Epitome sermonum reuerendi D. Ioan. Feri dominicalium vtriusque cum hiemalis tum aestiualis partis conscripta, et diuersis temporibus anno 1556. In cathedrali Vvormatiensi ecclesia maxima ex parte pro concione habita per Ioannem a Via ... Nunc primum

발행: 1562년

분량: 869페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

381쪽

s, i al

i ast

epistola praescribit: vigilantia eum sobrietate, & prouidenisa suscite: tum cum oratione David secutus dominum,qui te spiritu suo principali imbuat atque confirmet, ora. Deinde ne DII quem precando accepisti improuidus amittas, aut ne Me erapulam expulsum repetere necesse habeas, ardentius quod incepisti oratione insta.Pius pater suorum mi sertus,quem λele,suum agnoscet: de quem corporis sui mystici membrum esse agnoscit,sbiritusancto non privabit: sed magis, salutaris sui laetatia reddita, faciet ut non solum pericula, aduersiique mundi huius no timeas, rumetiam vatem persequutionum atque mitigatorem Iesum Christum eontanter praedices,c ramque omni populo testificeris. Atque baee in nobis idem Cnristus prael tet, qui maius testimonium hoe nostro habet, a patre dc spiritusancto vivens in secula Deus. Amen.

ςI quis diligit me, sermonem meum seruabista

pater meus diliget eum, &ad eum veniemus , & mansionem apud eum faciemus. Qui non diligit me , sermones meos non seruat. Et sermonem quem audistis, non est meus , sed eius qui misit me patris. Haec loquutus sum vobis, apud vos manens. Paracletus autem spiritust athous , quem mittet pater in nomine meo, ill avos docebit omnia, de suggeret vobis omnia qua cunque dixero vobis. Pacem relinquo vobis,pacem myy do vobis.Non quomodo mundus dat, ego vobis. Non turbetur cor vestrum,neque formidet.

382쪽

, is

Si diligeritis me,gauderetis utique, quia vado ad patrem, quia pater maior metas. Et nunc dixi vobis priusquam fiat, ut cum factum fuctit,credatis. Iam non multa loquar vobiscum. Venit enim Princeps mundi huius, e . in me non habet quicquam. Sed ut cognoscat mundus,quia diligo patrem,&sicut mandatum dedit mihi pater,sic facio.

. EPISTOLAE LOCO LECTIO,

ACTOR UM II. EI dum complerentur dies Pentecones, erant omisues pariter in eodem loco, ct facim est repente de Καὶ onus,tanquam adueniemissuritus vehementis,st replevit totam domum νbi erant; dentes. Et apparuerunt illis di fartit attingua tanquam i iis ,sedit Vra' singulos eorum. Et trepsetisunt omnes Spiratusantio ,σcoeperunt loqui Hys o uis, prout Si intusanctus d bat eloquiisiis. Erant autem in Ierusalem habitantes Iudas viri religiosi ex omni natione, quae usi calo est. L

cta autem hac voce conuenit multitu do mente coλ

fuse est, quoniam audiebat unusquisque lingua sua L

Ios loquentes. Stupebant autem omnes, ct mirabantur, dicentes: Nonne ecce omnes inti qui loquuntur cyalilaei

funiξ rt quomodo nos audiuimus unusquisque lin MamnoItram in qua nati sumus' Tarthi inia ed62 Elarumita, ct qui habitant e Mesopotamiam, Iudaeam, O Cappadociam, ritum, Asiam: Phragiam, oe Pamphyliam, Aeraptum, ct partes Libae, qua est circa C renem,ct aduenae Romani: Iudas quoque oe Troebicoetes se abes, audiuimmeta loquentes no ulti Mis msinalia Dei.

383쪽

r se in m ignem accende,qui per diuersitatem D cim: γurum cunctarum gentes in m ni

late fidei congregant. DE IT illa dies quam praedixerunt propbeta sadumbrarunt figuret, adesse praenuneiauit Chris Hostus,celebrauerunt Apostoli , totusque hie orbisi admiratur, eon numerata quidem aliis diebus, sed celebrior caeteris omnibus. In hae enim pri sca illa ae genuina Dei imago, expulso diabolico dolo Cntl-sti sanguine redemptis redditur hominibus t&effuso super

omnem carnem de Spiritusancto caelitus, noui creantur homines,renouataque terrae nostrae facie, sit ut in earne hac moetales conuersationem nostram in caelis habentes, spirituales viciamur & immortales. Non est auditum a seculo, Deum vna vice tanta bonitatis suae dona praestitisse hominibus.Cae. tera enim omnia qu e Deo nostro merito accepta serimus,

cum eximia sint 3c magna,in huius tamen benefici j,quod hodie fidesibus collatum est mentibus,comparatione vilescunt, di autoritatem suam quodam modo perdunt. Magnum pro--δ ereationis nostrae benesiclum est,& quia non profuisset nasci,nisi datum fuisset & renasci, redemptionis munus m ius est. sed quia Spiritustincti missio redemptionis, hoe est, mortis, iesurrectionis, atque ascensionis Christi meritum, de fructus, haec ut est prostremum donum. Ita est & maximum. Qiiod si nullo nostro commodo, nulla necessitate nostra euia Moti, tantum quod olim semel atque iterum hominibus nostii similibus Spiritussanctus datus sit, hane die celebrem duiscere iuberemur, sane quia tot vaticiniis, ibiq; figuris, deniq; etiam apertis promissionibus de praevisa, & praenueiata fuit, nori sitie maxi ma Christiani nomi nis ini utia hodie ab ea,qua spiritussancti meretur missio, admiratione gratiatust; acti

ne ac oratione cessaremus. Nunc vero quia multis rationibus

atq: testimoniis ad nos quoque hoe beneficium pertinere d remur . quid nostri et officit, quiuis facile intelligere potest. Proinde quatum hoc sermone eius fieri potest, principib qui- Prens obus verbis,qua ratione olim in utroq; testamento haec solen- 2.3.

nitas promunciata atq; celebrata sit, deinde quid spirituisan-

384쪽

hus,qui ipsius effectus, & denique quomodo a nobis quoque

consequatur, atque nobiscum sit,opereturque inuestigemus. Res quidem ardua haec est, magnique momenti, sed tamen si vos praesientibus animis adesse non dedignemini, cum m gna & voluptate & utilitate hoc negotium a me tractandum stipi non despero. Recte autem hic veteris cum nouo stamento consensum considerabimus. Id quod hae ipsa die etiam petrus Apostolus fecit,qui pro rei magnitudine eleu ta voce coram viris Iudaeis taeterisque Hierusalem civibus uniuersis,quos secum haberet discipulos excusans,veterisque Testamenti oraculis hoc beneficium Dei in homines promisei. sum fuisse demonstrans, Non , inquit, sicut vos aestimatisaue ebrij sunt,eum sit hora diei tertia. Sed hoc est quod dictum

est per Prophetam Ioel Et erit in nouissi mi s diebus,dieit d minus, e rundam de spiri u meo super omnem carnem, α prophetabunt filij vestri filiae vestrae, de iuuenes vestri visiones videbunt,& semo res vestri somnia somniabunt:& PDdem super seruos meos & ancillas meas in diebus illis essumdam de spiritu meo,& prophetabunt:& dabo prodigia in cae Io sursum,& signa in terra deorsum,sanguinem, δc ignem,&vaporem sumi. s conuertetur in tenebras , de Luna in iam guinem, antequam veniat dies Domini magnus, de manue Rus. Et erit omnis quicunque inuocauerit nomen Dominimsaluus erit. Quo sane Ioelis testimonio similes eropheta rum locos indagare nos monuit. sciebat enim spiritusancto repletus Apostolus atque suo ipsius exemplo intelligebat sui. uissimam nane esse harmoniam, ubi promissionaous veteris Instrumenti, uae legis respondent magnalia,& delectationem quandam peculiarem adferre credentibus intelligere, sic beneficia Dei impleri tempore gratiae, quomodo ea quondam vaticinati sint Prophetae. An non enim dulcissimus concentus est, ubi promissio atque exhibitio ipsis etiam Ioel. t. nominibus conueniuntὶ Ioel tempus designans: Erit inquitii.Iαα. in nouissimis diebus. Ioannes vero. Apostolus, unus ex iis ui Spiritum sanctum acceperunt hodie, nouissimam horam lud tempus dicere non abhorruit. In Ioele, donum hoc spiritus dicitur. In nouo Testamento ubique eodem nomine

designatur. Effundam de spiritu meo. Cuius haec promissio k1mm estὶ Dei. De Dei igitur spiritu missum est. Et in nouo Test

mento idem spiritur non modo spiritu chris F, verume iam

385쪽

rN MAGNA PENT. SOLENNIT. os

sanctus dicitur. Vtique quia nemo vere sanctus est, nisi Deus spiritussanctus,spiritus Dei est. Iarn ve: o quod Ioel ait:Super omnem carnem effundi spiritum Dei omnibus, quatum quiadem in Deo est, hoc dari posse donum ostendit. Id quod no- .dierna etiam lectio docet, ubi Lucas omnes repletos fuisse eodem Spiritusancto commemorat. sed & effectus utrobique demonstrantur. Nam & Ioel, Prophetabunt,inquit,fiiij v stti, & filiae vestrae. Et Lucas coepisse ait Apostolos loqui va- a. riis linguis. Postremum, quod Ioel prodigia daturum esse Deum dicit,Lucas factum innuit,cum hominum linguas dissectas, ac veluti igneas supra singulos discipulorum sedere,

videntium stuporem admirationemque commemorat. Et

quid hae collatione atque symphonia suauius Quid ad ro

borandem fidem nostram commodius, de praestantius Sed nec solus Ioel haec omnia praevidit, nec ita praedixit, ut non alii etiam Prophetae maiora demonstrauerint : Isaias enim IPropbeta, cum gaudium huius diei, tum virtutem Spiritus- sancti claris verbis edocet: Confortare manus solutas, genua debilitata roborare, non timere a Domino doceri, & in iustu Isai. 14.tia fundari. Sed & Apostolorum officium,quod eos hoc acce- ss. to Spiritu faciendum manebat,aperte praedixit: Annuncia. I, 66. bunt,inquit,gloriam meam gentibus, & addueent omnes fratres vestros de cunctis gentibus donum Domino. Sed & Ierm Iercati as & Ezechiel, & Zacharias hoc Spiritusancto multa hominibus praestari asserunt. In persona enim Dei loquens Ieremias, Post dies illos, inquit, dabo legem meam in visceribus eorum,& in corde eotii scribam eam,& ero in eis Deum,& ipsi erunt mihi in populum.Et non docebit ultra vir prox, mum suum,& vir fratrem suum,dices:Cognosce Dominum. Omnes enim cognoscent me a minimo eorum usque ad maximum. Et Ezechiel quidem: Effundam super vos aquam mundam ,& mundabimini ab omnibus inquinamentis v siris, de ab uniuersis idolis vestris mundabo vos. Et dabo v bis cor nouum,& spiritum nouum ponam in medio vestri. Et auferam cor lapideum de carne vestra. & dabo vobis cor caseneum , dc spiritum meum ponam in medio vestri. Et faciam ut in praeceptis meis ambuletis, & iudicia mea custodiatis, Ec operemini. Porro in Zacharia angelus ad Israelem ait: Ee habitabo in medio tui,&scies quia Dominus exercituum mi

sit me ad te. Hanc ergo tam multisormem promissionem de

386쪽

Spiritu sancto in prophetis scriptam, hristus in Evangelii

historia multis repetit. Nam quod in Isaia scriptum est, Spiritum hune confortare& roborare, Christus ad discipulos zaeb.2. loquens repetiit. Accipietis, inquit, virtutem superuenien-- M. i. tis Spiritus sancti in vos ,&eritis mihi testes ,&ego mittam promi ilum patris mei in vos. Vos autem sedete in ciuitate, Luca 24 . Quoadusque induamini virtute ex alto. Quod in Ieremia est: Istav. I . Ero eis in Deum, omnes cognoscent me. Christus in Ioanne confirmans ad Apostolos, Non, inquit, relinquam vos Orphanos, veniam ad vos. In illo die cognoscetis, quia ego sum in patre meo, & vos in me, Se ego in vobis. inrod autem in Ezechiele Dominus de aqua munda loquitur, Christus in Dan. . eodem Ioanne confirmans:Qui biberit,inquit,ex aquaquam ego dabo ei non sitiet in aeternum : sed aqua quam ego dabo ei,fiet in eo sons aquae salientis in vitam aeternam. Et iterum: DU. 7.. Si quis sitit,veniat ad me, di bibet. Qui credit in me sicut dicit scriptura fiumina de ventre eius fluent aquae uiuae. Haec enim ipsum de Spiritu sancto dixisse Euangelista eontinuo sermone testatur.Denique quod Zacharias ait: scies,quia D minus exercituum misit me ad te,Christus vult, clim a patre ait Spirituria sanctum mitti, suo in nom1ne: Iucundus admodum hic scripturarum veteris atque noui testamenti co sensus est. Sed non minus etiam voluptatis figur habent, quae Fod. Is. &ipsae hanc missionem praedicant. Nam quinquagesima Te 23. die posteaquam Aegyptum exivisset Israel, legem a Deo a Lm. 2I. cepit: & quinquagesima a celebrato phase Domini anniue satia die,primitiae fiugum offerebantur,& quinquagesimus lubilaeus erat,eratque tum cuiuis ad relictas possessiones redire licitum.Nos quidem nomen quinquagesim retinemus, quod quemadmodum qnadragesima tristitiae,& poenitentiae

ut Gen. septimo. Ni incr.decimoquarto, Deuter.nono, Ioan.

tertio, Matthaei quarto videre est sic illa laetitiae tempus est. Sed Pentecosten nostrum longe verius rectiusque celebromus. Accepta enim cassitus lege in cordibus nostris per Spiritu msanctum fructu, non frugum sed labiorum nostrorum osserimus, libertate Iuba Dei beneficio recuperata, caelestem patriam, aut tamque haereditatem, spe quodamodo iam nunc, Paris. consequuti sumus. In libris etiam vel ba dierum huius Ra

dij atque solennitates figura est. Completa enim & perfecta Domini domo, cum iam finem orandi Scisset Salomon, ce

. . ignis

387쪽

3gnis descendit de caelo, maiesasque repleuit domum Ccmini. Cui respondet , quod consummato opere, quod pater dederat Christo, hoc est,incarnato Christo, mortuo, & post re- surrectionem in caelos assimpto, ignis verus,c Celitus elapsus Gen.Is.

est super homines, non qualis super Sodomam quondam GomorrEmque,& principem ad Eliam missum, eeeidit, sed Gen. Lad saluandum : ignis non comburens, sed illuminans, sed purgans, sed sanctificans. Omitto id genus alias figuras, ut quod in mundi exordio super aquas ferebatur spiritus,& quod Elieteus spiritum Eliae duplicem petiit, ne prolixior

sermo fastidium generet,& nauseam. Perapposite autem his promissionibus atque figuris aliorum quoq; vatum prinnunciata, atque orationes addiderimus. Adeo enim certa

haec Dei promissio fuit apud pios, ut non modo quasi iam v nisset Spiritussanctus, loqueretur , veru metiam pro cons quendo illo, ut sine quo nihil esset in homine, tape atque ardenter orarint. Salomon tanta fide hane promissionem sq. s. apprehendebat,ut Spiritu sancti totum hoc negotium descripturus, iam factum ene non dubitarit asserere. Spiritus, anquit, Domini, repleuit orbem terrarum, & hoe quod continet omnia, scientiam habet vocis. Eandem fidem, de alibi sap.ri declarat, Vbi optione data,sapientiae spiritum postulauit sibi cooperatorem. Recte auidem illud. Α patre enim pio, pius isthaee acceperat. Triplicem enim David patera Deo peti Psalso. rat spiritum , Spiritus ancto innovaretur in visceribus suis, ne Spiritusancto priuaretur, sed magis principali spiritu con firmaretur, orans. Sed qui non pro se oraret, qui omnibus 7sacros eundem spiritum adesse optauit Emitte,inquit, Domine spis

ritum tuum,& creabuntur, & renovabis faciem terrae. Haec veteris Tettamenti vates de Spiritusancto pronunciarunt. his orationibus ipsius praesentiam exoptauerunt. Et certὰ

magnum est quod petierunt, nempe a Spiritu sancto creari Scienouari.' Quanquam in Hebraeo non est Emitte,sed Emi etes , ut praecedentibus respondeat: Auferes spiritum tuum,deturbabuntur. Utrunque autem, & quod creantur,dc quod renouantur homines, Spiritussancti opus est. Alterum enim Psal.32 Dauid & Tobtestantur, quorum ille verbo Dei eaelos firma- Ieb 26. tos esse, & spiritu oris eius omne virtutem illorum: hie verbSpiritusancto caelos ornatos esse. Alterum vero Ezechiel atq; εα Ads

Ioel claria verbia indicat. In creatismi corporaliter,in tenm Ioch

uatione

388쪽

uatione spiritualiter operatus est. Illic corpotales caelos, blaspirituales creauit. Illic stellis ornauit caelos, hie gratiis de' corauit caesos Apostolos. Illis terram, hic hominum mentes foecundat. Illic formauit homines ad imaginem suam, hie resormauit ad similitudinem diuinam. Illie benedixit ut multiplicarentur, hic vero ut sanctificarentur. Facies humana recta fuerat ereata , ut& in fide Deum agnosceret, & spe sequeretur,&charitate diligeret. Hanc faciem spiritus nequam foedauerat, cum peccato fidei perstrinxerat oculos, pro spe desperationem, ut charitati contrariam a Deo auersati nem induceret Sc odium. In hac deformitate humi reptabant omnes , imo terra sine spiritu Dei facti erant omnes, nec per sese subsistere, nec caelestia contemplantes, poterane auxilia quaerere. Ideoque quod summus parens in creat ra sua perditum videbat, emisso vivificatore, M purificat m, Ac lanctificatore spiritu, qui & mortuos vivificaret, &,. foedos purificaret, & peccatores sanctificaret, ut renouata terrae nostrae facie, fructum suum daret in.tempore, haec omnia veteres illi Prophetae &considerauerunt,&summis votis desiderauerunt optaueruntque,& licet necdum appa Teret, tamen suod ita certo futurum sperabant, Deiopei Maximi beneficia gratis mentibus celebrauerunt. Quanta vero noui Testamenti patrum, eorum qui iam tunc ren uau erant in hac solennitate, fuerit triumpsus, quis en merabit Quibus verbis , qua etiam alacritate Petrus Apin stolus hae in solennitate hoe Dei beneficium prae licauerit, Lucas commemorat, ot supra dictum est. Eadem vero pietas in aliis etiam discipulis, atque omnibus iis , qui inde unque ad nostra tempora Euangelio crediderunt, videre est.

Id quod vetustatis illa vestigia, quae in Ecclesia manserunt impressa, satis declarant, simulque nostram prob pudor impietatem accusant. Taceo hic, quod Scripturae consentiem tibus, iisque diuinis nominibus eum praedicarint.: quod sit creator Spiritus , paractetus, donum Dei altissimi , fons visuus , ignis, charitas, de spiritalis unctior quod septiformi . munere, quod dextrae Dei digitus rite promissi fatris sermone ditans guttura. Quὁd in igne discipulis apparuerit,& charismatum dona tribuerit, eosque in uniuersum mundum ad praedicandum miserit . Quod Spiritus almus illu-srator hominum , amator sanctus piarum cogitationum,

puri

389쪽

3N MAGNA PENT. SOL ANNI T. ros

sis puclscator omnium flagitiorum, qui & Prophetas in Irarit,

iis & Apostolos confortarit, qui Deo omnia creante super a.dia quas existens, eis numen suum expenderit, qui animabustiis vivificandis aquas necundet, qui aspirando det spiritales ut esse homines, qui divisum per linguas mundum & ritus a- ax dunarit Dominus, qui idolatras ad euitum Dei reuoearit magistrorum optimus. Quod pater pauperum, dator mu-Σα nerum, lumόnque cordi um. Quod consolator optimus, dulcis hospes animae, dulce refrigerium. In labore tu quies, inius aestu temperies,in fetu solatium: lux beatissima, sine quo pr i ces omnes cassie atque indignae Dei auribus ereduntur . sinetia cuius numine nihil sit in homine, nihil sit noxium. Hre. ira inquam, omnia etiamsi sine horum, uti quae maxima exim parte ad essentiam Spiritussancti pertineant, cognitione v ita re Christianos esse non licet, taceo. Unica enim illa Ecessi ii siae, atque usitatissima his diebus oratio, quid illi de spirit ira sancto erediderint, & qua pietate hane solennitatem cele- iis brarint, abunde satis declarat. Veni, inquit Ecclesia, sanctendi spiritus, reple tuorum eorda fidelium, & tui amoris in eis ignem accende, qui per diuersitatem linguarum eunctarum ti gentes in unitate fidei eongregasti, Hallelu Iah. Et, Deus

is qui hodierna die eorda fidelium sancti spiritus illustratione

doeui sti, da nobis in eodem spiritu recta sapere,& de eius ira semper consolatione gaudere. Haec, inquam, oraclo antiquui , , talis illius laudatae, pietatem redolet. Principio enim Deit is iis confessionem habet, quod ad ipsum spiritumsanctum, &vt ipse veniat . dirigitur precatio. Discernit etiam eum aspiritibus aliis omnibus. Habet deinde & humanae mi Priar, t consessionem, clim spiritumsanctum postulantes , non sineis illius prauentia nos posse versistere innuimus. Cum enimis vasa vacua sumus repleti an illo, tum extincto charitatis a is dore illius amoris igne accendi petimus. Et ne insolenter videatur petere, veterum beneficiorum admonet, quod per, diuersitatem linguarum cunctarum, non Iudaeos modo, sed, & Graecos ad fidei unitatem congregauerit. Deinde conuerso . - ad patrem sermone, petit, ut euius munere spiritussanctus

tanta esseeit, det in eodem spiritu recta sapere, δc de eiusdem, semper consolatione gaudere. Necessaria prosecto& EGIe-

390쪽

lege Dei intro queebant. Et sadueati sensum scripturarum si bi attribuebant, quibus Christus errorem & scripturarum ignorantiam obiicit: ut Geraetent Christum e sui finibus re fati. s pellentes : ut Petrus mortem Christo dissiladens lauari recu. aura. 36 sans, tanta de seipso praesumens: ut eaeteri etiam Apostolide

Ioan. I 3 primatu contendentes,primas in mensa sedes ambientes,vindictamque in alios homines expostulantes. Imo inueniemus LM.12 quicum recta intelligunt. contra tamen conscientiam pro uat. 2o priam eadem peruertunt, bonum malum, & malum bonum

Tuea y dicunt, quales olim fuerunt, quibus Isaias Propheta vae il-Juq minitatur,&etiamnum multi sunt. sunt praeterea qui quidem quae recta sunt, sapiunt: sed quod illud ex Spiritusiancti veniat beneficio, inficiantur, sibi ipsis, quantum illud est, attribuentes. Hi omnes non sapiunt in illo spiritu quae recta sunt. Est enim in eodem spiritu recta sapere. obfirmam animo credere, non quae ratio, sed quae spiritu lanctus fide amplexanda praescribit . etiamsi rationi videbantur impossibilia. summa filucia Dei sperare promi illa. Pleno assectu eaque iusta sunt amplecti , quae mala sunt, impigri diligentiaeuitare, quocunque vocaverit ille alacriter insequi , ac denique eum omni poenitentia erucem, quae cuique manet, sustinere atque perserre. Hoe est in Spiritu sancto recta sapere. Dan. 6 Sic Apostoli in Spiritusancto recta sapiunt, eum Iesum filium Ireat. Is Dei vivi agnoscunt, cum apud ipsum se, qui verba vitae aeter 2 nae haberet, mansuros esse profitentur, eum se omnia relu quisse. Dominumque sequutos esse clamant, posteaquam ac cepissent Spiritum sanctum. Petrus enim Dominum & Imsum a Deo factum esse asserebat. Cum plus Deo quam hominibus obediendum esse dicebant. nee se posse tacere quae via' derunt dc audierunt, eum quotidie unanimiter in oratione perseuerarunt. Sic in Spiritu, se recta sapere cupientes, in e

dem ipso consolatione gavisi sunt. Ecce quibus verbis . quia busve rationibus utriulque testamenti homines pii de Spiritu sancto loeuti sunt, qua ratione hunc celebrauerunt. Iam . si nos ea omnia coniungere, ac veluti unius harmoniae ca tum ex iis omnibus conficere voluerimus, Vbialij spiritum sanctum quem fide venturum esse sciebant illic praedicarunt, alii ipsum ut veni at, implorant: ali j creationem, alii quoque = renouationem, alij denique conseruationem ipsi attribu uot:

quam dulcis, quam suauis summaque delectatione plena haee

SEARCH

MENU NAVIGATION