M.T. Ciceronis Opera. Ex Petri Victorii codicibus maxima ex parte descripta, viri docti et in recensendis authoris huius scriptis cauti & perdiligentis quem nos industria, quanta potuimus, consequuti, quasdam orationes redintegratas, tres libros De l

발행: 1538년

분량: 414페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

o Ad Appium Pulchrum.

serua.Ego enim a te cum tua promissa per literas flagitabam, ad urbem te otiosissimu esse arbitrabar. nunc tamen, ut ipse polliceris, pro auguralibus libris orationes tuas consectasonantis expectabo. Tullius, cui mandata ad me dedisti, non conuenerat me: nec crat iam quisquam mecum tuoru praeter omneis meos qui sunt omnes tui. Stomachosiores meas literas quas dicas esse, non intelligo. bis ad te scripsi me purgans diligenter: te imiter accu- ,

sans in eo, quod de me cito credidisses. quod genus querelae mihi quidem videbatur esse a mici. Sin tibi displicet. non utar eo posthac. Sia si ut scribis, hae literae non si ierunt di se

tae,scito meas non filisse.ut enim Aristarchus Homeri versum negat.quem non probat: sic tu libet enim mihi iocari quod disertum non erit, ne putans meum. Vale,& in censura, si iam es Censor, ut spero,de proauo multum cogitato tuo.

CICERO APPIO PVLCHRO S. IaGRATULABOR tibi prius ita enim rerum ordo postulat deinde ad me conuertar. iEgo vero vehemeter gratulor de iudicio ambitus neque id quod nemini dubium fuit ab- tum esse te: d illud quod quo melior ciuis, quo vir clarior, quo sortior amicus es,quoque plura virtutis, industriae ornamenta in te sunt, eo mirandum est magis, nullam ne in tabellae quidem latebra sitisse abscondita malevolentiam, quae te impugnare auderet. non horum temporii non horum hominum, atque morum negotium . nihil iam sum pridem admiratus magis. De me a atem,suscipe paulisper meas parteis,& eum te esse finge qui sum ego. si facile inueneris quid dicas, noli ignoscere hanitationi meae. Ego vero vesim mihi,

Tulliaeque meae sicut tu amicissime de suauissime optas prospere euenire ea, quae me insesente iacta sunt a meis: sed ita cecidisse ut agerentur eo tempore spero omnino cum aliqua se licitate,& opto.veruntamen plus me in hac spe tua sapientia de humanitas consolatur, quam opportunitas temporis. Itaque quemadmodii expediam exitum huius institutae orationis no reperio.neque enim trillius dicere quicquam tibeo ea de re,quam tu ipse ominibus optimis prosequerismeque no tamen me mordet aliquid.in quo Vnu non vereor, ne tu

parum perspicias ea quae gesta sint,ab aliis esse gesta:quibus ego ita madaram,ut cum tam a longe abii iturus essem ad me ne inserrent, agerent quod probassent. In hoc autem mihi illud occurrit. Quid tu igitur si assuisses Rem probassem. de tepore nihil te inuito nihil sine consilio egissem tuo. Vides sudare me, iandudu laborantem quomodo ea tuear, quae mihi tuenda sunt, de te non offendam. ua me igitur hoc oneremunqua enim mihi videor tractasse causam difficiliorem . Sic habeto tamen, nisi iam tunc omnia negotia cum summa tua dignitate diligentissime confecissem: tametsi nillil videbatur ad meu erga te pristinum studium addi posse tamen hac mihi affinitate renuntiata, non maiore equidem studio, scd

acrius apertius significantius dignitatem tua defendissem. Dccedenti mihi.& iam imperio iannuo terminato,ante diem III Non.Sext.cu ad Sidam naui accederem, & mecii Q. Seruilius esset, literae a meis sunt redditae. dixi statim Seruilio etenim videbatur esse comotus)vt omnia a me maiora expectaret.quid multa bciaeuolentior tibi, quam sui, nilo sum si eius:diligentior ad declarandam beneuolentiam multo. Nam ut vetus nostra simultas antea stimulabat me ut cauerem, necui suspicione ficte reconciliatae gratiae darem: sic assinitas noua cura mihi affert cauendi nequid de summo meo erga te amore detractu esse videatur.

CICERO APPIO PVLCHRO S. I;Q V A s I diuinarem tali in ossicio sore mihi aliquando expetendum studium tuum, se icum de tuis rebus sestis agebatur inseruiebam honori tuo. Dicam tamen vere: plus,quam acceperas,reddidisti. Quis cnim ad me non perscripsit te, non solum authoritate orationis, sententia tua quibus Uo a tali viro contentus eram:sta etiam opera consilio, domum v

niendo conueniendis meis, nullum onus officii cuiquam reliquum fecisse Haec mihi ampliora multo sunt, quam illa ipsi, propter quae haec laborantur. INSIGNI A enim virtutis multi etiam sine virtute assecuti sunt. talium virorum tanta studia assequi sola virtus potest. Itaque mihi propono fructum amicitiae nostra ipsam amicitiam qua nihil in v rius praesertim in his studiis,quibus uterque nostru deuinctus est.Nam tibi me profiteor dein rep. cium,de qua idem sentimus: Si in cotidiana vita coniunctum,cum iis artibus,stu

32쪽

disque quae colimus. im ita fortuna tulissct, quanti ego Onancis tuos iacio uti tu meos sacere posses. quod tamen ipsum nescio qua pamotus animi diuinatione, non despero. sed hoc nihil ad te:nostrum est onus. Illud velim sic habeas quod intelliges hac re novata ad ditum potius aliquid ad meum erga te studium, cui nihil videbamr addi posse,quani qui γ quam esse detractum. Cum hac scribebam, Gnsorem iam te este sperabam. ed breuior esthax epistola,& ut aduersus magistrum morum modestior.

M. T. CICERONIS EPISTOLARUM LIB. III I. M. CICERO S. D. SERUIo SVLPITIO. I

. A I V s TREBATIVS familiaris meus ad me scripsit, te ex se quaesisse quibus in

. locis essem: molesteque te serre, quod me propter valetudine tuam,cum ad urbem accessissem,no vidisses: de hoc tempore velle te mecu,si propius accessissem de officio utriusque nostrum communicare.Vtinam Serui saluis rebus sic enim est dicendum colloqui potuissemus inter nos: profecto aliquid opis occidenti rem. nilissemus. Cognoram enim iam absens, te haec mala multo ante prouidentem, desensorem pacis, &in Consulatu tuo, de post Cosulatum fuisse. Ego aut cum consilium tuum probarem,& idem ipse sentirem. . nihil proficiebam. Scio enim veneram: ius eram naidis esse videbar in causauncideram in hominum pugnandi cupidorum insanias. Nunc quoniam nihil iam videmur posse opitulari resp. siquid est in quo nobismetipsis consulere possimus, non ut aliquid ex pristino statu nostro retincamus. sed ut quamhonestissime lugeamus: nemo in omnium, quicum

potius nulli, quam tecum, communicandum putem. Nec enunclarissimonim virorum,

quorum similes esse debemus exempla: neque doctissimorum,quos semper coluisti, praecepta te iugiunt. Atque ipse antea ad te scripsissem, te frustra in senatum, siue potius in con

uentum senatoriim esse ventumi ni veritus cssem,ne eius animum incnderem qui a me. ut te imitarer,petebat.Cui quidcin ego, in me rogaret ut adcssem in senatu, eadem om

nia quae a te de pace de de Hispaniis dicta sunt, ostendi me esse dicturum. Res vides quo modo se habeat:orbem terrarum imperiis distributis ardere bello: urbem sine lcgibus, sine iudiciis, sine iure, sine fide relictam direptioni & inccndus. Itaque mihi vcnire in mentem nihil potes non modo quid sperem, scd vix iam quid audeam optare. Sinauitam tibi ho

mini prudentissimo videtur utile esse, nos colloqui: quanquam longius etiam cogitabam ab urbe discedere citius iam etiam nometa inuitus audio)tamen propius accedam. Trebais timue mandaui, ut squid tu miri vestes ad me mittere,ne recusaret:idque ut facias velim. aut si quem tuorum fidelium voles, ad me mittas: ne aut tibi inire cx Vrbe necesse sit. aut mihi accedere. Ego tantum tibi tribuo,quantum fortasse mihi arrogo:ut exploratum habeam quicquid nos communi sentcntia stat lacrimus id omneis homino probaturos.

M. CICERO S. D. SER. SULPITIO. a

A DII I. Cal. Mai cum essem in Cinnano accepi tuas literas:quibus lectis, cognotii nosatis prudenter fecisse Philotimum qui cum abs te mandata haliaret ut scribis de omnibus rebus ipse ad me no venisset, literas tuas misisset: quas intellexi breuiores fuisse, quod eum perlaturum putasses.Sed tamen postquam tuas literas legi, Posthumia uia me conuenit.&,Seruius noster. His placitit ut tu in Cumanum venires: quod etiam me , ut ad te scriberem egerunt.Quod mmmconsiliu exquiris,id in tale ut capere iacilius ipse possim quam alteri dare.Quid enim in quod audea suadere tibi homini summa authoritate, summaque

. erudentia3 Si,quid rectissimum sit, qhi erimus,perspicuum est:si,quid maxime cxpediat Obicurum. sin ii sumus qui profecto esse debemus, ut nihil arbitremur expedire nisi quod vectu honestumque silmon potest esse dubium quid iaciendu nobis sit.Quod existimas mea

33쪽

causuli commactam SP cum tua certe similis in utroque nostrii. cum optime sentiremus, crior suit. Nam omnia utriusque consilia ad concordiam spectaucrunt: qua cum ipsi Caesari nihil esset utilius, gratiam quoque nos inire ab co dcicndcda pace arbitrabamur. Quatum nos sesellerit, de quem in locum res deducta si, vides. Neque solum ea perspicis quae geruntur. qtiaque iam Psta sunt: sed etiam qui cursus rerum, qui exitus fimirus sit. Ergo νaut probare oportet ea quae fiunt: aut interesse, etiam si non probes. quorum altera mihi turpis altera etiam periculosa ratio videtur. Restat ut discedendum putem. In quo reliqua videtur esse deliberatio quod consilium in discessu quae loca sequamur. Omnino cum miserior res nunquam accidit, tum ne deliberatio quidem dissicilior.Nihil enim constitui potest quod non incurrat in magnam aliquam dissicultatem. Tu si videbitur, ita censeo facias: ut si habes iam statutum quid tibi agcndum putes, in quo non sit coniunctum consilium tuum cum meo, persedeas hoc labore itineris. sin autem est quod mecum communicare velis,ego te expectabo. Tu,quod tuo commodo fiat quamprimum velim venias,si- i.

t intellexi & Seruio de Posthum plaoere.

M. CICERO S. D. SERVIO SULPITIO. 3vEHEMENTER te esse solicitum, de in communibus miseriis praecipuo quodam . dolore angi, multi ad nos quotidie deserunt. Quod quanquam minime miror, de meum quodammodo agnosco: doleo tamen te sapicntia praeditum propc singulari, non tuis bonis delectari potius, quam alienis malis laborare. Me quidem etsi nemini concedo qui maiorem ex pernicie, de peste resp. molestiam traxerit, tamcn multa iam consolantur, maximeque conscientia consiliorum meorum. Multo enim ante, tanquam ex aliqua specula,

prospexi tempestatem futuram: neque id solum mea sponte, sed multo etiam magis m nente Se denuntiante te. Etsi enim ablui magnam partem Consulatus tui, tamen de absens cognoscebam quae esset tua in hoc pinistro bello cauendo,& praedicendo sententia: de ipse astui primis temporibus tui Consulatus cum accuratissime monuisti senatum collectis omnibus bellis ciuilibus ut & illa timeret quae memitussient:& scirent cum superiores nullo tali exemplo antea in rep.cognito, tam crudeles suissent,quicuque postra remp.oppressisset armis, multo intolerabiliorem futurum. NAM MU o D exemplo fit, id etiam iure fieri putant, sed aliquid atque adeo multa addunt de affinit de suo.Quare meminisse debes eos, qui aut horitatem de consilium tuum non sint secuti, sua stultitia occidisse, cum tua prudentia salui esse potuissent. Dices Quid me ista res cosolanir in tantis tenebris, de quali pa- ,rietinis reip. Eit omnino vix cosolabilis dolor: tanta est omnium rerum amissio S: desperatio recuperandi.&d tamen de Caesar ipse ita de te iudicat, de omnes ciues sic existimantiquasi lumen aliquod extinctis caeteris elucere sanctitate,& prudentiam, de dignitatam tua. Haec tibi ad leuandas molestias magna esse debent. Quod autem a tuis abes, ideo leuius

ferendum est,quod eodem tempore a multis, de magnis molestiis abes: quas ad te omneis perseriberem, nisi vererer ne ea cognosteres absens: quae quia non vides, mihi videris me liore esse conditione, quam nos qui videmus. Hactenus existimo nostram conseiationem i.

recte adhibitam esse, quoad certior ab homine amici stano fieres iis de rebus, quibus leuari pollent molestiae tuae. Reliqua sunt in teipso. neque milii ignota, nec minima solatia: ut quidem ego sentio, multo maxima quae ego experiras quotidie sic probo ut ea mihi salutem afferre videantur. Te autem ab initio aetatis memoria aeneo, summe omnium

doctrinarum studiosum ditisse, omniaque quae a sapientissimis ad sciae vivendum tradita essent summo studio, curaque didicisse: quae quidem vel optimis rebus,& usui, de delectationi esse pollent. his vero temporibus habemus aliud ni it in quo acquiescamus. Nihil

faciam insolenter: neque te tali vel scientia, vel natura praedinim hortabor ut ad eas te reωι seras araeis, quibus a primis temporibus aetatis missium tuum dedisti.Tantu dicam, quod te spero approbaturiam, me postea quam illi arti cui studueram nihil esse loci ncque in curia, neque in foro viderem,omnc meam curam atque operam ad philosophiam contulisse. Tuae scientiae excellenti, ac singulari no multo plus quam nostrae relictum cit loci. Quaredo equide te moneo:sed mihi ita risuasi, te quoque in iisde versari rebus,quae etiam si mi-

34쪽

Lib. IIII.

nus prodessent, animu tamen i solicitudine abduceret. Servius quide tuus in omnibus in genuis artibus in primisque in hac in qua ego me scripsi acquiescere,ita versatur, ut G is lat. A me vero sic diligitur,ut tibi uni cocedam,praeterea nemini: mihique ab co gratia resertaran quo ille existimat, quod facile apparear, cum me colat & observet, tibi quoque in eo se facere gratissimum.

M. CICERO S. D. SERUIO SULPITIO. q.

ACCIPIO excusatione niam . qua usus es cur saepius ad me literas uno exemplo dedisses. sed accipiore ea parte quatenus aut negligentia aut improbitate eorum qui epistolas accipiant fieri scribis ne ad nos perserantur. Illam partam excusationis, qua te scribis orationis paupertate sta enim appellas j iisdem verbis epistolas saepius mittere, nec nosco, nec pro .Et ego ipse quem tu per iocum sic enim accipio diuitias orationis habere dicis. me non esse verborum admodum inorim agnosco ἀρω-λα enim non necesse cid sed tamen idem nec hoc opta, Mi facile cedo morum talptoru subtilitati & es gantiae. Con-4 silium tuum, quo te usum scribis, hoc Achaicum negotium non recusauisse, cum semper probauissem, tum multo magis probaui lectis tuis proximis literis. Omnes enim causae, quas commemoras iustissimae sunt,tuaque & authoritate,& prudentia dignissimae. Quod aliter oecidisse rem existimas atque opinatus sis:id tibi nullo modo assentior. Sed quia tanta pamrbatio & cosasio est reru. ita perculsa & prostrata scedissimo bello iacent omnia viis cuique locus,vbi ipse sit, ut sibi quilque miserrimus esse videatur: propterea & tui cosilii poenitet te:& nos qui domi sumus tibi Mati videmur.at contra, nobis, no tu quide vacitus molestiis sed prae nobis beatus.atque hoc ipso melior est tua,quam nostra conditio, quod tu, quid doleat scribere audesmos ne id quide tuto possumus: nec id victoris vitio quo nihil moderatius, sed ipsius victoriae, quae ciuilibus talis semper est insolens. Vno te vicimus,quod de Marcesti colligae tui salute paulo anta,quam tu, gnouimus: ctiam mche cuic,quod quemadmodum ea res ageretur, vidimus. Nam sic fac existimes, post has miserias, id est postquam armis disceptari coeptum in de iure publico. nillil actum cile aliud

cum dignitate. am & ipse Cesar accusata acerbitate Marcelli sic enim appellabat) laudataque honorificentissime & aequitate tua, & pnidcntia: repente praeter spem dixit se sena tui roganti de Marcello, ne hominis quidem causa negaturum. Fecerat autem hoc senais diis, ut cum a L. Pisone incratio esset facta de Marcello, & cum C. Marcellus se ad Caesaris pedes abiecisset cunctus consurgeret,& ad Caesarem supplex accescret.Noli quaererenta mihi pulcher hic dies visus est,ut speciem aliquam videre viderer quasi reuiuiscentis reip. Itaque cum omnes ante me rogati gratias Caesari egissent,praeter Volcatium is enim si eo loco esset, nigauit se facturum fuisse) ego rogatus mutaui meum consilium. Nam statueram, non mehercule inertia, scd dcsydalo pristinae dignitatis, in perpetuum tacere. Fregit hoc meum consilium & Ca aris magnitudo animi, & senatus officium. Itaque pluribus ii verbis egi Caesari gratias: meque nactuo, ne etiam in caeteris rebus honesto otio privarim, quod erat unicii solatium in malis. Sed tamen quoniam effugi eius octilonem, qui sortasse arbitraretur me hanc remp.no putare si perpetuo tacere: modice hoc faciam aut etiam intra modum:vt de illius voluntati,& meis smidiis serviam. Nam etsi a prima aetate me mnis ars.& doctrina liberalis,& maxime philosophia delectauit:tamen hoc studium quotidie ingrauescit credo & aetatis maturitate ad prudentiam,& his temporum vitiis,ut nulla res alia leuare animu molestiis possit.a quo studio te abduci negotiis intelligo ex tuis liis teris: sed tame aliquid iam noctes te adiuuabunt. Seruius mus,vel potius noster,summa me obseruatia colit: ius ego cum omni probitate summaque virtute tum stladiis doctrinaque delector. Is mecum saepe de tua mansione, aut decessione comunicat. Adhuc in haesum Ditentia.nihil ut faciamus,nisi quod maxime Caesar velle videatur.Res sunt eiusmo

di, ut si Romae sis nihil praeter mos delectare possit. C. reliquis nihil melius ipso est. teri& aera, eiusmoch: ut si alterumutrum necesse sit, audire in malis quam videre. Hoc nostruin consilium nobis minime iucundum est,qui te videre cupimus: sed consulimus tibi.

35쪽

sERVIVS CICERONI s. spos TE A quam mihi renuntiatu est de obitu Tulliae filiae tuae, sanequa pro eo ac de- , bui, grauiter, molesteque tuli: communemque eam calamitatem existimaui: qui si istic affuissem, neque tibi defuissem, coramque meum dolorem tibi declarassem. eui genus h consolationis miserum,atque acubum est propterea, quia per quos ea confieri debri, propinquos ac familiarcis,id ipsi,pari molestia assiciuntur, neque sine lachrymis multis id c nari possi int: uti magis ipsi videantur aliorum coselatione indigere quam aliis posse suum officium praestare.tame quae in praesentia in mentem mihi venerui decreui breui ad te Π scriberemon quo ea te fugere Castimem,scd quod forsitan dolore impcditus minus in per- 4spicias. Quid est quod tanto opere te comoticat tuus dolor maestinus cogita quemadmodum adhuc Artuna nobiscum egerit:ea nobis erepta esse,quae hominibus no minus quam liberi, chara esse debent, patriam, honestatem, dignitatem, honores omneis. Hoc uno incommodo addito quid ad dolorem adiungi potuit e aut qui non in illis rebus exercitatus animus callere iam debet,atque omnia minoris aestimare An illius vice credo doles, quoties in eam cogitationem noetae est & tu veneris, & nos saepe incidimus hisce temporibus non pessime cum iis esse actum quibus sine dolore licitum est mortem cum vita coniura- , re auid autem fuit quod illam hoc tempore ad viuendum magnopere inuitare posset quaeres quae spes quod animi solatium e Vt cum aliquo adolescente primario coniuncta aetatem gereret licitum est tibi credo pro tua dignitate ex hac iuuentute generum deligere,cuius fidei liberos tuos te tuto committere putares An ut ea liberos ex sese pararet:quos cum florent eis videret,laetaretur qui rem a parente traditam per se tenere possent: honorcs ordinatim petituri essentiri rep.in amicorum negotiis libertate sua uti quid horum fuit,quod non prius, quam datum est ademptum sit At vero malum est liberos amittere.Malum: si hoc prius sit, hae sufferre de perpeti. Quae res mihi non mediocrem con lationem at tulit, volo tibi comemorare: si serte eadem res tibi dolorem minuere possit. E x Asia rediens cum ab A Egina Megaram versus nauigarem, coepi regiones circuncirca prospicere. post me erat AEgina ante Megara, dextra Piraecus, sinistra Corinthus: quae oppida quodat pore florentissima fuerunt, nunc prostrata, de diruta ante oculos iacent. coepi Komet mecum sic cogitare, Hem. nos homunculi indignamur siquis nostrum interiit, aut occisus est, quorum vita breuior esse Ibet, cum uno loco tot oppidum cadauera proiecta iaceant viliae tu te Serui cohibere,& meminisse hominem te tae natum Crede mihi cogita- itione ea non mediocriter sum confirmatus. Hoc idem, si tibi videtur, lac ante oculos tibi proponas, Modo uno tepore tot viri clarissimi interierunt,de imperio praeterea tanta diminutio facta est omnes protunciae conquassatae sunt:m unius mulierculae animula si iactura ficta est, tanto opere comoueris quae si hoc tepore non suum diem obiisse paucis post an iis tamen es moriendum i ut quoniam homo nata fuerat. Etiam ni ab hiis rebus animuad cogitationcm tuam auoca: atque ea potius reminiscere quae digna tua persona sunt: illam. quandiu ei opus fuerit, vixi sic: una cu rep.fuisse: te patrem suum Prael.C o s. augure vidisse .adolescentibus primariis nuptam iiiii sciomitibus bonis prope perfunctam esse:cum resp.occideret vita excessisse. Quid in quod tu,aut illa, cu Brinna hoc nomine queri posisitis Denique noli te obliuisci Ciceroncm esse,& cum,qui aliis consueris praecipere,& dare consilium: N E QN E I M I T A R E malos medicos,qui in alienis morbis profitentur tonere se medicinae scientiam ipsi se curare no possiant:sed potius, quae aliis tute praecipere soles. ea tute tibi subiice, atque apud animii propone, NV V, DOLOR ES Τ.quem non longinquitas temporis minuat ac molliat. Hoc te expectare tempus tibi turpe est. ac non ei res sapientia tua te occurrere. Quod siquis etiam interis sensus est, qui illius in te i, amor fuit. pietasque in omneis suos, hoc certe illa te facere non vult. Da hoc illi mortuae. da cneris amicis ac familiaribus,qui tuo dolore moerent:da patriae,ut siqua in re opus sit, operaδε consilio tuo uti possit. Denique quoniam in eam sortunam deuenimus, ut etiam huic rei nobis seruicdum silmoli committere ut quisquam te putet non tam filiam quam resp.tempora, de aliorum victoriam lugere. Plura me ad te de tac re scribere pudet, ne vi-

36쪽

Lib. Illi

dear prudeliae tuae dissidere.Quare si hoc unum proposuero, finem faciam scribendi. Vidi mus aliouoties secundam pulcherrime te scire fortunam, magnamque ex ea re te laudem apisci. iac aliquando iiitelligamus, aduersam quoque te aeque lare posse, neque id maius, quam tibeat tibi onus videri me ex omnibus virtutibus haec una tibi videatur deesse. Quod ad me attinet, cum ae tranquilliorem animo esse cognoro, de iis rebus, quae hic geruntur, quemadmodumque se prouincia habeat certiorem faciam. Vale.

M. CICERO S. D. SER. SULPITI o. 6

Bcio vero Serui vellem ut scribis, in meo grauissimo casu Misisses. uantu enim praesens me adiuuare potueris o cosolandon prope aeque dolendo,facile ex eo intelligo quod literis lectis aliquantum acquievi. Nam & ea scripsisti quae leuare luctum possent:& in me consolando non miaiocrem ipse animi dolorem adhibuisti. Seruius tamcn tuus omni bus ossiciis quae illi tempori tribui potuerunt,declarauit & quanti ipse me faceret,& quam

suum talem erga me animum tibi gratum putaret fore: cuius ossicia iucundiora scilicet se pe mihi fuerint, nunquam tamen gratiora. Me autem non oratio tua solum, & societas 4 pene agritudinis sed etiam authoritas consolatur.turpe enim esse existimo me non ita is

re casum nicum, ut tu tali sapientia pCeditus sciendum putas. Sta opprimor interdum δε vix ressio dolori. quod ea me solatia deficiunt, quae caeteris, quorum mihi exempla propono, simili in fortuna non desuerunt. Nam & Q aximus, qui filium consularem clarum virum δε magnis rebus gestis amisit:& L.Paulus,qui duo septem diebus:& vester Gallus, &M. Cato, qui summo ingenio, summa virtute filium perdidit: iis temporibus suerunt, ut eorum' luctum ipsorum dignitas consolaretur ea, quam ex rep. consequebantur. , mihi autem amissis ornamentis iis,quae ipse commemoras, quaeque ream maximis laboribus adeptus:vnum manebat illud solatium 'uod ereptum est. Non amicorum negotiis, non resp.pro ratione impediebantur cogitarioncs m mihil in foro agere libebat:aspicere curiam non potinam existimabam id quod ciat,ommis me & industriae meae fructus &fortunae perdidisse. Sed cu critiarem haec mihi tecum,& cum quibusdam ese communia:& eum fragerem iam ipse me cogeremque illa lare toleranici: habebam quo confirmem, ubi conquiescerem, cuius in sermone& suauitate omneis curas, doloresque deponerem. Nunc autem hoc tam graui vulnere,etiam illa,quae consanuisse videbantur, recrudescimi. io Non enim ut tum me a rcp.mCestium domus excipiebat quae loearet: sic nunc domo morarens ad re p.confugere possum, ut in cius bonis adquiescam. Itaque & domo absum. &soro: quod nec eum dolore quem a rep. capto, domus Iam consolari potest, ncc domesticum resp. quo magis te expecto, teque videre quamprimum cupio. Maior mihi leuatio asserri nulla potest quam coniunctio consuetuditus,sermonumque nostrorum.quanquam sperabam tuum aductum sic enim audiebamὶ appropinquare. Ego autem cum multis de causis te exopto quamprimum videre: tum etiam ut antc comentemur inter nos, qua ratione nobis traducendum sit hoc tempus, quod est totum ad unius voluntatem accom -'' modandumn prudentis,& liberalis,& ut perspexisse videor nec a me alieni, & tibi amicissimi. Quod cum ita sit,magnae est tamen deliboationis, quae ratio sit Ineunda nobis non agendi aliquid sed illius concessu δε beneficio quiescendi. Vale.

M. CICERO S. D. M. MARCELLO. 7ETs I eo te adhuc consilio usum intelligo, ut id reprehendere non audeam non quin ab eo ipse dissentiam,sed quod ea te sapientia esse iudicem,ut meu consilium non antapoianam tuo tamen & amici nostrae vetustas,& tua summa erga me beneuolentia, quae mihi iam a puctitia tua cognita est,me hortata est ut ea scriberem ad te quae & saluti tua co- ducere arbitrarin, & non aliena esse ducam a dignitate. Ego cum te esse, qui horum malom initia mi illo ante videris, Consulatum magnificcntistimeatque optime gessitis princlare memini.sed idem etiam illa vidi neque te consiliu ciuilis belli ita inendi nec copias Cn.Phesi nec genusexercitus probare semperque summe dissidae.qua in sentctia me quo- que fuisse,memoria tenere te arbitror. Itaque neque tu multum intersit isti rebus geredis:&ego id semper egi ne interessem. No enim iis rebus pugnabamus quibus valere poteramus,

37쪽

consilio authoritate causa,quae erant in nobis superiora:sed lacertis & viribus, quibus pares non eramus.Victi sumus igitur:aut si vinci dignitas no potest stacti certe & abiecti. In quo tuum consilium nemo potest non maxime laudare,quod cum spe vincendi simul ab iecisti certandi etiam cupiditatem:ostendistique sapientem,& bonu ciuem initia belli ciuilis inuitum suscipere extrema libenter non persequi. Qui non idem consilium quod tu,se- γcuti sunt eos video in duo genera tae dis bactos.aut enim renouare bellum conati sunt, hique se in Asticam contulerunt: aut quemadmodum nos victori sese crediderunt. Medium quoddam tuum consilium fuit, qui hoc fortasse humilis animi duceres, illud pertinacis. Fateor a plerisque.ves dicam ab omnibus sapiens tuum consilium: a multis etiam magni, ac sortis animi iudicatum.Sed habet ista ratio ut mihi quidem videtur, quedam modum: praesertim cum tibi nillil deesse arbitrer ad tuas fortunas omneis obtinodas, praeter voluntatem.Sic enim intellexi nihil aliud tae quod dubitationem afferret ei penes quem est ρο- testas nisi quod vereremr, ne tu illud beneficium omnino non putares. De quo quid sen- istiam nihil attinet dicere: cum appareat, ipse quid fecerim. Sed tamen si iam ita constituistses,ut abesse perpetuo malles,quam ea quae nolles videre: tamen id cogitare deberes ubicu-que esses te fore in eius ipsius quem fugeres potestate.qui si facile passurus esset te carentem patria.&sortunis tuis quiete,& libere vivere: cogitandu tibi tamen esset,Romaene & domi tuae cuiusmodi res esset:an Mytilenis,aut Rhodi malles vivere.Sed cum ita late pateat eius potestas quem veremur, ut terrarum orbem complexa sit: nonne mauis sine periculo tuae domi esse, quam cum periculo alienae equide etiam si oppetenda mors esset domi,atque in patria mallem quam in externis atque alienis locis. Hoc idem omnes,qui te diligunt sentiunt:quorum in magna pro tuis maximis clarillimisque virtutibus multitudo.Habemus etiam rationem rei familiaris tuae quam dissipari nolumus.Nam etsi nullam potes accipere iniuriam quae si itura perrima sit,propterea qubd neque is, qui tenet rep.patietur, neque ipsa resp.tamen impetum praedonu in tuas sortianas fieri nolo. Hi autem qui essent, auderem scribere.nisi te intelligere confiderem. Hic te unius solicitudines, unius etiam multae,& assiduae lachrymae C. Marcelli fratris optimi deprecantur: nos cura, & dolore proximi sumus: precibus tardiores, quod ius adeundi,cum ipsi deprecatione eguerimus, non habe- is mus. Gratia tantum possumus quantum victi. Sed tamen consilio, studio Marcello node- sumus. A tuis reliquis non adhibemur: ad omnia parati sumus.

M. CICERO S. D. M. MARCELLO. 8

N E Q U E monere te audeo prestinil prudcntia virum: nec confirmare, maximi animi ihominem, unumque sortissimum:consolari vero nullo modo.Nam si ea quae acciderunt, ita fers ut audio:gratulari magis virtuti debeo,quam consolari dolorem tuum.sin te tanta mala resp.frangunt, non ita abundo ingenio ut te consoler cum ipse me no possim. Reliquum est igitur ut tibi me in omni re eum praebcam praestemque,ut ad omnia quae tui velint, ita sim praesto, ut me non solum omnia debere tua causa, sed ea quoque, etiam quae non possim, putem. Illud tamen vel tu me monuisse, vel censuisse puta vel propter bens uolentiam tacere non potuisse: ut quod ego facio, tu quoque animum inducas, si sit ali- . qua resp. in ea te esse oportere iudicio hominu, reque principem necessitate cedentem tempori.sinautem nulla sit hunc tamen aptissimum esse etiam ad exulandum locum. Si enim libertatem sequimur qui locus hoc dominatu vacat sin qualcncunque locum, quae est domestica sede luciindior Sed mihi crede.ctiam is qui omnia tenet, fauet ingeniis: nobilitatem vero, & dignitates hominii, quantum ei res,& ipsius causa concedit amplectitur. Sed plura quam statueram.Redeo ergo ad unu illud me tuum esse fore cum tuis si modo erunt tui si minus, me certe in omnibus rebus satis nostrae coniunctioni amorique facturum.

M. CICERO S. D. M. MARCE O. 9EΤSI perpaucis ante diebus dederam in Mutio literas ad te pluribus verbis scriptas, quibus declaravera.quo te animo Gnserem este oportere,& quid tibi faciendum arbitrarer: tame cum Theophilus libertus tuus proficisceretur cuius No fidem erga te beneuoletiamque perspexera,sine meis literis eum ad te venire nolui. Iisdem igitur cla rebus etiam atque

38쪽

Lib. illi.

etiam hortor quibus superioribus literis hortatus sum, ut in ea rep.qilaecunque est quamprimum velis esse. Multa videbis tbrtasse quae nolis: non plura tamcn, quam audis quo- . tidie. Non in porro tuum, uno sensu solum oculorum moueri: cum idcira illud auribuqpercipias,quod etiam maius videri sola,minus laborare. At tibi ipsi diccdum erit aliquid. quod non sentias:aut faciendum, quod non probes. PRIMUM TEMPORI CE DE R r, id in necessitati parere sena r sapientis cst habitum: deinde non habet, ut nune quidem est,id vitii res .dicere fortasse quae sciatias non licet:tacere plane licet. omnia enim delata ad unu sunt. Is utitur cosilio, ne suorum quidem, ita suo. Quod no multo secus ite ret,si is remp.teneret, que secuti sumus. Ait qui in bello,cum omnium nost ii coniunctum, esse palculum suo cerneret certorum hominu minime priidentium consilio uteretur: eum magis comunem censemus in victoria futurum fuisse,quam incertis in rebus filisset: & qui

nec te C o s. tuum sapientissimum consilium sccutus cssct,nec statae tuo consulatu ex auia thoritate tua gerente vobis authoribus uti voluerit: nunc omnia tenetem nostras sentcn

tias dejderaturum censes suis o MNIAsVNT MISER A in bellis ciuilibus:quae maiores nostri ne senaci quidem,nostra aetas saepe iam sensit. sed miserius nihil, quam ipta

victoria:quae etiam si ad meliores venit,tamen eos ipsos scrociores, impotentioresque reddit:ut etiam si natura tales non sint, necessitate esse cogantur. MULTA ENIM VI i, C T O R I, rii arbitrio per quos vicit, etiam inuito,iacienda sunt. An tu no videbas me cum simul quam crudelis illa esset sutura victoriatigitur tuc quoque careres patria,ne quae nolles,videres Non, inquies .ego enim ipse tenerem opes & dignitatem meam. At erat tuae virtutis, in minimis tuas res ponere: de rep.vclicinentius laborare. Deinde qui finis illius consilii in nam adhuc & sactum tuum probatur:& ut in tali re etiam fortuna laudatur. L-ctum, quod & initium belli necessario secutus sis, & extrema sapienter persequi nolueris. sortuna quod honesto otio tenueris & stariim & famam dignitatis tuae. Nunc x cro nec lo - , cus tibi ullus dulcior esse debet patria: nec eam dili re minus debes, quod deformior est, scd misereri potius: nec eam multis claris viris orbatam priuare etiam aspectu tuo. Denique si fuit magni animi. non ille supplicem victori:vide ne superbi sit.aspernari eiusdem it beralitatem.& si sapientis est carere patria duri non dclyderare: & si rei' no possis Hii stultum est nolle priuata.Caput est illud ut si illa vita tibi commodior cile videatur, cogitandum tamen sit ne tutior no sit.magna gladiorum est licentia:sed in externis lociς minor etiam ad facinus vere dia. Mihi salus tua tantae curae est,ut Marcesto fiatri tuo aut par aut certe proximus sim. Tuu est consulere temporibus,& incolumitati,& vitae,& sortunis tuiς.

CICERO MARCELLO s. Io

vet si nihil noui quod ad te scriberem, magίsque literas tuas iam expcctare incipi bam, vel te potius ipsum: tamen cum Theophilus proficisceremr, non potui nillil ei literarum dare. Cura igitur ut quamprimum venias: vcnies mini, mihi crede expectatus: neque solum nobis. id es tuis. sed prorsus omnibus. Venit enim milii in mentem subuereri interdum, ne te delectet tarda decesso. Quod si nullum haberes sensum, nisi ocillorum, prorsus tibi ignoscerem si quosdam nolles videre. sed cum leuiora non multo ciliciat, quae audirentur,quam quae viderentur: suspicarer autem multum interesse rei familiaris tuae, te A quamprimum venire idque in omneis parteis valeret: putaui ea de re te esse admonedum. Sed quoniam quod mihi placeret, ostendi, reliqua tu pro tua prudentia consyderabis. Metamcn velim,quod ad tempus te expectemus certiorem facias. MARCELLUS CICERONI s. itPLURIMVM valuis te apud me tuam semper authoritate, cum in omisi re, tum iahoc maxime negotio, potes existimare: cu mihi C. Marcellus frater amantissimus mei, nosolum consilium daret, sed precibus quoque me obsecraret: non prius mihi persuadere potuit, quam tuis es effectum literis ut uterer vestro potissimum consilio. res qucmadmodusit acta vestrae literae mihi declarat.Gratulatio tua etsi est mihi probatissima. quod ab optimo fit animo: tamen hoc mihi multo iucundius est & gratius, quod in summa paucitate amicoru,pmpinquorum, ac necessarioru qui vere meae saluti fauerent, te cupidissimurn C iiii.

39쪽

inci singularemque mihi Mnevolentiam prestitisse cognoui. Reliqua sunt eiusmodi, qui- 4bus ego quoniam haec erant tempora facile & aequo animo carebam. Hoc vero eiusmodi esse statuo,ut sine talium virorum.& amicorum s moletia neque in aduersa neque in secunda Artuna quisqua vivere possit. Itaque in hoc ego mihi gratulor. Tu vero ut intelligas, homini anucissimo te tribuisse officium re tibi prestabo. Vale.

s v IVS CICERONI S. IaΕTs I scio non iucundissimu me nuntium vobis allaturui tamen quoniam casus & na- itura in nobis dominatur visum in faciendis quoquo modo res se haberet,vos certiores sacere. Ad X. Cal. Iun.ctim ab Epidauro Piraeaeum naui aduectus essem, ibi Marcellum collegam nostru conueni eumque diem ibi consumpsi,ut essem. Postero die cum ab eo digressus esicin eo insilio ut ab Athenis in Meotiam irem, resiquamque iurisdictione abGluere: ille uti alcbat,supra Maias in Italiam versus nauigaturus erat. Post diem tertium eius dici, cu ab Athenis proficisci in animo habere circiter hora decuma noctis P. Posthumius familiaris eius ad me venit, & nulli nuntiauit M. Marcellum collegam nostru post coenae tempus a P.Magio Chilone familiari cius pugione percussum csse,& duo vulnera accepisse:vnum in stomacho, alterum in capite secundu aurem: sperare tamcn cum vivere posse.

Magium seipsum intersecisse. stra se a Marcello ad me missiam cite,qui haec nuntiaret,&rogaret uti cogerem medicos. Hi,& c vestigio eo sum prosectus prima luce. Cii non imge a Piraeo abessem, puer Acidini mihi obviam venit cis codicillis, in quibus erat scriptu, paulo ante lucem Marcellum diem suum obiisse. Ita vir clarissimus ab homine deterrimo acerbissima morte est affectus: & cui inimici propter dignitatem pepercerant, inuentus est νamicus qui ei mortem afferret. Ego tamen aὸ tabemaciitu citis pareri: inueni duos libertos & pauculos seruos: reliquos aiebant profugisse metu perterritos, quod dominus eorum ante tabernaculum interfectus esset. Coactus sum in eadem illa lectica qua ipse desatus era. meisque lecticariis in urbem eum reserre:ibique pro ea copia,quae Athenis crat, senus es satis amplum faciendum curaui. Ab Atheniensibus, locum sepulturae intra urbem ut da rent impetrare non potui, quod resigione se impediri dicerent: neque tamen id antea cuiquam concelleraiit. Quod proximum suit, ut in quo vellemus gymnasio, eum se iremus nobis permiserunt. Nos in nobilissimo orbis terrarum gymnasio Academiae, lociim is delegimus ibique elim combussimus:posteaque curauimus ut iidem Athenienses in eodem loco monimentum ei marmoreum faciendum locarent. Ita, quae nostra officia suerunt, pro collegio, & pro propinquitate, & vitio, & mortuo Omnia ei praestitimus. Vale. D. Pr.

l. Iun. Athenis.

M. CICERO s. D. P. F IG ULO. Is

Q V AERENT 1 mihi landiu quid ad te potissimum scriberem,no modo certa res nul ita sed ne genus quidem literarii usitatum veniebat in mentem. Vnam enim partem,& ω- suenidincm earum epistolarii quibus fecitndis rebus Vti solebamus, tempus eripuerat: perta ceratque fortuna. nequid tale scribere possem, aut omnino cogitare. Resinquebatur triste

quodat.& miserii & his temporibus cosentaneum genus literam id quoque deficiebat me. in quo debebat esse aut promissio auxilii alicuius aut con latio doloris tui.Quid pollies rer, no erat. ipse enim pari Artuna abiectus,alioru opibus casus meos sustentabad itisque mihi veniebat in mente queri quod ita viverem, quam gaudere quod viverem. Quanqua enim nulla meipsum priuatim pepulit insanis iniuria: noc mihi quicquam tali tempore in

mentem venit optare, quod non vltro mihi Caesar detulerit: tamen nihilominus eis conficior curis, ut ipsum quod maneam in vita,peccare me existimem . reo enim o familiarissimis multis, quos aut mors eripuit nobis aut distraxit suSa: tum omnibus amicis,quorum beneuolentiam nobis conciliarat per me quondam te socio dcsenti rej versorque in

conina nauseagiis & bonoru direptionibus: nec audio solum quod ipsum esset miseriij sed etiam idipsum video quo nihil est acerbius corii Artunas dissipari quibus nos olim adiu- ,

toribus illud incedium extinximus:& in qua urbe modo gratia,authoritate, gloria floruimus, in ea nunc iis quidem omnibus catamus. Obtinemus ipsius Caesaris summa erga nos

40쪽

humanitatem: sed ea plus non potes,quam Vis & mutatio Omnium rerum,atque tempo rum .Itaque orbus iis rebus omnibus quibus & natura me, & voluntas & cosuetudo inue

fixerat: cum caeteris,ut quidem videor, tum mihi ipse displiceo. Natus enim ad agendum semper aliquid dignum viro, nunc non modo age si rationem nullam habeo, sed ne cogi tandi quidem.& qui antea aut obscuris hominibus, aut citam sontibus opitulari poteram. i. nune P. Nigidio viri omniti doctissimo & sanctissimo,& maxima quondam gratia,& mihi certe amicissimo,ne benigne quidem polli ri possum. Ergo hoc ereptum est literarum genus. Reliquum est ut consoler.& afferam rationes,quibus te a molatiis coner abduce re. At ea quidem facultas vel tui, vel alterius consolandi, in te summa est,si unquam in ullo sitit. Itaque cam partem,quae ab exquisita quadam ratione & doctrina proficiscitur,non attingam tibi totam relinquam.Quid sit sorti,& sapienti homine dignum, quid grauitas. quid altitudo animi quid acta tua vita,quid studia quid ari , quibus a pueritia floruisti, ii, te flagitent, tu videbis. Ego quod intelligere & sentire,quia sum Romae.& quia curo atteiidoque possum: id tibi assirino, te in istis molestiis in quibus es hoc tempore non diutius fit tunim: in iis autem in quibus etiam nos sumus, fortasse semper fore. Videor mihi perspicere primum ipsius animum qui plurimum potes,propensum ad salutem tuam. Non scribo hoc temeresquo minus familiaris sum,hoc sum ad inucstigandum curiosior.Quo facilius, quibus est iratior respddere tristius possit hoc in adhuc tardior ad te molaeta liberandum. Familiares vero eius,& ii quidem qui illi iucundissimi sunt mirabiliter de te & loquuntur,

io & sentiunt. accedit eodem vulgi voluntas, vel potius consensus omnium: ctiam illa, quae

minimum nunc quidem potest, sed possit neccile est,resp.quatainque vires habebit, ab iis ipsis quibus tenetur de te propediem mihi crede impetrabit. Redeo igitur ad id .ut iam tibi etiam pollicear aliquid, quod primo Onuseram. Nam & coplectar eius familiarissimos,

qui me admodum diligunt,multumque mechim sunt: & in ipsius consuetudine,quam adhuc inciis pudor milai clausit insinuabo: Se certe inneis vias persequar,quibus putabo ad id quod volumus peruenire posse. In hoc toto genere plura faciam, quam scribere audeo. Caeteraque quae tibi a militis proptaose oerto scio,a me sunt paratissima. nihil in re famii, liari mea est quod ego meum malim esse quam tuum. Hac de re,& de hoc ynere toto hoc scribo parcius quod te id quod ipse confido) spcrare malo te este usurum tuis. Extremum illud est, vi te orem & obsecrem, animo ut maximo sis: nec ea solum memineris, quae ab

aliis magnis viris accepisti: sed illa etiam quae ipse ingenio,studioque peperisti. quae si colliges, & sperabis omnia optime: & quae accident, qualiacunque erunt, sapienter seres. Sed haec tu maius vel optime omnium .Ego quae inrtinere ad te Intelligam,studiosissime omnia, diligentissimeque curabo: tuorumque triltissimo inco tepore mattorum erga me me

moriam conservabo. . M. CICERO s. D. C N. PLANCIO. i

BINAs a te accepi lit cras Corcyrae datas, quarum alteris mihi gratulabare, quod audisses meam me pristinam dignitarem obtinere: est cris diccbas te velle, quae egissem, Mne& eliciter euenire. Ego aute,si dignitas est bene de rep.sentire,& bonis viris probare quod sentias obtineo dignitatem meam. si autem in eo dignitas in, quod sentias aut re inicere. si possis aut denique libera oratione defendere: ne vestigium quidem ullum est Uiquit no bis dignitatis: agiturq; praeclare,si nosmetipsos re in possumus,ut ea quae partim iam adsunt partim impendent moderate ieramus:quod in difficile in eiusmodi bello cit is exitus

ex altera parte caedein ostentat ex altera seruitutem. Quo in palculo nonnillil me consolatur, ciam recordor haec me tum Vidisse, ni secundas etiam nostras,non modo aduersas

pertimescebam videbamque quanto periculo de iure publico disceptaretur armis .Quibus, si vicissent ii ad quos ego pacis spe, non belli cupiditate adductus accesseram: tamen intesti ba& iratorum hominum,& cupidorum,&insoletium quam crudelis esset situra victoria. sinaure victi ae liquantus interitus cilci futuriis ciuium partim amplissimo ii partim etiam optimorum,qui me haec praedicentem, atque optime consulentem saluti suae, male- bant nimium timidum.quam latis prudelem existimari. Quod autem mihi de eo quod

SEARCH

MENU NAVIGATION