De igne subterraneo physica prolusio D. Ioannis Nardii ..

발행: 1641년

분량: 155페이지

출처: archive.org

분류: 화학

91쪽

8 8 Ioannis Narui,

te caliditate, si non f peruincerat frigus. In Nube enim adhuc inest multum calidum residuum Ignis,

qui evaporarefecit ex terra humidum. Habebunt,

& Recetiores,quicumque pingue,nescio quod, in Nive obser uant, dummodo utrique non re. cusent citatioris spiritus operam. Siquidem non destitui nebulam illam portione quis Subterranei, lateor, secus frustulatim decideret; pingui non orbari conijcio, nam glaciata dissiliret.Praeter id,qubd vermes in Nive,& ex Nuue putreicente gigni,iam teneo. At neque spumescere poterat Nubes absquecocitante spiritu, cuius certa vestigia conseruant aquae ἡ nivibus liquescentibus , iritus vero ille minime dubia soboles est ema Subterranei, quod breui audies.

Cap. XXXIV. Grando.QVI Verh prid)m conscenderat Vapor,

si quandb comite penε destituatur, glaciatus concrescit, diraq; fit grando, vi uentibus singulis infesta, atque infensa. Locus illi genitalis varius, non unus generationiS modus. Cogitur a frigore, cogitur nec non a sodali calore circumueniente ..Suus quinetiam stet honos vaporibus halonitralibus , qui non dissimili euentu stillas in sublimi glaciant non aliter

92쪽

De Igne Subterraneo. 89

aliterquam Vina gelu rigentia pernicioso a tificio cogantancillari gulae cupedijs.

' Cap. XXXV. Venti. QVassant reduces Venti, bellumq; in te

minantur Terrae, Marique, quorum e sinu mascula Ignis Subterranei operabolim emerserant. Contulit operam & Sol, haud dissiteor, monitore Aristotele disertis verbis; superius verb indicauerat. Exictis autem in terra multus Ignis , multa caliditas,. Sol non I lam istud, quo vernatat terrae humidum trahit, sed ,'terram iij m desiccat calefaciens: Exhilatio autem, sicut dictum est , duplex existit, Haec

quidem vaporos, illa autem fumosa: ambas nece ffarium Uiferi, barum autem, quae quidem humidi, plure habet multitudinem,exbalatio,principiumfluentis aquae e I sicut dictum e yprius , sicca aute fla tuum principium ea, s natura omnium, materia, nempe, Ventorum, prout concinne interpretatur Alexander. Caute verb, me suasore, haec η'. Ladmittitor ut enim exhalationes excitat Ignis Subterraneus, atque flatus, vel in terrae medi-ullio,nullis aliunde mutuatis viribus,sic cedunt illae in ventos c terra erumpentes, priusquam mediam aeris occupauerint regionem: quod

93쪽

9O . Ioannis Nardiq

obseruabis abundE in locis subterraneis , test te prssertim vigente. Quid verb, qnamtumue Sol conserat, ex me audi. Falleris egregie, sexhalationis, atq; sumosi halitus auctorem unucum Solem credis . noctu namque ,meri , in tenebris fiunt, non minus exhalationes , quam Sole piaesente. Monebunt te iuges subterraneorum generationes,ventorum immensitas,

atque duratio, quibus educandis impar est terrae superficies aequum lappeditare commeatu.

Proetei ea, non ne tot annorum curriculo ex,

ruisset iam penitus superficies illa, ineptaque prorsus halitibus proticendis, urgentis Astri omnem modo detrectaret conatum Z iacessant proinde haec ,iusque suum Soli tribuatur, quddeir et nempe, inductaeque qualitatissmilitudine ad se alliciat Ignem Subterraneum, illumque praecipue, qui sumosam incolit materiam Ventorum paretem ,haud nescius tamen simmo nunquam, & Solem hanc excitare, verum non diuturna opera , quin arcto e sinu, statoque vix anni tempore, tunc praesertim , tuum plus dis- at, quam reponat .

94쪽

De Igne Subterraneo . 9 I p. XXXUL Tonserus. SVccedit non iniuria Vento Tonitrus, si

quod Ventus est super terram, ut dicebat Philosophus, sit ille in Nubibus. Omnia enim

esse haec fecundumsubstantiam idem, exbaiationem siccam, censuit ille, sat haerens in re proposita , ne dicam dubius,parumque constans: ni tamen mendum irrepserit prae transcribentium incuria, aeuiq; intercapedine . Non unicum est Tonitrui genus, diuersa proinde horum generatio; quod minus assequuti illi fuere,qui singularem generationis modum afferunt . Etenim, quum Tonitrus sit sonus vi quadam in Nubibus excitatus, terrigenis saepita infestus , a sono primum communiores eliciuntur differentiae, deinde a modo laesionis, tandem a materia , quae vim intulit. Quanquam vero indicibile est sonitus illius discrimen , quod tamen frequentius auditur,commode partieris in Arborismum, murmur Icet fragorem. Murmurat intra

nubem cocircitus spiritus, qui frigoris imp tiens , exitum frustra meditatur. Simile quid patitur inferior venter in homine, praesertim shypocodriaca urgeat affectio; Fragor verb,prs

impetu exeuntis , & laesione continentis nubis , necnon reluctantis. Patitur velo illa praeter percussionem saepius , & perseratio

95쪽

92 Ioannis Nardiq

nem, nonnunquam vero, & rupturam. At n. lud , quod vim inseri, vel vapor est, vel exhalatio nondum ignita, ves Ignis: hic vero, aude super, aut de subtus; quod si primum, vel ab aequivoca causa recens genitus, vel impulsus. Sat erunt simplices hi modi, quos si composueris ad inuicem innumers consurgent Tonitruudisserentis: prosequamur simplices. Concrescat prς trigore nubes, non uniformiter, vertim superiore in parte, qua mediam inmetur ae ris regionem, crassior est s tenuior qua terram spectat, non quidem ob Solis radios illuc usq; resilientes,verum prs iugi Subterrori his expeditione , quam suscipiunt, nuperrimἶ geniti

halitus. Medios habet illa sinus, informesque ventres, loculamenta tenuis substantis,quq tamen xi coercita, novisq; circumfui hostis artibus irritata , fugam meditatur,quandoque S capessit. Vrget aerem inclusum concrescens nubes, stationemq; angustat s vrget, & afficit vaporem, qui Philosophi obseruatu, babet Heuantem adhuc Ioem. λο haec,s exacte a nube cohibeantur, murmur tantummodo excitant,

sin verb erumpant, stagorem absque fulgetro efiiciunt. Fidem his faciant senitus ex disrup- ta vesica, & ab exploso bellico illo tormento,

solo aere praegnante, quod nupeTrinao inuento curiosis reuelauit humana industria.

96쪽

De IDe Subterraveo. 9 3

i li

Ercunctaberis cur nitru Fulgetro moa iunxerimus Iahquam res una pi Esnt , eodemq; planea antur in tempore 'quod tamta rationi , atq; euidentiae repugnat. siquidem Tonitrus, quum sonus sit,auditui de betur, Fulgur, qui lucis speciesqusdam, visu tantummodo assicit. propter res plano diueisς erunt Tonitruum, & Rilgetrum. Non eodem pnaeterea temporς Πraq; fieri, demtissimum este quandoquidem Fulgores obteruamis, absque Tonitrui , viceque versa Toni trua absq; Fulgoribus. Dabo utraq; re disi re Toniti obseruari quandoq, solitariu , nega bo tamen Fulgorem absq; Tonitru fieri. Fiat lax est experimentum , quod producis,et enim non auditur tunc soluis prs distantia, percipiatur Fulgoticontrarij expers, vixque materiae imidigus Non est igitur Fulgur absque Tonitruq Sin verbscisciteris euentiis a me causam, a pς riam: si quidem Fulgetrum est imago emicaniis actutum e nube Ignis. Multa quidem V lant igniri,atq; ignita conspici, verum non sub Fulgetri specie, actutum ferire oculos. Ilis

ill i

97쪽

Ioannis Nardij

iam superatis rem aggrediamur Si Fulgor Ignis imago est, quod superius assumpsimus, Ignis dubio procul in nube cdntihetur . At nubes ipsa, quum vapor sit eruabit dubio procul pomtionem Subterranei, si vera sunt , quae dudum ab Arist. mutuabamur. Qubd si vapor hunc includit , cui dubium, & Ignem sibi co

mitem exhalationem asciuisse j cuius natura tenuior, atq; Igni propior. Obiicies tu, eccurperpetud non lucente vel tam raro fulgente Respondeo, quoniam mista imperfecta sunt,&reliquorum elementorum contubernio inquunata, quae tamen si superet Ignis ille, vel ab ijs

tandem se explicet, corruscabit incunctanter Fulgetes in morem, atq; concidet. Subsultant illicd antiperistasis lautores, quos nihil moror, verum oportund singulos percunctor, quanti pendeat toties ingeminata illa vox, quidue significet ' O cumirentionem,latine,s dixerint,no displicet; quid verb res circumuenta Iucretur,& lucri modum, quantum video, non tam facilὸ explicabunt. Nimis vagum est illud inten

sonis nomen,sorsanque inconcinnum, quo nouuprouentum indicare student. nam si eos interrogaueris, ecquae intensonis causa' qui moedus y nil adducent, praeter aduersarij praesentiam, nixumque in semet rei circumuentae. Quae tamEn longe a veritate declinant f nam frigus

98쪽

circumstans nonnis uigiditatem inducer

itest,quod tam verum ,quamab omni Phila

phia alienum, inanima valere semet ascere. Verum , ne citraProlusionis ditionem rauerim Prud 's, contraham inon tam uria , quam disputatjonem nostram ad Fulgetrum, hoc verb maginem dicebamus recens micantis lanis it nube . Potest exhalatio frigido cire siquaqs vallata, igniri, tum quod portio illa Subrerranei Igma non exacta missionereliquis mistibilibus

iuncta, concedat ad nubis centrum quam minimE inquinata δε pristinispollens viri Atum

etiam, quod Ignis ille, antiquo rerum natur lium priuilegio, similem possitin materia .disposita, atq; affabre iam elaborata , generare Ignem, spectrum mox excitaturum. Irreph in nubes, &aliundo multoties Ignis, praesertim vero noster Eustere eus: descendit ins per ,qui sub Lunae orbe, impulsus a motu C si,vel a Solis radsis, quorum opera,praesta at rexoritur e tus. Gna enim petuaduatium rimem nubis partem,quae densior, atque sit Emor, ut notabat Philos'phus, forsanque x scida ,ac stillarum copia foecuata, fit, ut radu Solarespropriam duplicente Giam, non sessus ac,siconcauam Chissallam, aut Vitream Amphoram aqua resertam , constium serua erinx, Clodii Cis lationem au istant urb

99쪽

vel quod is uentius, halitussulsiureos, at nitrosos Ignis Subterranei vi illuc delatos, sta tim Ignem accendunt;qui angustiae impeteris, disiliori carceris in parte,vel nubem perlarat, vel scindit .athue disrumpit; hinc fragor, atq; Fulgetrum prae sero ordine tertitant mor

Cap. XXVIII. O'ntol or Empedoclis,de Fulgetro , U Tονμtruo vindicatur ab Aristotesea Cen

sura.

V L qm quid prohibet quominus fiant

Quandoq; nitruum,dc Fulgetrum ,

dum Ignis in stigida Nube statim extinguitur EObseruabamus Halta Tuque oculatui,atque auritus testis fuisti Serenissime Ferdinande du E magnaCuppella in lacuna aqua

resertam sunderent operarii liquatum aeS,non ab , Fulgetro sonitu illicb excitatu, velut ab explosa bombarda, qui tamen repetita fusione sensim satiscebat, reluctante minus aqua Ob contractam caloris qualitat . At vero Anaxagoras, reserente Plutarcho, utrumq; fieri licebat, Quum aestus in rigorem impegeri

100쪽

De Igne Subterraneo. 97

tabo modb, non Amicitiae, sed veritati, cuius fines, ni salior, minus assequutus fuisse Aristoteles videtur, dum in Empedoclem, & Anaxagoram inuehitur. Credebant hi, ut ille autu inat, Ignem interceptum in nubibus de Solis radijs, nam astra Ignea existimabant, vel de

aethere, quem Anaxagoras vocat Ignem dela tum desuper, deorsum. Interceptionem verbutramque, nescio quo fato, inrationabilem dicat

Aristoteles. Qui enim poterat in dub tum reuocare ius radiorum solarium in promotione caloris, & Ignis, qui toties rem huiusmodi cui- dentia sussultam inculcaueratὸ Vertim neque fas illi erat controuertere,quomodb ignis ramenta descendant,prq diurni motus impetu ad mediam usque regionem aeris, si memor eo rum probe fuisset quae in primo Meteororu exanimo tradidit. Haud dedecet igitur vi serrideorsim, quod natura ferri natum est sursum, omnique tempore illud succedere,iam sereno,

quam nubilo Caelo. Quod si obijcias Fulgetri

infrequentiam, quum tamen frequentissimum obseruari deberet ex perpetuo Ignis descensurcausabor ego Ignis , & molem, & conditi

nem et nequeunt enim tam exiles Ignis portio nes, immenso serὸ intercedente spatio, visus aciem mouere: neque Ignis in propria mate

ria conspicitur,verum in alienas quod superius N etiam

SEARCH

MENU NAVIGATION