Theologia dogmatica in systema redacta a fr. Petro M. Gazzaniga Ordinis Praedicatorum et fr. Iosepho Bertieri Ord. Erem. S. Augustini ... in quatuor tomos divisa addita in calce Francisci Veronii Regula fidei catholicae. Tomus 1. 4.

발행: 1830년

분량: 247페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

191쪽

88 Regula Fidei Cathoticae.

testimonio , aut ratione , ea quae praecipiuntur humanis legibus, manere adlaphora seu indifferentia. Nos Probavimus contrarium etiam ex praecepto di-νino obediendi prappositis. Quae Porro , et quot leges , et Praecepta humana in specie , seu tu parit culari , sint vere leges et praecepta et non simplices ordinationes , Et instar Consiliorum ad nihil obligantes quae etiam sint leges pure Poenales , id est , obligantes solum ad poenam quae denique obligantes ad peccatum etiam mortale , ut pendet ex intentione Legislatraris , ita colligendum est ex Verbis legis , materia praecepti , qualitate et similibus , quae Theologi moralis est examinare , non nostri hic instituti , qui solum quae sunt credenda Proponimus: quae autem ita su ut de facto , non possunt esse de Fide. Solum addemus duo; ne eoo querantur Devii de onete hinc gravi manente in Catholicos , et propterea refugiant in ejus castra transire. i. quod habet Caietanus in summa , Perbo transgressιο praecepti. , , Legis Eeclesiasticae intentio est. nou injicere laqueos animabus , sed ad aedificationem Corporis Christi Musti ei promovere rei hine sit . ut non tam late multitudo praeceptorum obligantium ad mortale, jure interpretanda sit,

ne loque us multiplicatus contra animas censeatur.

a. Hinc etiam sit universalis regula ; Quod in iis , quae sunt positivi juris , si absque comemptu , ex ignorantia puta id est non crassa nec sustina; aut

ex apparente sibi excusatione transgressio fiat ab eo qui a minum habet nullo paeto consentiendi co tra praeceptum obligans ad inor talct, noci incurritur mortale peccatum; quando nota est intentio piae

ac iustae Matris Ecclesiae bonas ejusmodi animas illaqueare tam hostili vinculo; et propterea tales

apud Deum non iucurrere excommunicationem, Seu

ut habet Vasques i. a. disy. I 58. cap. 6. Facile

excusantur a mortali transgressores, quando absque contemptu ex ignorantia non crassa Deo supina, aut ex apparente aliqua ratione et ex ematione legem

non observant , qui alias parati erant ex animo illam observare , si scirent eam tum obligare. Neque praeceptum ieiunii , aut audiendi Missam ita obligat, ut nu' a causa excuset i qui vero hona Fi-

192쪽

Regula Fidei Catholicae. 189

de putareti causam similem esse, excusabitur amor

tali vit docet Cajeianus v. Haec Vasque2. Sed de his pluribus Theologi Morales, seu Casu istae doctiores. Dicio conseusui faciliori placet adjicere istud: ingerunt identidem adversi discordiae serendae causa ,

et in odium traducendae religionis Catholicae , Triden linum Concilium prohibere Catholicis lectione in Scripturae vulgari idio male, Sed haec mera calumnia est; haec enim , nec aliud habet Tridentinum , sess. I 8. Titulo, Decretum de lιbrorum Deleelu. Cum Synodus adverterit hoc tempore suspectorum , et perniciosorum librorum , quibus doctrina impura continetur , et Ionge lateque dissu oditur, numerum nimis exerevisse i censuit ut Delecti ad hanc dispositionem Patres. , de eensuris librisque, quid facto opus esset diligeni et considerarent atque etiam ad eamdem S. Synodum suo tempore res errent , quo facilius , ipsa possit varias et peregrinas doctrinas taliquam et ixania a Christianae veritatis tritico separare, deque his eommodius deliberare et statuere u 3. Nunquid

ibi ulla vel levis metitio prohibitionis Bibliorum idiomate vulgari Z Neo regula 4. Indicis vulgati quam

falso adscribit Molinaeus et alii Tridentino , est ullo modo Tridentini Concilii. Nec unquam etiam fuit accepta in Gallia; quare in ea non obligat: est enim perissιmum , inquit bene Vasqueg , disp. 56. cap. 5. a iunc legem non obligare qMaudo uou est proin mulgata , et non recipitur a populo, connivente et consentiente legislatore. Adde quoa in eodem indice habeιur Regula G. libri vulgari idiomate de controversiis inter Catholicos et uaereticos nostri temporis disserentes non passim permittantur , sed idem de iis servetur, quod de Bibliis vulgari lingua scriptis statutum est v ). Λt certissimum est regulam hauo 6 non obligare tu Gallιa ; ergo Deo 4. quanquam nec illa quarta prohibetur absolute liaeo lectio. Sed judicio , inquit , Episcopi stetur , et cum consilio Haiaroebi , oel Confessarii Iecsionem eis concedere possint , quos in ιellexerint inde non damnum , sed Fidei atque pietatis augmentum caperE POMe. Variant leges humanae pro conditions locorum et personarum , sed quidquid sit , nihil ad nos , cum Regula

illa neo sit Concilii , Deo promulgata, nec recepta in Gallia , ac proinde non obligat, nec plures aliae.

193쪽

Nao etiam ullus obligatur , quo sit Catholieus , legibus ullis Confrateruitatuni , neo eis subseribere, Rosarii , Cinguli S. Francisci , S. Monicae , Scapularis Carmelitarum , eorumque Bullae quae vocatur Sabbatina ; uno verbo, nihil horum in professione Fidei Catholicae , titit in Tridentino habetur. Haud ergo propter haec morentur Devii Fidei Catholicas subscribere ', nec Molinae uin audiant toties in haeo blaterantem ; Sophisten hoc est agere , fallacia ignorationis Elenchi.

De inooeatione Sanctorum. Constanter teneo sanctos una eum christo regnantes oenerandos atque inoocandos G e . eosquo Orais

diones pro nobis osserre. Ita habet professio Fidei nostrae Et Concilium Tridentinum sess. 25. susius et explicatius: u Mandat S. Synodus omnibus docendi revinus sustinentibus , ut de Sanctorum intercessione ei invocatione fideles diligenter iustruatit, do-eentes eos T sanctos una cum Christo regnantes , orationes suas Deo pro homini hus offerre . bonum atque utile esse suppliciter eos invocare et ad beneficia impetranda a Deo per filium ejus JEsu M CHRisTu M ;qui solus noster Redemptor et Salvator est, ad eo. rum orationes, opem auxiliumque confugere ; illos vero qui negant Sanctos aeterna felicitate in coelo seuerale, . invocandos esse , aut qui asserunt , vel illos pro hominibus non orare , vel eorum , ut Pro nobis etiam singulis orent , invocationem esse idola tricam , vel pugilare cum Verbo Dei , adversarique honori unius mediatoris Dei et hominum Jesu CunisTt , vel stultum esse in caelo regnantibus voce vel

mente supplicare , impie sentire u ). Ita Cone ilium. En ergo doctrina Fidei , quia a Concilio generali proposita. A eontrario sequitur i. Non esse de vide , san

et os in Caelo audire preces , quae illis fiunt a viventibus. Ρrohatue . quia nec Prosessio nostra . nee Tridentinum id habet . seu id non proponit . saltem expresse non credendum. a. Cum doctissimi Theologi Concilio interfuerint, nec ignor veri ut Protestan-Diuitiam by Cooste

194쪽

Rogula Fidei Catholieae. I9iles huius seculi , sanctis hanc cognitionem infletari

quin et ideo damnare invocationem , quod Beati preces vivorum in terris non audiant , abstinuit nihilominus Synodus, . in ipso decreto de invocatione , ab hac desinitione , scilicet Sanctos audire Preces nosIras. Noniae tale silentin m in tali occasione , argumentumelia in positivum Videtur , cerisuisse id non esse de Fide y 3. Esto , sequatur necessario ex eo quod sunt invoca Ddi , seu bonum atque utile sit eos in pocare ;jam supra diximus, non esse de Fide , quae sequuntur per Decessariam cou sequentiam ex verbo Dei re Velato , aut ex propositione ab Ecclesia Dei saeta; Ergo licet Leelesia proposuerit eredendum saucios esse inoocandos , Seu bonum atque utile esse eos in-νocare , et ex illa propositione sequatur necessario, illos audire ; non propterea eadem Ecclesia Proposuit , R de 'eredendum Ῥsos audire. Item licet in verbo revelato, saltem tradito sit, invocandos esse sanctos , et deinde sequatur ipsos audire , noti pro . plere a revelatum est , nec de Fide ipsos audire. 4. Quin imo Aug. lib. de cura pro mortuis . Ca P. I 5.

minime agnovit,. hanz Coti sequentiam esse vctrnm;

et quod plus est, dubius videtur suisse , an Sancti

audiant preces nobtrias , qui tamen certus erat , et docet eodem libro , cap. 4. in Mociandos esse illos , multo minus probat hanc auditionem esse de Fide Praxis Ecclesiae ; lum quia ex iuvocatione nou se. quitur necessario auditio precum , ut diximus ; tum quia praxes Ecclesiae possunt aliquae fundari in opinione probabili, ut sustus relatum. Verum tamen est Sanctos de facio audire preces nostras, Deo illas illis revelati te , et aliis modis explicatis ab Augustino et Gregorio Magno. Quod antem dubius fuerii in hac re Augustitius . inde manavit , quod dubitaverit an beatorum alii ritare sint in caelo, et fruantur clara visione Dei a tale resurrectio Dem, seu diem Judicii , quod destit in m jamdiu suit ab Ecclesia in

Concilιι Florentini desinitione, et quod admittunt adversar i, licet Calvinus contrarium senserit instit. lib. 3. cap. 25. I. 6. Idem tamen Augustinus docet, et probat multos sanctos, postquam coelo receptisuerint , et heata visione Dei selices fuerint, νι re omnia , etiam tinde Fune absentes , cum Deus

195쪽

19 et Regula Fidsi Catholicae. erit omnia in omniatis, lib. a a. de Civit. Dei,

cap. 29.

a. Sequitur non esse de Fide, sanctos esse meis diatores nostros , et noti solum Christum. Probatur . quia id non habetur in nostra professione , nec in Tridentino. a. Variant in hoc Patres et Doctores nostri, prout diversimode nomen mediatoris accipiunt. Chrysost. Hom. I. iu Epist. Ed Tim. accipit pro eo , qui iambarum naturarum particePs est , dιpinae et humanae ; Augustinus contra Parm. lib. a. cap.

8. accipit pro eo pro quo nullus interpellat , sed ipse pro omnibus . et sic uterque solum Christum mediatorem esse docet; et optime alii latius Pro quolibet mediante vel lutercedente , et sic tum Viveutes tum sanctos in coelo dicu t esse mediatores pro omnibus pro quibus orant, sicut et PauIus, in manu mediatoris, scilicet Moysis, legem esse a Deo da iam dieit ad Galat. 3. V. 29. 3. Mera et impudentissima est calumnia Molinae , dicentis tu novitate, lib. 7. cap. 12. in Litaniis dicitur , sancte Petre , ora pro uobis ; sed B. Virgini non dicitur, sancta Virgo , Ora Pro nobis , sicut nee Christo. Alia item calumuia , qui oran stinctos , non solum Petrarat ipsos Deum orare pro nobis , seα creaιtur S. Nicolaum PosSe Placare ma re , etς. Plenus est his calumniis in omnibus sere maleriis controversis , quo avertat populum a doctrina Catholica. Ahsit ut haec Fide credamu ; imo abominamur. Et , ut ait Augustinus alia occasione contra Faustum Manichaeum, lib. ID. Oa P. 2 .

u Alia est disciplina Christianorum , alia error in strinorum ; et quisquis in errorem dilabitur , corripitur per sanam doctrinam , sive . ut corrigatur , sive ut cavea iuru . Alia subtilior calumnia est ejusdem Molina ei dicentis , jussos nos in voeare san cios. Falsum id est, ut patet ex relatis ex Tridentino , docente solum bonum atque utile es Se san-ccos in Moeare , nulla mentione praecepti facta: quamquam peccaret, qui dubitaret an licι tum sit eos in- pecare , et hoc sensu , an sint in Mocandi , et PrOpterea ab invocatione abstinereti quamquam etiam

ex particulari officio teneantur aliqui ex praecepto, v. gr. beneficiarii aliquaudo recitare Litanias Sau

ctorum.

196쪽

Regula ridet Catholicae. I934. Sequitur non esse de Fide , Sanctorum Cano-nietationem , seu sanctos quos invocamus , esse san-Clos et beatos , V. g. Ls urentium , Vincentium , Gervasium , etc. Blasium , Chrysostomum , Ambrosium , Dominicum , Francis cuin , etc. iis exceptis qui tales in Scriptura nobis exhibentur, v. g. Stephano , de quo dictum est , obdormιpit in Domino. Actor. cap. Probatur i. quia id non habetur in professione Fi- 7- ν dei nostrae , nec in Tridentino. a. Nihil habetur in verbo revelato, seu scriplo sive tradito , ut patet, eum nati fuerint hi sancti longe post verbum scriptum , et Traditiones Apostolicas. 3. Quinimo necide Fide est , hos homines exstitisse, multo minus sancte vixisse, sicut nec Canoui Zatos suisse , ut paritet e. certe haec Omnia sunt quaestiones facti, non iuris , ut evideus est. 4. Cationi Zantur.maxime ex miraculis saetis post te myora Apostolorum , quorum miraculorum plenae sunt vitae Sanctorum , tum invita tum post mortem ab eis editorum. At nullum

talium miraculorum etsi revelatum in Verbo Dei , proinde nullum est de Fide divina: quomodo ergo canonigatio ex illis facta , seu iudicium Ecclesiae quod sint saucii, esset Fide divina eredendum y Nullae ergo Bullae canonigationum, quae sere omnes sunt Romanorum Pontificum, et continent quaestionem , seu doctrinam facti, scilicet hunc vel illum esse sanctum . iacient rem de Fide. Ex quo rursus dicimus , ne quidem infallibilem esse in his ea nouitationibus Papam aut Concilia etiam generalia. Probatur ex dictis in Regula Fidei , ubi assorimus : Conoeniunt omnes Catholici posse Pontiss-cem et generale Concilium errare tu contropersiis facti parιι cularibus , quae ex informatione testi moniisque hominum praecipue pendent ; et Probavimus ex Bellar mitio ipso concedente . Conc. Generale 6. errasse in damnatione Honorii Papae tanquam hae reiici , ex falsa informatione ; ergo multo magis eris rare possunt Pontifices ex informatione salsa. Gravissima ta inen est auctoritas ex hac canonizatione .et.temerarius omnino foret et plectendus . qui post talem canonizationem , quae ex informatione exactissima miraculorum et vitae praeterilae sancti sit. negaret canonizatum illum esse saucium , aut de eo

197쪽

194 Regula Fidei Catholieae.

dubitaret: Heut supra diximus , gravis esse auctΟ-ritatis quod a Ponti siee Romano ex Cathedra denis nitur in docritia , et gravioris , quod definitur ab eo in Concilio Provinciali , praesertim cum toti Ecelesiae proponit in canonitatione , Ii uno vel illum

esse sanetum. Nec propterea non est honestum, in-Uocare sanctum illum , praxisque Ecclesiae illum invocandi post talem eanoni Eationem est culpanda . aut est ineeria: quia praxes pleraeque Ecelesiae e-liam universalis possiani fundari in opinione solum probabili ; quanto magis in canonitatione quae rem reddit certam , v. g. Franciscum esse sanolum ethea tum, licitum est, ut utar verbis Tridentini, honum atque utile Sanctum 'illam inooeare t I t quial iunde tenerentur ad invocationem , U. g. benesi.

eiarii ad recitandas aliquando Litanias Sanetorum , tenerentur ad illuni in voean3um , neo sum ciens laret illis excusandis ab invocatione talis Sanori , obtendere non esse de Fide , illum esse sanctum ; quia Praxes et praecepta , etiam ex opinione probabili , Possunt manere et habere suam vim ad obligandum.

De Imaginibus.

Prosessio Fidei nostrae hoo habet, Deo aliud.

Firmissime assero Imagines Christi ac Demarae semper Virginis , necnon aliorum Sanctorum Λα-hendas et retinendas esse ; atque eis debitum honorem ac penerationem impertiendam. Et Triden intinum , Sess. 25. statuit : v Imagines Christi, Dei parae Virginis, et aliorum Sanctorum in templis praesertim habendas et retinendas ; eisque debit una honorem et venerationem impertiendam : non quod credatur inesse aliqua in iis divinitas ve virtus , Propter quam sint colendae ; vel mod ab eis sit

aliquid petendum ; vel quod fiducia in Imaginibus

sit figenda , velut olim si&bat a gentibus , qui ita idolis spem suam csino cibant; sed quoniam honos qui exhibetur, resortur ad prototypa quae ilIa repraesentant , ut per imagines quas osculamur , et coram quibus capin aperimus, et procumbimus , Christum Diuitiam by Cooste

198쪽

Regula Fidei Catholicas. I95

adoremus, et Sanctos, quorum illa similitudinem gerunt, Veneremur, id quod Conciliorum , Praeser- tim vero S a. Nicaenae Synodi decretis contra I maiaginum oppugnatores Sancitum. Quod si aliquando historias et Darrationes Sacrae Scripturae , cum id indoctae plebi expediet, exprimi et figurari eontiis gerit , doceatur Populus non propterea divinitatem. figurari , quasi corporeis oculis conspici , yel coloribus aut liguris exprimi po&sit. η ) Haec Concilium ;unde patet imaginum cultum esse de Fide, quia Propositum ab Ecclesia universali. Ita contrario sequitur'1. Non esse de Fide , SS. Triuitatis , aut Patris , aut Spiritus Sancti apparatim ,

Imagines habendas aut retinendas esse , atque eis ho- Norem a C venerationem impertiendam. Probatur I.

quia non proponitur in Prosessione nostra , Deo in Tridentino , ubi solum habetur , si s urari contiis gerit, doceatur populus . non propterea dioinitatem figurari , quasi corporeιs oculis conspici pel figuris

Primi possit , quod longe est aliud a desinitione ,

eas habendas , et peneratιonem impertiendam. Neopraxis frequens in Ecclesia , habendi hujusmodi Imagines , et venerandi , seu Deum per eas adoraudi , sussicit statuendo articulo Fidei ; quia ut dictum est

supra , Non omnes Praxes Ecelesiae etiam unioersalis sunt sussicientes fundando artietilo 'dei Catholicae , sed possutit inniti opinione etiam solum proin babili ; ut ibidem demonstiavimus. 2. Nec Scriptura , nec Traditio Apostolica id habet; imo proh bile est Deum vetuisse Iudaeis in Decalogo, praece. Exodi ον Pio illo Non facies tibi sculptile: expressius vero. mn Midistis aliquam similitia finem in die , qua lo ς' ' RAcuius est Oobis Dominus in Horeb de medιo ignis , ne forte decepti , Iaceretis Mobis sctilptam 1im ι lituis uinem, aut Imaginem masculι oel fueminae. 3. Li- det in Τridentino fuerint doctissimi Theologi , et li-lis molae a Protestantibus de quibusvis imaginibus haud ignari, et ei iam censuerint Doctores aliqui Catholici , quos mox reseremus , id non esse licitum ptamen abstinuit Synodus ab hac doctrina definienda , et soluin dixit Imagines Christi et Dei parae Virginis , et aliorum Sanctorum in templis praesertim ha

199쪽

496 Regula Fidei Catholieae.

hendas eis. Nonne silentium Tridentini in tali eircumstantia videtur testimonium positivum quo probetur, hanc doctrinam excludendam esse a Fideῖ a 4. Aliqui Catholici , inquiι Vosque s , 3. parte, disp.rr3. e. 3. Benricus , Abulensis, Durandus, Martinus de Ayala assirmant non licere ullo modo Trinitati , sed solum Deo in humanitate , . quam BSSumpsit , imaginem effugere. Alia opinio qua uqna in noua deo certa est, ut tanquam Fidei dogma sit ample-cienda , multo tameu verior mihi videtur , et quae sine temeritale contra communem Ecclesiae usum.negari non potest , in universum asserit Trinitatem de-Pingere , ex natura rei licitum esse, et Imaginem Spiritus Saneli in spe olei. columbae. Quod probatmiatis Et confirmatur , inquiι , usu Ecclesiae frequentissimo eadem sententia i quae passim Romae et

aliis in locis Trinitatis Imaginem adorandam L 3eu enerandam ) populo Proponit. Quamvis autem Concilium Trident iuum eo. capite nihil certi statuat et definiat ; praecipit lamen ut si quando historias Sa- erae Scripturae eontingat describi intelligit in quihus etiam Deus depingendus est; id quod nec damnat , nec iam serio , quam sanctorum hominum et Christi Imagines approbat, expliceiur populo id non fieri, quia Deilas oculis corporeis videri possit , sed ut inde humano more cognitionem virtutis ipsius incorporeae veniamus. χὶ naee Vasquea cui subscri-

a. Non solum non est de Flde, sed nequidem cer. tum est , Deum non vetuisse audaeis omnem usum I mugitium. u Non pauci auctores , inquit ViasqueadiF. ro . cu' a. quorum Opinio mihi mulio Probabilior semper visa est. dicunt Iudaeis nou svium adoratio Dem illam gentilium , quae naturali jure proinhibita est, verum etiam quemlibet usum Imaginum et Statuarum , praecepto Dei positivo , Exodi 2 o. etc. suisse interdictum. Sententia est Alexandri , Λlberii Bonaventurae , Ricbardi , etc. Ex quibus, te auder , Alberius, Boua vetitura , Narcilius, Abulensis de Imagine Dei solum dicunt illi populo omni-NO Vettiam suisse , caeteri autem absolute de omni in universum loquuvlur. Ex iis autem solus est Ahul bis , qui putat jure uaturali uou esse permisium

200쪽

Dei Imaginem pssingere ; caeteri vero videntur doce T soluin antiqua lege usum illius suisse sublatum. Et ca'. 6. Quod vero circa latera Arcae duae figurae Cherubino ruin positae fuerunt , respondere quis posset cum Catharino , eas omnes figuras seu Imagines , iactas fuisse iussu Dei, qui Praecepto suo nomine, aut ea parte derogare potuit aut respondeo , Iege veteri non fuisse vetitam omnem similitudinem , aut erigiem quomodocumqne , sed omnem cullum et adorationem ipsius , alque adeo omnem quoque Imaginem seu emgiem modo accommodato adoratio ni erectam aut constitutam e quare nec Cherubinis , neo aliis figuris in templo lactis , aliquem cultum suisse delatum. Modus autem accommodatus adorationi est , eum imago depicta aut sculpta est per se , non veluti appendix et additamentum alterius rei , in ornatum ii lius. 3. Quod ad cultum spectat,longe longius est a Fido adorandam esse Imtiginem ne quidem Christi , multo minus Sanctorum , quin nequidem adorationis mentio est in professioue nostra , aut in Tridentino , nec proinde in Nicaeno , quia Tridentinum sequitur illud , nee adorationis meminit. Quod ergo cultus illa nominetur aliquando adoratio , quaestio est de nomine. Certe populus intelligit adorationis nomine eultum latriae absoluitim; ille autem sine dubio non redditur , nisi soli Deo , et blasphemum esset illum reddere ulli Imagini. Cumque dicimus , nos 'adorare crucem , sensus Patet , ex iis quae retulimus ex Tridentino , scilicet , per illam quam osculamur . et coram qua castut verimus, et Procurabimus , Chri

stum adoramus.

4. Nee de Fide est, cultum delatum Imaginibus esse Religiosum: cum Deo de Fide sit, cultum delatum Sanctis ipsis, esse Religiosum, ut paulo post di

cemus.

5. Lon F longius abest a Fide Catholiea, eui ea Iumniose id adscribit Molinaeus et alii ci lorandas latria Imagines Dei, et eadem qua adoratur Deus ,

seu eadom oeneratione cum exemplari magines honorari. Probatur i. Quia id non habetur in pro session nosti a , nee in Concilio Tridentino aut aliouuiversali. a. Quia varia sunt placita problematica

SEARCH

MENU NAVIGATION