Summa totius theologiæ s. Thomæ Aquinatis, doctoris angelici, cum appendicibus p. Seraphini Capponi ... Primæ supplementum tertiæ partis volumen primum tertium

발행: 1760년

분량: 628페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

311쪽

α8. QUAEST. XLIX. ART. V.

pollutus. Est autem duplex peccatum impediens ab ingressu regni coelestis. Unum quidem commune Io-llus humanae naturae , quod est peccatum primi parentis : Et per hoc peccatum praecludebatur homini aditus regni coelestis. Unde legitur Gen. 3. quod post Peccatum primi parentis collocavit Deus Cherubim, Er fammeum gladium, atque versatilem , ad c y diendam υiam ligni sita . Aliud autem est pecca tum speciale uniuscujusque personae , quod per pro-rrium actum committitur uniuscuiusque hominis . Per passionem autem Christi liberati sumus, non solum a peccato communi totius humanae naturae iaquantum ad culpam, & quantum ad reatum poenae, ipso solvente pretium pro nobis, sed etiam a peccatis propriis singulorum, qui commuiticant eius pansioni per fidem & eharitatem, & fidei sacramenta.

Et ideo re passonem Cissei aperta est nobis ian regni laetisse. Et hoc est quod Apost. dicit Heb. 9.quod Christis ussiens Pontifex futurorum bonorum, per proprium sanguinem , introivit semes in sancta

aeterna redemptione inventa . Ei.hoc figuratur Num.

3I. ubi dicitur, quod iamicida manebit ibi , scit. in

civitate refugii, donee Sacerdos magnus , qui oleo famcto tinctus es, moriatur; quo mortuo, poterit in da enum suam redire . Ad primum ergo dicendum, quod sancti Patres perando opera iustitiae , meruerunt introitum regni coelestis per fidem passionis Christi, seeundum illud Heb. II. Sancti per fidem viserunt regna , operati fune sinitiam : per quam etiam unusquisque a peccato purgabatur, quantum pertinet ad emundationem Propriae personae. Non tameu alicujus fides, vel iu-hitia suffciebat ad removendum impedimentum , quod erat per reatum totius humanae creaturae ;quod quidem remotum est pretio sanguinis Christi. Et ideo ante passionem Christi uultus intrare poterat regnum coeleste , adipiscendo scilieet beatitudinem aeternam, quae eonsistit in plena Dei fruitio.

Ad secundum dicendum, quod EIias sublevatus est

in coelum aereum , non autem in coelum empyxeum, qui est locus Sanctorum 2. Et similiter etiam Enoch raptus est ad paradisum terrestrem, ubi eum Elia simul creditur vivere usque ad adventum Antiis

ebristi. Ad tertium dieendum , quod , seut supra dictum

c φ39. a. s. Christo baptiEato, aperti sunt cinisti, non propter ipsum Christum, cui semper coelum

patuit, sed ad significandum , quod coelum aperitur

312쪽

haptizatis bapti inio Christi, qui habet efiicaeiam ex passione ipsius. Ad quartum dicendum, quod Christus sua passione

meruit nobis introitum regni coelestis & impedimentum removit : sed per suam ascensionem nos

quasi in possessionem regni coelestis introduxit . Et ideo dicitur , quod ascendit pandens iter ante

eos .

APPENDIX.

EX art. habes primo et quomodo per rationem ostendas , merito esse insinuatum a scripturis , quod passione sua Christus aperuit nobis ianuam comti. Ut per dictum Io. secundum quod est in M-gumen. contr. Item per dictum Levit. 16. Ctimque mactaverit hireum, inferet sanguinem ejus intra et Ium. Hoc est, in figurato a figura ista . Cum oecia sus fuerit Christus , qui ratione similitudinis carnis peccati congrue si puratur ab hirco, I. 2. I 2. I. ad 6. sanguis eius ianuam coeli , ut in ipsam de caetero virtute ipsius sanguinis introire possimus , aperiet. Vide Veritates aureas super legem veterem,

Leυit. i6. eones. 9. & c ut scias, discursus a figuris ad figurata esse iuxta Concilii doctrinam validos L

vit. 8. conelusa. Item per dictum Num. 3s. Exu- les, & profugi ante mortem pontificis nullo mo- ,, do in urbes suas reverti poterunt i postquam au - tem ille obierit , homicida revertetur in terram M suam. Α, Haec enim est figura de utilitate passionis Christi primi Pontificis, i Peir. a. quod scilicet nos homieidae, profugi, atque exules , propter peccatum originale, &e. possumus, postquam ipse mo tuus est, in coelestem patriam, ad quam creati fueramus , ingredi : & consequenter in figura ieci suinponitur haec veritas , st. quod mors Christi ianuam illius patriae aperuit . Vide Veritates aureas , &c. Numer. 33. conclus. 3. Secundo vides quomodo ex

313쪽

, exaltari .

AD Sextum sie proceditur. Videtur , quod Christus per suam passionem non meruerit exalta vi. Sicut enim cognitio veritatis est proprium Deo,

Ra & sublimitas, secundum illud Psal. Ita. Excelsu supra omnes gentes Dominus , oe stiper coelos gloria ejus: Sed Christus , secundum quod homo , habuit

cognitionem omnis veritatis, , non ex aliquo merito

Praecedente , sed ex ipsa unione Dei , & hominis , se eundum illud Ioan. i. Vidimus gloriam ejus , gloriam quasi unigeniti a Patre , plenum gratia , oeveritatis. Ergo neque exaltationem habui ex merlato passionis, sed ex sola unione a. Prael. Christus meruit sibi a primo instanti suae conceptionis, ut supra habitum est 3 . a. 3. JNon autem maior charitas fuit in eo tempore pas sionis, quam ante . Cum ergo charitas sit merendi Principium , videtur quod non magis meruerit Perpassionem suam exaltationem, quam ante. 3. Uraeterea H Gloria corporis resultat ex gloria animae, ut Aug. dicit in Epist. ad Dioscorum; c qua U I6. ante med. to. a. Sed Christus per passionem suam non meruit exaltationem quantum ad gloriam animae ; quia anima eius fuit beata a primo instanti suae conceptionis . Ergo neque etiam per passi nem meruit exaltationem quantum ad gloriam cor-

poris.

Sed Contra est , quod dicitur Phili p. a. Factus es obediens usque ad mortem , mortem autem crucis 2proyter quod γ Deus exaltaυie illum , Respondeo dicendum , quod meritum importat quandam aequalitatem iustitiae . Unde & Apost. dicit Rom. q. quod ei quὰ operamur , merces imputatur fecundum debitum. Cum autem aliquis ex sua iniusta voluntate sibi attribuit plusquam sibi debeatur, iustum est ut diminuatur etiam quantum ad id quod sibi debebatur: sicut cum furatur quis unam Ovem, reddet quatuor , ut dicitur Exodi 22. Et hoc dicitur mereri , inquantum per hoc punitur eius iniqua voluntas : Ita etiam cum aliquis sibi ex iusta voluntate iubtrahit , quod debebat habere , meretur, ,

ut Diuitiam by Gorale

314쪽

ue sibi amplius superaddatiir, quasi merces iustae vo-Iuntatis . Et inde est , quod , sicut dicitur Lucae I . Rui se humiliae, exaltabitiar. Christus autem in sua passione seipsum humilia vit infra suam dignitatem, quantum ad quatuor Imimo quidem quantum ad passionem , & mortem , cuius debitor non erat: Secundo quantum ad locum ;quia corpus. eius positum est in sepulchro, & anima in in serno P Tertio quantum ad confusionem, & oin probria, quae sustinuit: Quarto quantum ad hoc quod est traditus humanae potestati , secundum. quod ipse dicit Pilato Ioan. I9. Non haberes in me potesatem ,

nisi datum tibi uset desuper. Et ideo per suam passionem meruit exaltationem'quantum ad quatuor. Primo quidem quantum ad resurrectionem gloriosam

Unde dicitur in Psal. I 38. Ts cognovisi fessionem

meam, idest humilitatem meae patitomis , & resurr ctionem meam . Secundo quantum ad ascensionem in coelum . Unde dicitur Ephes. 4. Descendit priamum in inferiores partes terrae qui autem descenodis, ipse es o qui ascendit super omnes caelas. Teristio quantum ad consessum paternae dexterae, & manifestationem divinitatis ipsius, secundum illud Isa. 32. Exaltabitur , ω el abitur , m sublimis erismalde : sicut obstupuerunt super eum multi , he in- florius erit inter viros a pectus ejus . Et Phili p. a.

icitur: Factus es obediens usque ad mortem , vis rem autem Crucis . propter quod ΘωDeus exaltavit situm, oe dedit illi nomen , quod es super omne nomen, ut scilicet ab omnibus nominetur Deus, & omnes ei reverentiam exhibeant sicut Deo . Et hoc est quod subditur : Ne in nomine Jesua omne genufectatur , coelessium , terrestrium , oe infernorum . uuarto. quantum ad audiciariam potestatem . Dicitur enim Iob 36. Gausa tua quase impii iudicata

es; eausam, judiciumque recipies . t Ad primum ergo dicendum, quod principium merendi est ex parte animae; corpus autem est instruis mentum meritorii actus ., Et ideo persectio animae Christi, quae fuit merendi principium, non debuit in eo acquiri per meritum . sicut perfectio corporis,

quod fuit passionis subiectum, & per hoc fuit ipsius

meriti instrumentum. Ad secundum dicendum , quod per priora metata Christus meruit exaltationem ex parte ipsius animae, cuius voluntas charitate .& aliis virtutibus.informabaturi: Sed in passione meruit suarii exaltation erroper misum cuiusdam recompensationis etiam ex par

e. corporis. justum est enim, ut corpus, quod sue

315쪽

183 QUAEST. XLIX. ART. VI.

rat ex charitate passionis subiectum , acciperet re compensationem in gloria. Ad tertium dicendum, quod dispensatione quadam factum est in Christo, ut gloria animae ante passi

nem non redundaret ad corpus , ad hoc quod glo riam corporis honorabilius obtineret , quando eam Per passionem meruisset. Gloriam autem animae differri non conveniebat: quia anima immediate uni batur Verbo: unde decens erat , ut gloria repleretur ab ipso Verbo: sed corpus uniebatur verim me.

diante anima.

APPENDIX.

EX art. habes primo : quomodo per rationem mstendas, & recte intelligas; merito insinuatum esse a scripturis , & August. quod Christus meruit passione sua exaltationem. A scripturis quidem, ut per dictum Phil. a. factus, &c. secundum quod ponitur in argia. eontis Ubi nota ly propter qMod , st. t

tum praecedens, & ly exaltaυit , sc. quadrupliciter . Item per dictum Num. a I. fac serpentem aeneum, oepone eum pro segno. Hoc est, ut exponitur Ioan. 3. exalta eum pro signo. Serpens enim hic ideo dicitur exaltandus localiter , ut per hoc figuretur , quod Christus per crucem exaltandus erat multipliciter .

unde & dicit ipse Ioann. duodecimo. Ego , β exa

ratus Dero a terra , omnia trabam ad meipsum . Pro ampliori tamen captu vide Veritates aureas super i tam legem veterem, Num. 2 i. eon I. II. γ Exod. 6. concI. 3. ad Iongum , oe Num. II. concI. I. 3. A D. Aug. autem per hoc, quod iii homil. super Joan. I

Iν ,, clarifica filium tuum . dieit. Ut mediator Dei, ,, & hominum , homo Christus Jesus resurrectionem clarificaretur; prius humiliatus est passione . , Nons, enim a mortuis resurrexisset, si mortuus non fui se,, sit. Humilitas claritatis est meritum, claritas h ,, militatis est praemium . Sed hoc factum est in sor- ma servi. In sorma vero Dei semper fuit , sem- , , per erit claritas, immo non suit, quasi non sit , ,, nee erit, quasi nondum sit: sed sine initio, sine fiari ne, semper est claritas. Quod ergo ait: Pater venites hora, clarifica filium tuum; sic intelligendum est, ,, tamquam dixerit. Venit hora seminandae humili- tatis, fructum non differas claritatis. Haec ibi. Secundo vides: quomodo , dic.

316쪽

Ee circa bse quaeruntur sex. Primo . Utrum conveniens fuerit , Christum mo

Secundo. Utrum per mortem suerit separata di vinitas a came . Tertio . Utrum fuerit separata divinitas ab ani

Quarto. Utrum Christus in triduo mortis fuerit

homo.

Quinto . Utrum eorpus eius fuerit idem numero vivum , & mortuum Sexto . Utrum mors eius sit aliquid operata ad nostram salutem.

Utrum conveniens fuerit , Chrisum mori.

AD Primum sic proceditur . Videtur , quod non fuerit conveniens , Christum mori . Illud enim , quod est primum principium in aliquo genere, non disponitur per illud , quod est contrarium illi generi: sicut ignis, qui est principium caloris, nunquam potest este frigidus : Sed Filius Dei est fons, di principium omnis vitae, secundum illud Psal. 33. Apud te es fons vita. Ergo videtur, quod non fuerit conveniens, Christum mori. a. Praeterea ia Maior est desectus mortis , quam morbi ; quia per morbum pervenitur ad mortem, 2 Sed non fuit eonveniens Christum aliquo morbo Ianguescere, ut Chrysost. dicit. vide δερ. qu. Q. ar. 3. ad a. Ergo etiam non fuit conveniens , Christum mori. 3. Praeterea. Dominus dicit Ioan . Io. Ego veni , ut vitam haheant, oe abundantius habeant; Sed OP.

317쪽

et go QUAEST. L. ART. I.

positum non perducit ad oppositum. Ergo videtiir. quod non fuerit convellieiis , Christum mori. Sed Contra est , quod dicitur Joan. ii. Expedis vobis , ut ianus homo moriatur pro popuIo , ω non tota gens pereat: quod quidem Caiphas prophetice dixit, ut Euangelista testatur. Respondeo dicendum, quod convenien, fuit , Chri- sum mori. Primo quidem ad satisfaciendum pro h mano genere , quod erat morti adiudicatum pro- Pter peccatum , secundum illud Gen. a. utiacumque die comederitis , morte moriemini. Est autem conveniens satisfaciendi pro alio modus cum aliquis se subjicit poenae , quam alius m. eruit . Et ideo Christus mori voluit , ut moriendo pro nobis satisfi ceret , secundum illud i. Pet. 3. christus semel pro

peccatis noseris mortuus es . Secundo ad ostendendum ueritatem naturae alsumptae . Sicut enim Eusebius

dicit in oratione de laudibus Conflantini, inter medis in fin. seu eap. is. si aliter pose conversationem cum kominibus eυan. sem , subito molaret fugi s mortem ,

ab omnibus compararetur phantasmari. Tertio , ut moriendo nos a timore mortis liberaret ι Unde dicitur Heb. a. quod communieavit carni fausti mi , ut per morum deserueret eum, i qui habebat modi

simore mortis per totam visam obnoxii erant se iturI . I arto, ut corpotviter mistiendo similitudini peccati , id est poenalitati, daret nobis exemplum moriendi spiritualiter peceato. Unde dicitur Roman. 6. Itios enim mortuus es peecata , mortuus es ferae I ; quod autem υiυit, vivit Deo; Da Sr vos exsimate momruos quidem use peccato, viυentes autem Deo. utituro, ut a mortuis resurgendo & virtutem suam ostenderet, qua mortem superavit , & nobis spem resur. Mendi a mortuis daret. Unde es Apostolus dicit primae ad Corinthios decimoquinto : Si Chrsus ' dicatuν, quod resurrexit a mortuis, quomodo quidam n vobis distine, quod resurrectio mortuorum non est - Ad primum ergo dicendum quod Christus est fons vitae , secundum quod Deus , non autem seis eundum quod homo ; mortuus est autem , secunis dum quod homo, non secundum quod Deus . Unis de : Augustinus dicit contra Felicianum t c cap. I in princ. tom. o. Absit , quod Christus sie se serit mortem, ut quantum in se est vita , vitam ω perdiderit'. si enim hoc ita esset , vitae fons M,, ruisset . Sensit ergo mortem participatione hu- , , mani affestus, quem sponte susceperat ; non naturaeis suae perdidit potentiam, per quam cuiata vivificat.

318쪽

QUAEST. L. ART. I. 2ςr Ad seeundum dicendum , quod Christus nou sustinuit mortem ex morbo provenientem , ne videretur ex necessitate mori propter infirmitatem naturae ; sed sustinuit mortem ab exteriori illatam qui se spontaneum obtulit, ut mors ejus voluntaria ostenderetur .

Ad tertium dicendum , quod unum oppositum per se non ducit ad aliud , sed quandoque per accidens rsicut frigidum quandoque per accidens calefacit Et hoe modo Christus per ibam mortem nos perduxit ad vitam , dum sua morte mortem nostram. destruxit: sicut ille poenam pro alio sustinet, removet poenam eius

APPENDI X.

Ex art. habes prisno .' quomodo per rationem -- stendas , merito esse a scripturis insinuatum quod conveniens fuit , Christum mori. Ut per illud Jo. II. Expedis , ut , &c. secundum quod cum discursamniturio am. coni. Ex quo consideranti patet, quod, quia dictum tale fuit a Spiritusancto per Caipham , sicut olim per asinam Balaam, loquente, oportet dicere, quod expedire , idest, conveniens fuisse Christum ut ri, Spiritu sancto docente didielmus .. Item per illud Heb. a. Decebat audioremsalutis eorum per passionem consummari. Ibi enim c ut patet per contextum bde Chii sto, & de morte eius intelligit hoc . Itemper illud Heb. 9. is Novi. testamenti mediator est

ut, morte intercedente, in redemptionem earum, , Praevaricationum, quae erant sub priori testamento se repromissionem accipiant, qui vocati sunt, aeteris es nae haereditatis. Ubi enim testamentum est , mors,, necesse est. intercedad testatoris. Testamentum eis

is nim in mortuis eonfirmatum est . Alioquin nonis ,, dum valet, dum vivit, qui testatus est. Item per ,, illud Fleb. 23. Quorum animalium insertur sanis guis pro peccato in sancta per pontificem , horum corpora cremantur extra castra. Propter quod &D Jesus, ut sanctificaret per suum sanguinem popu-ium , extrae portam passus est . ,, Ex hoc enim l co. habes a. simili , quod mors animalium omnium mandato legiς in sacrificiis oblatorum erat figura quod morx Christi subsecutura erat o Cum igitur conveniens sit, figuratum respondere figuris, conveniens utique e secundum Apostolum erit , Christum esse mortuum. Caeterum ex abundanti ista adinducta fuerunt ad propositum ostendendum . Nam hoc .st, conveniena suisse , Christum mori, monstratum sui

319쪽

UAEST. L. ART. II.

sum eienter fuisset per auctoritatem de morte eicis actuali proteltatuem, ut per ly inclinato eapite tro didit Diritum, Joan. io. vel per ly expiravit , Luc. 23. Mar. I . vel ly emisit Diritum . Idem enim est Ctiristum fecisse sic , vel& ipsum convenienter iecisse sile , vel sic , cum lue sit Dei sapientia , r. rinth. i. & omnia in - pondere , numero , S mensura disponens , Sap. II. maxime autem , quae circa se sunt. Vide q. 33. art. 7. 8. Mucia. ω q. 4 . arto I. eorol. po' conclus. γ or. multorum ibid. appen. iseundo habes : quomodo ex iis bene pensatis , Mapplicatis, &c.

ARTICULUS II. 2577 Utrum in morte Christi fuerit separata .

disinitas a carne .

AD secundum sie proceditur. Videtur , quod in

morte Christi fuerit separata divinitas a carisne . Ut enim dicitur Matthaei 27. Dominus in cruce pendens clamabat : Deus meus , Deus meus , ut

euid dereliquisi met quod exponens Ambrosius cs per illud LMe. 23. Et hae disens expirauit dicit :,, Clamabat homo se oaratione divinitatis morit m rua . nam cum divinitas a morte libera sit , utim que mors ibi esse non poterat, nisi vita discede.., rei ς quia vita divinitas est : Et sic videtur , quod in morte Christi sit divinitas separata a carne . a. Praeterea . Remoto medio , separantur extrema: Sed divinitas unita est earni mediante anima, ut supra habitum est, c quast. 6. art. I. Ergo vi detur , quod cum in morte Christi anima sit sep

rata a carne, per consequens divinitas sit a carne separata .

3. Praeterea . Maior est virtus vivificativα Dei , quam anima. Sed corpus mori non poterat, nisi Mnima separata . Ergo multo minus mori poterat , nisi separata divinitate. Sed Contra est, quod ea quae sunt humanae nat rae, non dicuntur de Filio Dei, nisi ratione uni riis, ut supra habitum est: c quaest. I 6. art. 4. oes.' Sed de Filio Dei dieitur id , quod convenit corpo-τi Christi post mortem, scit . esse sepultum ; ut pa

tet in Symbolo fidei, ubi dicitur , quod Filius Dei

320쪽

eonreptus est, oe natur ex insine, passus, moritius, oe sepultus. Ergo corpus Christi non fuit in mortea divinitate separatum .

Respondeo dicendum, quod illud , quod per gratiam Dei conceditur , nunquam absque culpa revocatur. Unde dicitur Rom. I i. quod sene paenitentia fune dona Dei, oe vocatio. Multo autem maior est gratia unionis , per quam divinitas unita est carni Christi in persona , quam gratia adoptionis , per quam alii sanctificantur ; R etiam magis permanens ex sui ratione ; quia haec gratia ordinatur ad unionem personalem, gratia autem adoptionis ad quandam unionem affectualem .' & tamen videmus, quod gratia adoptionis nunquam perditur sine culpa .

Cum igitur in Christo nullum fuerit peccatum, im-pοobile fuit , auod DIveretur tinio divinitatis a eam ne ipsius. Et ideo sicut ante mortem caro Christi nita suit secundum personam , & hypostasim Verbo Dei , ita & remansit unita post mortem, ut scilice tnon esset alia hypostasis Verbi Dei, & carnis Christi post mortem , ut Damascenus dicit in a. lib. cortb. d. cap. 27. adfn. Ad primum ergo dicendum , quod derelictio illa non est reserenda ad solutionem unionis personalis, sed ad hoc quod Deus Pater eum exposuit passioni , Unde derelinquere ibi non est aliud , quam uouProtegere a persequentibus.

Vel dicit se derelictum quantum ad illam orationem, qua dixerat: Pqter, η fieri potest, transeat a

me ealis Ute, ut August. exponit in lib. degrat. novi

Ad seeundum dicendum , quod Verbum Dei dicitur unitum earni mediante anima, inquantum caro per animam pertinet ad humanam naturam , quam

Filius Dei assumere intendebat; non autem ita quoa anima sit quasi medium ligans unita. Habet autem caro ab anima, quod pertineat ad humanam natu αram, etiam postquam anima separatur ab ea ; inis quantum scit . in carne mortua remanet ex divina ordinatione quidam ordo ad resurrectionem . Et ideo non tollitur uuio divinitatis ad carnem . Ad tertium dicendum , quod anima habet vim vivificandi formaliter, & ideo, ea praesente, & unita formaliter , necesse est eorpus esse vivum . Divinitas autem non habet vim vivificandi formaliter , sed effective: non enim potest esse corporis forma ,& ideo non est necesse , quod manente unione divinitatis ad carnem, earo sit viva ; quia Deus non ex necessitate agit, sed ex voluntate.

SEARCH

MENU NAVIGATION