Palladii diui Euagrii discipuli Lausiaca quae dicitur historia, et Theodoreti episcopi Cyri Theophiles, id est religiosa historia. ... Gentiano Herueto Aurelio interprete

발행: 1555년

분량: 505페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

1 SANCTORUM PATRvM pecuniae dispersionibus filiam suam est consecuta Hanc ego vidi egregiam muliere tota nocte laborantem & molente, & propriis manibus facietem panem oblationis, ad vires corporis deprimendas:& dicentem. Cum non sufficiat ieiuniu, hanc ei dosociam laboriosam vigilia,ut Esau di luam,ene uemque lasciuia. Ea ab iis quae sunt sanguine praedita & animata omnino abstinuit.nisi quod sum bat pisces & oleu & olera.idque solum 1n die sesto.

Omni autem alio tepore contenta erat oxycrato Apane arido. In bac Vitς asperitate,cum beata requie obdormiisset haec mulier inclita, nunc fruitur bonis aeternis, quae sunt parata iis qui dilexerui vitam quae ex virtute agitur.

DE GELASI A.

lonsequenter zelo huius bonae foeminae, veritatis viam ingressa est,pie trahens iugu vi ginitatis, in primis venerada Gelasia, cuiuia dam Tribuni filia. Huius optim hcc sertur virtus, quod sol nunquam occidit super eius dolorem. noaduersus seruu. non aduersus ancillam. non aduersus aliquem alium. Haec beata cum essugisset viam eorum qui sunt acceptae iniuriae memores,quς sert ad mortem aeternam, euasit hunc malu diaboli stimulum, nempe odij & malevolentiae. dc cum desideraret aeternam peccatorum remissionem,remisit parua detrina, ut ipsa quoque inueniret maiorum

remissionem.

272쪽

HISTORIA

DE IULIANA.

Vaedam nomine Iuliana,Virgo in Caesa- e xv vir. rea Cappadociae, dicta est esse de doctis. sima & fidelissima. quae Origenem scriptorem fugiente gentilium insurrectionem excepit, eum duos annos occultans.suis sum ptibus & suo ministerio virum alens. Inueni autehic in antiquissimo libro scripto versibus,qui quidem scriptus erat manu Origenis. Hunc libru inueni ego apud Iulianam virginem in Cassarea, qui apud ipsam erat occultus. Dicebat aute se accepisse a Symmacho interprete Iudaeorum. Non suit autealienum ab instituto opere, posuisse virtutes haru. foeminarum .sed ut sciamus,quis d ex diuersis occasionibus licet lucrari, si velimus.

DE FOEMINAE NOBILISSI

ma quae fuit semper virgo. N alio libro antiquissimo, scripto ab Hip- exivia Llpolyto, qui fuit familiaris apostolorum, inta

ueni talem narrationem. Fuist quaedam no bilissima virgo & formosissima,quq in vita ex vi tute agenda exercebatur Corinthi. Hanc illo tem pore detulerunt ad iudicem qui erat gentilis in te pore persecutorum,ut quς maledictis incesseret, dc tempora,& imperatores,& simulachra. Proponebant autem eius pulchritudine harum rerum cauponatores, impio iudici scemjnas insano amore

273쪽

sANCTORUM PATRUM depereuli. Is vero,equinis auribus, & foeminas insane amantibus cogitationibus, accepit caluniam. Ea autem producta ad hominem sceleratu, multo magis insana captus est inteperantia. Postquam autem omnibus aduersus ea adhibitis machinis huic Dei homini persuadere non potuit, variis tormentis subiecit fortem scemina.Postquam autem ne in

his quidem id quod volebat est assecutus,ut qui noposset eam abducere a Christi confiuione:in ea insaniens crudelis,no tradit eam tormentoru cruci

tibus . sed castam & temperantem foemina ponens in prostibulo, iussit ei qui eas possidebat, dicens. Hac mihi cape: & tres nummos ex ea ad me deserquotidie.Is autem auru exiges ex turpi actione, ea tradidit volentibus in ossicina abominadi flagitij. Clim haec ergo nouissent qui tenebantur insano amore mulieru, assidebant sceleratae ex ith ossicinae, mercedem dantes inhonestae operationis. Illa autevirgo honestissima & in primis venerada, & verba declinans quae possent aci fraudem pellicere, suppliciter cis dicebat,rogans. Habeo ulcus in loco occulto, quod mirandu in modu male olet. & timeo ne vos mei odiu capiat propter ulcus auersandum. Cocedite ergo mihi paucos dies.& tunc licebit v bis vel me habere gratis. His verbis persuasos inte-perantes amandabat beata. Assiduis aute precibus Deum placans,& copunctis supplicationibus, euinflexit ad misericor dia. Attendens ergo Deus qui nouit cogitationes,quomodo casta pudicitiae cura

gerebat ex animo, in illis diebus pro Mute omniu

274쪽

as xii

nus,specie formosus, mente pius, cui Deus zelum immisit spiritalem adeo ardente,ut etiam mortem conteneret: Is cum praetextu inteperantiae eo acces

sisset, prolando vespere ingreditur adesi qui illas alebat, & dat ei quinq; numos,& dicit ei.Concede mihi manere hac nocte cum hac puella. In locu ergo occultu cu ea ingressus,dicit ei. Surge, serua teipsam. de cum ea suis vestibus induisset, tunica, camisia, & chlamyde, & omnibus virilibus, dicit ei, Egredere, te summa chlamydis parte contegens. Vae cii sic fecisset, & se tota signo crucis muniisset,egressa ex illo loco omnino icorrupta & impotituta, seruata est Christi gratia, & causa adolescetis, qui ea suo sanguine liberauit a turpi vicio. Sequeti autem die res fuit cognita: & productus est Magi strianus ad saeuissimu iudicem. Cum aute strenuuChristi athleta examinasset impius, & omnia didicisset,iussit eu obiici bestiis. ut etia malis infestus dimon in eo afficeretur ignominia.Nam cum existimasset viru fortem in nefariu iniicere suppliciti, eum effecit duplice Christi martyre, ut qui & pro sua anima pr clare decertauerit,& pro illa beatam laboribus strenue perseuerauerit. ocirca duplici honore & duabus horonis dignus est habitus a Christi benignitate.

DE UXORE VIRI SENATORII.

Emini aute alterius quoque historiae. &bo- et. num est eam non praeterire. Dicitur de Magnentino

Mar stria

275쪽

, t SANCTORUM PATRvugnentino insurrectore, quod habuerat stupri con-

suetudinem cum multis gentilibus:& animu ad te cerat ut rem etia haberet cum Christianis. Eae autem alebant mori,quam prodere pudicitia. Cum e go venissα in una urbem , amauit quandam uxore viri senatorij ex Praesectis. Timore autem affectus eius maritus dixit ei. Mitte,tolle eam. Cum autem venissent ad ea milites, dixit eis mulier. Expectate parumper donec mudu meum coponam, cui sum assueta. Ingressa aute suum cubile, accepto ense, eusuis infixit visceribus. Audiant virgines & erub

scant, quae profitentur se Christu habere sponsum,& parua eu produnt libidine. Nobis aute det unicuique Deus seruare virginitatem, & exultantibus Ua .Π - 1, clamare cum psalmographo. Cofige in tit' ore tuor carnes meas. A iudiciis enim tuis timui. &γViuora aute iam non ego .vivit vero in me Christus. Concedatur aute ut vos quoque dicatis sobriae. Ego patrueli meo, patruelis meus est mihi, aliquandoquide sponsus,aliquando verὁ fraterivi nihil cogiatetur carnale. Si enim audieris sposum & sponsam, significat spiritalem unionem cum patre.Vidimus aute alios quoque patres & monachos per totam Aegyptum,multas virtutes & signa facietes. quorum non meminimus propter multitudinem . sed pauca pro multis narrauimus. id enim dixerit

aliquis de superiori Thebaide quae est per Syenem.

in qua sunt viri valde admiradites , & multitudo monachoru infinita. quoru non crediderit aliquis vitae instituta, ut quae vitam humana superant. qui

etiam

276쪽

ΗISTORIA. a setia mortuos in hodiernu usque die suscitant,& Ω- per aquas ambulant,sicut Petrus:& quidquid Serauator per sanctos effecit Apostolos, ea nuc quoque efficit. Sed quia magnu imminebat periculu, si ultra lyco trali remus,propter latronu irruptione, noausi sumus videre illos sanctos. Neq; enim praedictos patres vidimus sine periculo: neq; sine labore aspexim sacras has eminas:sed multa prius passi,& propemodu periclitati , vix assecuti sumus ut ea

videremus. Septies enim in morte incidimus. In octauo aute malu nos non attigit, cu Deus nos Oino

seruasset. Semel eni quinq; dies S noctes ambula. tes per solitudine fame & siti prope fuimus exanimati. Aliquando aute in acutas & asperas paludes incidetes,& pedes nostros per rates,ut dolores es.sent intolerabiles, propemodu frigore enecti sum'. ' i Tertio aute, coeno ad ilibu usque inhaesimus, S noerat si eriperet: & has beati Dauid voces exclama- rstar , , uimus.Salvu me fac Domine Deus, quonia, ingressi sunt aquae usque ad anima mea. Infixus sum in ,, lutulfundi, S no est substatia: Serila mea luto, Mut ne infigar. QSartu aute fuit aquae multitudo qasfluxit ex Nili incremento, cu quatuor dies per aquas ambularem':& in ostiis propemodu obrutis. Tuc clamauim', dicetes.Ne nos demergat tepestas aquet: nec me deuoret prosundu . into aute incidimus in latrones in littore maris,venietes in Diol-con: qui nos etia eousque sunt persecuti voletes coprehedere,donec nobis parulls relinqueretur spiritus, ut qui nos decies mille passus essent persecuti. Sexto aute,Nilii nauigantes, propemodu etters ac se. II submersi

277쪽

HISTORIA. 47I, , menter. Consessionem & decorem induisti, ami- , , eius lumine sicut vestimento. Extendens coelumis sicut pellem: & alia quaecunque docent vim eius D sapientiae. Et rursus, Dominus regnauit, decorem est indutus: indutus est dominus Virtutem,& prae is cinxit se. Etenim direxit orbem terrae qui non comis mouebitur. Et hic quoque similiter fuit praedicata & sapientia & pulchritudo & potentia: & alibi.

Speciosus forma prae filiis hominum. Hic autem humanam quoque Dei verbi laudibus celebrauitra pulchritudine. Laudat autem etiam sapientia. Di Dii fusa est enim, inquit, gratia in labiis tuis. Ostenditra etiam potentiam, cum dicit, Accingere gladio su- per foemur tuum o potens. Specie & pulchritudiri ne tua intende,prospere procede, & regna.Propterra veritatem, mansuetudinem & iustitiam. Haec Ga, nim sunt eius opes & pulchritudo & potentia. 33 Porro autem Esaias quoque clamat. is est hic Σμ.3- . qui venit ex Edom ZRubor vestimentorum eius ex Bosor. Hic est speciosus in veste sua,nempe vi cum sortitudine . Neque enim humana vestis diuinam operuit pulchritudinem . Sed ea quoque indutus,

splendores emittit ex specie, adeo ut vim asserat videntibus, dc illiciat ad amore. Hoc etiam ad eum dicit sancta sponsa, loquens in cantico canticoru. , , Vnguentum effusum nomen tuu . Ideo te dilexeruiis adolescetulς,traxerunt te retro. Ad odore ungueto C t.ti,, ru tuoru cucurrerunt. Iuveniles enim animae bonutuu odore participales, currunt te desiderates comprehedere:& odore,tan qua quada catena, irretitae,

O OO iiij non

278쪽

ν. SNACTORUM PATRUM

non inducunt in animum Vt perfringand vincu- ilum: est enim dulce, & quod voluntarie est eis illigatum . His consentiunt etiam verba diuini Pau- ,αῆ.ή isti. Christi bonus odor sumus, in iis qui salui sunt, , , & in iis qui pereunt: aliis quidem odor mortis ad

, mortem: aliis vero odor vitae ad vitam . Clim ergo & eum esse pulchrum doceantur a diuina scriptura, & habere diuitias quae verbis explicari ne- queunt, & esse sonte sapientiae, de posse omnia quae, vult, esseque clementia & benignitate infinita, Mex eo scatere sontes mansuetudinis, & in omnibus velle homines sol iam beneficio afficere, & innumerabilia genera beneficiorum a viris diuinis doceantur , suauibus telis charitatis fuere vulnerati:& cum sint mebra sponsae, cum illa clamant.Vulnerati nos a charitate. Clamat enim magnus Ioan- Ioan I. ,, nes. Ecce agnus Dei, qui tollis peccatum mundi. M Iι- is Propheta autem Esaias , tanquam facta quae erantis sutura praedixit, dicens . Ipse vulneratus est pro-o pter iniquitates nostras, & infirmatus est propter, , peccata nostra . Discipima pacis nostrae super ,, ipsum. Vibice eius sanati sumus, &alia quae de salutaribus persequitur passionibus . Porro autem Rom.8. is Paulus quoque praedicat clamans. i proprio fi- lio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradiditis ipsum, quomodo non Vna quoque cum ipso no-a.cor . . is bis omnia largietur ξ Et rursus, Pro Christo legari tione fungimur, tanquam Deo rogante per nos. ,, Rogamus pro Christo, reconciliamini Deo. Eumri enim qui non cognouit peccatum, Pro nobis pec

catum

279쪽

ΠIsTORIA:ctum illius eonsolationis: puerum autem cum ad adolescentiae aetatem peruenisset,iussus est Deo qui dederat offerre in sacrificium:& reddere ei donum qui id fuerat largitus: & effici sacrificus fructus

promissionis: & offerre in sacrificium magnum sontem gentium : & manus cruentare sanguine unigeniti silij. Sed tamen cum licc omnia & his adhuc longe plura haberet sacrificium,non contradixit patriarcha, neque produxit iura naturae: neque promissa adduxit in medium: neque quod is in s nectute ipsum erat alturus & deinde sepulturus, reuocauit in memoriam sed omni humana abiecta ratiocinatione, cum desidelium desiderio opposuisset, & legi legem obiecisset, legi naturae, diuinam prosectus est ad sacrificium,plagam illaturus citra haesitationem, nisi cito munificus ac liberalis Deus, accepta eius animi alacritate, caedem prohibuisset. Sed nescio an ulla suffecerit oratio ad narrandam eius amoris magnitudinem. at enim ne filio quidem pepercit unigenito, quoniam hoc ius. sit is quem amabat, quem non propter eum despexisseti minetiam ipse quoque magnus Isaac eamdem charitatem habuit in Dominum:& eius quoque filius Iacob patriarcha. Vtriusque autem in Deum amorem diuinae scripturae celebrant. Porro autem ipse quoque Deus uniuersorum , nusquam ramos separat a radice: sed seipsum Deum nominat Abrahae, Isaac & Iacob. Horum pius fructus quoque est Ioseph: qui & inter iuuenes erat senex: M inter senes fortis & generosus: cuius amorem in

280쪽

fANCTORUM PATRUM Deum neque consumpsit inuidia: neque extinxit seruitus, neq; dominet ditatuerunt blanditiae neq;

minae ac terrores Vt marcesceret effecere: no calumnia 3c carcer & temporis logitudo prostrauit, non potestas,copiae,opes & delitiae ex animo expulere: sed sit militer perseuerauit & eu qui amabatur aspicere,& eius Leges implere.Hac charitate cum pos sedisset Moses,in regia vivere contemnens, maluit

affligi cum populo Dei quam ad tempus frui peccato. Et quid opus est ultra modum extendere oratione Z Diuina enim charitate uniuersus ordo prOphetarum utens & exornatus, Se persectissime se gessit ex virtute, M reliquit gloriam semper memorabile. Iam vero chorus quoque apostoloru, & populi martyrum, hoc igne accepto, contem quidem omnia quae videbantur: cuiuis autem vitae iucundissimae mortis innumerabilia genera praetulerunt. Capti enim amore Dei pulchritudinis, clim Dei amore in nos considerassent, & annumerabilia cum animis cogitassent beneficia,turpe duxerunt , neque illam quae verbis explicari non potest desiderare pulchritudinem, & ingrati esse mbenefactorem. Ea de caula ad morte usque ea quae fuerant cum eo pacta conuenta obseruauere. Huius quoq; pulchritudinis amore capti noui Athletae, quorum vitam breuiter conscripsimus,ad magna illa,& quae humanam vincunt naturam, prosiliere certamina. Hoc autem eos aperte diuinae docuere scripturae. Canunt enim cum magno Da- .uid . Domine Deus meus magnificatus es vel,

menter.

pserunt

SEARCH

MENU NAVIGATION