Summa totius theologiæ s. Thomæ Aquinatis, doctoris angelici, cum appendicibus p. Seraphini Capponi ... Primæ supplementum tertiæ partis volumen primum tertium

발행: 1760년

분량: 628페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

141쪽

fabae a dextνis ejus, ut adυersaretur ei. Per figuramonim hane praemonstrabatur, quod Iesus verus, qui est sacerdos antonomastice magnus , erat tentandus a Satana. Christus autem adimplere prophetas &voluit, &hoc conveniens fuit, Mat. I. ideo & tentari voluit , & ipsum a Satana tentari conveniens fuit.

Porro, quod a figuris antiqui testamenti ad figurata novi liceat inferre , docuit facto suo Concit. Ηωρι Ienso seundum, dum ex maioritate Aaronis ad Leis vitas intulit maioritatem Episcoporum ad simplices sacerdotes . Vide Concit. hoc in Veritatibus Aureis super legem veterem , Levitici octavo , conclusione fecunda. Secundo vides: quomodo, M.

Unum Chrsus in deserto tentari debueris. AD Secundum sic proceditur. Videtur, quod Christus non debuerit tentari in deserto. Christus enim tentari voluit propter exemplum nostrum, ut dictum est: c m. praeci Sed exemplum debet manifeste proponi illis, qui sunt per exemplum informa di. Non ergo debuit in deserto tentari. 2. Praeterea. Chrysost. dicit super Matth. c mis. 13. a princ. quod ,, tunc maxime Instat diabolus adm tentandum , cum viderit solitarios . unde & ire,, principio mulierem tentavit, sine viro eam inve- , , niens: is Et sic videtur , per hoc quod in deseristum ivit, ut tentaretur , quod tentationi se exposuit. Cum ergo eius tentatio sit nostrum exemplum , videtur quod etiam alii debeant se ingerere ad te lationes suscipiendas e quod tamen videtur esse pertinculosum , cum magis tentationum occasiones vitare debeamus.

3. Praeterea. Matth. 4. ponitur seeunda Christi tentatio , qua diabolus Cissum assumma in sanctam

civitatem, oe flatuit eaem super pinnaculum tempIi quod quidem non erat in deserto. Non ergo tent tus est solum in deserto. Sed Contra est , quod dicitur Marci I. quod erae Iesus in deserio quadraginta diebus , oe quadragimpa noctibias, . tentabatuν a Satana. . Respondeo dicendum, quod, sicut dictum est, atro maled. ad a. Christus propria voluntate se diabolo exhibuit ad tentandum , sicut etiam propria volu tate membris eius se exhibuit ad occidendum pali quin diabolus venire ad eum non auderet. Diabolus

sutum magis attentat aliquem , cum est solitarius: quias

142쪽

quia, ut dicitur Ecclesiast. 4. ,, si quispia in praevalueis, , rit contra unum , duo resistunt et . Et inde es, se quod Christus in desertum exivit , quasi ad camispum certaminis, ut ibi a diabolo tentaretur. Unisse de Amin os dieit super Luc., c Dp. illud e. 4. Ageri batur quod Christus agebatur in desi M tum conuito, ut diabolum provocaret. Nam nisi , , ille certasset , Diliset diabolus , non iste mihi se vicisset, idest Christus . ,, Additautem & alias rati nes, dicens, hoc Christum fecisse mysterio, ut Adam de exilio liberaret, qui scilicet de paradiso in desertum ejectus est; & exemplo, ut ostenderet nobis di bolum ad meliora tendentibus invidere. Ad primum ergo dicendum , quod Christus proponitur omnibus in exemplum per fidem, secundum i , Iud Hebr. Ia. Aoicientes in auctorem fidei , εν eonis summatorem Jesum . Fides autem, ut dicitur Rom- Io. es ex audies , non autem ex visu . Quinimmo Joan. Io. dicitur : Beati, qui non υiderunt, oe er diderunt. Et ideo ad hoc quod tentatio Christi essee nobis in exemplum, non oportuit quod ab hominibus videretur ; sed sufficiens fuit , quod hominibus naris

raretur .

Ad secundum dicendum, quod duplex est tentati

nis occasio . Una quidem ex parte hominis : puta cum aliquis se peccato propinquum facit, occasiones peccandi non evitans. Et talis occasio tentationis est

vitanda; sicut dictum est Loth Gen. ist. Ne feteris imomni regione eiνea Sodomam . alia vero tentationis occasio est ex parte diaboli , qui semper invidea ad meliora tendentibus, ut Ambros. dicit : see. Dp. eis. Et talis tentationis occasio non est vitanda . Unde dicit Chrysost. super Matth. chom. s. in v. isnpem alio. a mine. quod non istum Christus ductus est in desertum a Spiritu, sed ,, omnes fiIii Dei habeu-- tes Spiritumsanctum; non enim sunt contenti sese dere otiosi ; sed Spiritus nitus urget eos aliquod , , magnum apprehendere opus ; quod est esse in de- ,, serto, quantum ad diabolum ' quia non est ibi 1n- iustitia, in qua diabolus delectatur. Omne etiam

es bonum opus est desertum , quantum ad carnem, M ti mundum : quia non est secundum voluntatem ,, carnis, & mundi. ,, Talem autem occasionem tentationis dare diabolo non est periculosum . qaia magis est consilium Spiritussancti, qui est 'rsecti operis auctor, quam impugnatio diaboli invidentis. Ad tertium dicendum , quod quidam dicunt, omnes tentationes factas fuisse in deserto. Quorum quidam

dicunt , quod Christus ductus est in sanctam civit

143쪽

em non realiter , sed secundum imaginariam vis nem e quidam autem dicunt, quod etiam ipsa civitas sancta , id est Hierusalem , deserti im dicitur : quia erat derelicta a Deo. sed hoc non est necessarium :quia Marcus dixit, quod in deserto tentabatur a diabolo; non autem dicit, quod solum in deserto.

APPENDIX.

Ex art. habes mimo i quomodo per rationem mstendas , merito insinuatum esse a scripturis, quod tentatio Christi debuit esse in deserto. Ut per hoc, quod dicitur Mar. I. erat , Se . secundum quod est in argu . eontri Ubi pro ly in deserto tentabatur. ergo debuit ibi tentari , vide sequele veritatem ex dictis in quaes. 39. 4o. Dorum Ορen. , & quae

Bujus art. I . Corol. pin conclus. Ex quibus locis multa scripturarum , ad hoc particulare suaviter inflectendo, potes in favorem appendicis assumere . item ver hanc huius figuram, quod dicitur in Psalm. 94. Seeundum diem tentationis in deseνto , ubi tentaυ νunt me patres vestri . Sicut enim peccata omnia quodammodo sunt ex instigatione diaboli, I. quam

a. a. quaest. 8O. are. 4. Ita tentationes istorum patrum,

quibus tentaverunt Deum in deserto, possunt quota ammodo diei a diabolo esse . ac si dicamus , Deum tune fuisse in deserto tentatum a diabolo in patribus illis, idest, patres illos ad tentandum Deum imsigante. Item per hanc eiusdem rei figuram, quod dicitur 3. Reg. 23. SauI preseeutus es Daυid in dese eo Μaon. Et cap. 26. Saul descendit in deserto Zψb , vit quHerea David in deserto. David autem habitabat in deserto. David enim figura est Christi filii sui

secundum carnem, Saul vero diaboli. Saul ergo persequitur David in deserto, sed frustra, non enim tra didit eum Deus in manus ejus, id est Req. 23. quia diabolus tentaturus erat Christum in deserto , sed frustra quoad intentionem diaboli. De bonitate illationis ex figura ad figuratum vide Concit. ΗιDa. ubi citatur supra art. I. vpend. δειundo vides ς quom do , di AR-

144쪽

QUAEST. XLI. ART. III. ARTICULUS III.

Ureum Chrisi tentatio debuerit esse possi

ejunium. AD Tertium M proceditur . Videtur, quod Chrsesti tentatio non debuerit esse post ieiunium . Diactum enim est supra, mee. a. quod Christum mori decebat conversationis austeritas: Sed maximae musteritatis fuisse videtur, quod quadraginta diebus, S 4o. noctibus nihil comederit. sic enim intelligitur quadraginta diebus, A noctibus ieiunasse: quia sciui xi illis diebus nulltam omnino cibum sumpst , ut Greg. dicit c Hom. I6. in Evang. eir med. Ergo non videtur, quod debuerit hujusmodi ieiunium tentati ni praemittere. a. Praeterea. Marci T. dicitur quod erat in deseνω. quadraginta diebus , ω quadraginta noctibus , γxentabatis a Satana : Sed quadraginta diebus , &quadraginta noctibus ieiunavit . Ergo videtur, quod

non post ieiunium , sed simul dum ieiunaret , sit

tentatus a diabolo.

3. Praeterea. Christus non legitur nisi semel ieiunasse: Sed non solum semel fuit tentatus a diabolo ..dicitur enim Luc. 4. quod consummata omni tentatio- me , diabolus receior ab illo que ad tempus . Sicuhergo secundae tentationi non praemisit ieiunium , itae nec primae praemittere debuit. Sed Contra est , quod dicitur Matth. 4. Cum 1υuma et quadraginta diebur , oe quadraginta noctibus , possea esuriit: γ tunc accespi ad eum tentator. Respondeo dicendum , quod eonvenienter Chri Zus pos ieiunium tantari voluit . Primo quidem propter

exemplum: quia cum Omnibus, sicut dictum est, a. I. hu. q. immineat se contra tentationes tueri, per hoc quod ipse ante tentatiouem futuram ieiunavit, docuit quod per ieiunium nos oportet contra tenta tiones armari. Unde inter arma iustitiae Apostolus ieiunia connumerat a. ad Cor. 6. Secundo ut ostende xet quod etiam ieiunantes diabolus aggreditur ad tentandum , si eut alios qui bonis operibus vacant . Et

ideo sicut post baptismum, ita post ieiunium Chrisus tentatur. Unde Chrysost. dicit super Matthaeum rchom. I 3. parum a princ. Ut discas, quam ma-M gnum bonum est ieiunium , & quale scutum est, , adversus diabolum , & quoniam post baptismum M non lasciviae, sed ieiunio intendere oportet, idein

Christus ieiunavit, non ieiunio indigens, sed noa

145쪽

ieta QUI IT. XLI. ART. III.

M instruens . Tertio , quia post ieiunium Deuta est esuries, quae dedit diabolo audaciam eum aggredien di, sicut dictum est . car. l. hu. q. ad I. Ctim autem ossuriit Dominus , ut Hilarius dicit super Matth. Gn. 3. parum a princ.,non fuit ex surreptione inediae ;sed naturae suae hominem dereliquit. non enim erat a Deo diabolus , sed a carne vincendus . Unde etiam , ut Chrysost. dicit, chom. I. in op. impers ante med. v hom. i. in Genesim a med. non ultra proee sit ira

ιis videretur earnis a umptio. Ad primum ergo dicendum , quod Christum noridectu; conversatio austerioris vitae, ut se communem λexhiberet illis, quibus praedicavit. Nullus autem debet assumere praedicationis ossicium , nisi prius fue-Tit purgatus, & in virtute perfectus : sicut & de Christo dicitur Actuum i. quod coepit Iesus facere, oe Getae. Et ideo Christus statim post baptismum auste-xitatem vitae assumpsit, ut doceret, post carnem e domitam oportere alios ad praedicationis omelum retransire, secundum illud Apostoli I. Cor. '. Cassi corpus metim, oe in servitutem rediso, ne foνte eum aliis praedicaυero, ipse reprobus emerar. ν- Ad secundum dicendum, quod verbum illud Masei

votest sic intelligi, quod ενοι in deserto quadraginradiebu3, oe quadraginta noctibu3 , quibus scilicet i,

iunavit. Quod autem dieitur , Et tentabaruν a Ia a sana, intelligendum est non in illis quadraginta diebus, &. quadraginta noctibus, quibus ieiunavit , sessost illos; eo quod Matth, dicit, quod eum ieiunasset quariaginta diebus , oe quadraginta no tibus

pinea esuriis ; ex quo sumpsit tentator occasionem accedendi ad ipsum. Unde & quod subditur, Et Angeli m nifrabant ei, consecutive intelligendum esse ostenditur ex hoc, quod Matth. 4. dicitur: Tu ne νe- Iiquis eum diabolus, scilicet post tentationem .' oe e ce angeIi accesserunt , Se mini rabant ei. Quod vero interponit Marcus e ceap. i. Eratque eum bestis, inducitur, secundum Chrysost. c Hom. I 3. in Μatib. paulo a princi ad ostendendum , quale erat desertum; quia stiIicet erat invium hominibus, & bestiis

plenum.

Tamen seeundum expositionem Bedae e. s. Mare. Dominus tentabatur quadraginta diebus, &ruadraginta noctibus: Sed hoc intelligendum est none illis tentationibus visibilibus, quas narrant Matth. R Lucas , quae manifeste factae sunt post ieiunium , sed de quibusdam aliis impugnationibus , quas forte

illo ieiunii tempore Christus est a diabolo passus. Au

146쪽

m. T. XLI. ART. III. retrAd tertium dicendum , quod , sicut Ambr. dieit suis per Lucam, 4. δερ. illud; Et consummata omni i mecum diabolus a Christo usque ad tempus οῦ

quia possea non tentatumr, sed aperte pugnaturus a tempore sta passionis: Et tamen per illam impugnationem videbatur Christum tentare de tristitia,S odio proximorum, sicut in deserto de delectatione gulae , & contemptu Dei per idololatriam.

APPENDIX.

EX art. habes primo ς quomodo per rationem oristendas , merito esse a scripturis insinuatum , quod Christi tentatio debuit esse post ieiunium , &quod aliqua, puta aperta pugna , de qua in ad temistim, esse debuit absque ieiunio immediate praemisso. Insinuatur horum primum per hoc, quod dicitur

Mat. 4. eiam, &c. ut in arg. eont. Item per hoc, quod magna tentatio occasione populi idololatrantis facta narratur Moysi , Exod. 32. postquam in deserto, sea in solitudine, Act. 7. ieiunaverat 4o. diebus, & 4 noctibus, Exod. 24. Non enim a sapientibus capitulum illud Exod. 32. considerantibus Potest negari, quin illa fuerit tentatio, & quidem maxima, a tentatore diabolo, I. q. II4. a. a. procurata in populo illo contra Moysen , & consequenter , quod diabolus tune tentaverit Moysen ipsum . vide ari 2. append. qualiter omnes tentationes sunt a diabolo . Neque etiam negari potest, quod Moyses fuerit figura Chris.cti , & quod a figura liceat argumentari ad figuratum , ut patet M. I. append. ex Concit. Hispalense. Insinuatur vero secundum illorum in principio di- , florum per hoc, quod dicitur in Psal. Io I. Irritave- νiant Moysen in esseris . Aaron sanctum Domini . Ante enim istam tentationein , quae ad longum narratur Num. i5. non legitur immediate Moysen , aut Aaron ieiunasse, & consequenter ipsam tentationem illam maximam a tota synagoga suu gerente diabolo factam contra Christum tempore passionis, figuravit. Ae si dicatur ibi ad hoc propositum . Moyses , MAaron , figura Christi, tentantur per apertam rebel- Iionem a Dathan, & Abiron cum suis, sed frustrarquandoquidem , ut inibi subditur, aperis es terra, in degluttait Daιhan, oe speruit super congregationem Abiron : quia Christus ab eis figuratus , circa extremum vitae suae, postquam doctrina sua miraculis , ac moribus confirmata duxerat Israelem longo tempore per huius mundi desertum , erat apertissima rebellione ab ingratissimo illo populo tentandus, ,

147쪽

H. QUAEST. XLI. ART. IV.

sed frustra,' dicente Psal. 14. ad nihil- deductui es ἐn eo pectu eius, scilicet Christi, malignus. Et Apostolo Hebr. a. Vidimus Iesum propter passionem

moνtis gloria, oe honore eoromatum. De magnitudine illius figuralis tentarionis , ut figuratam magis inde cognoscas, vide Veritates Aureas super legem veterem , Num. 16. concl. I. a. 3. Secundo vides, &c.

Mrtim fuerit conveniens ordo, oe modus tentationis Christi . .

ορ. 6o. c. II. eirea med. AD Quartum sic proceditur. Uidetur , quod, nora suerit conveniens tentationis modus , Ω ordo . Tentatio enim diaboli ad peccandum inducit e Selsi Christus subvenisset corporali fami convertendo lapides in panem, non peccasset sicut non peccavit, cum panes multiplicavit , quod non fuit minus mi Taculum, ut turbae esurienti subveniret. Ergo vid tur, quod nulla fuerit illa tentatio.

det contrarium ejus , quod intendit : Sed diabolus satuens Christum supra pinnaculum templi, intendebat eum de superbia , seu Vaua yloria tentare . Ergo inconvenienter persuadet et , ut se mittat deis orsum , quod est contrarium superbiae, vel vanae glo-xiae , quae semper quaerit ascendere.

de uno peccato: Sed in tentatione, quae fuit in moniste , duo peccata persuasit, Q. cupiditatem, & idolo- Iatriam . Non ergo conveniens videtur sui Te tenta-tationis modus.

sed septem fit ut vitia capitalia, ut in secunda parte habitum est I. a. q. 8 . a. q. non autem tentavit nisi de tribus, se . gula, vana gloria , & cupiditate . Non ergo videtur inflaciens tentationis modus fuisse.

manet homini tentatio superbiae , vel vanae gloriae equia superbia etiam bonis operibtis insidiatur, ut pereant, sicut dicit August. epi . IO9. ante med. tom. I. J Inconvenienter ergo Matthaeus ultimam ponit tentationem cupiditatis tu monte, mediam autem i manis gloriae in templo ; praesertim cum Lucas Ordina e converso. 6. Piscis

148쪽

6. Praeterea. Hieronymus dicit super Matth.

EIud e. 4. Non in Dio pane quod propositum Cibνί- si fuit diabolum humilitate vincere , non potesate.

Ergo non in perio se , & obiurgando eum repellere debuit , dicens: P ade retro Satana. 7. praeterea . Narratio Euangelii videtur falsum continere. non enim videtur possibile , quod Christus supra pinnaculum templi statui potuerit , quia ab aliis videretur; neque aliquis mons tam altus inis venitur, ut inde totus mundus inspici possit, ut sic ex eo potuerint Christo omnia regna mundi ostenis di . Inconvenienter ergo videtur descripta Christi

tentatio.

Sed Contra est Scripturae sacrae auctoritas. cΜatth. 4. γ Luc. q. Respondeo dicendum , quod tentatio , quae est ab hoste, fit per modum laqgestionis, ut Greg. dicit. Hom. 16. in evang. pauis a princi Non autem e dem modo potest aliquid omnibus suggert ; sed unicuique suggeritur aliquid ex his, circa quae est affectus . Et ideo diabolus hominem spiritualem non statim tentat de gravibus peccatis , i sed paulatim a Ievioribus incipit . ut postmodum' ad graviora perducat. Unde Gregor. 3I. Moral. eap. 37. mers si exponens illud Job 39. Pνoeu odoratur bellum ; ex-Bortationem ducum , , titulatum exere tus , dicit rBene duees exhortari dicti sunt , exercitur ululare et

suis prima vitia deceptae menti quase sub quadam

Fatione se inserunt; sed innumera , quae sequuntur, dum hane ad omnem infaniam 'pertrahunt, quas be-itiali clamore confundunt. Et hoc idem diabolus observavit in tentatione primi hominis . Nam primo solicitavit mentem primi hominis de ligni vetiti eiu , dicens Genes. 3. Cur praeceρit vobis Deus, ut non comederetis de omni ligno paradiset Serundo de inani gloria , cum dixit: Aperientiar oculi viseri. Tertio perduxit tentationem ad extremam superbiam, cum dixit et Eritis , scus Dii, scientes bonum , γ malum. Et hunc etiam tentandi ordinam se auit in CHLso . Nam primo tentavit ipsum de eo , quod appetunt quantumcunque spirituales viri , st. de sustentatione corporalis naturae per cibum. Seeundo pro

cessit ad id, in quo spirituales viri quandoque deficiunt, ut sc. aliqua ad ostentationem operentur, quod Pertinet ad inanem gloriam . Tertio perduxit tentationem ad.id , quod iam non est spiritualium Vi- Torum, sed carnalium , sc. ut divitias , & gloriam mundi concupiscant usque ad contemptum Dei , . ideo

149쪽

116 QUAEST. XLI. ART. IV.

ideo in primis duabus tentationibus dixit , Si Fili

Dei es, non autem in tertia , quae non potest conis venire spiritualibus viris , qui sunt Per adoptionem filii Dei, sicut duae primae. His autem tentationibus Christus restitit testimoniis legis , non potestate virtutis, ut hoe ipso ρο plus hominem honoraret , oe adorsarium plus puniret ,

eum homs generis hiamani non quasi a Deo, sed quassab homine vineeretur, sicut dicit Leo Papa. c. serm. a. de Quadras. c. 3. Ad primum ergo dicendum , quod uti necessariis

ad sustentationem non est peccatum gulae; sed quouex desiderio hujus sustentationis homo aliquid i ordinatum faciat, ad vitium gulae pertinere potest . Est autem inordinatum , quod aliquis , ubi potest recursus haberi ad humana subsidia , pro solo corpore sustentando, miraculose sibi cibum quaerere velit. Unde & Dominus filiis Israel miraculose manna praebuit in deserto , ubi aliunde cibus haberi non poterat : Et similiter Christus in deserto turbas p uit miraculose, ubi aliter cibi haberi non poterant. Sed Christus ad subveniendum fami poterat aliter sibi providere , quam miracula faciendo ; sicut de Joannes Baptista fecit , ut legitur Matth. 3. vel eistiam ad loca proxima properando : & ideo reputa. bat diabolus , quod Christus peccaret , si ad subveniendum fami miracula facere attentaret , si esset

purus homo.

Ad secundum dicendum, quod per humiliationem

exteriorem frequenter quaerit aliquis yloriam , qua exaltetur circa spiritualia bona. Unde August. dicit in lib. a. de Sermone Domini in monte : cesp. I a. partim a praue. to. q. J Animadυertendum es , non in sola rerum eorporearum nitore , atque pompa , sed etiam tu ipsis sordibus luctuosis esse postre iactantiam .

Et ad hoc significandum diabolus Christo suasit , ut

ad quaerendum gloriam spiritualem corporaliter mi teret se deorsum. Ad tertium dicendum , quod divitias , & honores mundi appetere peccatum est, quando huiusmodi inordinate appetuntur. Hoc autem Praecipue manife-

satur ex hoc, quod pro huiusmodi adipiscendis homo aliquid inhonestum facit. Et ideo non fuit contentus diabolus persuadere cupiditatem divitiarum ,& bonorum; sed induxit ad hoc, quod propter huiusmodi adipiscenda Christus eum adoraret ; quod est maximum scelus , & eontra Deum c. Nec solum

dixit, Si adoraυeris me , sed addidit , Si cadens et

quia, ut dicit Ambros c sis. illud Luo Duxit ira

150쪽

QUAEST. XLI. ART. IV. retrMira in montem ine. habet ambitio domesteum pexutiliam: ut enim dominetur aliis, prius serυia , ω νυatur obsequio , tit honore donetur ; dum vult

esse sublimior , D remissior . Et similiter etiam . in

praecedentibus tentationibus ex appetitu unius peccati in aliua peccatum inducere est conatus ; sicut ex desiderio cibi conatus est inducere in vanitatem siue causa miracula faciendi, & ex cupiditate gloriae conatus est inducere ad tentandum Deum per praecipitium.

Ad quartum dicendum, quod, si eut dicit Ambros. super Luc. e. q. in illud: Et consummata omni oec. ,, non dixtiset Scriptura , Pod consummata omni, , tentatione, diabolus recesut ab illo , nisi in tri- ,, bus praemissis esset omnium materia delictorum ris quia causae tentationum causae sunt cupiditatum; Dil. carnis oblectatio, spes gloriae, & aviditas p

s, tentiae.

Ad quintum dicendum, quod, sicut.Aug. dicit in

lib. a. de Consensu Evang. c cap. i6. to. 4. D ince M tum est, quid prius factum sit, utrum regna ter- ,, rae prius demonstrata sint ei, & postea in pinna. culum templi locatus sit, an hoc prius , & illudis postea; nihil tamen ad rem, dum omnia facta eL ,, se nianifestum sit. ,, Videntur autem Euangelistae diversum ordinem tenuisse; quia quandoque exinani gloria venitur ad cupiditatem, quandoque e converso.

Ad sextum dicendum, quod Christus, cum passus fuisset tentationis iniuriam , dicente sibi diabolo , si filius Dei es, mitte te deorsum , non est Iurh

tus, nec diabolum increpavit . Quando vero diab, Ius Dei sibi usuri,avit honorem, dicens, Haec omnia sibi dabo, se eadens adoraseris me , exasperatus est , S repulit eum dicens : Vade Satana r ut nos illius discamus exemplo, nostras quidem iniurias aequanimiter sustinere , Dei autem iniurias nec usque ad auditum sufferre.

Ad septimum dicendum, quod, sicut Chrysost. dicit, c hom. I. in op. imperf eis. med. diabolus scChridum assumebat in pinnaeultim templi, ut ab Omnibus videretur; ipse autem , nesciente diabolo , βοέNebat , ut a nemine videretur . duod autem dicit, αι Vendit ei omnia regna mundi , oe gloriam e rum , non est intelligendum , quod videret ipsa regna, vel civitates eorum, vel populos, vel aurum, vel argentum : sed partes terrae , in quibus unumquodque regnum , vel civitas posita est , diabolus

Christo digito demonstrabat , Ese uniuscujusque regni

SEARCH

MENU NAVIGATION