장음표시 사용
351쪽
HIs TORIA a13 gens, nulla humana fruebatur anima, solus enim uiuetestatuerat: sed cum Deo uniuersorum loquebatur assidue . Herbas autem esculentas sbi parabat cibum .Ea in re eius labor consumebatur. A superis autem ta copiosa donatus erat gratia, ut vel fortissimis & audacissimis imperaret bestiis. Idq; no solis piis sed etiam incredulis Iudaeis euasit manifestum . Nam cum propter aliquod eoru negotium, peregre proficisceretur ad aliquod castellum quod situm erat extra ea quae a nostri imperi j hominibus habitatur regione, ortus autem esset imber vehemens & ingruisset tepestas, a via quidem
aberrarunt, ut qui anteriora Videre non possent, errabant autem per solitudine, nec vicum, nec antru,nec viatorem alique in Uenientes. Cum autem in medio continente non secus undis laetarentur,
quam ij qui nauigant in mediis fluctibus , diuini
Symeonis antrum, Veluti quendam portum, animaduertere: sordidumque & squallidum homine aspexere,& quendam exiguum expelle caprina contextum pannum habentem super humeros. ille autem stimulac vidit, eos salutauit, erat enim affabilis, S eos rogauit causam aduentus . Postquam autem narrarunt quod euenerat, & rogarunt ut eos doceret viam quae ducit ad castellum. Manete, inquit, statim vobis dabo duces qui ostendent viam quam desideratis . Atque u quidem tunc parebant de quiescebant. Ipsis autem sedentibus, venere duo leones, non torve & serociter intuentes, sed veluti cuidam Domino blan
352쪽
HIs TORIA 3 tute acceperit. Aestas erati& messis, & ferebantur manipuli in areas.Vir autem quidam qui non erat suis iustis contentus laboribus, sed aliena concupiscebat, proximi quidem aliquot sustulerat manipulos , per haec autem conabatur suum augere cumulum : sed statim in eius furtu diuina lata est sententia: cecidit fulmen, & exusta est area. Miser auteille ad Dei homine accessit, qui non procul a vico fixerat tabernaculum: & quae sibi quide acciderat,
narrabat calamitatem, furtum autem celare conabatur. Postqtiam autem vera dicere iusius, est furtu consessu ,: coegit enim casus vel se ipsum accusare, iussit vir ille diuinus,ut corrigendo iniuriam, faceret ut liberaretur a poena.Nam si tu, inquit illos soliteris manipulos, extinguetur ille ignis immissus diuinitus: licebat ergo videre illum quidem curretem, Sc spicas furto surreptas ei cui facta fuerat iniuria offcrentem , pyram autem absque igne extinctam, diuini senis oratione & intercessione. Hoc non incolas solum impleuit terrore,sed cita totam
ciuitatem, Antiochiam inquam : erat enim in eiu Sditione hoc praediit, coegit illuc currere: & unum quidem petere ut liberaretur a rabie Daemoniaca,
alium vero,ut quiesceret febris: ahum autem Vt alicuius ex iis quae eum cruciabant conssequeretur remedita. Ille verὀ, iis qui inhabitabant, gratiae fluenta abunde suppeditabat. Scd rursus amans quietis, ad molem Sinaeum voluit peruenire. Cum autem id sciuissent multi viri optimi, & qui eandem persequebantur philosophiam, simul accurrerunt cupientes
353쪽
3i SANCTORUM PATRvMpietes esse soch eius ner egrinationis. Cum aute iter . multoru dieru confecissent, postqua in Sodomitica venerunt solitudine, vident eminus viri manus quae ex profundo in altu expandebantur. Et primu quide existimabat esse fraude Daemonis. Cum au- te maiore animi studio precati essent,& eade vidi Dsent, prosecti scint ad illulocu:& vident qui de paruam fossam qualem solent vulpes facere,cum quae subeant lustra machinantur: nullum autem illi videbant illic apparere. Nam cum sensisset pedus repitus qui manus habebat extensas, se intra cauerna
occultauerat. Diu autem moratus senex, valde rogauit ut se illi ostenderet si humanam habeat naturam, S non sit imposior aliquis Daemon, qui se in
has formas verteret. Etenim nos quoque, inquit, persequentes vitam monasticae exercitationis, &quietem amantes, erramus per hanc solitudine, in monte Sina cupientes adorare Deum uniuersoria,
in quo cum Mosi seruo suo apparuisset, dedit legutabulas: non quod existimemus Deum esse loco
Hierem. et 3 circumscliptum: audimus enim eu dicentem, Coe-
tum & terram ego impleo, inquit Dominus:&is quod cotineat terrae ambitum,& cos qui in ea ha- , , bitant tanquam locustas: sed quoniam si qui ar- .denter amant, non solum eos qui amantur desiderant, sed etiam illis loca grata sunt & iucunda in quibus h fuere praesentes, & in quibus versati sunt. Haec & similia cum diceret senex , ex cauerna se Ο-stendit homo qui in ea delitescebat. Erat aute aspectu quidem agrestis, coma squallida, facie corrugata,
354쪽
ΗIsTORIA 3asgata exsiccatis & plane exanguibus omnibus me-bris corporis. Erat autem sordidis quibusdam pannis indutus, ex consutis palmarum germinibus. Cum aute salutasset,& pacis verbum dedisset, rogauit quinam essent, & unde venirent, & quo abirent. Ille autem & ad rogatum respondit, & vicissim rogauit undenam venisset, & cur hanc vita delegisset. Idem, inquit, me quoque coeperat desiderium eὁ eundi quo vos nunc itis. Huius autem vitae sociu assumpseram quendam meu familiare,& qui erat eiusdem animi & sententiae, cui erat
idem qui mihi scopus S institutum.Adegeramus
autem nos inuicem iureiurando,ne morte quidem nostra seiungere consuetudinem. Accidit ergo ut
is quidem in peregrinatione vitae finem hic acciperet. Ego aute iureiurando astrictus, & fossam feci ut potui, & corpus tradidi sepulturae: propter hoc vero monimetu esseta mihi altero sepulchro, vitae finem hic expecto, & Domino consuetu offero ossicium. Vescor autem dactylis, quos ad me asserre ab eo qui cura gerit iussus est quidam frater. Haec cum sic diceretur, leo procul apparuit. Cum
aute ij qui erant cum sene, animi angore &metu cecidissent, sentiens is qui iacebat in cauerna, surrexit, & leoni annuit,ut transiret ad aham partem.
Is autem statim paruit & venit,botrii afferens dactylorum. Deinde rursus abiit cum sibi fuisset permissum,& procul a viris decumbens obdormiit. Cum ergo dactylos diuisisset omnibus, & eorum precibus & psalmodiae comunicasset, &post fine TT matutini
355쪽
hic SANCTORUM PATRVM matutini officij salutasset, eos dimisit nouitate spectaculi stupefactos. Siquis autem non habet fidem iis quae dicta sunt, recordetur vitae insignis Eliae, & coruorum ministeri j, qui mane quidem
panem, Vespere autem ei carnem perpetuo asserebant : uniuersorum enim effectori est facile, ut suis' prouideatur, omne viam inuenire. Sic Ionam in ventre ceti trium dierum & noctium spatio costruauit: & effecit ut leones in lacu Danielem obstupuerint,& ut ignis inanimus Operaretur tanquam ratione prςditus,&eos quidem qui erant intus 1lluminaret, eos autem qui erant foris ureret. Sed enim rem facio superuacaneam, qui ad probandam Dei potentiam argumenta affero. Postquam ergo peruenit in montem quem desiderabat, aiunt sene illu admirabilem, in illo loco in quo Moses dignus est habitus qui Deum videret, vidit aute ut videri potuit ab humana natura, genua flexisse,& non prius surrexisse quam vocem diuinam audiuerit, quae illi significabat Domini beneuoletiam . Oniam aute tota vertente hebdomada ita perpetuo fuerat inclinatus, S ne minimu quidem cibi sumpserat, iussit vox quae ad eum facta est, ut ea sumeret quae erant apposita, dc propto & alacri animo
comederet. Cum aute manum extendisset, & tria
mala inuenisset,& ea comedistet,vi iusserat qui doderat : & ei plenae restitutae sunt vires, & alacri, ut par erat, animo eos qui cum eo versabantur salutauit. Laetus ergo & hilaris reuersus est, ut qui & vocem diuina exaudierat, & rursus comederat cibua Deo
356쪽
extruxit gymnasia: unum quidem in vertice montis de quo prius diximus: alterum aute infra, propter ipsas oras lateris montis. Cum in utroque autem athletas virtutis congregasset, horum & illorum exercitator suit & paedotriba. Et aduersarudocens insultus, & agonothetae promittens beneuolentia,& bono animo, non aute degeneri & pusillo esse iubens,&in suos qui de moderatione, in hostem aute animi magnitudine uti praecipies,l, cdocens, sic vivens, haec miracula faciens, &splendore omnis generis emittens, laboriosae huius vitae finem cepit, & migrauit in ea quae est senij &molestiae expers,relicta gloria quae extingui no potest,
ω memoria quae manet in perpetuum. Huius benedictionem, cum is adhuc esset superstes, beata, atque adeo ter beata, mater mea est consecuta , &saepe mihi multa de eo narrariit. Ego autem nunc oro,Vt qua dare potest, eius consequar intercessionem: & scio me consecuturum.Omnino enim dabit petitionem, imitans Domini benignitatem.
Vi autem multorum sermone celebra- VII
tus est Palladius, & tempore ei fuit ae H V memi qualis, & moribus similis, nothisque& familiaris. Ad se enim , ut aiunt, in- quoto histo uicem ventitantes ex se inuicem capiebant utilitatem, se mutuo prouocantes, & ad zelum Dei inci
357쪽
318 SANCTORUM PATRvMtantes.Inclusus autem erat in quadam domuncula quae erat propinqua vico maximo & populo loge frequentissimo: eli autem ei nomen Iemine. Ac de maxima quidem viri a cibo abstinentia seu ieiunio& inedia, vigiliaque, & oratione perpetua, dicere
existimo esse superuacaneum. In his enim idem traxit iugum quod beatus Symeon . Miraculum autem quod in hodiernum usque diem decatatur, ab
illius autem voce & manu factum est,existimaui si narrarem facturum me operaepretium. In praedicto vico fit celeberrimus conuentus, qui undique attrahit mercatores, & maiorem multitudinem quam quae possit numerari. In eo quidam mercator, iis quae attulerat venditis, & auro coacto, noctu volebat recedere. Quidam autem homicida,qui aurum illic collectum aspexerat, oestro quodam & furore percitus,somnum quidem a ciliis depulit: obseruabat autem quando vir ille esset profecturus . Post galli autem cantum, ille quidem abibat securus: hic autem praeueniens, cum quendam locu aptum insidiis occupasset, repete adortus,eum & percussit&caedem fecit. Execrando autem facinori impium quoque aliud factum adiicit . Nam cum aurum cepisset, mortuum illud corpus proiecit ad ostium Palladij. Cum aute dies venisset,& fama per-
uasisset, & totus hominum conuentus de eo quod factu erat passim loqueretur, concurrerunt omneS,& effracto ostio, caedis factae poenam exigere volebant a diuino Palladio: unus autem ex iis qui hoc iaciebat, erat is qui sua manu caedem secerat. Clim ergo
358쪽
ΗIsTORIM 3rs ergo vir diuinus circunsideretur a tanta multitudine coelum intuens, & mente coelum superans, supplicauit Domino ut calumniae mendacium refelleret , & veritatem quae latebat ostenderet. Cum sit corasset, &iacentis manu prehendisset, Dic, inquit, o adolescens quis hanc tibi plagam intulit' ostende quis hoc execrandum facinus admiserit:& libera innocentem ab hac improba calumnia. Sermonem autem sermo quidem est consecutus. Dextera autem homo etiam sedens, circuspiciebat quidem eos qui accedebat, digito autem ottendebat homicidam. Clamor sublatus est ab omnibus, & mira culum stupentibus, & calumniam quae fuerat intentata deflentibus. Cum autem illum sceleratum exuissent,& gladium inuenerunt adhuc cruentum sanguine, dc aurum ill hid quod caedis causam dederat. Diuinus aute Palladius citin prius fuisset admirabilis, hinc merito euasit longe admirabilior. Sufficiebat enim miraculum ad viri ostendendam apud Deum fiduciam . Ex eodem aute ordine fuit etiam Abraames admirabilis, qui aedificauit qui de
id quod vocatur Parato mon, virtutis autem splendores in omnem partem emisit. am clara autem fuerit eius vita, testantur quae post eius morte fiunt miracula. Ex eitis sepulchro in hodiernu voque diem scaturiunt omnis generis morborum curationes. Huius aute sunt locupletes testes, qui casabunde illinc per fide haliriut.Mihi autem quoque detur consequi auxilium, qui eorum memoria linguam sanctificaui.
359쪽
Vod una si omnium hominum natura,& philosopharisit facile volentibus, siue
sint Graeci, siue barbari, ex multis quoq; scire est in promptu: ad hoc autem aperte ostendendum sufficit vel solus Aphrates. Is enim in Persis qui stant iniustissimi, & natus & educatus, & ortus ex talibus parentibus, & in eorulegibus institutus, ad tantam peruenit virtutem,ut eos qui ex piis nati fuerant, & piam doctrinam ab
ineunte aetate acceperat, Obscurauerit. Primu enim
contempto genere, erat autem id claru & illustre, accurrit ad Dominum adorandum, maiores suos imitatus Magos . Deinde sui generis hominu impietatem abominatus, suae praetulit alienam regione . Et clim venisset E dessam,est autem ciuitas m
xima de populo frequetissima, & quae pietate insigniter exornatur, cum extra eius ambitus inuenioset domunculam, & se in ea inclusisset, suae curam gerebat animae, veluti quidam optimus agricola, vitiorum spinas excindens radicitus, & diuina expurgans segetem,& maturos Euangelij fructus onferens domino. Illinc venit Antiochia,quae ab haeretica procella grauiter circunsidebatur, ubi cum ante ciuitate, in quod da philosophiae gymnasium diuertisset,& Gr cae linguς pauca verba didicisset, ad diuinos quide sermones audie dos traxit plurimos : utens autem lingua barbarie comixta, foetus
proserebat ingeni j & intelligentiae , ex gratia diui-
360쪽
HIs ToRIM 33ini spiritus accipiens haec fluenta. Quis enim ex iis qui sitiam iactant eloquentia, & supercilia contrahentes elate loquuntur & magnifice ,& propter syllogismorti laqueos iuueniliter exultant, Ineruis dita ista & barbara voce suit unquana superior ΘRatiocinationibus enim ratiocinationes, & diuinis e- loquiis philosophorum vincebat rationes,cum maii gno Paulo clamas. Et si imperitus sermone, non ta- γγ men scientia. Hoc autem modo perpetuo ex Apostoli sentcntia, deprimebat rationes, & omnem altitudine quς extollitur aduersus Dei cognitionem,& captiuabat omne intelligentiam ad Christi obedientiam. Licebat autem videre concurrentes eos
qui gerebant magistratus, & qui erant relati in aliquos militiae numeros, eosque qui manu sibi victu comparabant,& ut semel dicam,& priuatos & milites,& doctos, & literarum rudes, & pauperes, Mdiuites:& alios quidem flentio accipientes ea quq
. offerebantur: alios vero rogantes & sciscitantes, &orationi praebentes occasione. Cum autem tantum
laborem caperet, non passus est unquam ullum accipere qui tecum habitaret. inain etiam malebat suam ipsius operam quam officiu &ministerium quod ubi offerebatur ab aliis. Cumque eius congressiones & collocutiones fierent ad portam atraj, ipse eam aperiebat ingredientibus, & abeuntes deducebat ac dimittebat . Nihil autem unqua omnino accepit ab aliquo: non panem, non obsonium, non vestem, sed unus solus ei notus panem suppeditabat. Cum autem usque ad profundum processisset