forma ex accidents. Vt ε. Phisi. docet,quare id, in quo est,quoniam Perse accre. . tionem suscipit, utpote rotum vivens, ideo anima crescit. Quare cum hoc ipsum , ut ipsemet Grammaticus dicit, aliud non fit quam suae partes,& materia variatur: igitur adhue dubitatio cotingit, id quod augetur idem numero non permanere. Amplius si anima vegetalis esset, quae perse aecretionem susciperet; non igitur secundum tres

modos causae tantum anima viventis corporis causaso . rer;Vtpote etiam secundum materiam, quoniam accretio

nis subiectum est, non ergo recte Aristi dicit secundo de anima, seeundum tres caust modos animam viventis cor poris esse cau iam,Demum, materia cum forma , fine, at cum ipso agente concurret in idem, non tantum spetie, sed numero. Nam iuxta hos anima vegetalis materia in

crementi est, quae quoque A rist. autore, finis forma, de agens es 4 Quod quantum ab Arist. dissentiat ipsimer,seeundo de Phisi. auditu testantur, atque aduersus hostiaee satis sine dicta.' V

RECENTIORUM OPINIO

Consulatur. Cap. Is a

iue defuerunt posteriorum quidam, qui adeo insaniere,ut non erubescentes dicant figuram esse qus auger, ut figura manus,quia permanet,materia autem non augetur,quia non permanet,quod a simili persuadent, est enim inquit Gal. propemodum similis materia lignea, Nauis argonautorum, cuius materia,& s longa nauigatione sensim fuerat re Iuta, & ab artificibus resecta nihilomi minus semper fuit eadem Nauis, atque post tardum reditum figuram eandem trahit', non enim figura sed materia fuit mutata, pariter stirpes, & homines suscipiunt iustum incrementum,mutata duntaxat materia, non autem for

96쪽

DE AC CRETIONE. 44

aera, fini figura extensa in omnes dimensiopss;Sed omnino vana est horum hominum sententia; Si nam figura augetur,figura igitur erit accretionis subiectum, dc incremen tum susciperet. na motio omnis in eo, ut in subiecto susci Pitur,quod pati denominat,quemadmodum tertio Phisi. 3 monet Aristoteles,& in quinto eiusdem operis,quando intermino motionis, motum, ut in subiecto suscipi no posse demo strat;quoniam moueri non dicitur. Quare cum figura pati incrementum dicatur, ipsa itaque erit, que accr e-esonem suscipit, vivens igitur non erit quod perse aug e tur, sed figura, immo ex accidenti vivens cresceret, nam quod corpori conuenit ob aliquod illius accidens, perseconuenire Non potest . sed ex accidenti; n am ea perse , &prscipue in secundo modo rei conueniunt, que a propria illius causa, que ad eius naturam pertinet, fluunt,Vt pri mo de demostratione constat. Figuram, iam omnibus Mnstat, viventis no esse formam, sed accidens, eius igψur beneficio accretio perse viventi non conuenit, sed ex acci denti, ad haec accidens accidenti subiectum esse nequit sicut 4. Meth. accidenti inquit non est accidenti accidens nisi quia virum eidem accidit, dico autem veluti album . est musicum , de hoc album, quoniam Vtrumque homini

accidit. Figura vero ut ex praedicamentis Patet, accidens

est, incrementum igitur perse suseipere nequit, nisi ex ae cidenti quia vivens in quo est perse incrementum suscipit Iam vero, Rid quod perse mouetur corpus est,& quod

Perse augetur,Perse mouetur, hoc itaque corpus erit. Fi gura igitur si accretionis Perse subiectum est corpus erit. .

Subsidium vero quod quidam ferre possenti, nullum qst,

videlicet quod figura augeri dicitur,non quoniam incre mentum suscipit sed quia accretionis terminui est, nam motionis terminus prius non estsed per motum esse susci

pit,atqui figura, secundum eos, permanet,non igitur augeri dicitur, quoniam terminus accretionis. Amplius,

quod in mutatione permanet subiectii est,ut primo Phist. Arist. docet,quare,cum figura, Vt ipsi sentiant,in accretio

97쪽

ne permaneat gitur incrementi materia, Demuru, ac re tio motio continua quantitatis non esset , ut ipsi dicunt, sed qualitatis, nam unaquaque mutatio , ut 3.& s. Plaisi. constat ex termino ad quem proficiscitur,suam trahit speciem , &naturam , Figura vero qualitas est motio igitur ad qualitatem aecretio foret, Sed age modo , alterum eo rum erratum consideremus , nam figuram permanere , quamuis materia fluat affirmant, Si figura permanet, aut

eadem secundum squi ualentiam permanere dicitur, & ita dubitationem non tollant, quo videlicet pacto id quod augetur idem numero permaneat. Insuper,neque hoc assierere possunt, quoniam aiunt, quod materia fluit. Quare figura,& ita materia una numero foret, quemadmodum figura,cum semper succedens prioris qui ualet,Quare dicitur,quod eadem numero prsci se atque simpliciter perma Met4 sed qui fieri posset, ut subiecto variato accidens persemaneat, fi esse accidentis est esse in subiecto Ad haec dicitur esse in subiecto, quod ita inest, quod cum illius pars non sit fieri non potest, ut separetur ab illo, quemadmo dum in ante praedicamentis Philosophus monet , atqui accidens omne in subiecto est,ergo ita in eo est,quod cum illius pars non fit ab illo separari nequit, Figura itaque cum accidens fit a subicisho in quo est non separatur,qriare illo mutato figura variatur. Demum figurae subiecto in subiectum migraret namo prius in materia resoluta esse habebat, deinceps in alimentitiam materiam suscipitur, Accidens igitur e subiecto in subiectum migrabit; Noni recte igitur dicitur, quod eadem nurnexo figura Permaneat,materia variata, atque mutata .

QUORUNDAM OPINIO

ressellitur. Cap. 37 oonnulli vero alii aiunt neque formxm. Vtpote Vegetalem animam absolutὸ augeri , de incrementum susci-Pere,ne itidem figuram, sed formam figur iam, nempe figura

98쪽

DE AC CRETIONE 4ι

sigura dispositio est,ut sorma incrementum suscspiat, Aecretio enim in anima suscipi non posset nisi figura fuerit prs affecta,atq; hse forma figurata fluxu materiae no fluit, sed eadem numero simpliciter permanet , sed hi a Ioanne Grammatico non distentiunt,nam Grammaticus inquit formam magnitudine affectam augeri dc incrementum suscipere. Quare eodem modo arguendi sunt. Deinde, naugetur quod corpus est, forma figurata corpus non est, accretionis igitur non erit subiectum. Quare eum ab Aristotele, de ratione plurimum dissentiant,propriam afferre

sententiam nunc iuuat.

OPINIO PROPRIA.

CaP. 3 8 .QVae ut eonspicua fiat, quaedam prius ut basis,& sundamenta supponenda inr, atque primum, in quo motio ab ortu , ct interitu discrepat. Arist. in Phisi. & in primo

de ortu,duas est inter ortum, & motum disserentias largitus,& prima merito termini habetur. Nam motionis ter minus, aut magnitti do,aut Ubi, aut patibi Iis qualitas, seu Passio est, ortus vero, qui simpliciter dicitur, ipsa substan-ria, altera quae nunc nobis usui est , ex ipso subiecto acce pia est, ortus enim subiectum idem numero ante , dc post mutationem non permanet, nam secundum formam variatur, quemadmodum si ex aere ignis generetur, subiecta materia sectandum formam mutatur, namque prius sub aeris forma, completa vero generatione sub ignis forma apparet. Quare idem numero subiectum in generationeno manet, sed secundum substantiam mutatur, at materia motioni subiecta, sub eadem numero forma ante , 5 post semper apparet,quemadmodum si ex albo in nigrum corpus mutetur , materia sub eadem numero forma perma net post alteraiionem,sub qua ante alterationem reperie hatur. Ita,cu accretio motus fit ante,& post accretionem, materiam sub eadem forma numero permanere necessum

99쪽

est: limc mu Itoria error perspicuus fit, qui credunt id quod

augetur idem numero , a principio ortus usque ad vitae finem permanere. Non enim ita subiectum affectum con

quirit motio, sed dum singularis motio fit , ante& post eodem modo subiectum se habere necessiam est. Quare dum accretio singularis fit,eius subiectum sub eadem numero forma ut inueniatur oportet. Verum accretio Vi Mentibus tributa duplere est , altera totalis, qua rota mo Ies a natura viventi definita acquiritur, quae unus motus non est,neque continua, ut postea demo strabimus. Haec enim quemadmodum docet Auer. composita est ex mul tis motionibus, ct quietibus. Quare cum Vna motio, ne continua sit, non igitur est opus, ut sub eadem numero forma, id quod augetur permaneat, nam ad motionem unam secundum numertim eius quod mouet numeralis unitas, termini , ct tam poris conquiritur, Ut ex qUinio Phi. constar sed si non unus motus, sed plures fuerit non es necesse. Quare, quamuis Iotalis accretionis subiectumi secundum formam varietur, nam fluxu materiae sorma deletur, non tamen morionis tollitur natura. Quoniam Vnus motus,ct continuus hoc incrementiam non est. Altera accretio partialis dicitur, ut ea qua magnitudinis partem Vit ens acquirit, ut pote,si secundum digitiam crescat in hora. Hae e continua est atque una motio , D dum haec fit iidem numero subiectum permanet, namque facta ali menti in substantiam viventis conuersione moX natiuus calor in tempore,quod mometum sequitur, quo facta est alimenti conuerso, accretionem operatur, in toto Illo empore perspicuum est, quod subiectum secundum sor mam non invitat Dr, sed praecise sub eadem permaner sorma, sub qua antequam incrementum fieri incipiebat, post Permanes, Pro Pret a qUOd naritius calor , dum accretio nem operatur, non dillo luit immo in maiori mole , quod antea deperditum est rc sarcit, quare cum accretio, quae Vna numero, atque continua est fit idem numero subciciust Per Permanet, non tamen est necesse, ut si plures fiant Dissiligod by Coo e

100쪽

DE AC CRETIONE M

numero secreis accretiones, at idem permaneat subiectum At ea dubitatio se dilue da offert, an tempore quo incre

mentum operatur nativus calor aliquid vivetis deperdan nos dicimus,toto eo tempore,quicquam viventis non de Perdi,nam tunc nativus calor in proprium subiectum operatur, quando alimentitium sibi humidum deficit . Nam opus est ut pabuletur, cum alimentitio non en nutritur humido, ex accidenti in proprium operatur subiectum, nam perse in illud agere nequir,quoniam, in alterationis moria forma in proprium non agit subiectum , quem ad modum retro docuimus, at accretionis tempore alimentitius humor non deficit quin nimo exuperat. Quicquam igitur viventis ab eo non resoluitur toto igitur accretio Dis tempore idem numero simpliciter subieeium perma net . Iam vero si accretio verus motus est, ea igitur quae

es teris motionibus,quatenus motiones sunt, conueni Unr, ei competere oportet, At cunctis motionibus ut idem mamero simpliciter permaneat, ita ut nullopaeto secundum substantiam mutetur, idem igitur in accretione inuenit, quare dum accretio fit singularis, idem numero simplici ter subiectum permanet. Corruptionis igitur viventis nihil natiuus ealor, dum incrementum operatur, dem Oli tur, Et iccirco Alexander & ADerro. arguendi sunt, qui non omnino simpliciter idem secundum numerum per manere sunt opinati. Namque si in aliis motionibus secundum substantiam subiectum non variatur,ob id quoniam motus sunt; idem igitii r numero subiectum secundu subinstantiam non variatum obtinebit accretio. Adhuc si non eodem modo incrementi subiectum unum numero foret, ut reliquorum motuum huius discriminis Aristoteles meminisset alioquin in sufficientia nota arguendus sorer, At huius differentia numquam Iegitur meminisse, sed eodem modo de incri menti subiecto esse statuit .

QMare quod in caeteris motion thias est, in accret ione idem

reperiri opinatur Subiectit igitur accretionis idem numero Permanet merito formae, ipsa enim est rebus causa per

SEARCH

MENU NAVIGATION