Summa totius theologiæ s. Thomæ Aquinatis, doctoris angelici, cum appendicibus p. Seraphini Capponi ... Primæ supplementum tertiæ partis volumen primum tertium

발행: 1760년

분량: 628페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

541쪽

tiam sanctificantem , ut supra dictum est. c/ praec. a.

I. Ergo videtur, quod per quodlibet sacramentum novae legis imprimatur character. 3. Praeterea. Character est res, & sacramentum In quolibet autem sacramento novae legis est aliquid, quod est res tantum, & aliquid, quod est sacramentum tantum , & aliquid, quod est res, & sacramentum. Ergo per quodlibet sacramentum novae legis imprimitur character. y. Sed Contra est, quod sacramenta, in quibus im- Primitur character , non rei terantur ; eo quod cha xacter est indelebilis, ut dictum est ἐν c. a. Quaedam autem sacramenta, uerantur; licui patet de pet nitentia, & matrimonio . Ergo non omnia sacramenta imprimunt characterem . i l . l. Respondeo dicendum , quod , sicut supra dictam

est ρ. 62. a. I. or 3. sacramenta novae legis ad duo ordinantur, scilicet an remedium peccati, Si ad cultum divinum. Est autem omnibus saeramentis commune , quod per ea exhibetur aliquod remedium contra peccatum, per hoc quod gratiam conferunt. Non autem omnia sacramenta ordinantur directe ad divinum cultum : sicut patet de poenitentia , per quam homo liberatur a peccato i non autem per hoc sacramentum exhibetur homini aliquid de novo pertinens ad divinum cultum, sed restituitur in statum Pristinum . Pertinet autem aliquod sacramentum ad divinum cultum tripliciter . tino modo per modum ipsius actionis , alio modo per modum a Rentis: ter fio modo per modum recipientis. Per modum quidem ipsius actionis pertinet ad divinum cultum Euchari. Bia, in qua principaliter divinus eultus tonsistit, inquantum est Ecclesiae sacrifieium e Et per hoc idem sacramentum non imprimitur homini characteri quia Per hoc sacramentum non ordinatur homo ad aliquid aliud ulterius agendum, vel recipiendum in s Cramentis, eum potium sit 13nix, oe' consummatio omnium sacramentorum , ut Dionysius dicit 3. cap. E clesiast. Hierarch. cin mine. eontinet tamen in seipsum Christum, in quo non est character, sed dotasacerdotii plenitudo. Sed ad agentes in sacramentis Pertinet sacramentum ordinis r quia per hoc sacramentum deputantur homines ad sacramenta aliis tr denda. Sed ad recipientes pertinet sacramentum B Utilini: quia per ipsum homo accipit potestatem recipiendi alia Ecclesiae sacramenta . unde) baptismus dicitur esse ianua omnium lacramentorum. Ad idem

etiam ordinatur quodammodo Confirmatio, ut infra

542쪽

QUIEsT. LXIII. ARIT VI.

mum, Consermationem , ω Ordinem . Ad primum cr*o dicendum , quod per omnia sacramenta fit homo particeps facerdotii Christi , ut- pote percipiens aliquem effectum, erus v Non tamen per omnia sacramenta aliquis deputatur ad agendum aliquid, vel recipiendum , quod pertineat ad cultum

sacerdotii Christi; quod quidem exigitur ad hoc, quod

facramentum characterem imprimat. i. Ad secundum dicendum , quod per Omnia sacramenta sanctificatur homo , secundum quod sanctitas importat munditiam a peccato, quae fit per gratiam: Sed specialiter per quaedam sacramenta, quae characterem imprimunt, homo sanctificatur quadam consecratione, utpote deputatus ad divinum caItum : si cui etiam res inanimatae sanctificari dicuntur, inquantum divino cultui deputantur. Ad tertium dicendum , quod . licet character sit res, R sacramentum; non tamen oportet, omne id quod est res, & sacramentum, esse characterem. Quid autem sit res ,&sacramentum, in aliis saeramentis infra dicetur.

APPENDIX.

Ex art. habes primo i quomodo per rationem interimas, tanquam in radiceὴ haereses inarum dicentium, quod baptizati possunt iterum baptiaari. Et Paupeνum de Lugduno dicentium, quod

Lacerdos amittit potestatem consecrandi , si mortale

commiserit. Et Ioannis Uviclest ut refert Concilium Condansiense , Disone 8. J dicentis : quod sacerdos, si est in peccato mortali , non consecrat- .

Addunt Valdenses , quod non potest conferre Ecclesiastica sacramenta, & e contra, scilicet, quod laicitam viri, quam mulieres, qui sint de secta ipsorum, possunt consecrare, & sacramentales confessiones a dire, ut de hoc illorum pro laicis dicto refert Di reet. Inquisit. a. par. quaes. I 4. Articulus enim praesens ex eo, quod in baptismo , ct in ordine characterem imprimi decernit, omnes praedictas, ac similes haereses radicitus evellit. Nam, charactere dato, cum sit indelebilis , art. quinto , constat, necessariosequi, quod neque baptismus, & ordo iterari possunt, neque baptizatos,& ordinatos , etiam criminibus involutos, posse amittere potestates sibi tunc in Principio collatas, neque aliquem non ordinatum, utpo de charactere, ordinis carentem , posse consecrare ,

confessiones audire, absolvere, aut alia sacerdotalιλ

543쪽

munia exercere. Secundo habes: quomodo per ratio, nem ostendas, ilIas merito damnari ab Hebr. 6. Imia

possibile as, eos, qui semel ulaminati sunt, Sc. oeprolam Iisnt , ruriss venovari ad 'nitentiam. Per hoc enim, quod tu lavacro renovationis Spiritus sanis eii c sie enim solat nominare baptismum, ut in ad i. 3. non admittit Apostolus reiterationem . monstrat, baptismum ipsum imprimere characterem ι& consequenter radicitus destruit Anabaptissas. Item a Concilio Florentino in Decreto, seu constitutione super unio. Armen. Inter haec sacramenta tria se sunt, Baptismus, Confirmatio,& Ordo, quae eh ri raberem, idest, spirituale quoddam signum a caea ,, teris distinctivum, imprimunt in anima indelebi-

,, Ier unde in eadem per Πa non miterantur. Reis is liqua vero quatuor characterem non imprimunt, se & re iterationem admittunt. Hae ibi . Item a Conis

D eu. Tridentino fess. 7. de sacramentis , ean. 9. Si se quis dixerit: in tribus sacramentis., scilicet, BD M ptismo, Confirmatione, & ordine, non imprimi characterem in anima, hoc est, signum quoddam ,, spi rituale, & indelebile: unde ea iterari non pose,, sunt: Anathema sit. Hae ibi. Et cap. , , Quoniam in sacramento Ordinis , sicut in Bapti GD mo, & confirmatione character imprimitur , quiri nee deleri, nec auferri potest 'merito sancta sy- , , nodus damnat eorum sententiam, qui asserunt , se novi testamenti sacerdotes temporariam tantum. ,, modo potestatem habere, di semel rite ordinatos, iterum laicos effici posse , si verbi Dei ministe-M rium non exerceant. Hac ibi. Et fess. 14. cap. 6. Declarat sancta synodus, falsas esse,& a veritate ,, Euangelii penitus alienas doctrinas omnes, quae ad b, alios quosvis homines , praeter Episcopos , Sace M dotes, clavium ministerium perniciose extendunt. M Docet quoque, etiam sacerdotes, qui peccatomo s, tali tenentur, per virtutem Spiritus sancti in oris ,, dinatione collatam, tanquam Christi ministros , D mctionem remittendi peccata exercere r eosquem prave sentire, qui in malis lacerdotibus have po-M testatem non esse contendunt. D Haec ibi . Item

a Concilio Con cliensi, fessisne octava haeresis illa

Joannis Uvictess, postquam inter alias connumerata fuit, damnatur cum auctore, cuius etiam Ossa mandantur exhumari, ct cremari. Item a Concilio Caserbaginense primo , cap. primo. se Gratus Episcopus M Carthaginensis, qui praesidebat in Concilio, dixit. Ergo, si vobis placet , consideremus primum ti- , tutum rebaptietationis. Unde sanctitatem vestram

544쪽

,, postulo, ut mentis vestrae placita produeatis Si,, descendenimn in aquam , & interrogatum in Tri- ,, nitate secundum Euangelii fidem , & Apostolo- , , rum doctrinam, S confessium bonam eonfessionenetri in Deum, liceat iterum , interrogari in eadem fide, & in aqua iterum tingi ρ Universi Episeopiri dixerunt: Absit: AbsitsIllicitas esse sancimus reis,, baptiEationes: & satis eme alienum a sincera fide, Catholica disciplina rebaptirari. D Haec ibi . Quae, Pro quanto praesupponunt necessario characte rem, adducta sunt,seut & alia supradicta. Alioquin tractatu infra de baptismo, di ctis illis ad literam planam deberetur. Tertis vides equomodo ex iis bene pensatis,ia applicatis doctrina praesens, &c. a

De causa Sacramentorum , in duem articulas disssa.

DEinde .considerandum est de causis Sacramen. torum , sive per auctoritatem, sive per minia

Et eirea hoc queruntur decem. Primo . Utrum solus Deus interius operetur in sacramentis.

Secundo . Utrum institutio sacramentorum sit solum a Deo . Tertio. De potestate, quam Christus habuit in sa-

, cramentis .

Quarto . Utrum illam potestatem potuerit aliis

communicare.

Quinto . Utrum potestas ministerii in sacramentis conveniat malis. Sexto. Utrum mali peccent dispensando sacramen

ta .

Septimo. Utrum Angeli possint esse ministri sacra

mentorum .

Oct vo . Utrum intentio ministri requiratur in sa

cramentis .

Nono . Utrum requiratur ibi recta fides , ita scilicet , quod infidelis non possit tradere sacra

menta.

Decimo. Utrum requiratur ibi recta intentio. UAE

545쪽

i Utrum solus Deus operetur interius adesse tum Sacramenti.

Inf. s. s. Et 4. d. s. q. a. a. a.

O A D Primum sic proceditur . Videtur , quod non ri solus Deus, sed etiam minister interius opereatur ad effectum sacrametati. Interior enim saeramen ii effectus est, ut homo purgetur a peccatis , & il luminetur per gratiam : Sed ad ministros Ecclesiae pertinet purgaro, illuminare, & perficere, ut patet per Dionylium in I. cap. Ecclesiast. Hierarch. c a . prine. Ergo videtur, quod non solus Deus, sed etiam ministri Eetlesim interius 'operontur ad sacra.

menti effectum. a. Praeterea . In conatione sacramentorum qumdam oratiouum suffragia proponuntur e Sed orati

nes iustorum sunt magis apud Deum exaudibiles quam qudrumcunque, secundum illud Jo. s. Si quuDei cultον es , Θ υoiuntatem eius facit, hunc Deus exaudit. Ergo videtur , quod majorem offectum Q. cramenti coli sequatur ille, qui recipit ipsum a bonoministi O . Sic ergo & minister aliquid operatur ad

interiorem essecrum ; non solus Deus. 3. Praeterca. Dignior est homo , quam res inanim, tar Sed res in animata aliquid operatur ad interim rem effectu ira: nam aqua corpus tangit, oe cor abluit, ut August. dicit super Joan. tract. 8O. a med. to. 9. Ergo homo aliquid operatur ad interiorem emelium sacramenti, Sc non solus Deus. Sed Contra est , quod dicitur Rom. 8. Detis vir, qui fusiscat. Cum ergo interior effectus omnium sacramentorum fit iustilicatio, videtur quod solus Deus operetur interiorem effectum sacramenti

Respondeo dicendum, quod operari aliquem effe- cluna contingit dupliciter: uno modo per modum principalis agentis: alio modo per modum instrumenti. Primo igituν modo solus Deus operatur interiorem effestum sacramenti Tum quia ibius Deus illabitur animae, in qua sacramenti e medius existit : non autem potest aliquid immediate operari, ubi non est. Tum quia gratia , quae est interior sacramenti effectus , est a solo Deo , ut in secunda parte dictum est I. a. qu. Ita. ais. I. J Character etiam, qui est interior quorundam sacramentorum effectus, est virtus instruatientalis, quae manat a Principali agentes

quod

546쪽

QUAEST. LXIV. ART. I. Ira

quod est Deus. Secundo autem modo homo potest operari ad interiorem essectum sacramenti, inquantum Operatur per modum in inistri . Nam eadem ratio est ministri, & in strii menti. utriusque enim actio exterius adhibetur , sed sortitur effectit ira interiorem ex virtute principalis agentis, quod ost Deus. Ad primum ergri dicendum , quod purgatio , secundum quod attribuitur ministris Erclesiae, non est a peccato; sed dicuntur diaconi purgare, inquantum

vel immundos eiiciunt a coetu fidelium, vel eos sacris admonitionibus disponunt ad sacramentorum receptionem . Similiter etiam sacerdotes illuminare dicuntur sacrum populum, non quidem gratiam infundendo, sed sacramenta gratiae tradendo, ut Patet per

Dionys. ibid. Ad secundum dicendum, quod orationes, quae dicuntur in sacramentorum collatione , proponuntur Deo, non ex parte singularis personae , sed ex pa te totius Ecclesiae , cuius preces sunt apud Deum exaudibiles, secundum illud Matth. I 8. Si duo ex υobis consenserint super terram , de omni re 1 quamcumisque petierint, fere illis a Patre meo . Nihil tamen prohibet, quin devotio viri iusti ad hoc aliquid mperetur. illud tamen, quod est sacramenti ei lectus, non impetratur oratione Ecclesiae, vel ministri, sed ex merito passionis Christi ,.cuius virtus operatur iasacramentis, ut dictum et t. ρ. 62. a. S. Unde enfectus sacramenti non datur melior Per meliorem ministrum . Aliquid tamen annexum impetrari potest recipienti sacramentum.per devotionem tri in illii: nec tartaen minister illud operatur, sed impetrat mrerandum a Deo.

Ad tertium dicendum , quod res in animatae non operantur aliquid ad interiorem effectum, nisi instru- naen taliter, ut dictum est. in eo, p. Et similiter

homines non operantur ad sacramentorum interiorem eflectum , nisii per modum ministerii, ut dictum

EX art. habes primo : quomodo per rationem i terimas haeresim Albanensium dicentium : quod homo potest ex se dare Spiritum sanctum. Si enim homo non potest ex se, adhibito etiam sacramento, operari interiorem effetium , id est gratiam Spiritus sancti, sed tantum ad ipsum essectum operatur ministerialiter c ut dicit tex. ad tertitim multo m Sis utique homo non poterit ex se dare Spiritum m. XIII. A a san-

547쪽

ι Articulus; ergo iste contra illam Eaeresim non solum pugnat, ipsamque expugnati; sed etiam hoe Deit a &rtiori. Secundo habesse quomodo persationem ostendas, hanc merito damnari a. Psalm. 83. gratiam , in gloriam dabit Dominus . Per hoc eis nim monstrat Psalmus, quod gratiam Spiritus sancti, cum qua datur & Spiritus sanctus, Rom. s. m. test ex se dare solus Dominus . Item a Roman. g. Deus Sta ut ponitur cum discursu in argum. eonis αν. Justificare enim ex se , idest per auctoritatem

suam quod intendit Apostolus J est ex se dare SHYitum sanctum: & hoc, idest , sic iustificare , convenit soli Deo, secundum eumdem Apostolum: ibi . Item ait. Corin. 3. Ego plantavi ,. ouo rigasit, sed Deus incrementum dedit. Itaque neque, qui piam sat, est aliquid , neque qui rigat i sed qui inoemen. rum dat, Deias . Si enim homo plantans, & rigans non est aliquid, scilicet quoad interiorem effectum, qui est illud incrementum, inquantum, scilicet, homo ille neque erat , neque infundit gratiam : utique homo talis multo minus dabit ex se Spiritum sanctum. Item a dictis in pri. p. q. 43. 8. Em my

i Utrum Sacramenta sint solum ex insistitione

diuina. q. d. 3. q. I. a. a. cor. Et d. S. q. I. a. I.

AD Secundum sic proceditur . Videtur, quod sacramenta non sint solum ex institutione diutuna. Ea enim quae sunt divinitus instituta , traduntur nobis in sacra Scriptura r Sed quaedam aguntur in sacramentis, de quibus nulla fit mentio in sacra Scriptura; puta de chrismate , quo homines confirmantur, & de oleo, quo sacerdotes inunguntur, &de multis aliis tam verbis , quam factis , quibus utimur in sacramentis . Non ergo sacramenta sunt solum ex institutione divina. a. Praeterea. Sacramenta sunt quaedam signar Res autem sensibilest naturaliter quaedam significant: Nec tamen potest dici, quod Deus quibusdam significationibus delectetur , & non aliis ; quia ipso o- milia quae fecit', approbat . Hoc autem proprium videtur esse daemonuna , ut quibusdam signis ad aliquia alliciantur . dicit enim August. H. de civit.

e . Dei:

548쪽

Dei; c eiri med. to. 3. - Illiciunturi daemois .m nes ad inhabitandum per creaturas , quas Mon L.Mipsi, i sed Deus condidit, delectabilibus pro sua di- ,, versitate diversis , non ut animalia cibis , i sed ut spiritus signis. D Non ergo videtur , quod sacra- .menta indigeant esse ex institutione divina. 3.. Praeterea. Apostoli vicem Dei geserunt in te ais. unde Apostolus dicit a. ad Corinth. a. Nam

ego quod donavi, i quid do Ui, ρυρ ire vos in μ sona. Cbri i , ideri ac si ipse Christus donasset . Sic .ergo videtur , quod . Apostoli , ae eorum successores

possint nova sacramentMinstituere. ISed Contra est , quod ille instituit aliquid , qui

dat et robur , & virtutem ; sicut patet de institutoribus legum: Sed virtus sacramenti est a solo Deo, .ut patet ex praedictis . c arci praeci γ qu. 62. are. Ergo solus Deus potest instituere sacra

mentum . . ni lactaup. - ab

Respondeo dicendum, , 'mal seut, sit radictis -patet , c ibidem a sacramenta instrumentaliter operantur ad spirituales effectus. Inst umentum cautem Babet virtutem a principali agente in Agens autem respectu sacramenti est duplex; scilicet s stituens s cramentum, & titens sacramento instituto, applicando scilicet ipsum ad inducendum effectum . Virtus . autem sacramenti non potest esse ab eo , qui utitur sacramento,' quia non operatur nis; per modum ministerii . Unde relinquitur ,: quod . virtus sacramentia sit ab eo , qui instituiti sacramentum . Cum igitur virtus sacramenti sit a solo Deci , coinquens es, quod solus Deur sis secramento am, io utor. Ad primum ergo dicendum, quod illa quae agun. . tur in saerametuis, per homines instituta ,.non sunt cle necessitate sacramenti, sed pertinent ad quandami solemnitatem quae adhibetur sacramentis ad exciis. zandani devotionem , & reverentiam in his , qui sacramenta suscipiunt . Ea vero quae sunt de neces- sitate sacramenti , ab ipso Christo instituta. sunt, qui est Deus , & homo i Et licet non siint omnia, tradita in Scripturis ; habet tamen ea Ecesesia ex familiari Apostolorum traditione , sicut Aposto- Ius dicit I. ad Corin. II. Cetera cum venero disponam .. IAd secundum dicendum , quod res sensibiles aptitudinem quandam habent ad significandum spirituales effectus ex sui natura r sed ista aptitudo determinatur ad specialem significationem ex institutione divina. Et hoc est quod Hugo de S. Victor I. I. 2 de sacram, p. s. c. a. ante med. dicit, quod sacra

549쪽

.mentum ex insitutione segniscae . Praeelegit tamen Deus quasdam res aliis ad significationes fac mentales , non quia ad eas contrahatur eaus affectus, sed ut sit convenientior significatio. Ad tertium dicendum , quod Apostoli, & eorum successores sunt Vicarii Dei , quantum ad regimen Ecclesiae conititutae per fidem , & fidei incratiwnta. Unde sicut non licet eis constituere aliam Ecelerisiam et ita non licet eis tradere aliam fidem , neque instituere alia sacramenta : sed per sacramenta , quae de latere Christi pendentis in cruce fluxerunt, dicitur esse fabricata Ecclesia Christi .

' APPENDIX.

Ex articulo habes primo : quomodo per rationem interimas haeresim Iarebi Praepostus dicentis quod sacramenta, scilicet Confirmatio, ordo, M, Mimonium , Extrema unctio , sunt humanitus per . Ecelesiam ii astituta . Secundo habes et quomodo per

. rationem ostendas , ipsam merito damnari a Cone.

Tvidentino sess. 7. de sacramentis , Ss quιs dixerit et sacramenta novae legis non fulse omnia a Iesu Christo Domino misero sinituta: Anatbemuit . Haec ibi. Quin etiam speciatim de extrema uncti ne licet canon hic absolute sufficiens suinet I 2 a uidebatur olim quibusdam Apostolus Iacobus

tuisse, dicit sess. I 4. cap. i. de extri unet. δε Ιnsti ta est autem sacra haec unctio infirmorum tanquam vere , & proprie sacramentum novi testa. menti a Christo Domino nostro : apud Marcum 4, quidem insinuatum, per Iacobum autem Apostolum , ac Domini fratrem , fidelibus commenda-- tum , ac promulgatum . D Haec ibi . Item dicit seis. a4. cap. I. Christis venerabilium sacramenιorum in titulor. atque perfector . Haec ibi . Item a Veri--tatibus aureis super legem veterem, Num. I'. conss. a. Tertio vides ς quomodo, &c.

550쪽

Ortim Chri yus, Deundum quod homo, habuerit potesatem operandi interiorem esse tum

sacramentorum.

AD Tertium sic proceditur. Videtur, quod Christus, secundum quod homo , habuerit potest tem operandi interiorem effectum Sacramentorum. Dicit enim Ioannes Baptista, ut habetur Jo. I. , , Qui ,, me misit baptizare in aqua, ille mihi dixit: Sum per quem videris Spiritum descendentem , & ma- nentem super eum, hic est qui baptizat in Spiri- ,, tu sancto: ,, sed baptizare in Spiritu sancto, est interius gratiam Spiritus sancti conferrer Spiritus sanctus autem descendit super Christum , inquantum homo, non inquantum Deus, quia si e ipse dat Spiritum sanctum . Ergo videtur , quod Christus , secundum quod homo, habuerit poteltatem interiorem effectum sacramentorum causandi.

quia filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peeeata . Sed remissio peccatorum est interior effectus sacramenti . Ergo videtur , quod Christus, secundum quod homo , interiorem effectum sacra

mentorum operetur.

eum, qui tanquam principale agens operatur ad 1n- teriorem sacramenti effectum .' Manifestum est autem , quod Christus sacramenta instituit . Ergo ipse est , qui interius operatur sacramentorum effectum .

ctum sacramenti conserre , nisi propria virtute sacramenti effectum operetur Sed Christus sine sacramento contulit sacramenti effectum , ut patet in Magdalena, cui dixit; c Lue. 7. Dimittuntur tibi peceata . Ergo videtur , quod Christus , secundum quod homo , operetur interiorem sacramenti effe

ctum.

operatur , .est principale agens ad interiorem effectum ' Sed sacramenta habent virtutem ex passione Christi, & invocatione nominis eius, secundum illud I. ad Corinth. I. Nunquid Paulus pro. vobis cru

SEARCH

MENU NAVIGATION