Summa totius theologiæ s. Thomæ Aquinatis, doctoris angelici, cum appendicibus p. Seraphini Capponi ... Primæ supplementum tertiæ partis volumen primum tertium

발행: 1760년

분량: 628페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

71쪽

nae , & ab eodem regno prorsus extranei , a se ,, deberi arbitrabantur : sed talem natum esse di- , , dicerimi , in quo adorando se salutem , quaeri secundum Deum est , conlaeuturos minime dubi

Ad secundum dicendum , quod per illam annuntiationem Magorum praesignabatur constantia Gentium Christum usque ad mortem confitentium . Ut de Chrysost. dieit super Matth. a. sn ορ. impers. parum a princi quod dum eonsiderabant ν gem futurum , non rimebant regem praesentem ; adhuc non viderant Cbri tum, oe jam parati erant pro

eo mori.

Ad tertiuiti dieendum , quod , scut August. dicit in Sermone Epiphaniae , c ess 3 o. de Tem. a

med. to. O. Stella , quae Magos perduxit ad locum , ubi erat cum matre Virgine Deus infans poterat eos ad ipsam perducere civitatem Bethlem hem, in qua natus est Christus : sed tamen subo, , traxit se, donec de civitate, in qua Christus nasceretur , etiam Iudaei testimonium perhiberent et D tit sc Reminato testimonio confirmati , seue Leo , Papa ὸieit , c ferm. . de Epiph. e. a. ante med. bis ardentiori fide expeterent , quem & stellae clari- D tas, & prophetiae manifestabat auctoritas: Est ita is ipsi annuntiant Iudaeis Christi nativitatem, & i ,, terrogant locum , credunt, & quaerunt, tanquam is significantes eos, qui ambulant per fidem, & de- ,, siderant speciem, , , ut Aug. dieit in Sermone Epiphaniae. c qui es 34. de Temp. partim a prinia os expressius sem. 66. de Diυersis, e. 4. eom. Io. Judaei autem indicantes eis locum nativitatis Christi, is si- ,, miles facti sunt fabris arcae Noe, qui aliis , ubi di, evaderent, praestiterunt; ti ipsi diluvio perierunt. ,, Audierunt, & abierunt inquisitores , dixerutat, &s, remanseriint doctores similes lapidibus milliariis ,

s. qui viam ostendunt, nec ambulant. ,, Divino etiam nutu factum est , ut aspectu stellae subtracto , Magi humano sensu in Hierusalem irent, quaerentes in civitate regia regem natum, ut in Hierusalem primo Christi nativitas publice annuntiaretur , secundum illud Isa. a. De Sion exibit lex , . verbum Domini de Hierusalem ς & ut etiam studio Mago

rum de longe venientium damnaretur Iudaeorum pDgritia prope existentium.

Ad quartum dicendum , quod, neut Chrysost. dbeii super Matth. c hom. a. in v. impers visquan princ. ,, Si Masti terrenum regem quaerentes sic in-

72쪽

borem sine causa suscepissent i unde nee adoras. ,, serit, nec munera obtulissent. Nunc autem quia ,, ecelestem regem quaerebant, etsi nihil regalis exis,, cellentiae in eo viderent, tamen solius stellae te- ,, stimonio contenti eum adoraverunt. Vident enimes hominem, & aqnoscunt Deum , & offerunt mum nera dignitati Christi congruentia aurum quiri dem, quasi regi magno et thus , quod in Dei s crificio ponitur, immolatur ut Deo; myrrha, quam mortuorum corpora condiuntur , Praevetur tan- ,, quam pro salute omnium morituro. In quo eis

etiam, ut Greg. dicit, c Hom. o. in Euang. υressi instruimur, ut nato regi avrtim , per quod signineatur sapientia , offeνamus in eo pectu eius sapientiae Lumine splendentes : Thus utilem , per quod exprimitur orationis devotio, serimus Deo , se peν συ-gionum studia Deo redolere valeamus . rebam autem , quae significat mortificationem earnis , offeνimui , se carnis vitia per absinentiam morti'

musa

APPENDIX.

EX art. habes primo : quomodo per rationem mstendas, merito esse insinuatum a scripturis, Maecelesia, quod magi eonvenienter ad Christum adorandum venerunt , idest , quod non tantum convenienter eum adoraverunt, sed etiam convenientibus

mediis , puta itinere tam longo , eollocutione ad Herodem, & eaeteris, quae narrantur de magis ipsis, Mat. a. nisi sunt in suo processu ad finem hunc, idest, ad adorationem Christi . A seripturis quidem Per hoc, quod legitur Isa. 6o. Ambulabunt, &e. secundum quod est eum discursu in aetu. eoni. Pro quo nota , quod nomine illorum regum intelliguntur Praecipue magi, tamquam gentium omnium illarum , de quibus loquitur ibi propheta , primitiae , id, quod patet ex hoe , quod prophetia ipsa recitatur in eelebritate Missarum festi de Epiph. Ab ecclesia vero per hoc, quod festivit tem solemnem celebrat non tantum de fine, idest, de adoratione magorum , idest, qua ipsi Christum adoraverunt , sed etiam de mediis ad hunc finem , idest de adventu

magorum, quo R. modo, & ordine processerunt actadorationem ipsam , quam ibi emnitatem vocat Epiph. Quod autem de utroque praedictorum , idest , de fine & de mediis ad finem intendat tunc celein brare, patet ex ossicio ipsius festi. Nam ibi de fino meminit ex Psalm. οἷ. Coram uis procidant .EEibia

73쪽

. Reges Tharsis, insulae munera osserent, &e.

De mediis vero ad finem tuni in Antiphons i. ad

Magnifeat , tum in Responsoriis a. 3 3. no tumi, ubi etiam, & alibi, ut in Evangelio, Epistola, &c.

passim finem Magorum commemorat, idest, ador tionem , munerum oblationem, devotamque reverentiam erga Christum . Porro in collecta , Deus , acuo, quaecunque Dut, ordinata funi, Rom. I s. hoc R. quod magi ad Christum adoraudum venerint, attribuit dicens: Deus , qui hodierna die unigenitum tuum gentibus Resia duce reυelasi , consece , Sc. Quibus omnibus Ecclesia facto suo celeberrimo emiscacissime , abundantissimeque probat intentum , quod in princ. appen. positum fuit. De abundantia patet, ut diximus , ex dictis in ossicio . De efficacia vero patet ex dictis S. Doct. circa consuetudinem , seu a

ctoritatem ecclesiae, a. a. IO. au. ia. com. In prim Pro ly eonvenienter vide q. 33. an. 8. not. possim conet. Item de conuenientia scripturarum, I. a. m. 68. a. 4. app. oe a. a. q. I 6. ar. Σ. πρ. γ I 22. aria. app. oe q. 14O. ar. I. apy. Item de lassicientia ill Tum , a. a. q. 79. ar. a. an. Secundo vides : quom

do ex iis bene pensatis , & applicatis doctrina prati sens Angelica vicissim declaretur , atque confirm

. De legalibus eius puerum Iesum observatis , in quaιuor articulos diυisa. DEinde considerandum est de ei reumeisione Chriasti . Et quia ei reum cisio est quaedam professio legis observandae , secundum illud Galat. s. Test cor omni homini eireumcidenti se , quoniam debitis es unitieme legis facie da, simul cum hoc quaere dum est de aliis legalibus circa puerum Iesum o

74쪽

QUAEST. XXXVII. ART. I. ARTICULUS I.

Dirum Christis debuerit circumcidi.

Inf. q. 4O. a. q. cov. oe q. d. I. q. a. a. a. q. 3. ω opus. OO. cap. S.

AD Primum sic proceditur. Videtur, quod Christus non debuerit circumcidi. Veniente enim vexitate, cessat figura . Sed circumcisio fuit Abrahae praeiscepta in signum foederis , quod erat de semine n scituro, ut patet. Gen. t . Hoc autem foedus fuit in Christi nativitate completum. Ergo circumcisio statim cessare debuit.

a. Praeterea . Omnis Christi actio nostra est in-istructio. unde dicitur Ioan. I 3. Exemplum dedi mois is, ut quemadmodum ego feci, ita oe vos faetatis rSed nos non debemus circumcidi , secundum illud Calat. S. Is circumcidamini, Chri us υobis nihil pro derit. Ergo videtur, quod nec Christus debuerit circumcidi.

3. Praeterea . Circumcisio est ordinata in remedium originalis peccati r Sed Christus non contraxit originale peccatum , ut ex supra dictis patet .c ς M. I S. ar. I. oe a. Ergo Christus non debuit ei, Cum cidi . Sed Contra est , quod dicitur Luc. I. Psyguam consummati sunt dies octo, ut eircumcideretur ptier. Respondeo dicendum , quod pluribus de causis cisi ius debuit cireumridi. Primo quidem , ut ostendat veritatem carnis humanae, contra Manichaeum, qui dixit eum habuisse corpus phantasti cum ς & co tra Apollinarium, qui dixit corpus Christi esse divinitati eon substantiale; & contra Valentinum , qui

dixit Christum de coeloc . pus attulisse. Secundo, ut approbaret circumcisionem , quam olim Deus instituerat . Tertio , ut comprobaret se esse de genere Abrahae, qui circumcisionis mandatum acceperat in signum fidei , quam de ipso habuerat . auarto , ut Iudaeis excusationem tolleret , ne eum reciperent , ia esset in circumcisus . Puinto , ut obediendi virtutem nobis suo commendaret exemplo . unde & mctava die circumcisus est , sicut in lege erat praeceptum . Sexto, ut, quia in similitudinem carnis peccati advenerat , remedium , quo caro peccati consueverat mundari, non respueret . Septimo , ut legis onus in se sustinens, alios a legis onere liberarer , secundum iἰlud Galat. 4. Misit Deus Filium suum

75쪽

sa QUIEsT. XxXVII. ART. I. Dum factum sub Iege , ut eos qui sub lege eνant ,

redimeret.

Ad primum ergo dicendum, quod circumcisio per

remotionem carnalis pelliculae in membro generatio

nis facta significabat spoliationem vetustae generatio. nis ; a qua quidem vetustate liberamur per passionem Christi. I ideo veritas huius figurae non fuit plene impleta in Christi nativitate, sed in eius passione, antequam circumcisio suam virtutem , t M. veritatem l & statum habebat. & ideo decuit Chrisstum ante suam passionem, tanquam filium Abrahae, circumcidi. Ad secundum dieendum , quod Christus circumcisionem suscepit eo tempore, quo erat sub praecepto. Et ideo sua actio in hoc est nobis imitanda, ut observemus ea, quae sunt nostro tempore in praecepto ς quia unicuisse negotio es tempus re opportunitas , ut dicitur Eccles. 8. Et praeterea , ut Orig. dicit, c hom. 34. in Luciis prine. sicut mortui sumus cum illo morienis D te, & consurreximus Christo re largenti ; ita cimri eumcisi sumus spirituali circumcisione per Chriis stum : & id o carnali circumcisione non indige- , , mus . Et hoe quod dissol. dieis Colos. a. Ια,, quo, P. Chrisso , circumcisi estis circumcisione non ,, manufacta, in expoliatione corporis earnis, sed in ,, circumeisione Domini nostri Jesu Christi. Ad tertium dicendum , quod sicut Christus propria

voluntate mortem nostram suscepit, quae est effectus Mecati . nullum in se habens peccatum , ut nos a morte liberaret , I spiritualiter nos faceret mori Ieccato ς ita etiam circumcisionem , quae est reme-ium originalis peccati, suscepit , absque hoc quoahaberet originale peccatum, ut nos a legis iugo liberaret, ut in nobis spiritualem circumcisionem ef- .ficeret, ut sc. suscipiendo sauram, impleret verita

tem. I i

EX arti habes primo i quomodo per rationem mstendas , merito esse a seripturis insinuatum , quod Christus debuit ei reumeidi. Ut per hoc, quota

dicitur Luci a. secundum quod est in am. eone. Eπeo enim, quod Lucas monstrat, eum fuisse circumcisum , cointelligitur quoque demonstrasse , eum debuisse circumcidi. Nam Iuisse cireumcisum , includit hoc, se. quod ipse voluerit eireumcidi, &Deo est

debitum reddere sibi, quod vult , idest adimplere

76쪽

voluntatem suam , I. q. a I. ar. I. ad 3. Et omne , quod Deus vult, est bonum, atque conveniens , I.

q. I9. art. 9. Dum ergo Euangelista docet, Christum fuisse circumcisum , eo ipso simul docet, &eum voluisse circumcidi , & eum circumcidi fuisse conveniens: & hoc, st. eum circumcidi, fuisse sibi debitum, ut adimpleretur id, quod est , eum debuisse

circumcidi. Haec omnia ergo in textu illo argumenti contr. virtualiter includuntur. Item per hoc, quod

dicitur Deuter. 18. Prophetam suscitabo eis de medio fratrum suorum semilem tui . Si enim Christus , qui fuit iste propheta, futurus erat similis Moysi i uti. que debuit esse circumcisus : quandoquidem Moyies

circumcisus erat, Exod. 2. eum esset Hebraeus, &ex bonis parentibus . De hoc vide veritates Aureas suis per totam Iegem veterem , Exod. a. conia. I. a. . Deuter. i8. concitis. 6. Secundo vides: quomodo, ex

iis bene pensatis, Sc.

ARTICULUS II. aos

Utrum conυenienter ferit Chri o nomen

impositum. Opus 6O. c. 6.

AD Secundum sic proceditur . Videtur , quod inis

convenienter fuerit Christo nomen impositum. Veritas enim Euangelica debet praenuntiationi propheticae respondere et Sed Prophetae aliud nomen de Christo praenuntiaverunt. dicitur enim Ila. 7. Ec- , , ce virgo concipiet, & pariet filium, & voeabitur, , nomen eius Emmanuel . Et c. 8. Voca nomen D eius, accelera, spolia detrahe , festina praedari . Et e. 9. vocabitur nomen eius admirabilis , conis is siliarius, Deus, sortis, pater futuri saeculi, prinis ceps pacis. Et Zach. 6. dicitur: Ecce vir, oriens,, nomen ejus. Ergo inconvenienter vocatum est nomen eius Iesus . a. Praeterea . Isa. 62. dicitur : Vocabitu ν tibi nomen novum , quod os Domini nominaυit : Sed hoc nomen Iesus non est nomen novum , sed pluribus fuit in veteri testamento impositum ; ut patet etiam ex ipsa genealogia Christi , Luc. 3. Ergo vide tur , quod inconvenienter vocatum est nomen ejus Iesus. 3. Praeterea . Hoc nomen Iesus salutem significat ,

ut patet per id quod dicitur Matth. I. Paries flium , vocabis nomen ejus Iesum : ipse enim salsum facies

77쪽

SO QUAEST. XXXVII. ART. II.

popuIum suum a peccatis eorum: Sed salus per Christum non est facta solum in circumcisione , sed etiam in praeputio, ut patet Per Apost. Rom. 4. Inia convenienter ergo hoc nomen fuit Christo impositum in sua circumiasione.

Sed Contra est auctoritas Scripturae, in qua dicitur Luc. a. quod posequam consummati fune dies octo, ut circumcideretur puer, vocatum es nomen ejus Iesus Respondeo dicendum , quod nomina debent proprietatibus rerum respondere . Et hoc patet in nominibus generum, & specierum; quia, ut dicitur 4. Metaph. c rex. 28. to. 3. ratio , quam segni eat nomen, es definitio, quae designat propriam rei naturam. Nomina autem singularium hominum semperimponuntur ab aliqua proprietate eius , cui nomen imponitur; Vela tempore; sicut imponuntur nomina aliquorum Sanctorum his , qui in eorum festis nascuntur : Uel a cognatione; sicut cum filio imponitur nomen patris, vel alicuius de cognatione eius; sicut propinqui Joannis Baptistae volebant eum vocare nomine patris suis Zachariam , non autem Joannem, quia nullus erat in cognatione ejus , qui voearetur hoc nomine, ut dicitur Luc. I. vel etiam ab

eventu ; sicut Joseph vocavit primogenitum suum Manassem, dicens: Obliυisi fecit me Deus omnium

laborum meorum , Genes. 4 I. Vel etiam ex aliqua qualitate eius, cui nomen imponitur ; sicut Genesias. dicitur, quod quia qui primus egressus G de υ-

rem matris , ν us erat, Θ, totus in morem pellis hi μpidus, vocatum es nomen eius Esau , quod interis

Pretatur rubeus . Nomina autem , quae imponuntur

aliquibus divinitus , semper significant aliquod gratuitum donum eis divinitus datum o sicut Gen. II. dictum est Abrahae r Appellaberis Abrahcm , quia patrem multarum gentium eo itui te Et Matth. I 6. dictum est Petro: Tu es Petrus, . super hane Petram aedificabo Ecclesiam meam . Quia igitur Christo hoc munus gratiae collatum e rat , ut per ipsum omnes salvarentur , ideo conυenienter vocatum es nomen eius Iesus , idest Salvator , angelo hoc nomen praenuntiante , non solum matri , sed etiam Joseph, qui erat futurus eius nutritius .

Ad primum ergo dicendum, quod in omnibus itiniis nominibus quodammodo significatur hoc nomeri Iesus, quod est significativum salutis . Nam in hoc quod dicitur Emmanuel, quod interpretatur , nobiscum Deus, designatur causa saliuis , quae est unio'

78쪽

QUAEST XXXVII. ART. II. Is

divinae , & humanae naturae in persona Filii Dei , per quam factum est, ut Deus esset nobiscum, quasi particeps nostrae naturae . Per hoc autem quod dicitur, Voca nomen eius , acceIera , Dolia detrahe &e. delignatur, a quo nos salvavit, quia a diabolo, cuisitis spolia abstulit , secundum illud Colos. a. Expo-'Itans principatus , oe poteytates, traduxit confidenter . In hoc autem quod dicitur et Vocabitur nomen ejus admirabilis, &c. designatur via, & terminus nostrae falutis ; inquantum sc. admirabili divinitatis consilio, & virtute ad haereditatem futuri saeculi perducimur , in quo erit pax perfecta filiorum Dei sub ipso principe Deo. Quo divero dicitur, Eeee vir, Oriens nomen eius , ad idem refertur , ad quod primum, scit. ad Incarnationis mysterium , secundum quod exocitum est in tenebris lumen rectis eorde Psal. III. Ad secundum dicendum , quod his , qui fuerunt ante Christum , potuit convenire hoc nomen Iesus fecundum aliquam aliam rationem ς Puta quia aliquam particularem , & temporalem salutem attulerunt : sed secundum rationem spiritualis, & univer- 'salis salutis, hoc nomen. proprium est Christo i Et secundum hoc dicitur esse nomen novum . Ad tertium dicendum , quod , sicut Gen. II. legitur , simul Abraham suscepit nominis impositionem a Deo, & circumcisionis mandatum . Et ideo apud Judaeos consuetum erat , ut ipso die circumincisionis nomina pueris imponerentur , quasi ante circumcisionem perfectum esse non habuerint , sicut etiam nunc pueris in baptismo nomina imponuntur . Unde super illud Proverb. 4. Ego flius fui

patris mei, tenellus, oe unigenistis coram matre mea,

dieit Glos. c ordin. uuare Salomon se unigenitum

coram matre nominat , quem fratrem uterinum praeceis se Scriptura tesattir , mili 'uia ille mox natus sne nomine, quas nunquam esset, de vita decessi tEt ideo Christus simul cum fuit circumcisus, nominis impositionem accepit.

APPENDIX.

Ex art. habes primo : quomodo per rationem Ostendas , merito insinuatum este a scripturis , quod Christo fuit convenienter nomen impositum . Ut Lue. a. secundum quod est in arg. eoni. Ubi nota, quod impossibile est, nomen a Deo impositum, di ab Angelo notificatum, non esse conveniens , &consequenter videbis, hanc necessitatem convenie

79쪽

36 QUAEST. XXXVII. ART. II.

tiae fuisse ab Euangelista indicatam per ly quod vocatum es ab Angelo, priusquam in utero concipereis sur. Sic enim in text. Evangelii sequitur immediate post ly vocatum ess nomen eius Iesus . Rursus nota, quod ly conυenienter itat antonomastice , ae si dicatur, convenientissime. Rationem huius , & similium vide q. 33. art. 8. not. pose prob. conclus. Item iii sinuatur per hoc , quod dicitur Abach uch a. exultabo in Deo festi meo . Patet enim hic , quod Deus a prophcia nominatur Jesus: id, quod postea

adimpletum est de Deo incarnato . Prophetia vero

simpliciter dicta, qualis est haec, cum sit a Deos

Ium, a. a. I 2. a. I. I. non potest non esse id conia

veniens. Item per hoc, quod dicitur Genes. 4r. υ ea: te etim lingua AEgνρtiaca Salvatoνem mundi . Pro quo adverte hoc , tamquam regulam , quod , sicut apparitiones in veteti testamento factae apparitionis Verbi in carne figura fuerunt, ρ. I. ar. I. arogiam. 3. ita nominationes in veteri testamento factae de multis, qui dicebantur Salvatcres , figura erant impo itionis huius nominis Verbo incarnato . Sicut 'tamen figura deficit a figurato, & figuratum est quid nobilius, quam figura, prout etiam de illis appar, tionibus patet, ρ. I. a. I. ad 3. ita illi salvatores de-fesebant a figurato, inquantum illi salvabant secundum rationem particularem , figuratum autem , idest, Christus, salvat secundum rationem universalem, ut hic dees aratur ad secundum, Stexaminibus. Quod eruo Christus nominandus esset Iesus prophetatum est per ly clamaverunt ad Dominum, qui

scitavit eis DIυatorem, Iudi c. s. dc per ly desis o Minus Salυatorem . Reg. i3. dc per ly dedi i eis

Salvatores, Neheni. 9. ει per ly mittet eis Salvatorem, Isa. 19. N per ly aperiatur terra , . germinet Iυatorem , ib. 43. δι per ly ecce Sal υator tuus υ niet , ib, 6 a Sc per ly Salυator noster in sempore , Hier. i4. Sc per ly non es Salυator praeter me , idest hoc nomen Iesus est proprium mihi , O se. I 3. Et perly expectabo Deum Salυatorem meum, Mich. 7. Caeterum per i y couυenienter vide de convenientia scri-

Pturarum I. a. q. 68. a. 4. υρ. 2. a. q. Iaa. a. a. are.

80쪽

QUAEST. XXXVII. ART. III. ARTICULUS III. aos

remplo oblattis. Ue. 6 o. c. 6.

AD Tertium sic proceditur. Videtur, quod inconis

venienter fuerit Christus in templo oblatus. Dicitur enim Exod. 13. Sancti a mibi omne primogenitum , quod aperit υυιυam in Aliis Israel : Sed

Christus exivit de clauso virginis utero ; & ita matris vulvam non aperuit . Ergo Christus ex hae lege non debuit in templo offerri. a. Praeterea . Illud quod est semper praesens alicui , non potest ei praesentari: Sed Christi humanitassem. per fuit Deo maxime praesens, utpote ei semper coniniuncta in unitate personae. Ergo non oportuit, quod coram Domino sisteretur. 3. Praeterea . Christus est hostia principalis , ad quam omnes hostiae veteris legis referuntur , sicut figura ad veritatem : Sed hostiae non debet esse alia hostia. Ergo non fuit conveniens, ut pro Christo ita hostia offerretur. 4. Praeterea . Inter legales hostias praecipua fuit agnus, qui erat iuge sacrificium , ut habetur Num. αου. unde etiam Christus dicitur agnus, Ioan. I. Ecce agnus Dei. Magis ergo fuit conveniens , quod pro Christo offerretur agnus, quam par turturum , vel duo pulli columbatum. Sed Contrarium est auctoritas Scripturae, quae hoc

factum esse testatur, Luc. I.

Respondeo dicendum, quod , sicut dictum est,ca. I. εω. q. in cor. Er ad 3. Christus voluit sub lege feri, ut eos, qui sub lege erant , redimeret , & ut iustificatio Iegis in suis membris spiritualiter impleis

Tetur. De prole autem nata duplex praeceptum in lese traditur. Unam quidem generale quoad omnes , ut R. completis diebus purificationis matris , offerretur saerificium pro filio, sive pro filia, ut habetur

Levit. II. Et hoc quidem sacrificium erat & ad ex-Piationem peccati, in quo proles crat concepta , Anata, ti etiam ad consecrationem quandam ipsius: quia tunc primo praesentabatur in templo a di ideo

aliquid offerebatur in holocaustum , & aliquid pro

peccato. Aliud autem praeceptum erat speciale inlege de primogenitis tam in hominibus, quam in au mentis . Sibi enim Dominus deputaverat omne pri- Tom. xm. D mois

SEARCH

MENU NAVIGATION