Antonii Bernardi Mirandulani Institutio in uniuersam Logicam. Eiusdem Ant. Bernardi in eandem Commentarius. Item, Apologiae Libri 8

발행: 1545년

분량: 435페이지

출처: archive.org

분류: 철학

401쪽

3M AN T. BER NARDI NIRAND.

rebus ipsi Aristotclem unum sequimur,tamen hoc loco assentiri possumus etiam Alexandro,illi scilicet paralogismo inesse fallaciam quoque accidentis , sed alia ratione. Nam fieri facile porest, ut in codem paralogismo alia ratione alia insit fallacia, quemadmodum idem di uersis rationibus potest numerari in diuersis Praedicamentis, quae tamen inter se genere differunt,ut testatur Aristoteles in Praedicaminio qualitatis,his uerbis: liuo contingat hoc is ,σ quate, Cr relativum se, ni in hil eri inconueniens in utriu9 burcgeneribus. Quod etiam aperte ostendunt Interpretes. nam Egidius in eandefallaciam haec scripta reliquit: In dictione ista quodammodo appropinquat ad sallacias reales, si

asas

si est fallacia extra dietionem. Diuus etiam Thomas cap. XX.suarum fallaciarum: Et est,inquit, sciendum,quod non est in conueniens, si aliquibus praediciis paratois gismorum sincassignatae praedi, sallaciar, scilicet figurae dictionis, & accidentis, quia secundum quod prouenit deceptio ex similitudi is ne dictionis,est sallacia figurae dictionis: secundum autem quod prouenit deceptio ex conuenientia rerum,est fallacia accidentis.

V Eκ his igitur sacile constat,interpretes cos, quibus homo non mianorem ut solitus est dicere fidem habet,quam ipsi Aristoteli, ostin derrime non ita lapsum esse,ut ipse existimauit.

ue ad fallacias extra dictionem, propter quod multi paralogismi pc cantes per hanc fallaciam, peccant per sallaciam accidentis,& per salse laciam extra dictionem. immo secundum quosdam,nullus fit parato Oismus in hac sallacia,qui non pecca penes sallaciam accidentis,quae Uod uero subdit non debuisse me decipi propter publiel cani illius reguis quae cst in Antepraedicamentis,mode rationem,cum scilicet aliquid de altero prsdicatur,ut dei subiectio quicquid de tali praedicato praedicetur, necesse es Ic&de tali subiecto prs dicari. Sic enim,inquit, omnes moderatur, si tale praedicatum eiusdem ordinis fuerit, ac seriei praedicamentalis, cuius desectu peccat,quem adduximus, paralogismus.' Minus recte uidetur dicere: quod nisi sequatur illa conclusio pro

pter eam moderatione,quam adhibesino sequetur illud etiam arou, mentis,omne animal currit,omnis homo est animal,ergo omnis ho mo currit: Socrates est homo,ergo Socrates currit. Ac deniq; non fiet syllogi simus ex omnibus propositionibus de ineste, Rex maioride inesse,& minori de necessario: quae omnia cusint absiurda, neccsse est, absurda sint etia illa, ex quibus haec ipsa consequuntur. Ita aut cmesse declarant, quae ipse dixit. nam uox Currit,quae prsdicaur de animal quod est praedicatu de homine,non est eiusde ordink,cuius est animal. cursus enim est qualitas,animal substatia. Si ergo no sequatur

conclusio argumenti cius quod attuli, propterea b praedicatu non est

402쪽

est eiusdem ordinis: syllogismi illi, quos dixi, ita sese habent,ut ostensum est: ergo sunt 8c ipsi paralogismi. quod quidem est absurdum illud,ad quod nos hominem deduximus. Potui igitur decipi,siquidem ob eas quas attuli rationes,non illa mihi uisa est recita illius regulae moderatio, quicquid dicant interpretes. Quae quidem regula uia detur latissime patere, si intelligatur sic. Quotiescun* de praedicato alicuius subiecti praedicatur aliud praedicatum uniuersaliter,praedi catum illud praedicatur uere de ipsius praedicati subiceio,seruata scilicet recte loquendi consuetudine. Nisi enim hoc ita esset,euerteretur prima figura ex propositionibus de inesse,& ex maiori de inesse,&minori de necessario: quod quidem ab omni ratione penitus abhorret. Sed in paralogismis secus est, propterea quia animal quod est praedicatum in secunda propositione de homine, in prima non est

tale, ut genus praedicetur de ipso uniuersaliter, ut dictu est superius. At ob hane quidem causam non sequitur,ut homo sit Penus. Sed quoniam non ad ea modo quae contra nos scripta sunt, respondere uolumus, sed etiam ubi res ita serat,de locis quibusdam Aristotclis, qui nobis minus recte exponi uidentur, quia sentiamus ipsi, tostatum relinquere, no grauabimur hic nonullas asserre dissicultates Dicat ergo aliquis: Quae a te dicta sunt, ut ostenderes, quemadmodum intelligenda sit positio illa,

Quoties alterum de altero praedicatur, ut de subiecto, quaecun pede eo quod praedicatur, dicuntur, omnia etiam de subiectio dicuntur: uidentur falsa. εNam si ita accipiatur positio illa, quemadmodu dixisti, sequitur,

ut ea quae sunt in subiecto, praedicentur de subiecto secudum nonae, Sc definitionem, contra quam docuit Aristoteles in Praedicamentos statis. Nam cum uere sint hae propositiones, omne albu est dis gregatiuu uisus,homo est albus,sequet,ut homo sit disgregativus uigus: quod tamen salsum est. salsa est igitur interpretatio tua. Verum contra hoc sic fortasse licet argumentari, Hic est syllogis mus in Darii, ergo necessario sequitur conclusio. Aut igitur negan

da est prima propositio,quod minime fit, cu definitio dicitur de definito:aut cocedenda est cJclusio. Cum autem perspicue appareat,fieri non posse, ut negemus ob eam quam diximus causam, sequi conclusionem illam: cogimur dicere, Aristotelem uerbis illis,

Quie funisubiecto in pluribus quide negi nomen de subiecto, nep iratio praedicabitur: in aliquibus autem nomen quidem nihil prohibet . praedicari de subiecto, rationem vero impossibile eri medicari. vi cassum, cum in subiecto se corpore, praedicatur,dicitur enim corpus assum: ratio vero albi nunquam de corpore Praedicabitur. Cogimur inquam dicere, his uerbis Aristotelem noluisse significare,definitionem superioris esse definitione inserioris,hoc est,quae

dicantur de suo inferiori, itaque de subiecto, haecde illo dici secundum nomen, Sc secundum definitionem sic, ut illa definitio sit de ii K nitio

403쪽

nitio eius quo de predicatur: ut exempli cause, homo praedicatur de Socrate secundum nomen,& secundum definitionem, propterea quia definitio hominis est aliquo modo in substantia Socratis, ita belus definitio. id quod non contingit eis quae sunt in subiccto,si . poctetur ad subiectum, in quo insunt: quia non possunt praedicaris cundum definitionem sic, ut illa definitio fit definitio & lubstantia subiecti, quemadmodum est definitio&substantia praedicati,uto stend t exemplum quod attulimus. Nam tametsi disgregatiuum uusus praedicatur de albo atque inest in eius substantia,non tame prae dicatur de corpore,ut sit eius substatia: etsi de corpore, quatenus est album necessario prsdicatur disgregatiuum uisus Dictum enim de omni ut docuimus in ea quam scripsimus in libru Priorum,institutionc declarat huiusce rei necessitatem.

Id quod uidetur Boetius innuere uerbis illis: ,, Definitio eius qd est in subiecto, de proprio subiecto riui ebr primas dicatur: ut album,quoniam est in subiecto corpore, praedicatur albi a quide nomen de corpore,definitio uero albi ad corpus nullo modo is dicitur albu, na* uel corpus una ratione utraqi definiri no po fiunt.

Huc accedit, quod si omne accidens in subiecto inεst, substantia autem est subiectu, quae quidem substantia distolab; ecidente, dis. fert etiam definitio ipsius substantiae a definitione accidentis, quod eadem non potest esse definitio & subiecti, & eius quod est in si bis cto. Itaque ut sentit etiam Boetius sic interpretanda uidentur esse illa Aristotelis uerba, uti nos ostendimus: aliter enim tolli uidetur prima figura, ut dictum est. Nam etsi album corpus est etiam disgregatiuum uisus, tamen disgregatiuum uisus non praedicatur de cor pore sic ut sit ipsius corporis definitio. etenim quamuis ut ait Bootius) disgregatiuum uisus sit definitio albi, tamen non est definitio

corpori S. .

Ex quibus pater,nihil obstare,quo minus illa suppositio intelligatur eo modo quo diximus. Multi propterea assirri possunt contra ea quae homo scribit: sed quoniam ex his quae dicta sunt, satis uitali, gi licet,quantopere illa probanda sint,ad alia ueni cmus.

N quarto & ultimo sui libri capite profitetur, sese dita,

luturum esse rationes nostras, quibus oppugnamus se in i cundas intentiones. ac postch nonnulla dixit, quae nihil ad rem pertinent haec subdit:

m Concedimus enim, has intentiones respectus esse rationis, Nis uta Logico cdsiderantur: primarum intentionum denominatiuas, is quae res sunt in intes lectu postibili, ut obiecta existen tes abstracta tu is mine intellectus agentis a phantasmatibus rerum singularium,quaeia sub sensu aliquando ceciderunt. ut uero uocibus explicantur, do is ctissimus Boetius uocabulorum uocabula ca nominauit, denomiata natur ista uox Homo species,& ista uox Animal genus. Erras igit, dum

404쪽

dum putas nihil illis respondere. Pariter assero modos illos necessa/ ..rio possibile contingens denominare ipsos conceptus complexos, te quos prolatos enunciationes appellamus, quibus in re sua significa. iata respondere, non est qui dubitet. Quo uero passio assectus entis dis iacantur,& a Metaphysico, Sc a Logico dispari ratione considereno ..tur,abunde in superioribus explicauimus. ea

In quibus,praeter ea quae in eius suppositis adnotauimus,msi 'tae sunt dissicultates. Nam primum quidem,si ut ipse inquit secum

dae istae intentiones lunt in intellectu possibili, ut obiecita existentes reabstracta lumine intellei has agentis a phantasmatibus rerum sing. Iarium, quae sub sensu aliquando ceciderunt: non Melae sunt ex αcollatione intellectus possibili obiecti cogniti cum obiecto cognito. Lxxxx consequentia enim manifesta est. At secus dixit in tertio supposito I i. secundi tractatus: ergo secum pugnat.ita enim eo loco scripsit, Sic etiam apud intellectum suo modo, cum ampliorem quiditate .. minus amplae quiditati consert acha, quem dixim us,comparativo, is aut etiam indiuiduis per eos sensibiles species in interioribus sensi- ..bus existentibus,necessario haec obiecta cognita, & ut inuicem com iaparata, respectus aliqui, aut etiam relationes insequuntur, qui cum iain intellectu sint, N per huiusmodi actum collativum oriantur ra ..tionis non naturae aut rei esse dicentur. Haec igitur, aut relationes ra- ..tionis, aut secundae intentiones,aut secundi conceptus, aut secundo . .

intellecta appellata cum obiecta cognitaut sic insequuntur, & in eis ab intellectu sic comparante derelicta suerint,tales qui ditares,sive naturas,sive entitates denominare poterunt.

Ex his igitur uerbis constat, eum uelle secundas intentiones fieri ex collatione intellectiis possibilis, comparantis unum aliquod obie, istum cognitum ad aliud:ergo a seipso dissidet. Illud etiam non minorem uidetur habere dissicultatem, quod ait: Vocem Homo denominari speciem, 8c uocem Animal genus. Nam si species & genus in hac praedicatione, homo est species, animal est genus,accipiatur pro uocibus tantum,falsum est quod dicit. sensus enim erit,uocem Romo esse uocem species,et uocem Animal esse uocem genus: quae quidem cp absurda sint, neminem latet. Quod si species & genus in illa praedicatione accipiantur no Pro uo cibus, sed pro naturis ijs quas uoces illae designant, a ueritate etia re cedit, propterea quod sequitur, quod nobis propositum sibit osten

dere. Non sunt enim uocabuloru uocabula, ut uocibus explicatur,

sed coceptuum & rem, ut sunt aliae uoces, quicquid Boetius de haeresentiat. Na si ita dicat,homo est species,sensus est, natura humana quae significatur per hanc uoce Homo, in re esse in pluribus disterentib.numero sic, ut in intellediu ponere liceat, homine pro pNdicato,ae dicere,Socrate esse homine item Platone,&huiusmodi ,rpterea quod coceptus sunt signa rem,uoces autem ipsorum conceptuum.

Deinde subiungit saltime, qui existimem nihil illis respondere, quibus tamen ostendi respondere accidens entis. Quod si quid per K a se reo sie

405쪽

sent passiones animae intellectivae, non inessent caeteris animalibus: consequens est Lisium . nam insunt caeteris quo animalibus: ergo nisum est antecedens. Consequens autem esse sillam, patet ex libro

de sensu A sensibili,ubi ita scribit Aristoteles:

Videntvr autem maxima, er communia, π propria animalium communia esse corporis π anim*,puta fessus Er memoria , er ι desiderium,er omnino appetum, er cum bis gaudium,eπ tresti ria: etenim haec fere insunt omnibus animalibus. MEt secundo de Anima,X X U II. Ineri autem planti alteris autἴσhoc, sensistivum. appetitus e. quidem enim desederium, Crina, Cr voluntas. nimalia avtem omnia habent unum sensum tactum. Cui autem senses inest,huicer laeti ri er tributi dulce, triste. quibus autem hoc, π concupiscen Mila: delectabilis enim appetitus eri. Sed animalib. est talis sensus,ergo insunt tales assectius,itaq; paLsones sensus. Sic ex uerbis Aristotctis patet, cosequens cse lallum. Aperte etiam consequentia elicitur ex libro de Memoria & reminiscentia. Ibi enim ostendens Aristotcles, memoriam non esse partis intellecitiuae,sed sentitiuae,

Memoria autem,inguitie ea quae e Lintelligibilium eri, non .sue Hantomate eri,quare intellectivi secundum accidens viris erit. i. Perse autem mimi sensuiui: unde π alijs quibusdam ineri anima, cibum, non solum hominibus, π habentibus opinionem,autprudenis ..tiani. Si autem intellectivarum partium esset, non utique inesset mul- ia

tis aliorum animalium. ιε

Ergo si irasci, cofidere. 8c desiderare essent passiones animae in rebiectivae,non inessent ex Aristotelis sententia ) caeteris animalibus. Sed insunt,ut probatu est igitur no sunt passioncs animae intelle 'Luae. Q ocirca sellam est,& cotra Aristotele,quod homo iste dixit.

Praeterea, scire irasci,& confidere, cum ita fert res,est uirtutis moralis: ergo non est passio animae intellectivae. Comprobatur consoquentia uerbis illis l. Ethicor. lib. cap. ultimo.

Distingui ur virtus secudii hanc disserentia. Dicimus enim is illas qua a esse intellectiva qualia uero morales sapientiam quide ia

folertiam, prudentiam intellectivaru : liberalitate aute, mo iadestiam morulis vocamus. loquentes enim de moribus, rans dicimus, in

quosapiens, inolen ed quia modestus eν mitis. .. Et initio secundi libri,

cum uero duplex sit virtus, alia intellectiva,alia moralis,intelle ..ctiva quide plurimum ex doctrina generatione habet, aip avgmen- rum: quapropter experientia induet, ars tempore. Moralis aut ex ιι assuetudine sit:unde π nomen habet, parumper E more declinans. ce

406쪽

ι- AN T. BE R NARDI MI RAND. Quod si huiusmodi passiones sunt uirtutis moralis, non pos sunt esse uirtutis intellectivae. Distinguitur enim ut ostensum est uirtus moralis a uirtute intellectiva, neque una potest esse in pallio nibus alteriuS.s Ec Tlo π II. Assones autem illas esse uirtutis moralis, patet ex Aristotelenam ex consuetudine existunt. Virtus autem mora iis c ut dieitam est efiicitur ipsa consuetudine: unde eis stῶ-- ari momen traxit. Parumper a more declinans. Comprohatur antecedens uerbis illis, is uirtutes acquirimus operando prius, quemadmota et in ali

artibus. Quα enim oportet,postf didicerimu cere,ea Diodo is is discimus A bricad bri, cγthara pulpando otharoedi Stexi a endo ea quae in comerci s hominu uersantur, veliusti,MIinosse, M uadimus,actendovi in periculis,eπ consueta,meruere, aut sidere, μυ tes vel timidi sitimus. Simili modo in his quae sunt circa concupiscoriam, o in his quae circa iram, alij temperari eπ fcύω, alo inlcm ' penati π iracundi, prout hoc,ves illo modo in litis pl. Sentit igitur Aristoteles, huius nodi passiones existerem consis

tudine: sunt ergo uirtutis moralis. Confirmatur id ab Aristotele II.Eihic. lib. cap. V.ubi ait,

Pori haec quid sit virtus,considerandum eri. Cum igitur triasne' quae in animastine, obfectus, potentia, habitus, horum certe aliqvidis virtus erit. sectus quidem voco, cupiditatem,rrum,metum, audari clam, laetitiam,amorem,odium,desiderium, aemulatronem, misericoris diam, o vniuersaliter illa quae uoluptas aut molestia sequitur. Po M tentias autem voco ecundum quas illa suscipere aptismus,veluti sie cundum quas irasci possumus, aut dolere, aut mitrerr. Habitus au tem, per quos bene vel mali ad assectus nos habemus veluti ad ira scendum vehementer,aut remisse,male: si mediocrite bene. Deinde post multa subsecutus est, Virtus autem omni arte certior ac melior eri, quemadmodum natura medij quidem erit con atrix. Loquor autem de morali. nam ea uerti circa lectus actus: π in his eriri ctus,eν medium,ut ta metuere,avdere, σ cupere, rnisi misere riri, CT universaliter laetari π dolere magis Cr minus, ac utraque is non bene: Sed quando,oinqvibvs ,σeGa quos e curus cause, M ut oportet,medium,ta optimum eri,quod rosecto emn virtute. to dem modo eri in actibus excesses, defctus, e medium: virtvs au ν, rem circa actus π Uectus versatur.

Quod si uirtus moralis consistit in actibus N assectibus laetari au

407쪽

tem, considere, & desiderare,sunt assectus, atque haeeipsa sunt passsiones animae sensitivae, non enim cui ostensum est possunt esse passones animae intellectivae: longe falli uidetur Iacomellus, ac docipi, qui aliter sentit. Confirmant hoc etiam, quae scribit Aristoteles I .lib. de Anima,

textu X L II. In ratiocinatiua enim ut docet ipso fit uoluntas: in i rationabili autem, cocupiscentia,& ira: ergo irasci,cum sit partis i rationabilis,non est pariis intelle tuae. Praeterea secti pugnat Iacomellus, cum ait, has esse passiones an L s .is mae intellectivae,et comunes,no proprias, quo modo ipse loquitur. Opim Nam si ita sentiat esse comunes omnibus animalib. no sunt propriae pq passiones animae intelle stivae: igitur a seipso dissentit. Sin autem i telligat, esse communes, animae scilicet & corpori, non sunt passio, ncs animae intellectivae, cui neque aliud quicquam cum ipso corpore commune est, nequeeius passiones. Id quod cdfirmat Averroes, qui in tertio libro de Anima,cap. i.

Accidentium autem,inqui cotingentium animae, quaedam sunt ut existimatur passsiones quae appropriantur animae, scilicet quo- raniam anima non indiget corpore in habendo has passiones, uerbi .. gratia,ut in imaginatione per intellectum. Quaedam autem reputancatur indigcre corpore, Sc quod non complebuntur, nisi per utrun*, eo scilicet anima&corpore. &hoc intendebat, cum dixit, Et quaedam .e contingunt corpori propter animam,& hae sunt passiones attribu - .etae uirtuti concupiscibili. Uult ergo, passiones illas quae sunt com ..munes animae et corpori,esse u irtutis cocupiscibilis, no intellecti ius.

a Vod aut ex I.lib. de Anima, text. X i I. citat, ut opinionec ii suam cdfirmet, hoc luce clarius c5tra eum sicit. Aristotele enim eo loco n5 de Anima solum intellectiva loqui,

sed de anima latius accepta,nemo in dubium uocare pintest ita homo tantum quide abest ab euertenda opinione mea, ut illam etiam cum maxime coprobet, tum uero suam penitus infirmet. Ac ne uideamur loqui sine ratione, recitabimus uerba Aristotelis, quae hoc satis declarant. Is enim text. V l I. primi libri de Anima, Considerandum aut Ginquit,sipartibilis,aut impartibilis,et utril te

fit similis decie omnis anima, aut non. Si autem non Ilisimilis specie,

utrumspecie disserunt,aut genore. nunc quide enim dicentes, et qui rentes de anima,de humana uidetur Ioh)m dicere. MEx quibus constat,uelle eum loqui de omni anima. Deinde cum alia multa dixisset, infert: Dubitationem autem habent Er passiones animae, utrum Comines φεsne omnes,CT habentis, an sit Cr aliqua animae propria i ius. hoc e nim accipere quide necessariu est, non autem leve. videtur aut pluri

mora quidem nullum sine corpore pati,nec fucem ut irasci, sidere, ς

K desiderare,

408쪽

desiderare, o omnino sentire, maxime autem a clatur proprio lais religere. Si autem hoc phantasia quadam,aut non sine antasi nonis contingit utique nec hoc sine corpore Use. Quae uerba ostendunt apertissime, eum loqui etiam de anima sensitiua,cum dicat,& omnino sentire. idq; eode loco restatur Aue

roes, his uerbis:

Hoe quod dixit, quod plures passionum animae uidentur habere comunicationem cum corpore, & quod illae partes animae quae ha- bent illas passiones,constituuntur per corpus ut iracundia, Sc dem derium,man i festum est per se,& maxime in passionibus attributis a D nimae concupiscibili, secundum quod post dabimus rationem, pi stea passionibus sensus,quamuis magis lateat in eis. Deinde magis hoc ostendens Aristoteles text. NI III. D Videntur aut,inquit animae passones omnes cu corpore esse, x, int mansuetudo, remor,misericordi confidentia,adhuc mussium,eeri amarein odire mul enim his patitur aliquid corpus. Quae uerba exponens Averroes,cui tantum ille tribuit, sic ait: A Et intendit per passiones animae dispositiones attributas uirtutiis cocupiscibili, corpus enim patitur cum istis: id est,apparet in eo alte

ratio, & transmutatio. Omnis enim passio saeta cum alteratione Setransmutatione,est in corpore necessario, aut uirtus in corpore.&cum haec propositio suit uera, & etiam quod omnia accidentia antimae concupiscibilis fiunt cum transmutatione, concludetur neccssario, quod haec anima aut est corpus aut uirtus in corpore.

Sentit igitur Averroes, hoc loco Aristotelem loqui de animaeibam, quae non sit rationalis,praesertim cum haec subiungat: ,, Si autem sic se habet, manifestum,quoniam passionu rationes in mais feriasunt. quare termini tales,ut irasci, motus quide talis corporis, is aut partis,aut potentiin ab hoc, C ratia huius, π propter haec. ,, Igitur iam Navita eri considerare de anima,aut omni,aut tali. Quod si concludit Aristoteles, physici esse loqui aut de omni anima, aut certe de ea, quae subaudi est cum materia, ut etiam exponit Averroes: cotra Iacomellum facit, quem citat ipse, Aristotelis locus.

Multa praeterea contra hominis sententiam asserri possent, sed haeeliadienus. Illud etiam cuti probauimus falsum est assectius bonos, uel prauos consistere in appetitu rationali, ita essepassiones animae intellectivae.

Deinde haec subdit:

Neq; si circunspeelius eam propositionem assumeres, &non animae intelle liuae,sed potentiae intellectivae, dicens iuxta illud Aristotelis tertio de Anima: De parte autem animae,&c. propositionem illam ueram haberes. quod enim tali parti animae obiicitur, uniuersale quidem est, cum iam lumine intellectius agentis phantasma illustra tum,c5ditiones indiuiduas exuerit,& iam ex materiali immateriale essectium

409쪽

effectum fuerit, ac per speciem intelligibile repraesentatum. uo fit, Mut falsum sit, speciem talem, quam intelle fius possibilis recipit,& .. quae ipsius passio dici potest,elleret singularis,aut singularium simi

litudinem, inambrei uniuersialis, quae licet intel lectus agentis assitum is insequatur, praecedit tamen illum qui est intellectus potentiae. Hu is ius rei doctrinam undique in tertio de Anima libello dispersam ha ehemus, nec in libro de interpretatione oppositum Arisoteles dixit, is immo in prologo primi libri oppositum magis asserere uisus est. αHis uerbis multa uidetur dicere, quae meo quidem iudicio pla ne resellenda sunt Nam superuacanea est illa meae propositionis c

arctatio. nihil enim interest,utrum dicatur anima intellectiva, an po tentia intellectiva, praesertim cum ante dixerimus passsiones intello cituas, & citauerimus librum Perihermenias. Constat enim, loquinos de parte animae quae receptiua est, non activa.

Quod autem subiungit,uniuersale esse id quod oburitur illi parati animae: in eo secum pugnat. Nam si id quod intellectui possibili.

obncitur, uniuersale est, cum iam cut inquit ipso lumine intellectus in agentis phantasma illustratum, conditiones indiuiduas exuerit, ac is per Cpeciem intelligibilem repraesentatum, non fit uniuersale ab in tellectu possibili ex collatione obiecti cogniti cum obiecto cognito. antequa enim ob Jceretur intellectui postibili, erat uniuersale, qui p. pe quod abstractum erat ab omnibus proprietatibus materiae. Sed XCV. ita

superius dixit fieri ab intellectu possibili, postquam pereeptum esset 'ρ igitur a seipso dissentit. ' z--πUidetur item decipi,atque adeo secum pugnare, ubi ait, Speciem quam recipit intellectus possibilis, non esse similitudinem rei singu- qtiris,uel singularium,immorci uniuersalis. Vult enim este simili, tudinem rei uniuersalis, quod absque dubio falsum est. Nam ex Ari, stotelis sententia, similitudines, quae sunt passiones animae, sunt rerusim litudines,&earu quide rerili quae sunt extra anima. Aliter enim

nillil ibi cocluderet Aristoteles. sed res quae positae sunt extra anima,

no sunt uniuersales, quia in re non sunt uniuersialia,ut patet ex UN.

Primae philosophiae lib. Rex primo de Anima,textu octavo. 1 roo similitudines reru,quae sunt passiones animae, reserunt singularia Id autem colirmat ipse II. tractatu inpositione V. ibi enim ait,CO ceptus esie rerum similitudines,quaesoris existunt, uel existere fingi. mus. Sed passiones animae sunt conceptus, ut ipse etiam concedurergo passiones animae sunt similitudines reru quaesoris existunt, uel existere fingimus. At resquaesoris existunt, sunt sinnularia. ergo ex

iis quae concessit ipse,sequitur,ut passiones animae sint similitudines singularium. Quod tame cum superius negauerit,a seipso distidei. ης' Rursius item secti pugnat. n. i si pas o animae est similitudo rei uni uersialis, quae cut inquit ipso licet intellectus agentis aestu insequasi .e praecedit tame illu qui est intellectus potetiae illa similitudo no fit ab is intellectu potentiae, praecedit enim ut sciatit ipse actu ipsius intelle ctus. siquide illa similitudo est,anim; intellectus potentiae operetur. Curii

410쪽

Cum autem ex eius sententia similitudo sit similitudo rei uniuersalis, res uniuersalis praecedit a stu intellecitus potetiae. Ita res uniuersalis no fit ab intellectit possibili,cotra in superius dixit: ergo sibi minime ipsi in opi' Grit.Ex quibus omnibus liquido apparet, salsum esse, do strinam τ' eam quam ipse posuit,haberi ut uerbis eius utar dispersam in te Eo de Anima libello,neq; secus inueniri in libro Perihermenias. .

li Einde haec subiungit,

Sed si etia tibi illa gratuito cocedamus uera uide quan tum etiam decipiaris, aciniuste tot uiros egregios redar gratio Aram litote in eo instanti est similitudo plurium is sinoularium,& ex consequenti uniuersale,igitur superuacan e sunt εν secundae intensiones. At huius rei deceptio prouenit, quod cum ην multis modis accipi soleat uniuersale,tu perinde illo uteris,ac si uni- cediceretur Quod certe te non lavere debuit,qui tam audacter Peri νν pateticis contradicis,cum uarie sum i soleat uniuersale, complexe sci-πι licet, quod enuntiatio uniuersalis appellatur, quod tum artis, tum scientiae principium esse uoluit Aristoteles secundo Posteriorum libo bro. Quae scilicetex plurium singularium conuenientia, ab intelle diu potentiae, Buore tamen facultatum senstitiarum, praeui js expo a rimentis, memoriis. plurimis producitur. At incomplexe, quod a etiam uarie consideratur: tu tamen uteris illo, ac si unice diceretur. , Pesssime igitur concludis, in eo instanti ponitur uniuersale obiectum a intelleetus potenti ergo frustra ponuntur secundae intentiones. In his, quibus ille meam de secundis intentionibus opinionem reis

sellere conat, multa sunt pIane superuacanea. Quid enim distinguendum fuit uniuersale, cum ostendillam ego, ut ex Commentario patet loqui me de uniuersali eo quod praedicatur de pluribus, quod ipsi dicunt fieri ab intellectu potentiae ex collatione obieeti cogniticum obiecto cognito Quod autem subdit,me pessime ita concIudere,In ev instanti po- nitur uniuersale obiectum intelleetias potentiae, ergo frustra ponum

itur secundae intentiones : uidetur concedere antecedens, negare autem consequentiam, quam tamen ex illo antecedente sequi, indu/hium uenire non potest. Quis enim dubitet si in primo instanti,&in prima intellectus perceptione Metiam sit uniuersale, quin sequatur,ut non fingatur in secundo instanti, neque in secunda intellectus operatione,quam ipsi collationem uocant, propterea quod illa collatio non fit in primo instanti. Nam in primo instanti percipit intellectus obicetum tantummodo, quod obiectum cum uniuersalest, non fit ex illa collatione. quod si non fiat ex illa collatione, sequitur, ut frustra omnino ponantur secundae intentiones, quae ex illa colla tione fiant,quippe quae ante sectae sint. Quod si concedit antecedens,cogitur etiam ut ostensum est co cedere cosequentiam: qua sane cocessa, puter* quod no recte dixit,

SEARCH

MENU NAVIGATION