Epitome sermonum reuerendi D. Ioan. Feri dominicalium vtriusque cum hiemalis tum aestiualis partis conscripta, et diuersis temporibus anno 1556. In cathedrali Vvormatiensi ecclesia maxima ex parte pro concione habita per Ioannem a Via ... Nunc primum

발행: 1562년

분량: 869페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

681쪽

a nuptialem ὶ Sed nee hoe audiet solum. veru metiam ligatis manibus & pedibus in exteriores eiicietur tenebras. Seuera profecto Regis haec sententia, Ligatis inqiii t manibus, ne deinceps salutem suam pollit operari,& pedibus nequa via poenam effugiat. Et quid illo miserius,qui nec salutem quaerere. nee demeritam poenam potest effugere Mitte eum ex soci late fidelium, mitte in tenebras exteriores, ubi nec Deus nec Christus videri potest illie erit fletus, quia hie flesse noluit Acstridor gentium . qui hie Deum eonfiteri contempsit. Uidete ergo alutem nostram, conside rate periculum, Vocati sunt Iudaei, sed neglexerunt, propterea indigni iudicati sunt. V eamur & nos,sed nisi quemadmodum istae nuptiae postulant, venerimus, periculum non effiigiemus.Quia enim nonunus, sed multi ei ieientur, Christus eo ac ludens ait, Multi sunt v eati,pauci vero electi.Certam ergo faciamus vocationem nostram per bona opera,vi eum multi ex iis qui vocati sunt elicientur, aeeubentes hetitia nuptiali fruamur aeterna. Amen.

DOMINICA VIGESIMA SECUN DA

POST PENTECOST.

E Tor x quidam Regulus, cuius filius infirmaba

tur Capharnaum. Hic cum audisset, quia Iesus adueniret a Iudaea in Galilaeam, abiit ad eum & ro. gabat cum ut descenderet I sanaret filium eius. Incipiebat enim mori. Dixit ergo Iesus ad eum, Nisi signa& prodigia videritis, no creditis. Dixit ad eum Rcgulus, Domine desccnde priusquam moriatur filius meus. Dixit ei Iesus, Vade si ius tuus vivit. Credidit homo sermoni quem dixit ei Iesus,& ibat. Iam autem eo descendente, serui occurrerunt ei,& nuntiauerunt, dicentes, quia filius eius viveret. Intem rogat ergo horam ab eis , in qua melius habuerati Et dixerunt ei, quia heri hora scptima reliquit cum febris

682쪽

381 Pos T. F. I o A N. FERI E p I T. febris. Cognouit ergo pater quia in illa hora erat, in qua dixit ei Iesus Fuius tuus vivit,& credidit ipse &domus eius tota. Hoc iterum Leundum lignum stacit Iesus,c sim venisset a Iudaea in Galil eam.

E DEM DOMINICA

potentιa virtutis eius. Induite vos ar maturam

Dei, ut positis flare aditosus insidiaι diaboli , quoniam

non est nobis collucisio aduersus carnem ct sanguimm, se aduersin principes ct pote tutes induersin mundι υ-ctores tenebrarum harum, contra διratalia nequitis, in caelestibus. Propterea accipite arminuram Dei, ut Vsitis resistere in die malo,oe in omni ε ρι ν ri sare. Enote ιr Accinctι lambos vel hos in veratarei π ιν ii loricam iunitia, ct calι lati pedet in prae arationem

Euangeli3 pacis, in omnibus Amentes scutum strii, in quo postis omnia tela nequissimi ignea extinguere , Oaaleam sistis assumite, oe gladium Spiritus , quias ocrbum Dei.

vangelium hoc dictorum iactorumque Christi & Reguli cuiusdam narratio est, quam si mbiter pereurrere voluerimus, nihil ad nos per tinere iudieabimus, sed si quis diligentius in spexerit, plurimum ad omnes omnium ordi. num homines pertinere in elliget.habent enim hoc peculia- te nostrae historiae, non solum, ut, quae aliorum sint gella, recenseant, verum eandem Christi beneficentiam posteris om-γat.13 nibus promittant. De verbis enim suis Christus ait, Quod Icatao vobis dico omnibus dico vigilate.Εt,Quod vobis dieo in tenebris,dicite in lumine,& quod inaure auditis,praedicate saper tecta De factis vero suis idem loquitur,inai credit in me, opera

683쪽

vera quae facio,& ipse faciet,& maiora horum faciet. Et it Dan.I4rum, Si potes credere, omnia possibilia sunt e re lenti. Nemo Atarc sui in fidei domo inuenitur, a dictis factisque seminoris no- iri secluditur, nemo qui non multa sibi eonuenientia in s eris Euangeliis inueniat. Unde de assieimur & delectam ut iisdem vehementius, scientes nimirum quod nobis conscii-pta sint. Aliae literae quantumuis saepe magna reserant, nos minus recreant, ut quae proprie nobis scripta non sunt. Iis ergo amplius oceupari e que dili sentius cogitare a quum est, quae maiori bono esse possunt. Principio igitur hic docemur, iquibus mediis Deus nos ad se attrahat. Verbo Euangeli j sui atque aduersis, illo quidem adducere vult i quantum quidem in ipso est propterea etiam ubique praedieari iussit. Hoc vero agit atque eompellit. illud quidem Apostolis satis erat .sequebantur enim sponte,eognoscentes vim verborum Christi. quia verba vitae aeternae essent. Alij vero aduersis adacti venerunt, id quod in hoe regulo videre est. Liceteni in multa Iesus in Galilaea secerit miraeula, nusquam tamen huius fit mentio, quod Christum aeresserit, nee venisset nisi filij coactus sebii. Neque tamen hoc ipsum sua laude ea ret,quod e actus licet,venit tamen. Sie Dauid de Israele seripsit, eum Oe- Ριπςideret eos Deus inquit quaerebant eum,& reuertebantur,&diluculo veniebant ad eum. Et alibi de eodem populo Deus, . In tribulatione sua mane consurgent ad me, Venite & reuertamur ad Dominum, quia ipse rapuit, & sanabit nos, percutiet & curabit nos. Nempe vexatio dat intellectum. Exemplo sunt praeter alios innumeros, quorum sacrae literae meminerunt. Nabuchodonosor, qui tandem didicit esse unum Deum . rerum regumque potentem. Et filius ille prodigus inedia compulsus ad patrem reeurrens. Nos quotidie verbo duci L possemus , sed nee illo duci, nee tot aduersis trahi volumus. propterea etiam irascitur Dominus. Si enim Regulum bunctam infli aut voce excepit, eum eum non crediturum fuisse nisi signis visis obiieit,quibus quaeso verbis adorietur eos,qui

nec malis attracti veniunt 3 Pereu ssisti eos. & non doluerunt, attrivisti eos & renuerunt accipere consolationem. Et, Per- .cussi vos in vento urenti,& in aerugine multitudinem hortorum nostrorum , dc vinearum nostrarum oliuetam , n stram, Ae ficeta nostra comedit eruea, & non rediistis ad me

dicit Dominus. Misi in vos pestem in via Aegypti, percussi in gla

684쪽

in gladio iuuenes vestros usque ad captiuitatem equorum vestrorum,& ascendere seci laetorem castrorum vestrorum Gin nares vestras,&non rediistis ad me. Dicit Dominus Sub- τα uertit vos sicut subuertit Dominus Sodomam & Gomorram, e & facti estis quasi torris raptus ab incendio, & non rediistis ii ad me,dicit Dominus. secundo, modus describitur potiundi desider ij nostri coram Deo.Quanquam enim claro sanguine ortus fuisset Regulus, tamen nec genus, nec diuitias, nec potenti am suam cogitat , sed humilis 3c moestus precibus opem mediet implorat Et hic commodissimus eum Deo agendi modus,eum humilitate inopiam enarrare,nec sine fide auxilium petere. Deus quum superbis resistit, humilibus dat gra. tiam, nee verebitur magnitudinem cuiusquam, quia pusIIum 3d magnum ipse secit, & cor humiliatum nunquam de psil.so spiciet. Sed non omnes hunc modum apprehendunt, quibus Iacobus loquitur, Petitis, dc non accipitis,eo quod male pe-

Deo.t tuis. Sed instanter orat, Expecta Dominum, viriliter age,& eonsortetur cor tuum,& sustine Dominum. Postremo,

quis finis miraculorum Christi sit , significatum est, eum Euangelista ait , Credidit ipse s Regulus & domus eius 1ian. tota. Filius Reguli correptus fuerat febri , non sine Dei dispositione, ut ex salute eius fides in parente sumeret initium de eresceret. Nisi enim in febrim incidisset ille, hie

salutem 1 Christo non petiisset, non audiuisset verbum, non credidisset. Ut ergo credentes faceret Christus . immisit languorem non ut perderet. Sed haec omnia ali Sque

id genus plura ipsius Euangeli j aperiet deelaratio. Sic Euangelista orditur narrare , Et erat quidam Regulus , cuius filius infirmabatur Capharnaum. Regulus dicitur , aut quasi generis existens regalis, aut dignitatem aliquam prin-eipatus habens. Huic erat filius languens , ut oene scriptura dixerit , diuitias non prodesse in die ultionis , nec τ ι.ra regem saluari per multam virtutem. Omnes subiecti va-n tali & vicissitudini, nec quicquam ab Adam de terra propalatum , quod non ad principium suum flectetur. Et ou e hominum illa imprudentia , tot curis atque vigiliis saturem in honore aut seculi huius diuitiis quaerere Noli prosint diuitiae , neque saluat virtus quantumlibet potentes. Ergo hic Regulus a Christo salutem expetit. Cur autem non quoque ista cogitamus t Hic rogabat Iesum

ut dese

685쪽

DOMIN XXII. POST PENT. 3 s .

videisnderet ,&sanaret filium eius: incipiebat enim mori. Multa in eo pietatis exempla sunt, sunt & imbecillitatis 4. Reir nonnulla. Trabitur aduersa filii valetudine. auxilium non I.3 et aga Beelaebub v t Ochosias, nee a Pythone . vi Saul, sed a Ch risto petit. Petit autem pro filio pater, venit ipse ut videremus

non solum saera scriptura, verumetiam natura parentes d ceri, quantum filiis debeant, nempe eorum eura affici in vesestinent in Christi eos tutelam committere, priusquam moriantur spirituali morte. Prouerbium est: Adolescens iuxta Tr-is viam suam, etiam eum senuerit non recedet ab ea. Quanquam quod festinet Regulus, fidei in causi est imbecillitas, quemadmodum Sc illud quod vi deisndat & pro corporis

tantum siluae orat. Si enim persectus fuisset fide, utique credidit let, quia non de propinsuo solum Deus est, verum- etiam de longinctuo, Dauid testante, qui ait: Prope est D I r.et sminus omnibus se in veritate inuocantibus. Maior illa Cen- mi turionis fides, qui parato Christo domum suam conscend re, indignum se reputat qui tantum medicum sub tectum sium susciperet, verum ad pueri salutem verbum sufficere. Nobis vero firmior sermo datus est, quod ipse de longinquo sit Deus, non tamen derelinquat nos Orpba noscit vique adseculi consummationem nobileum: Matthaei 28. Praestat

igitur auxilium Christi implorantes Centurionem quam Regulum sequi fidei norma. Rarior tamen illa semper suit. svnde de ipse Christus admiratus ait se tantam fidem in uniuerso Israel non inueniste. Et vere dixit, quandoquidem ipsi etiam Apostoli suae fidei imbecillitatem alieubi prodiderunt , qua ratione Christo non ita quamlibet mollica fides displiere. Habet enim illa, ut humana eorpora, suos gradus & progressus. Id quod in Apostolis videre est qui Christo pro augmento fidei lupplicant. imbecillior Reguli fideserax, qua primum accessit : sed vide qua ratione Christus eam augeax. Quia cupiat Regulus, audit, nec tamen petita recusat omnino , aut mox praestat. Illud nec desperet tapplex, hoc ut ardentius & maiori cum fide petat. Sie etiam Cananaeam pro filix suae salute supplicantem non eito exaudit sed tardat, ut fides in ea crescat. Et hine est quod regulo ait : Nisi signa & prodigia videritis, no ereditis. Primo enim hoe dicit, ut persectior fides impetret, quod non mere batur imbecillior, deinde etiam quo doceretur non semper

B B prodig

686쪽

prodigiis fidem augendam esse, sed verbo. Suffciunt enim x. cori s prioris temporis prodigia ad crededum .Per fidem enim hie,& per speciem ambulamus. Et beati sunt, qui non viderunt,

Ioan. xo & tamen crediderunt. Nam & contra naturam fides est, non

nisi prodigiis aut signis eredere, ιν fides sit substantia rerum

v br.ra sperandarum,& argumentum non appparentium. No enim meritu habet figes, ubi humana ratio pr et experimentum.

Sed S contumelia Christum assicimus, quicunque sine signis n. 3 non credimus: quasi enim fallere possit aut velit. Verbis ipsius Uul. iis diffidimus, eum solus verax sit, omnis vero homo mendax. Exod. Denique periculosum est plus aliquid signis tribuere quam Teute.3 verbo. Illa enim fallere Possunt, hoe non potest. Nam & magi in Aegypto Mosen prodigiis aemulabantur, verbi autem

veritate non imitabantur. Propterea admonet ille, ne credamus, neque audiamus verba praedicentis signum aut porten- . tum,licet eueniat quod dixit, quia tentat Deus, imb oeeid tur Propheta talis, quia populum Voluerit avertere. Postr

mo, ex miraculis solis concepta fides inconstans est. Id quod in Isracte videre est,qui dum signa videbant credidersit. su tractis signis deficiebant fide. Meritb ergo Christus ait: Nisi I as. signa re prodigia videritis, non creditis. Hoc autem considerandum est, quod non solum Regulum bis verbis alloquitur veru metiam omnes Iudaeos Nam& hi signa quaerebat. Quar . quidem in re patribus suis quam dissimili mi erat quod enim signum , quoi prodigium fidelis Abraham vidit, virentenario sibi contra naturam filium gigni posse, & se in promissam terram iturum esse crederet. Nullum,opinor. Sequi- Gen. IIII tur tamen Deum,& naturae impossibilia sibi promitteti ete- 1 dit, obedit iubenti. Iudaei multis visis signis, nec monentem sequuntur,nec promittenti crediit, nec denique iubenti obse diunt Imbarguentem licet Christum hic Regulus audiat,no tamen credit. Na quum Christus diceret seipsum aliosque non nisi visis signis credere, sine prodigiis solo verbo fidedum esse utique intellexit. Sed nunquid confidit3 Domine,inquit, Ioian. descende priusquam moriatur filius meus. Non bare eredenti, sed diisdentis animi verba sunt. Fides enim verbo Christi salutem tribuit hic adimit cum coram praesentem cupiti Fides credit,il, etiam mortuu possit excitare Christus,hie prius- qua moriatur, ut veniat precazur. ui eredit non sestinat, hies is tardanid urget Si moram secerit,inquit Propheta, pecta il-

687쪽

DO MIN. XXII. POsT PENT. 3s

Ium, quia veniens veniet , dc non tardabit. Merito ergo de ipsum de alios ineredulos dissidentiae arguit, non tamen ill tum idea usa vel factum vel scriptum est tantum,vei uetiam nos per haee docemur, quam Deo fides placeat , quam contra ineredulitas displiceat in suis . nam quod alios solum arguat, inde manifestum est.2, accedetem ad Deum, Oponet credere:& impossibile est sine fide placere Deo,& ut humana mes intelligat, quantam ille ex paruis initiis fidem faciat : filiosanitatem pro sua gratia praestat,quam paretis tard bat imbecilla fides. Vade, inquit, filius tuus vivit. Haec ipsius bonitas illa quae infirmis de imperfectis indulget,eo'; iuuat, ut fiant perfecti.Nouit figmentu no rum,eoque ut pater filiorsi sum Psal. totrum, nobis miseretur. NO enim in aeternum irascetur, sed ad Psal. is vesperum de motabitur fletus, de ad matutinum laetitia. Quoniam ira in indignatione eius, & vita in voluntate eius. Visitat quidem virga iniquitates nostras,& in verbo i ibus peccata nostra. Misericordiam autem suam non disperget a n

bis,neq; nocebit in veritate sua. Nam quem prius perterruit, mox consolatur. Obiurgat, ut incredulitatem pellat: sanat, Vt fidelem faciat. Vade, inquit, filius tuus vivit.Sic prius Cen Infatu. 8.turionis pucrum absens ic Syropbenissae sanauerat filiam, ut M. sciamus quia ipse caelum & terra adimplet, & quia nec her- Sapie. εο ba neq; malagma sanet,sed eius qui vitae morinq; imperium habet,sermo Domini. Quemadmodu& Angelus alicubi testatur,nsi in exercitu aut robore, sed in Spiritu Domini exer- eituum potentia esse. Et sicut Heliseus Naaman per seruum nuncians ut lauaret in Iordane, εc mundaretur a lepra, hoc voluit. vi Gentilis potentiam verbi diuini agnosceret. Et hoc ipsum D.iuid volebat, eum ait:Misit verbum sium,& sanauit eos,& eripuic eos de omnibus interitionibus eorum. Quan-

qua de ideo forte no venit ipse, ut ostederet quam diuersa sint Dei iudicia a nostris. Nos quod altu & sublime est secundummudum,suspicimus reueremur i huie honorε & obsequia deserimus:contra ,s, vile de abiectum, humile. 8c ignobile est, despicimus. Christus vero quod despectum de ignobile est inmudo agnoscit. Minor erat citurionis puer huius Rςguli filio. Sed ad illum ipsum iterum se osse iebat, Eune accedere tardat. Maior Regulas mudo,imbecillior fide niinbiq; Deo, Deu praesentem tabere non potuit, dum fide paratur via quanos ad eum, ipsique ad nos conivrtitur. Unde M ipse cre-

688쪽

3 POs T. F. IO AN. F.ERT EPIT. didit sermoni quem dixerat illi Iesus,& abiit. Quod eredideriς, hoc ostendit, quia abiit. deque enim abiisset , nisi ς redidisset. Quia autem credidit. ideo abiit. Minus credidit Regulus, at homo factus amplius credidit. Non eredidit Regulus quod debuit, qui quomodo & quando Cluilius sanare posset nesciuit. Tune autem hominis appellatione iudicatur dignus , eum quod absens verbo, & semper sanare pollet Christus persuasum habuit. Quanquam Meum admiratione Euangelista haec dixisse intelligi potest. quod subiram illam inupationem sui dignum erat, si hominem xespicias admiratus sit. Credidit homo sermoni quem dixit ei Iesus. Non quod Christum verum Dei filium erederet, sed quod illi tantum sermoni,quem a Iesu tanquam Propheta aliquo magno de homine audierat, fidem habebat. Et hae ratione nostram ineredulitatem arguit Regulus, qui ut nunc sunt hominum errores nulli nec prophetarum veteris Testamenti, nec noui Euangelistis credimus. Utve audiri se in eis Deus iubeat, eorumque sermones tanquam alueat 1 3b ipso prosectos suscipi velit, Qui vos audit, me audiit de qui vos lpernit, me sternit. Certe propbetae fidem merea. ωας ix tur, merentur & Euangelistae, multo magis ipse Deus. Et Abraham vocantem Deum, in terram quam nesciebat see tus est: nec eum promissionem deinde multiplicando benedicendoque semine suo audiret dubitauit. Moses quoque promistioni Dei sepum loquentis credes, incertus quomodo possit educi populus e tyrannide Pharaonis, in Aegyptum reuertitur. sic alij omnes qui Deo testimonio fidei eomprobati sunt, firmo assensu verbo adhaeserunt.Et recte, ut enim nullum meritum habet fides, cui humana ratio praebet experimentum , i a contra rationem nostram Deo losuenti M. . t eredendum. Nobis idem Deus qui . olim multifarie multisque modis loquutus erat patribus in Prophetis, nouistimo hoc tempore loquitur in filio. Quod si Iudari quia nociaudierint in Prophetis i uentem,reprelitabiles sunt. quam excusationem adducemus, quibus in proprio sito loquitur filio3 Et quidem Regulus hie noster, te fama tanta, quam et de Christo audierat, huc adductus , ut lesum pro fili j salute precaretur,eui εἰ semel tantum iubenti, ut iret domum, ob diit, bis non semel. sed per omne vitae tempus verbo atque exemplo loquitur Christus, &non audimus. Et quid restat.

avi a

689쪽

nisi ut eandem quam immorigeri experti sunt poenam Iudaei

nos quoque expectemus. Illi quia obduratis cordibus unum monetem Deum non audiuerunt, exacerbauerue, in requiem

Dei non introieriit.An sorte fratres fiustra monet Apo totus, Hebri εvt festi nemus in illam requiem ingredi, ne in idem incredulitatis exemplum incidamus Cerae quae nos mala expectent futuri teporis, praesentes docent miseriar,ut nulla in filio visa fuit sanitas nisi patre verbo Christi eredente, ita nihil in nostris rebus emendatur quamdiu in i redulitate detinemur. Qv nta ubique de omnium foret exultatio si verbis Chiisti haberemus fidemi Unico sermoni eredidit homo Regulus, de quam ingens non sanati modo filij aut patris, verum etiam omnium domesticorum gaudium Iam autem eo descendente, inquἱt ioannes, uerul occurrerunt ei & nuntiauerunt, diis centes,quia filius eius vi ueret.Christus absens dixerat et,quia filius eius viveret, veniunt serui, qui filio subito renascenti adsuerant, & idem quod Christius nuntiant. Verbum igitur

Christi .sanitas filij lemta est.Ipse dixit, & factsi est quia dia

nt. Nullum ergo aliud nomen datum est sub earlo, in quo roporteat nos silvos seri qu1m in Christo IesuSie Nathanael quum dit Christo intelligeret quid absens sub seu seeisset. eonsessus ait, Rabbi tu es filius Dei, tu es Rex istaei Sie Ni- Dan. reodemus alibi Iesu Christi edoctus miraculis ait: Selmus quia a Deo venisti Magister, & nemo potest sate cgna nee - Dan. re, quae tu facis, nisi Deus fuerit eum eo. Huiusmossi ergo Christi facta, si eonferantur dictis, quibus passim deitatem

suam aperit, consirmat. Ut quum ait se lucem mundi, resurrectionem praeterea de vitam . inre sibi datam po estatemὶ Patre, ut quomodo Pater suscitat mortuos de vi u i ficat, ita& filius ipse vivificet.Recte ergo David,Diligam te, inquit, raci

Domine fortitudo mea, Dorninus rupes mea dc refugium meam, liberator meus. Et: Hi in eurribus. de hi in equis, nos autem in nomine Domini nostri inuoeabimus. Ipso enim corpus animamque saluante, nulla. quod aliqui pereunt, relinquitur causa, quam quod medicum hune spernunt, & plane fit uti Iudaeis exprobans ait: Non vultis ruast venire ut Labearis vitam. Commode ergo CDristus suos admonuit primum quaerere regnum Dei 3e iustitiam eius, eis quod omnia essent apponenda. Recte etiam Dauid ait: Reuela viam tuam Domino, & spera in eum, & ipse n.

690쪽

eiet. & Iosapha s L. Paralipom. vigesimo eapitulo

dicens e credite in Domino Deo vestro , M seeuri erit in eredite Prophetis eius, & euncta euenient prospera. Ee ee eredidit homo ille sermoni quem dixit ei Iesus: dc rodeunti Domino serui laeti laeta voce prospera nuneiant, Filius tuus vivit. Quid iucundius pater de filio , cuius vices adeo dolebat, audire posset Vere haee illi vox erae

Euangeliea: Filius tuus vivit. Sed quid polro Quis rei ordo Credidit ille sermoni Christi. Non hoe satis erat filium sanatum eo ore, patrem fide purificatum esse. Agnouit se patrem non Mum filij , sed & familiae. Hine sui ossicii memor , non sibi satis erat de filii reeuperatione exultare , totam porro familiam suo exemplo ad fidem trahit. Hine est quia horam ι in qua melius habere ecepisset seruis suis exquirit , non soldm sit e gnosteret si verbis Christi eonuenitet tempus , sed vi se

oos virentem verbi Dei doceret. Ita enim secum eones uia serat. si hora verbis eonueniret, & eodem momeato fi-

Iius sanatus suisset in quo Christus dixerat vivere eum, iani nihil de diuina huius prophetae potentia addubita.

re , at obfirmato animo eredere hune ipsum verum vitii Dei esse filium. Etenim verbis facta tempesque conueniunt. septima hora Iesus dixerat , quia filius eius vi-neret, & septima hora fili, im reliquit febris. Olim diei tempul in duodeeim diuidebatur horas e septima ergo

hora prima nullierabatur a meridie, quo tempore Sol in-elintri solet versus oceasum. Quemadmodum autem a mundo eum sole splendor recedit, ita 3c vires humani eorporis oecidente sole deficiunt. Id quod aduersa valetudine laborantes maniseste experiuntur. Hi ne ergo eolligitur , quia filius illo tempore sebri liberatus est, quoso

lent alis torqueri vehementius , praeter naturam venisse sanitatem, atque ideo verbum Christi ipsam quin e natu ram superare. Hoe ergo facto summum gradum fides stan dit . eum omni semota h esitatione non solum ipse eredidie pater, veru meti am tota ipsius domus. Nam hoc tertio h

minis illius fidei sit mentio. primum enim, quum Christum adiret, ipse eredidiri Qv nquam imbecillis illa fi des de admodum impei secta erat. secundo, verbo Christi eredit sed unico: Vade, filius tuus vivit. Iam veto tertio

SEARCH

MENU NAVIGATION