Epitome sermonum reuerendi D. Ioan. Feri dominicalium vtriusque cum hiemalis tum aestiualis partis conscripta, et diuersis temporibus anno 1556. In cathedrali Vvormatiensi ecclesia maxima ex parte pro concione habita per Ioannem a Via ... Nunc primum

발행: 1562년

분량: 869페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

491쪽

talea

m ris

plet benedictionem a Domino & misericordiam a Deo cari Iutari suo. Haec enim generatio quaerentium Dominum. Sie Christus in praesenti Euangelio antiquae legis praecepta proponens, difficiliora subdit, ae facientibus, quod ipse prohibet, diuersas qualitate poenas praenunciat: Nempe eum Iudaeorum iustitiam dixit in non occidendo positam , noliram, Loeest, Christianorum iustitiam abundatiorem non in irais scendo. amrmauit eonsistere. Hoe ergo iam tertio quaeri- tur, Cum sine iustitia regnum rariorum non obtinetur. Milla iustitia persectio& plena obedientia mandatorum Dei est , quomodo perficitur lex, & quomodo plene obeditur illi Certum enim est . quia nemo nostrum mandata Dei perficit, nemo plene obedit: id quod vel hoe solo Euange- Iio patet. Vnum enim mandatum interpretatur Christusrdi vide quanta impossibilitas in eo appareat Facile m num ne quem occidero , contineam . sed non irasci, non irae indicia vel gestu vel voce dare , hic labor , hoe opus est. Et non solum homicidi j facto, verum etiam ira, quae principium homicidi j san e est , reum te homi eidii saeis. Sie in aliis praeceptis. ve cum plena Dei de proximi mandatur dilectio, quis dicere potest se eo modo, quo mandatum obligat , vel Deum ante omnia , & proximum sicut seipsum dilexisse Adulterium seria ipsio actu non com- - . mittam, sed quomodo quod aspiciens ardeo exeusari potes Nemo ergo ex seipso haee praestare se , aut posse dixerit, quin omnes fatebimur sepenumero nos & quotidie in mandata Dei peccare. si enim amplius quid, quam opera requirunt mandata, certe operibus nostris tribuitur. Vt ta- Teut. γceam quod scriptum est: Maledictus omnis qui non perman- DEM a. serit in omnibus verbis legis huius. Et quod Iacobus i Qui inendit in uno factus est omnium reus. Manet tamen etiam-yum quod Christus alti sine Iustitia nos non ingredituros in regnum caelorum. Et quod iustitia his persectio sit &plena mandatorum Dei obedientia . At videtur desperandum potius esse quam quicquam de salute sperandum , si beatitudinis conditio est.Si enim sine iustitia regnum eae-larum intrare non possimus, & nemo nostrum mandata perficit: sequitur neminem saluari. Recte id quidem nisi Deus suppetias tulisset homini quae ipsius est miserieordiar omnia, inquit, Paulus conclusit Deus sub peceatum & inino i credu

492쪽

ere ulitatem, ut omnium misereatur.Gratia patefecit. quod nostris operibus clausum mansit. Aliena nobis auxiliatur Iustitia, quia propria insussiciens & aegra est. Quaeras qui hoc movi g. Audi quid Paulus dieati Quod impossibile erat legi in quo infirm abatur per earnem: Deus filium suum mittens in similitudinem carnis peccati.& de peccato damnauit peccatum in earne ut iustificatio legis i mpleretur In nobis, qui non secundum earnem ambulamus sed secundum spiritum . Christus enim innocens ab omni peceato iustificatus, sese legi subd1-

enim innocens ab omni peccato Iulilia MD, ICI

dit.ae plene satissecit eamque obedientiam suam qua non indigebat ipse nobis donauit accommunicauit. Atque hoc modo tegi satisfactum est pro mundo per Christum. sic etiam in il stahio legis quam Christus secit nostra facta est redemptio. satisfecit legi Christus inquam.quia per se e patris voluntatiae mandato obediuit. Ipso testante, cum ait: Qui mi ut me, mecum est: & non reliquit solum, quia ego quae placita sunt ei, saeto semper. Quod autem haec obedientia c hcisti noltra sit Paulus testatur dicens:sicut per unius delictum. in , mnes homines in eondemnationem:sic per unius iustitiam in homines in iustifieationem vitae. Eeee quomodo factus sit nobis Christus sapientia a Deo & iustitia. & sanctificatio & redemutio, ut qui gloriatur in Domino glorietur Ipse ergo propi- eor. I. satio pro peceatis nostris,non pro nostris autem tantum, sed Ioan.ti & pro totius mundi. Omnes inutiles facti eramus, nemo qui legi satisneere posset. praeter unum Christum. Secundum hane ergo diligentiam intelligantur scripturae loci, ubi de iustitia loquuntur quod non sola fide iustificamur. Mirum quantum hare res pariat dissidium, cum iam Operibus etiam e ' presse.iam fidei tribuitur iustificatio.Et tamen nisi pertinaeia disputandi esset.facile hoe modo conciliari possunt loci. Iam verδ alio locos de operibus, alio de fide appraebedente ac morisdieus tenente.dissensionis nsiquam erit finis. Audiuimus quo modo ex iustitia operum non quae nos fecimus,led quae Enristas seeit regnum ea lorum apertum sit. Vbi ergo quod Pamlus fidei iustificationem tribuitὶEt hoc igitur aeeipe: Christus Dol. Ipst in Ioanne aittas eredit in filium habet vitam aeternam. Roma. Et Paulus ait: Arbitramur autem hominem fide iustineati. Utrobique vere seriptum est. Nam cum credimus Christum eaput nostrum esse, ae ipsum quidem non prose,sed pro nobis

Dum impleuissest ut quasi merito fidei nostrae Christi tu .

493쪽

sa nobis imputetur. Et hoe ipsum , hoc est, imputari nobis Christi iustitiam Dei donum est. Unde Paulus iustificationem IMI

nunc fidei,nunc gratiar,nunc misericordiae asscribit. Vt ad Romanos patet nos per legem fidei iustificari, ut scilicet iustisficatio quam per legem operum habere non potuimus per te .gem fidei consequamur. Sic ibidem gratiae iustificationem tribuit:Iustificati. inquit,gratis per gratiam ipsius. Sic ad Titum non negat quidem operibus legis iustificationem deberi, sed dieit nos no iustificari ex operibus legis quae nos fecimus, quo certe Christitustitiam nobis coserre salutem vult innumre. Unde subdit quod in hoe apparuerit gratia saluatoris no- τι. stri Christi: quia ipse secundum magnam misericordia suam saluos nos fecerit. Et hoc modo per fide siue ex fide, qua Christum caput nostrum,eum sua iustitia apprahendi mus, iusti Leamur.Deinde etiam alio modo fide iustificamur, quando eredentibus nobis in illum spiritussanctus datur. Per hue autem diffunditur eharitas Dei in cordibus nostrisaeba tatas non qua

ipse nos ἀiligit, sed qua nos ipsum diligimus. Porris charitas legis plenitudo est. Unde Augustinus oppido quam apte.

Lex, ait, data est, ut gratia quaereretur. Gratia data est ut lex

impleretur. Vides ergo quomodo sibi constet scriptura. Cum & obedientia legis licet per alium praestitae rutilia mur,nihilominus tamen per fi lem saluamur. Non ergo ideo solum lex data, ut inde agnitio peccati esset: sed bona est lex, ct impleri. Non etiam ita fide in Christum iustificati sumus. quasi nobis iam desidiose otiandum sit, aut etiam in peccatis conquieseendum. Male enim concluditur : Christus pro me Rom.&Sesatisfecit , igitur mihi quod faciatis nihil restat. Christus tia suam mihi largitur iustitiam , igitur nulli iustitiae mihi st dendum est. Non haec Euangeli j vel Pauli sententia est. Quia ideo a peceato liberati, ut deinde iustitiae vivamus. In hoc

enim gratiam largitur Deus, ut velimus & possimus quod ante videbatur dcerat impossibile. Huc ergo pertinent, quae in Evangelio sequuntur . quibus Christus quomodo perfectior & abundantior nostra reddatur iustitia,indieat:Amen amen,inquit, nisi abundauerit iustitia vestra plusquam seribarum & Pharisaeorum, non intrabitis in regnum caelorum. Cum enim duplex sit iustitia in sacris scripturis expressa,ait ra quae nos apud Deum,altera quae apud homines iustos facite

hic illa necessaria dicitur ad est estis regni introiissiquet nosco

494쪽

ram Deoiullos eonstituit. Non quod illa mutuli iustitiane. gligenda sit, sed quod sub abundantioris iustitiae persectionex. Tet intelligatur. Studendum enim est, ut qui foris sunt , ac de Luca I nobis detrectant bonam nostram conuertationem videntes,

Deum, qui in ea lis est , glorificenti Ut Baptistae parentes cum iusti ante Deum pronunciantur, hanc etiam laudem merentur,qubd sine querela,hoc est, ullius hominis ossen sione in omnibus iustificationibus ambulauerint. Et Christus eoram mundo iustus haberi voluit, cum ait: Quis ex vobis Dan. g. arguet me de peccato Sed & Samuel quondam vitam suam I, FUI 8. examinandam potulo coram Deo proponit: si quem laeserit, Iob as. aut calumniatus sit,aut oppresserit. Cui respondens populus iustitiam tribuit. Simili modo Iob quondam apud se iust, tiae, quam secerat, partes enumerat, sibiq; in hoc gratulatur,

auod multis patris loco fuerit. Et Paulus denique huius i

itiae praesidio Corinthiis dicere audet, a. cap. 2. Nos ne u. minem laesimus, neminem corripimus , neminem circumis

uenimus. Hac iustitia non earet, qui persectiorem illam habet. Proinde diligenter studendum est, ne in hac, quam mundus suspicit,haerentes, a Dei iustitia reputemur alieni, 38. & in nobis locum habeat, quod Isaias & Christus denique cati. 23 3e Paulus de Iudaeis , suo quisque tempore conquestus est. Rom. I.Cr si enim quae in mundo est iustitia ad regni caelestis introitum Io. lassiceret, sine caussa Christus Euangelij Ieginator abundantiorem, tanta cum authoritate praeciperet. Hoc modo

scriptura monet ut qui iustus est, iustificetur adhuc r& qui minorem habet virtutem, inde progrediatur ad eminentiora: quo fiet ut Deus deorum in caelesti videatur Sion, imo nobiscum ipse, ac in nobis, tanquam in templo se idoneo, poc.22 habitet. Hoc vult eum ait: Audistis quia dictum est anti-γμι 83. quis: Non occides: Ego autem dico vobis, quasi diceret: I. Ori 6 si Pharisans,qui mundi gloriam quaerunt, non occidisse m nu, hoc est, nihil tale perpetrasse, quod poenam ac animaduersionem magistratus mereatur, satis. Vos autem, quos pro factis aeterna apud Deum vel merces manet, vel po na , Deo, qui non manum, sed ipsum etiam cor inspicit, imterni hominis, hoe est, spiritualis, ab omni amarulentia aliena mens placet, sacile enim non occidetis, si cor vestrum ab ira clausum custodiueritis. Nam inde malae cogitati

Mu. II nes exeunt. Hic verborum Christi sensus quibus & illud innuitur

495쪽

nuitur,quam dissideant humana atque diuina iudicia. Loquitur autem indefinite, Dictum est.Non addit quis dixerit, quo Iudamrum sectu lat scandalum hil enim dixisset: Pater meus dixit , potuisset videri, quasi patrem argueret,cum aliam i gem statuit: si autem dixisset: Ego dixi antiquis , suspicati Exed. xvguissent homines ambitiosum este, quod eum sibi honorem Gen.'.

sumeret,aut inconstantem, qui legem a se latam nuc demum immutaret.Propterea dixit: dictum est antiquis non occides.

Quod autem dicit: Ego dico vobis: disserentiam inter se de prophetas ostendit.Illi enim servi Dei propria aut horitate ex seipsis nihil praecipere habuerunt, quorum ubiq; initium eae

Hare dicit Dominus. Ipse vero propria authoritate uti Dei inuiolabilem decet sermonem , dicere potest. Ego dico vobis. Quanquam & in Ioanne sua verba patris, a quo missus erat, Dan. I sermonem dicit.χ od autem dicit: Omnis qui irascitur se tri suo, reus erit iudicio, manifeste, conuincit, se non soluere aegem , qui maiora legis praecepta ponit. Loquitur aurem node qualibet ira solet enim nonnunquam praeter voluntatem nostram ira quaedam in nobis exurgere sed eiusmodi,qua ita

accenduntur homines ac fremunt, ut deliberato animo pro αimi damnum aut mortem expetant, quam quidem iram sev

penumero ubi inueterata fuerit odium sequitur, aut ipsa potius in odium conuertitur. Id quod videre e st in Cain, de quo scriptura loquitur: Iratus est vehementer,& concitus vultus e- cm. ius. Deinde illud etiam transeundum non est, quod dixit: se tri suo. Est enim bona ira,quae peccato irascitur,quin qui non irascitur peceatis maximae blasphemiae in Deum, Domini veram dilectionem non habet. Hae ira Christus ipse accensus e templo ementes ac vendentes eiicit. Et paulus incestu Luca imsum Corinthium satanae tradit. Et Moses propter erectum vitulum, legis in terram proiectis tabulis, viginti ae tria milia 2 .cori shominum morti tradidit:cum tamen Christus alibi super ei- Exodι uitatem seuerit:& Paulus misericordiae opera Corinthio illi pristari iusserit. Et Moses iratus pro vitulo ad Deum precatus 2.cor. But. Qua in re vel canes etiam sequi nos non erit inutile, qui

peregrinum ablatrant, domesticis vero adulantur, omnibus amici sunt nec licet famem patiantur, mordent: Lupos verbetiam distenta aluo, insequuntur. Sic nobis proximus noster amandus, 3c cohaeres ac domesticus agnoscendus est. Si verbperegrinum quempiam in eo consideraueris,hie irascendum

496쪽

de eum ratione oblatrandum est, nec iam tibi charus ataeus erit,ut ad delicta ipsius taceas , contra vero, ita peccatis non iraseebere,ut amoris proximi oblita stiris.Quicunque enim fratri suo irascitur reus erit iudicio. sed considera ordinem, prius mentis iram prohibe secundo, irae externa signa coe eet tertio maledicta damnat. Prius illud poenam habet iudiaeium, secundum vero concilium , tertium gehennae ignem. ibus omnibus licet maius sit homicidium, Euangelica tamen lege,illud quod est infimum,irasci, poena homieidio par

iudieatur.Quando erso iram prohibuit,mirum non est si reliqua , quae ex ira prodeunt, poenae denuntiatione interdieat. Propterea ait:.Qui fratri suo dixerit Racha,reus erit eoncilio. Est autem Racha, indignantis interiectio irae vehementiami indicans, per quod omnistrati gestus externus significatur. Ostendit autem hoc verbo Christus, quam dissideant Pharusaei a vera legis obedientianos vero affabili latis ae comitatis tum etiam patientiae ac in remittendo facilitatis admonet. Qui veth fratri suo dixerit, fatue, reus erit gehennae ignis. significatur autem hac dictione exrremus proximi contemptus ae calumniandi cupiditas. Cum autem tantam poenam in nos prouocamus,garrula in proximum lingua , quae rogo eulpa blasphemiam in Deum manet Non ergo sine graui eausa perfectum esse eum, Iacobus Apostolus pronunciat,qui lingua non offendit.Et vere Salomon testatur,Iraeundum hominem suscitare iras,non solum,quia impetuosus est iracundus,& verba non praemeditata effutiens proximum laedit, verumetiam quod secus irati hominis verba interpretamurquai. cor. s amici .Hinc est quod Paulus,non solum eos, qui facto aliquo peccant, verumetiam blasphemos regno Dei indignos hui- Ephes. 4 eat. Monet autem ut omnem amarulentiam, iram, indignationem,clamorem, blasphemiam, eum omni malitia lono seponamus:contra verb benigni, misericordes, inuicem eo donemus, 3e ne super iracundiam nostram, sol occidat. Unde

etiam Christus benignitatem ae misericordiam in proximos λε. placere sibi magis victimaaeum in Osei,tum hie apertissime

asserit. Propterea monet,ut si coram altare aliquid aduersumno ,fratrem habere, meminerimus, relicto munere, fratris indignationem deprecemur, ae in gratiam eum ipso redea-

a. Pa I mus, hortatur. Vt autem veteres per muneris oblationem,

omnia sua Deo accepra ferebant,ita minus quodlibet factum

latet

497쪽

DOMINICA VIII. POsT PENT. ατ

interpretamur,quo Deo placere nitimur, ut sunt verum iei nium , corporis castigatio, dc eleemosyna. Dicit autem eum Gers,non cum iam obtulisti,aut osserre vis, ut vel praeteritu vel futurum tempus intelligas. Quo verbo ipsum oblati nis actum intelligimus signiticari. Adeo fraterna reconcili tio necessaria est. Id quod alibi Christus monet: Ite de distite quomodo sit, misericordiam volo & non sacrificium. Hac ra- Isai. xtione Deus olim testante Isaia, Iudaeorum aspernabatur cultum. Manus vestrae, inquit, plenae sunt sanguinum. Postremo autem quam simus in vindictae cupiditate pertinaces, quam difficile remittamus ipsi de in poenitenda remissa negligentes per hoc ostenditur, qvbd tanta solieitudine Christus fraternam reconciliationem exigit. Hinc est quod Paulus elinmodi assectus in Christi mortem per baptismum consepultos esse vult. Nunquid enim fratris reconciliationem expectamus nisi irae, maledicentiae, ac inuidiae assectus mortificauerimus Id vero eum per se nobis arduum ae difficile est, commode cum ecclesia precamur ut Deus virtutum, cuius est tmium quod est optimum, diuini sui nominis amorem inserat praestetq; in nobis religionis augmentum de quae bona sunt nutriat, ac pietatis studio,quae lunt nutrita custodiat.Potest

enim ille,quod iubet dare, & vult a se peti ii, iubet implere.

DOMINICA OCTAVA, POST PENTECOSTEN.

CVm turba esset cum Iesu, nec haberent, quod

manducarent , conuocatis discipulis , ait illis: Misereor super turbam,quia ecce iam triduo sustinent me, nec habent quod manducent, de si dimis ro eos ieiunos in domum suam deficient in via.Quidam enim ex eis de longe venerunt. Et responderunt ei discipuli sui: Vnde istos quis poterit saturare panibus in solitudine s Et interrogauit eos: Quot pannes habetis Qui dixerunt,septem .Et prς- O s cepit

498쪽

ais P Os T. F.zIOAN. FERI. E P I ncepit turbae discumbere super terram. Et accipiens septem panes,gratias agens fregit, & dabat discipulis suis,ut apponerent:& apposuerunt turbae. Et habebant pisciculos paucos,& ipsos benedixit iusa sit apponi. Et manducauerunt & saturati sunt, & sustulerunt quod superauerat de fragmentis septem sportas.Erant autem qui nuducauerant quasi quatuor milia,& dimisit eos.

EADEM DOMINICA E PL

stola Pauli. Rom.

I manum dico , propter infirmitatem carnis v

strae.Sicut enim exhibuinis membra vetira se uire immunditia ct iniquitati ad iniquitatem , ita nuc labete membrave I seruire institia insanctificationem. Cum enim serui ejsetis peccati,uberi fuistis luctiatiae.C Eem ergostuctum habuistis tunc in illis, in quibus nunc erubescitis P amynis istorum mors est. Nunc vero liberari a peccato e=ui autem facti Deo, habetustu-ctum vestrum insanctificationem onem vero vitam ternam. Stipendia enim peccati mors '. graisa aritem

Uem proximo sermone Euangelieum Iegissa- . e torem audiuimus, eundem hie, sequentium se mandatig obedientium conseruatoremi intelligamus. Et quia non licet de manu ipsius benedictum panem accipere,nisi in nobis inuenitur obedire: illi se hic quieta humiq; reponant,qui nuper ad exequenda mandata eius parati erant. Licet enim dominus ipse sit omnium, misereatur omnium quae fecit, peculiari t men modo eorum erumnis afficitur , qui in verba ac iussa Euan

499쪽

. DOMINICA VIII. P E N T.

Euangelij attendunt atque a solo ipsius nutu, eum magna G ducia pendent. Quantum enim in i laest,omnes conser uare vult atq; potest. Videmus tamen hi ton ipsum sequentes, liuinae munificentiae participes fieri. Fuerunt enim illo tempore plures in Iudaea , multi mi am in Galilaea & Samaria, sed nemo illorum hoc miraculo sacratus est.Sunt etiam innumeri per orbem terrarum diffusi homines. Sed quemadmodum solum ad credentes iussa ipsius delata sunt, ita iisdem etiam ossertur benedictio. Iam vero, eum omnes credentes die mur, quanta credentium inter nos est diuersitas Unde rursum dico, qui ipsius iussis obedientes sunt, ipsi hanc sibi m nificentiam vindicent.Non enim hoc miraculum huius tam tum vitae eonteruatorem esse Christum indieat, verumetiam ac multo magis futurae. Satiamur quidem idq; saepissime in hae vita de manu domini,& saturati gratias agimus: Sed plena ista satur itas non est.Ex parte enim dum in huius mundi deserto oberramus , cognoscimus & ex parte prophetamus: sed plene satiabimur, cum apparuerit gloria Dei , atque illic tandem plena voce nouum atque aeternnm,Domino cantabismus Alleluia. Hare ergo Euangelicae huius lectionis summa Psalari .est,ut si velimus huius mundi peracta fabula,etiam aeternum satiati, Euangelizantem Christum in hoc deserto audiamus. Est autem confirmatio fidei nostrae, ut hoc miraculo admoniti, Christum velle & posse nostram egestatem subleuare ae aeternum beare eredamus. Est & argumentu spei nostrae, utabillo solo,quae necessaria nobis sunt,spe expectemus.Tum charitatis nos admonet,ut qui omnia a Deo speramus,hoc solum quod possumus,proximo prastemus. Postremo & hoe docet, quid sine Deo largiente possimus, ae valeamus. His quatuor partibus sermo hic noster concludetur. Et quid in his omnibus,quod siue fidem sive vitam nostram inspexeris,non est scitu ,vehementer neeessarium Vtinam ergo tanta cupiditate, sola hac horula, in Dei verbum attenderemus,qua tuIbae illς, non horam aut diem unam, lad tres continuos dies, omnium domesticarum rerum obliti, Christum praedicantem sustinuerunt. Iterum inquit Euangelista e turba multa cum eo.

Quod illius populi in verbum Dei ardor significatur. N eesse est enim, magno id factum sitim deutario audiendi,

cum corporis ne quidem curam haberent , ac relicta d

mo, corpore simul as cogitati et a dicentis ore penderent.

500쪽

ha. 1 Nee fortuito factum fuisset 'eredendum est, quod prophet

rum vaticinia longis ante temporibus futurum pratisi xerunt.

Isaias enim hare inter a de Christo loquitur: Et fluent ad eum omnes gentes , & ibunt populi multi,& dicent: Uenite ascendamus ad montem Domini & ad domum Dei I I rari s cob, & docebit nos vias suas,& ambulabimus in semitis eius: quia de Sion exivit lex, & verbum Domini de Hierusalem. Ioan. i Nec mirum si tanta cupiditate audierunt eum, qui non Pharisaico modo, ted sicut autoritatem habens docebat. Hinc est quod Iudaei de ipso eriminabantur, quod docendo com- 4 mouerit populum, Et David olim id futurum praedixerat, hal. ii ubi Chi istum his verbis alloquitur, dicens: speciosus for-hal. Πῖ maprae filiis hominum. Diffusa est gratia in labiis tuis, eo quod tibi benedixerit Deus in aeternum. Et quod alibi: Et quia Domini eloquia casta , argentum igne examinatum, probatum terrae,purgatum septuplum. Et de seipso idem pro-τμi pheta: Qua in dulcia faucibus meis eloquia tua, super melori meo Hanc igitur populi auiditatem ipse Christus in psalmis collaudans ait: Populus quem non cognoui, seruiuit. mihi, in auditu auiis, obediunt mihi. Contra vero de peris uersis dicitur: Cum loquebar eis, impugnabant me gratis. Neor. 3 Exacerbatis enim eordibus ac dura cet uice audiuerunt v cem Domini, non aliter atque illorum patres, in deserto ten- γ . s tauerunt Dominum. His ergo aspernantibus oblatam ultro gratiam, obedientes receperunt, quos oves suas Christus dixit, qui ut vitam haberent huius temporis sufficientem Sciaturi seculi superabundantem, alibi in hune mundum se Damio venisse testatur. Hic ille populus cuius miseretur Dominus:& vere beatus populus, cuius Dominus Deus eius. Cur eum non dicam beatum populum, cui Dominus praesens tot beneficia praestitit ' Verbo suo animas eorum ad vitam aete

nam conseruauit,& ne3ante natura, Dominus naturae auxilium suum miraculose augmentati x panibus, esurientium empora ab inedia tuetur ac faciat. Quod autem maius a gumentum vel potentiae vel voluntatis suae potuisset date Nam ut homo miseretur & ut Deus cibat eos quorum mise

tus est. Debet ergo hoe ipso facto imbecillior nostra fides augeri & confirmari quod Christus vere sit Deus atque homunis filius, tum etiam eundem nostrum esse Deum ae nostri

causa patri assidere a dextris in humana, hoc est, nostra su

. . . stantia

SEARCH

MENU NAVIGATION