Epitome sermonum reuerendi D. Ioan. Feri dominicalium vtriusque cum hiemalis tum aestiualis partis conscripta, et diuersis temporibus anno 1556. In cathedrali Vvormatiensi ecclesia maxima ex parte pro concione habita per Ioannem a Via ... Nunc primum

발행: 1562년

분량: 869페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

441쪽

elamare omnibus hos monere , hortari a Itos, ut siquis forte veterem adhuc sequens conuersationem salutis aspernatur mensam nec vocanti,ut sequatur obedit: domini piam voluntatem agnoscat gratiam quam acipere potest apprehendat,&nealtu aeipiat coronam, teneat. Hoc enim ipsum haec vult μνα .parabola,quae Dei vocantis munificentiam. serui sedulitatem. Tro C. voeatorum damnosam excusationem , & subintrantium cum

Glicitatem tum numerositatem insinuat Digna profecto parabola quae & examinetur diligetissime,& cogitetur semper. Et prinei pio quidem quod ad Dei vocantis munificentiam attinet, latum merito apud omnes meretur, ut remotis quae nos

remorantur impedimentis,alacres obsequamur, in proposita curriculi via pergere animemur& confirmemur. iniis enim non sequeretur ad tantam coenam .per illum seruum quem QAum vni eum unice dilexit pater, tam paterne vocantem utique ingens ipsius mun ificentia insinuatur, eu homo magnam coenam fecisse, multos vocasse, seruum ut inuitatos adduceret misisse perhibetur.Homo quidam coenam fecit magnam.Cur homo Deus Nempe eum essentile bonitatem eius non intelligis, homo humapitatis recordatione diuinam munificen- To. tiam agnosceres. Unde scripturae mos est, ut ubicunque insinuare vult pietatem,hominis vocabulo significet. Nam & Danieli regnum in hominibus accepturus, quasi filius hominis veniens. visus est. Filius hominis quasi unius non duorum hominum filius dicitur. Vbi vero ira & indignatio eius induei-

tur,ferarum appellatione significatur.sie A mos: Leo, inquit, Memor tirugit quis non timebit Et Hieremias: Ursus factus est mihi This,. dc leo in abscondito. Et oleas in persona Dei: Occurram illis OAis r

quasi ursa orbata catulis & dirumpa interiora cordis eorum, di consumam eos quasi Leo. Primum ergo hoc munificentiae diuinae iudicium,quod dira serarum appellatio recessit, noua

hominis significatio successit. Sed quid potuit munificentius exhibere nobis homo ille hominibus quam quod exhibuit

Coenam fecit magnam, &vocavit multos. Optime profecto SDIr smagna.Magnus dominus& magna virtus eius ait David. Et quid potuit a magno nisi magnum,egregium,& excellens ve- zackrsniret Et certe magna sit oportet, in qua multi accumbent. sed in ideo magna,quia magnificus apparatus eius. Illie tibi frumentum& vinum apponitur vir*ines facies, gratia nempe

remissio delicti,pa vita aeterna, imo elusinodi quae nec ocu- D: L Ias

442쪽

Pos T. p. IOAN. FERI E PIT.

lus vidit, nee auris audiuit , nec in cor hominis ascenderunt. II. 4s. Quur autem non ideo etiam magna, quod magno constet x. cocta Ipse unigenitus torcular calcauit solus, deditque nobis noui testamenti calicem,sanguinis pr0prii rubore per sum. Ipse& panis noster. Et haec morte propria parauit & propin x.Gr.Qruit ecenam Vnde Paulus: Empti estis inquit pretio m AP.y. gno. glorificate dc portate Deum in corpore nostro. Beati e go qui ad coenam agni vocati sunt,& vocationi obediunt. eantur enim multi, sed veniunt electi pauci : tum etiam dinx. cumbentium quanta diuersitas i Non vocantis culpa, sed v eatorum negligentia. ille enim salvos fieri cupit omnes, & ad . o.ci agnitionem veritatis venire. Nec est ullus personarum respectus apud eum,nulla distinctio Iudaei Sc Graeci. Vt omnes pe Ioan.Io. cauerunt, ita omnes iustificat, Iudaeos ex fide, Gentes per mdem.Cuius quidem vocationis causa essentialis,ipsa voluntas

Dei est,& gratia. Gratia inquit Paulus,saluati estis per fidenti

'briti de hoe non ex vobis, Dei enim donum est non ex operibus . ne M.3. quis glorietur. Et apparuit benignitas & humanitas saluat ris nostri Dei, non ex operibus histitiae quae facimus nos, sed seeundum suam misericordiam saluos nos fecit. Accidentalis vero reprobatio aliorum. Nam & quod Iudaei voeati sunt pri mum, ex accidente etiam est, quia ceciderant angeli. Et quod Gentes vocati sunt,aecidentalis caussa est, Iuda orum n m. I. reprobatio. Ut Paulus in ea quam ad Romanos seripsit Epistola, disputat. Indidit Deus utrique genti naturale desidirium scelieitatis, ostendit modum eonsequendi, Iudaris quis dem per legem sese manifestans gentibus per visibilia mun- . r. at huius elementa. Et haec vocatio iam inde ab origine mundi durauit. Ubi vero venit plenitudo temporis , dc vespera, mundi senectute ingrauescente, mi occumberet. Ideo emineoena dicitur quod ultimo tempore parata, & quod ea peracta

sempiterna sequatur requies. Seruum suum misit dicere inuistatis ut venirent.Quia parata sunt omnia. Potest quidem se . uus ille totus prophetarum cuneus intelligi, quia omnes uno ore uno nempe spiritu parata vocatis omnia prat xerunt. sed

proprie per seruum intelligi poterit Christus. Is enim de seret eue 18.uus&missis est. De eo enim Moses praedixit,cum ait: Pr

a phetam de gente tua Se de fratribus tuis sicut me, suscitabit tibi dominus Deux tuus. Et Isaias in persona patris: Ecce seruus meus,suscipiam eum electus meus, somplacuit sibi ux

443쪽

Illo anima mea. Dedi spiritum meum super eum, iudicium gentibus proserat. Et Ezechiel: Suscitabo super ea pastin Exi 3 . trem unum, qui pascet ea seruum meum Iacob. Et nόquis muretur quomodo seruus Dei sit filius. Paulus totam eum naturam seruilem sibi assoetasse testatur, ut in una eadόmque per- ἰsonavera hominis versque Dei eonstaret natura.Cum in sedi Philtima Dei esset sermam aecepit serui. Et hoc illi est mitti, quod I9.6 nest seruum fieri .Quemadmodum in Isaia diciti spiritus D mini super me , eo quod unxerit me , ad annunciandum mansuetis misit me , ut mederer eontritis corde , de prae- diearem captiuis indulgentiam,& elausis apertionem,&Iraedicarem annum placabilem Domino. Id quod D. Pam gal. us considerans de eadem missione loquitur tubi venit plenitudo temporis misit Deus filium suum factum ex muliere, factum sub lege, ut eos qui sub lege erant, redimeret. Misit f inquam eum non a se separatum,quia missus est per hoc quod assumpsit humanam naturam,& tamen erat in sinu patris unigenitus, qui est in sinu patris aeternaliter. sed adrian.ti l quid misit ut loqueretur nobis parata esse omnia. Multifa- II b. t. xi e multisque modis olim loquutus est patribus in Pr phetis. Nouissime vero . diebus istis loeutus est nobis in othia. slio. Hine ipse pater filium monstrans ait: Hie est fi- ilius mens dilectus. in quo mihi eomplacuit, ipsum audite. Nee solum ut loqueretur nobis misit eum. Eramus moristi obnoxii ,& eduxit nos. De manu mortis liberabo popu4 Ium meum, de morte redimam eos. Eramus sub potestate Diaboli & liberauit nos. Mittet eis , inquit Propheta, saluatorem qui liberet eos. Eramus saucii, & misit saluat Natio Arem, ut David: Misit, inquit. verbum suum, de sanauit eos.&liberauit eos de intentionibus eorum . Et quae infirmitas nostra Omnem inquit eseam abominata est anima eorum. ideo appropinquauerunt usque ad portas mortis. Propterea eum in hunc mundum venisset, legatione quam . . . I pater mandauerat functurus , videns hane hominum infirmitatem eonvocans alloquitur: Venite ad me omnes quIIaboratis & onerati estis & ego resecillabo vos. Id quod fulminpraeuidens Propheta, ait: omnes sitientes venite ad aquas IIa.11. de qui non habetis argentum . properate. Emite & commdite, venite emite absque argento, & absque ulla eommulatione viam de lac. Ecce quomodo persecerit filius mam

444쪽

datum patris , Misit pater , iubet ut audiamus eum. Fl- sal s . lius ad se voeat,&ut reficiamur optat, Clamat David ne o

WA turemus eorda nostra audientes vocem eius. ne exacerbetur

in ira sua, sicut eum filii Israel exacerbauerunt in deserto. Pal. t. sed uuid fit Nunquid occurrimus & clamamus : smute anima mea ad te Deum sontem vivum , quando veniam& apparebo ante faciem Dei mei pe inde atque ceruus desiderat ad sontes aquarum , ita anima mea ad te Deum sontem vivum desiderat Minime . Quid ergo Alius dieit: villam emi & eo videre illam, rogo habe me e cura- Lucta, tum . Alius t Iuga boum emi quinque , & vado probare illa; rogo habe me excusatum. Alius denique: Uxorem

duxi, & ideo non possum venire. Et haec quartus audiens, multitudinis excusantis & detractantis territus odio, licet venire & voeanti obsequi proposuerit , quia tamen mundi amicus odia timet , paratam coenam negligit, perIatam viam perditionis. quaerens excusationes in peccatis, abit. Et hoe quidem totius mundi studium . His quatuoretnim impediuntur ad ecenam vocati. Unde in Canonica scribit aras. 2. Ioannes t Omne quod in mundo est concupiscentia carnis est , & eoncupiscentia oculorum & superbia vitae . Aut hare humanarum mentium miseranda caecitas , aut d testanda peruersitas est , quod non huic , sed caelesti vitae eonditi, has res adeo sectamur, atque diligimus, ut futu-xorum plane negligentes arguamur & conuineamur. Certe videre villam recens emptam superbiam: probare boum iuga , auaritiam: Uxorem duxisse, hoe modo, libidinem , Dan. s. in i eat. Et recte Ioannes: Totus mundus in maligno positus est. Diuitiis student omnes, nee ullus respectus quomodo eomparentur. Et ita iis cumulandis quidam inhaerent, quasi oblitus Deus facturae suae nullam nostri curam haberet. Cum apertissime contra scriptura iubeat, omnem iv.f. lalieitudinem in eum abiicere, eui cura est de nobis. Nee imouemur cum ubique impossibilitas nobis obiiciatur noe- istra. quod in vanum laboremus sine Deo , nec potis sit . . quisquam ad staturam suam vel unum cubitum addere. l γ Seientes ergo & volentes perimus. Probamus quidem venti ed p.7. re ad ecenam , de exeusari cupimus, sed delectat huius fab bulae negotium. Iam cum strenue satis sub auaritiae vera lis militavimus multumque diuitiarini,hoc est,stercoris eo, h. legimus

445쪽

legimus,hoc secundu studium,ut superbia tumidi, neminem nobis putemus parem, nos praedicemus, reliquos omnes co temnamus quasi sufficientes ex nobis,nullius egeamus: tune aedificia nostra exaltamus,& horrea dilatamus, stultaque persuasione miseram decipimus animam, ut quiescat in otio, in diuitiis in plurimos annos collectis speret, eonfidat , de nullo cogitet. Sed quid dicit Scriptura Stulte , hac nocte animam Luerti tuam repetent a te,& quae parasti cuius erunt Ue qui congre- Abae i. gat auaritiam domui tuae, malum ut sit in excelso nidus eius, ct Iiberari se putat de manu mali. Sic & qui in hoc uxores ducunt,ut abutentes iis, carnis concupiscentias sectari possint, damnationem non euadent. Honorabile quidem coniugium, Heb. Issed inter eos, qui in timore domini sunt, non ad voluptatem, sed ad necessitatem pro propellenda libidine, R educada prO- I. m. te commiscentur,atque ita inuicem vivunt, tanquam non habeant.Potest enim etiam inter coniugatos punienda inueniri TN.7. . fornicatio,quam qui sequuntur, regnum Dei non possidebsit. Longissime diuiditenim inter Deum & homines fornicatio,& for tissimi quique intersecti sunt ab ea. Ideoque reor, diis tentia quadam positum esse, caneris , & qui agrii,& qui qui que boum iuga coemerat pro excusatione rogantibus, solus t . vqui uxorem duxerat non posse se venire responder t. Quando igitur ex vino ebrietas, & hine Iasciuu, ille P o repugnans . et animus est ere Oseas dixit, quod fornicatios vinsi & ebrim os. . tas cor hominis auserant Neque enim quicquam a sanae mentis ratione,ne dicam a pietate Christiana alienius quam pi pter uxorem non posse ad c cenam venitedomini.Haec cogite mis qui re secum. An non nos eiusmodi remorantur imp .r . vi rdimenta Quidam ex gentibus haec tractantes blandiuntur sibi,in Indaeos haec reiicientes: Illi,inquiunt, vocati,illi secum Dei filium viderunt & audierunt cora nos in plateis & cutistaris Micis, pauperes, caeci atque elaudi oberrauimusa nos in viiς& Ca pibus,alij volent .ali compulsi, intrauimus.Et qui- Matinis. gem aliquid dicunt, cum hoc praetexunt: Nam vocati sunt I dxi Mirenuerunt venire,& eorum reprobatio, nostra est assiimpii Nam ipse Christusaeum aliquando ut Cananeat pro filia antis precibus annueret rogatus, respondit, se non nisi ad oves perditas nis iliae Israel missum esse. Et alibi missis in omnem Iudaeae regionem Apostolis, in viam gentium,inquieὲ I ne abieritisn in ciuitates Samaritanorum ne intraueritis sed

446쪽

ootius iteat oues quae perierunt domus Israel, praecipiti vhoe est quod Petrus loquitur Iudaeis:vobis, inquit, primum Deus sulcitatum filium suum Iesum, misit benedicentem nobis. Ut quisque nostrum conuerteret se ab iniquitate sua. N que enim negari potest quod Iudaei accepta lege&promi

sione de futuro benedicente semine ipsam asper nati sunt sal cirust.xt. tem. Nam aperte id Dominus testatur eum ait : Hierulalem Hierusalem:Ouoties volui congregare filios tuos.sicut galn- sa.it. na congregat pullos suos sub alas,& noluisti Tum reprobatos esse ibidem aperte dicit: Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta. Et alibi Paulus & Barnabas ad Iudaeos Ioquuntur e vobis oportebat primsi loqui verbum Dei:sed quoniam repellitis illud & indignos vos iudicatis aeterna vita, ce conrsa. a. s. uertimur ad Gentes. Hoc enim pr epit nobis dominus:polos. te in lucem gentium,ut sis salus mea usque ad extremum ter Isa.ε. rae.Et iterum .Bene de vobis spiratussi per Prophetam Isaiam mare. I3. loquutus est,dicens: Vade ad populum istum & die: Aure a 'rare. 4. dietis,& non intelligetis, & videntes videbitis ,& non perspi- r.e g. cietis. Incrassatum est enim eor populi huius ,& auribus gra-Ioan.I2. uiter audierunt,& oculos suos compresserunt:ne tarte videant Irom. xi. oculis,& auribus audiant,& corde intelligant,& conuel tantse,& sanem eos.Notum ergo sit vobis,quoniam gentibus milis'. sum est hoc salutare Dei,& ipsi audient. Et maiori vehemens tia spiritu repletus morti': vicinus stephanus: Dura,inquit,eeruice & ineircuneisi cordibus & auribus. Uos semper lparmiui sancto resistitisaieut patres vestri ita& vos.Iusti vos prodistores & homicidae fuistis, qui aecepistis legem in dispositio.

Term L. ne angelorum,& non custodiuistis. simile quid in Iete. mia scriptum legimus: Et te plantavi vineam electam,omne semen verum. Qusmodo ergo conuersa es mihisn prauum vinea aliena Et mox: QDmodo confunditur fur , quando deprehenditur, sic confusi sunt domus Israel, ipsi & reges e rum , principes & sacerdotes,&prophetae eorum. Haec quudem de Iudaeis vere dicuntur , & tota scripturae ram: pagina abiectos eos& reprobatos esse domini salute testatur. Tum etiam reuersus seruus haec domino suommetavit, o

hoc Euangelium loquitur. Nam & prophetae ad Deum de ineredulitate populi conquerebantur . & Christus indigni fime eorum ferebat pertinaeiam . Primus Moyses licet a Deo ad Ierusalem, certo mandato accepi intrentur z pra

447쪽

DOMINICA III. pos T PpNTE C.

videns tamen eorum duritiem, ait: Non eredent mihi, neque audient vocem meam sed dicent: Non apparuit tibi Dominus. Quin ipse Dominus dato primo atque secundo signo eredituros dubitat,eoque addit tertium. Helias grauius quia ad Dominum resere, dc bis conqueritur interrogatus: Zelo velatus sum pro Domino Deo exercituum, quia dereliquerunt pactiam tuum filij Israel Altaria tua detruxerunt pro phetas tuos occiderunt gladio,& derelictus sum ego solus. de

quaerunt animam meam ut auserant eam. Isaias quoque cum

Pales inam intraret, arbitrabatur in illo populo verum maeultum in vera agnitione vigere. Sed diuersum offendit, erussa αque ait: Multiplicasti quidem Domine populum tuum, sed Isaia ita

non magnificasti laetitiam. Et addit sequenti eapitulo: si fuerint filii Israel sicut arena maris, vix reliquiae saluae erunt.

Idem plane desperans se aliquid effecturum apud populum

illum quantumuis nulli parceret labori, in admirationem raptus ait: Domine quis credidit auditui nostro Similiter Ita f& Ieremias deplorat in id officium natum se esse: Vae mihi, Berciti

inquit mater mea. Quare me genuisti virum rixae, virum discordiae in uniuersa terrai Mouebatur Propheta peruersit te populi sui. Dixerant enim de Deo, non est ille,&nonum Iter. e. niet super nos malum. Et haec audiens Dominus, Ezechi: Exsch. a Iem mittit denuo ad domum Israel , ad gentes Apostatrices, eoque confirmans eum ait: Fili hominis vade ad domum Inrael, dc loqueris verba mea ad eos. Non enim ad populum profundi sermonis Sc ignotae linguae quorum non possis a dire sermones. Et si ad illos mitteteris, ipsi audirent. Domus autem Israel nolunt audire te, quia nolunt audire me. Omnis quippe domus Israel attrita fronte est, &duro corde. Ec- IO dedit faciem tuam valentiorem faciebus eorum , ut ad mantem & ut silicem dedi faciem tuam. Et Michaeas mir tus raritatem conuiuantium in domo Domini:vae mihi et inta. .mao quia factus sum velut qui colligit in autumno racemosa indemiae. Non est botrus ad comedendum, pr oces ficus desiderauit anima mea. Et ut scias quid velit,addidit. Periit sanctus de terra. & rectus in hominibus non est. Tot ergo que relae de multo plures, quibus enarrandis multi dies non sinficerent per Prophetas ad Dominum reseruntur. Et Christus cum eandem pertinaciam suo tempore in Iudaris animadis

'erteret , vae imp Iecatur ciuit tibiis, quod impietatest se

448쪽

tere pessimas quassii respubl.superarent. Sodomae & Gomorisii thae igne caelesti pro scelerum merito extinctis urbibus'.

2' , latibilin, in die I .dicii lar Hrmat, Quod nec verbo credis

' dissent nee signorum virtute commoti, fuissent conuersi. 91 lis est inquit generatio ista puem, qui sedent infor

buq & acclamant sodalibus, dicentes: Tibra cecinImus v bis, & non laltastis , lugubria cecinimus vobis , nec pia vastis: venit Ioannes nec manducans nec bibens, & dicunt:

Daemonium habet. Venit filius hominis edens ac bibens.& dieunt: En hominem comedonem & vini potorem, P blicanis & peccatoribus amicum. Quo facto cum pro- ubet e tum Christus ipse omnibus, quibus verbi praedicatio commissa est. exemplo esse debent. Non enim satis est, si tu legatione tua fungaris strenue, si ad caelum vocem eleuaueris, si Paulinam sequutus doctrinam arguas & ob res, nisi etiam a contione, ab etiam reliquo externo Oincio duinum rediens, Deum ut incrementet semen suum ores. & u.: a quid duri in populo consideraueris, ipsum ut emollescat instes. & in summa ut uno verbo dicam omnia ad Deum reseras , cuius haec mandato facis. Plane enim iniquum seruum hunc dieeres, si vel non redi isse, vel reuersum non indicasse domino excusantium & venientium relponu nes, legeres. sic Christus per diem praedicauit, noctu ad loeum orationis eonstendit. Sie Apostoli, sic Petru&1n Iol pe ad dominum ab ossicio reuertebantur. Non iam eo ansemo ut igne eae litus demisso absumi malos optes , sicut olim discipuli Samaritis imprecari volebant, ut Lucas scribit, leaquemadmodum alibi admirantes quarum patrifamilias te Luces ut cum dicunt: Nunquid Domine bonum semen semin att. ii sti in agro tuo Unde igitur zietania Verum eum nobis etiam Dominus dedit legationis huius munus & in nos I conciliationis verbum posuit, nee dubium quin aliqui me intersint, qui vere vocent, soliciteq; ut plurimi venia it borent instent, urgeant: & contra in populo vocato plurimae audiantur eiuscemodi excusationes cum alius ambitiolunatius auarus,alius voluptatibus & libidinibus merstis, alius propter mundi odium timidus venire recusat: certe non vi deo qua ratione haec in solos Iudaeos retorquere possimus. Nostra hie quoque o fratres res agitur , ad nostram eru

ditionem hare scripta sunt. Nam si illa tergiuerlatio ram

449쪽

DOMINICA ID. POST PENT. μνtum in Iudaeis di non etiam in nobis inueniretur, non haberet Paulus quod moneret Corinthios sic vivere, ne cum a. GR. venerit aliquando itistitiam habeat super tristitiam. Et sine causa moneret omnes eam vitae rationem inire, quq verbi ministros recreare possit, ut sine moerore & tristitia , sed cum quadam etiam animi alacritate pratesse queant. At concedamus de Iudaeis dicta tantum , nemo tamen quin nobi s sint exemplum proposita negauerit. Vides ergo quid dicat de vocatis Iudaeis Dico vobis quod nemo virorum il- Lue. ratorum qui vocati sunt, gustabunt ecenam meam. Ne hie p.

dem figas,& obstreperus Iudaeis detrahas. Vide quid Pa Ius scrinat, ct quidem huius facti respectu. Veritatem sin- Rem. squat dico, non mentior, testimonium mihi reddente eonscientia mea in Spiritu Sancto, quoniam tristitia mibi est magna, & continuus dolor.Optabam enim ego ipse anath ma esse a Christo pro fratribus meis, &α Optima profect di Apostolieo viro digna consessio. Sed quid sequitur postlQuod si aliqui rami fracti sunt, tu autem cum esses oleaster a. IstInsertus es in illis & socius radicis & pinguedinis oliuat s ctus es , noli gloriari aduerius ramos. Quod si gloriaris. non tu radicem portas, sed radix te. Sed dicis : Fracti sunt rami ut ego inserar. Bene: propter incredulitatem fracti sunt. autem fide stas. Noli altum sarere, sed time..si enim Deus naturalibus ramis non pepercit:ne sorte nec tibi parcat. Haee ille. Quod si nostram fidem vitam'; examinauerimus: inveniemus affectus in nobis, qui non 1emper diuinae voeat;oni, sed qui saepe Dominum alioqui mitem ae benignum ad iram de indignationem iustam prouocent. Mira & deploranda ea eitas si non videmus quid exemplo Iudaeorum nobis mali obuenire possit. Quod si videmus S intelligimus, detestanda profecto iniuria est, nolle emendare quod exitiosum esse possumus intelligere. Christus Iudaeis ait: Auseretur a vobis re- eum & relinquitur vobis domus vestra deserta. Paulus no- is loquitur:Noli altum sapbre,sed time. Si enim Deus nat ratibus ramis non pepercir, ne sorte nec tibi parcat. Potens est Deus religione 1 nobis lablata, vinum suum quodimiscuit nobis,alienis propinare. Et quia potest,faciet certe cum quod ita meretur nostra incredulitas,tum quod non aliter vult diuina bonitas.seper enim in ita sua misericordiae suae record tur.Homines ratione sumus praediti, & Dominus dum quod

L s suum

450쪽

suum est Leit nostro quod nostru in est adimplere relinquievsal. 6. arbitrio. Nunquid inaeternum proiiciet Deus Aut in finem - .83 misericordiam suam abscindet Aut obliuiscetur mitereramus David quondam admiratus dicebat. Et quid respondit vox diuina 3 Si fili j eius derelinquerint legem meam. & in indiciis meis non ambulauerint. Si iustitias meas prophanau rint&e. visitabo in virga iniquitares eoru , di in verberibus P ccata eorum. Misericordiam autem meam non diisergam ab eis,neque nocebo in veritate mea. Haec dicor Ut si cognoscimus Iudaeos pro incredulitate ab huius coenae, consortio reptobatos . posse pro misericordia Dei reliquias domus ID rael saluari. Pauperes,debiles, caeci & claudi ad diuitis Domi- hoc. 3 ni mensam consedimus. Tam potest intromissus erici, quam quondam vocatus reprobari. Studeamus ergo pietati,& ut decet sanctos in domo Dei conuersemur, ut quod habemus te. oeamus , ne alius accipiat coronam nostram. Plenum enim Z-a I 4. terroris est quod dieit. Dim vobis quod nemo virorum ill clysia rum qui voeati sunt gustabunt coenam meam. Qui ergo g stum dedit illius eoenae, det de satiari cum apparuerit gloria eius. Λmen.

DOMINICA OV A MTA POST PENTECOSTEM

EVANGEL. LVCAE XV. ERant autem appropinquantes ei Publicani &

peccatores, ut audirent illum. Et murmurabat

Phati siti & Scribae,dicentes: Quia hic peccatores recipit, & manducat cum illis. Et ait ad illos parab tam istam , dicens: Quis ex vobis homo qui habet centum oues ,&si perdiderit unam ex illis , nonne dimittix nonaginta nouem in deserto, & vadit ad illam quae perierat, donec inueniateam Et cum imuenerit eam imponit in humeros suos gaudens,& veniens domum , conuocat amicos & vicinos, dicens

illis: Congratulamini mihi, quia inueni ouc meam quae perierat. Dico vobis, quod ita gaudium e

SEARCH

MENU NAVIGATION