장음표시 사용
61쪽
DE ELECTIONE, ET ORATORIA rem fecita Paucies pro raro 3Latibulet pro lateat3 Ignavit pro ignauum sectit occepso pro coepero 3 obstrigilare pro obstarer Porcet pro eo quod est prohibet i Redostit pro rediit r Ruspari pro scrutari r Redurare pro aeerirer Grandibo pro extendami Conscribellaui pro conscripsiqEbri utire pro ebrium facere r& sexcenta alia quae posteriores non receperunt, propterea quod essent aut agrostia, aut aspera, aut urbaniorum consuetudine destituta. Vt breui finiam , usitatis tutius utemur. De verbis barbaris.
A R B A R A quoque locum non habent in
oratione pura ac latina, nisi forte ut homines externi, sic illa donata sint Romana ci- έB uitate. Recepta sunt a multis gentibus non nulla,ut a Gallis carrus,ineda,petoritum,carruca, alauda, gesum,gallicae pro soleis, a Britannis couinus, a Germanis essedum, ab Hispanis lancea, a Sardis mastruga s striabitur & mastruca) a Poenis mappa, a Persis gaaa, a Macedonibus phalanx, ab accolis Padi ploxenum, a caeteris Italiae populis multa, quae nunc pro latinis ac domesticis habetur: a gnecis plurima,quod inter barbaros sola Graecia non euet. Ex nis alia integra manserunt, ut lego,sero, propino,lampas,eclipsis,peristroma. Alia sunt inflexa, ut domus,ager,poema,fama, bos,musa, anima. His & eius. modi multis licet puer utatur. Quinetiam. Graeca quaedalatinis immiscere,& suis literis notare interdum licet, si
62쪽
cOLLOCAΤIONE VERB. LIB. I. asquid occultare volumus, aut si nostris venustiora sunt f hellenica, aut sicuius hominis graeci verba memoramus, aut si nostra desunt,quod Dequenter accidit in nominan-: dis arboribus,piscibus auibus,herbis radicibus, instrumentis, medicamentis, partibus corporis humani, supellecti te, gemmis, lapillis. Discant utranque linguam necesse est ii qui latina a graecis, graeca a latinis segregare volent. Quod quum secerint, est enim cumprimis necessarium, latine quam graece loqui pulchrius & decentius, credo, existimabui. Turpe quidem est,& inutile, morem ciuium
suorum usus cottidianos, proprium sermonem, linguam patriae deserere,desciscere ad alienos,& externa malle tractare, quam domestica atque familiaria. Nam ii propter latina graecis operam damus, quid ita graeca latinis anteponimus 3 Quid peregrina frustra sequimur, nostra damnamus r cur sumus hospites in patria r Quin audimus ., M. Tullium dicetem,nolle se magis uti graecis in oratione ., latina, quam Graeci latinis utantur in graecar Ridiculus est qui graece nugatur, nesciens latine, quique in medio po- sua non attingit, longinqua & fugitantia stustra pers
quitur. Prima sit cura puero,ut latine loquatur, graeca mne causia valida ne admisceat barbaram vocem ut contagionem vitet. Omnis autem vox barbara censetur, quam indecore fuderunt imperiti,non admisere docti, ut leuca, passagium,treuga,aucna,manu tenetia,capellania, locum- tenens,capellanus,bannum,guerra,pitalia,biretum. Quid
mororr Sunt alia prope infinita,quae vulgus imperitorum facit imitatione sermonis eius quem didicit a nutricibus, - d iiii
63쪽
praeter illa quorum vi, natura, genere, declinatione abutiatur,ut tenetur pro debet, surauit pro furatus est, dona auit pro domuit. Quae nisi exhorreat rudior aetas perinde ais serpentem , nisi timide & religiose observet usu doctorum probata, nunquam pure, syncere , te se loquetur. Sermonis, Ut morum , verecundia mihi placet, displicet licentia, quam indulgent ii qui verentur ne puer, si eius conatus insoelices reprimas, parum sit copiosus. Probat agricola luxuriantem segetem,quae depascenda sit in herba: spinas & carduos nunquam probat. Hic etiam corrigendus est error illorum, qui quicquid in receptae dignitatis scriptoribus reperiunt,Verum,probum, idoneum a bitrantur. Quot sunt apud Catonem, Plautum, Terentium,Lucretium,Varronem,quibus iam ut obliteratis novit muri Quot apud recentiores nominis amplissimi se olent barbarum quiddam , dc offendunt aures eruditas
Probati sunt authores, sed temporis & pr sentis usus habenda est ratio. Ergo in eligendo opus est prudentia, & illoru imitatione,qui tempore Ciceroniano, & paulo post literis & doctrina floruerunt. Tum multo elegantiss mafuit Romana lingua, & longo interuallo superauit antia
quorum vastitatem . Ex verbis priscis multa antiquauit, multa neglexit, multa reseruauit aut ad necessitatem , aut adseueritate. Itaque valeat in his ouod aiunt, Nec passim, nec ab omnibus. Nullus est enim delectus,si omnibus utimur promiscue. De verbis agrestibus. Cap. 13.
64쪽
S T praeter haec verborum quoddam genus vastum,insuaue, rusticanum, agreste, inama bile, absonum, & absurdum , quod vix via quam apud principes linguae latinae reportas. Rationem quaerist Non video, nisi quod in uenustum ingratumque est auribus eruditis: vi hominum quidamnatura sunt inepti, deformes, illiberales, inhumani, duri de asperi,qui quidem inter aptos & habiles nullum vnquam dignitatis inueniunt locum. Hanc verborum acer bitatem & ostensionem saepenumero parit inflexio, vecaelicolae, amandae, insaniae . archipiratae non displicent: at caelicolarum, amandarum, insaniarum, archipiratarum, nescio quomodo iniucundus est sonus, & ingrata quaedam magnitudinis moles, qua grauiter ostenti ex culti res viri αγυ ν quae talia minus odiosa faceret, inuenerui. Decurtarunt aliqua venuste,& caelicolum pro caelicolarum dixerunt. at multa ne hoc quidem modo quali dolare potuerunt. Foedius est insanium quam insaniarum,&archipiratum quam archipiratarum. Nec auris expurgatae vir lubenter audire poterit hos casus, contempland
rum,duorum uirorum,triumuirorum,sestertiorum, nummorum, quadringentorum annorum, secum a face, nucum a nuce, picum a pice, nostratium, vestratium, sobolum, amarorum ab amarore, cornwum, genuum , luctuum, specierum, progenierum . Nec multo libentius exaudiet alius in patrio casu,peculii,Virgilii,Lauretii, Di donis Calistonis,poematibus,manui, gustui,speciei,progentei,speciebus,& infinita generis eiusdem. Quae t malum
65쪽
DE ELECTIONE, ET ORATORIA ista est superstitio 3 nestio . In omnibus rebus pulchri voluptas in precio est,uilis autem deformitas. Erasmus in Cia ceroniano ridet hanc religionem. Ego vero non rideo, si modii seruat. Visum est optimo cuique sic loqui,non modo latine, sed etiam graece, gallice, germanice, britannice. Agit in eos qui unum mirantur Ciceronem suum,qui virigilanter obseruant quos ille probarit casus, eosque, quasi
reliquos omnes improbaturi, referunt in ingentem libria. Hos ex parte ridiculos, ex parte tolerabiles esse puto. Quod in lectione verborum laborent, vehemeter probo.Quod numerum conficiunt eorum quae elegantia, qua svasta sunt de inamoena, non interrogantes aurium sensum, probare non possum. Non est hoc neque numeri, neque
authoritatis,sed ingenii,magniq; iudicii. Sentit ingeniosus dc exercitatus quid urbane, quid rustice sonet,& illiberaliter: numerum certum non habet. In eo ipso peccant dc quidam grammatici, qui innumerabilem vocabulorum turbam reserunt in heteroclita, quod illis numerus aut singulariter,aut pluraliter,aut casus unus pluresve desint: quasi numero comprehendi possint omnia declinatio num coniugationumque membra quibus ornatiores viri non utuntur. Quis liberaliter eruditus,praeter Manci-nellos, dicat, dementiam, concordiam, vigilantiam, alborem , dulcedinem, carere numero plura si r Tamen in dementiis, insaniis, concordiis, dulcedinibus, alboribus, nullus est gratiae decor. Non omnino desunt eis alterius
66쪽
cOLLOCATIONE VERB. LIB. I. MAt durum & invenustum habeo pro nullo. Ego quoque
habeo in re molli de decora, non eodem modo in dura de insuaui. Rarus est usus istoru,non tamen omnino nullus. Quid hic agam ZMuta figuram. Res eadem pluribus modis efferri potest. Eadem est ratio in coniugatione ver bi, quae in declinatione nominis. Amabiti amaveratis,amaremini,ama minosia maremur,sormidabar,verecundabar, cuperemur, legi minor,audirere, audiremini, de alia rationis eiusde,quae pares aut plures habent syllabas, adeo vasta sunt,& auditu tristia, ut perraro intromittantur in orationem elegatem dc excultam. Nec illud est modo in casibus partium orationis. Vt horridulum sonum fugerent veteres quan uis graues &seueri,dixerunt pro duello bellum pro duis bis,pro duellio bellium,pro axilla alam, pro vexillo velum,pro taxillo talum,pro paxillo palum pro si audes sodes, pro ii vis sis, pro aisne ain', pro non quire nequire,pro magis velle malle, pro no velle nolle, pro no scire nescire, pro postmeridiano pomeridianum, pro medidie meridiem,aufugit no abfugit,auser non ab-kr,amouit non ab mouit,abstulit non abtulit. Plura numerat M. Tullius in Oratore,quibus resutatur horridi devaste hiantes homines barbari,qui de verbis laborandum
esse negant. Cur dicimus amasti amastis, amassem amassemus amassetis amasse, steti non staui,dedi non da ui,perii, praeterieram, audierunt, venierunt Cur vera dc integra mutamus t Cur haec magno consensu doctissimorum hominum citra omnem carminis necessitatem recepta sunt
Proh deum hominumq; fidem,praesectus fabrum,duum-
67쪽
DE ELECTIONE, ET ORAΤORIA uirum,triumuirum, liberum pro filiis de filiabus, seste
tium,nummum, septingentum,metu pro metui, ut hic, is Parce metu Crineraea. Die pro diei, Libra die noctisque pares ubi secerit horas. Cur inducta syncope,apocope,synaeresis, Wῖ ονομήτων ri ρκμα - Cur vincla saepe Liuius,secla Cicero dixit 3 caudam & soldu tota Latinorum ciuitas 3 hocne poeticum nequaquam. Quale igituri ingenuum & urbanu loquendi genus: quod qui despicit, matris suae linguam balbutiat infantisssimus. Ne communem tot gentium linguam, qua ciuitates,populi,nationes, regna , imperia habent inter se comerciuna,qua poemata, annales, historiae, leges, iura,sacra, profana, artes &scientiae omnes explicantur, ne tam celebrem linguam turpiter & foede polluant atq; corrumpant. Ex hoc numero verborum absonorum alia . per intercisionem aptiora fiunt, ut praeteriera, sestertium. Alia per apocopen, & extremae syllabae decurtationem, ut exin Mein,ain,nostin',metu,tribunal, nam integru fuit
tribunale. Alia per synaeresin,qua duae syllabae in una conflantur,ut peculii scribimus, ac si esset quatuor syllabaru,
duas tamen postremas literas in una collidimus. Alia permutatione,ut austro,sustuli. alia per additione, ut redeo, ambio. Plura manserunt rudia & impolita, quibus nemo nisi malus architectus aedificat orationem. Quum reieceris & obscoena & sordida,& inusitata , & barbara, di rusticana,caeteris utare licet,non temere quidem & promiscue sed ut natura rerum & decorum postulabit. Quod quale sit,suo loco dicemus. De verbis
68쪽
co LLoc ATIONE VER B. LIB. I. De verbis humilibus. Cap. 1 V MIL IA nullam penitus habent dignitatis
authoritatem. Sunt enim quasi humi deiecta,& ad extremam honestorum conditionem redacta. apropter sicut in oratione gracili & humili collocantur, ita in ornata,ampla ,graui,sublimi,locum non habent. Exempla suppeditat haud pauca Virgilius in Bucolicis, cuiusmodi sunt, capella, viburna, caseus, arbusta, casa,tugurium, hibiscus, mulctra, mulget, lycisca,vitula, myricae, corylus, saliunca, paliurus, &quatuor haec loco fistulae, cicuta, auena, arundo, calamus: ruminat, sinum lactis, vaccae, bucula, opilio , bubulcus, fiscella. Suppeditant etiam multa Satyrici, in quibus sunt
saliua,occare,runcare, artocrea, synciput, syngultire, trama, omentum, offa, olla, cornicari, siclopus, cuminum, pappare, lallare, canthus,agaso, farrago, Vappa, sambuca, gluto, saperda, stuppae,obba,festuca,pannucius,pannosus,seriola,tu cetum,pituita,puppa,caballus,sumen,corbis, po cus, Verruca, scopae, sartago . Finis non erit si cuncta per
sequi velim quae posuerut satyrici,medici, philosophi naturales, epigrammatici, mythici, qui et de re rustica libros
consecerunt. Coguntur enim vilia quaedam usurpare verba,nota ais trita vulgo, dignitatibus aut ignota, aut certe nisi quando se demittunt,indecora. Non enim deceat reges & principes & grauiter agentes abiectissima nominare artium instrumenta, aut animalia ignobilia, aut morborum medicamentorumq; minutas species Si quis tamen
aut apud M. Tullium,aut Virgilium in Aenea, aut Liuid,
69쪽
talia quaedam reperiat, ne clamitet indisnum facinus. Eloquentissimi viri in eodem opere non semper utuntur eodem genere dicendi, subinde mutant stylum,pro varie late rerum de quibus agunt, nunc graues & ornati, nunc suaves oc temperati, nunc subtiles atque demissi. hinc πί- apud Homerum, Pero apud Virgilium, Pusio apud Tullium . Communia quam propria minus vilescunt, ut bos quam vacca , sus quam porcus, bestia quam mus, pastor quam bubulcus,opifex quam coriarius, instrumetum quam pala,nux quam castanea, obsonium quam lucanica, vestis quam bardocucullus, vas quam trulleum,pomu quam sorbum, piscis quam gobio,verriculu quam scopae: quae sunt usitatiora, quoniam in omniu Ore versantur, Vt homines plebeii qui in media luce Reip. vivunt. sic illa ab humilitate veniunt in aliquam dignitatem. Erit quod hic mireris' Omnes sententiae in quibus humilia sunt verba, non habendae sunt humiles ut haec In sordido panno saepe latet alta sapientia. Nec etiam contra: Vt, ., Fronde super viridi sunt nobis mitia poma, in Castaneae molles,& pressi copia lactis. - . Qui di quod heroici poetae ducunt similitudines ab apibus oc formicis, quae res humillimae videntur Est in illis solertia,atque labor honestus,qui suum meruit honorem. Gemmae 5c uniones res paruae quidem, sed precio ingentes nter humilia non debent haberi. Turbo ille quo pu ri ludunt,res est admodum vilis, sed tamen usu notus est. Nec abiecta verba semper metiemur vilitate rerum quas significant,sed aliquando hominum existimatione. Quid est noctua vilius issed illam celebrarunt auguria,celebrauit
70쪽
COLLOCATIONE VER s. LIB. I. 31 prodigiosa natura. Qui nouit humilium verborum dis.
ferentias, deiectissma , si volet, collocabit in iocosa scriptione, ut siquando ludat Gπροχμοιιαχ- , culicem, caluitium , pulicem, testamentum porcelli, leues apologos, fabulas aniles,discordiam partium corporis humani,ridi culas epistolas , morias, colloquia hominum postremo
ru, mimos, satyras, lasciuas odas,syluas,epigrammata minutiora,asinos aureos,iocos amoris,comoedias Attellanas& tabernarias, & siqua sunt similia. At in laudatione, in panegyrico, in genere epidictico, in historia, in epistola
graui, in suasione, in causa forensi ad declamandum posita , ne constituat humillima , nisi forte quum hominem aut rem maxime deprimere & attenuare volet. Aliud est tenue dicendi genus & acutum, aliud humile & abiectu, in quo loculariter quod volumus effundimus. Si quid habebit iudicii studiosus artis, monitus videbit quatenus progredi liceat, & Ciceronem optimum ducem lectita bit, illumq; imitari iam occipiet. Nonne vides ut pueriliberaliter educati, siquando gallice loquantur apud honestos viros, humilitate sugiant,quam iocantes apud aequales cupide sectanturr Ea)em est ratio latine loquentis, de
temporibus ac personis accommodantis orationem. Di scenda sunt omnia, non temere dc fortuito iacienda. De , quo non pigebit audiisset Quintiliani sententia. Obsco M na, inquit, vitabimus,& sordida & humilia. Sunt aute Eu- ,, milia infra dignitatem rerum,aut ordinis. In quo vitio catas, uendo non mediocriter quidam errare solent,qui omnia ., quae sunt in usu, etiam si causae necessitas postulet, reso
., mi dant: ut ille qui in actione ibericas herbas, se solo ne-