Palladii diui Euagrii discipuli Lausiaca quae dicitur historia, et Theodoreti episcopi Cyri Theophiles, id est religiosa historia. ... Gentiano Herueto Aurelio interprete

발행: 1555년

분량: 505페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

ta annoru spacio refulsit in hac philosophia. In his in hodiernum usqtie die degunt plus quam quadringenti viri,virtutis athletae & amatores religionis verique Dei cultus ,& qui suis coelii coemunt laboribus. Huius aute reipublicς legislatores fuere Agapetus &Symeones, qui leges aceepere a magno Marciano. Ab his aute plurima quae plantata sunt exercitatoru virtutis habitacula, quae quidem iisdem legibus reguntur & institutis difficile est ea numerare. Caeterum horum omniu plantator fuit vir ille diuinus. i enim pulcherrimu semen prς-buit, is iure vocari possit auctor bonorum quaena scuntur.Primu ergo,ut dixi,solus voluntariu illum tenebat carcere. Deinde cum hos duos admisisset, non habitabant illi in cade domo. Neque enim ei soli sufficiebat domuncula, ut quae esset valde parua,&quae ipsi & stanti & recumbenti multum aD serret laboris. Neque enim stans, rectus stare poterat, cum tectum caput & collum tangeret: neque recubans poterat pedes extendere, cum domus no haberet longitudine aequalem longitudini corporis. Cum ergo eis permisisset alia extruere, iussit in ea desere:per se aute hymnos dicere & orare,& diuina legere eloquia. Cum aute oporteret esse plures huius utilitatis participes, alio habitaculo eius iussu procul extructo, iussit eos qui vellent in illo degere. Eorum autem dux erat Eusebius, qui magni Marciani transmittebat doctrina. Diumus aute ille Agapetus, ut oportuit institutus & exercitatus,&in hac arte athletica optime eruditus, reuersus eli.

322쪽

191 SANCTORUM PATRvMest, ut dixi,&seminauit semina quae a diuina illa anima acceperat . Euasit autem adeo clarus & illustris, ut potificali sede dignus sit habitus, ei ma- data sit pastoralis curatio, & eius fidei credita suerit cura patriae. Eusebius aute ille admirabilis, congregati gregis praefectus,& cura Magistri susceperat,& solus dignus habebatur qui ad eii in tempo-

re ventitaret, & eum rogaret nunquid vcllet. Clim Φο Ἀγωγ:ς. autem vellet noctu videre quid ageret, ausus est ad fenestra, erat autem ea breuis admodum, accedere,& cum se inclinans respexisset,videt lumen,non ex

lucerna, neque quod ellet manu factum,sed a Deo datum,& quod superna gratia praeceptoris sui caput circunfulgebat,& diuinoru eloquioru script rae ostendebat intelligentia: tenebat enim libru, &diuinς voluntatis sacrosanctu inquirebat thesauru. Hoc cum esset cotemplatus admirabilis Eusebius, ingenti timore horroreque est affectus, & Dei ministri diffusam edoctus est gratiam, & Dei in sitos seruos didicit beneuolentia. Aliqua do autem cum in vestibulo magnus oraret Marcianus, draco quid a qui reptaverat supra pariete versum ad oriente,

desupere muro despexit, simul & hians, & horribiliter intuens,& se invasurum significans. Procul autem stans Eusebius, & illud horrendii spectaculum pertimescens, & id Magistru ignorare suspicans,illi ostendit clamans & ut fugeret rogans. ille autem cum eu reprehendisset, & timorem expellere iussisset, nam eum quoque esse exitiale vitium,

, digito quidem crucis prius expressit figuram, ore

autem

323쪽

HISTORIA autem insumauit,&veteres ostedit inimicitias .ille

autem spiritu oris, tanqua igne aliquo, exiccatus& veluti exectus , instar exustae stipulae in multas partes est distblutus. Vide ergo nu imitatus est Dominum ut seruus benevolus ξ Dominus enim cum aliquando fureret mare in cinabam discipulorum eos aute vidissct anxios & perturbatos, non prius maris sedauit tepestatem, quam increpando discipulos,copescuit eorum incredulitate. Hinc doctus nic vir admirabilis, primum expulit timore discipuli, deinde sic belluam affecit supplicio.Talis magni Marciani fuit & sapientia, & miraculoru ess

ctio,& in Deu fiducia. Sed tamen cum tanta gratia dignus esset habitus, & magna posset facere in iracula, studebat tamen celare virtute, praedonis vir tutis suspectas habens machinas. Arrogantiς enim vitili subter seminans, labore collectos fructus conatur eripere. Et cum sibi data vellet celare gratia, inuitus ad facienda veniebat miracula, cum eius

recte factorum iubar resplendesceret,& qus occultabatur virtute aperiret. inctia aliquando contigit ut tale quid fieret. Vir quida honesto loco natus,& cui militares magistratus sepe fuerant mandati , ex Berhoea Syriae urbe proficiscens, cum eius filia diu debaccharetur, & a malo daemone vexata insaniret, venit in solitudine, cum esset qui de magni Marciani familiaris, speraret autem propter

priore consuetudine eum conuenire & rogare. Spe aute falsiis, cum non liceret ei Dei videre seruum,

rogat quenda senem, cui illo tempore diuini illius

324쪽

SANCTORUM PATRVM viri comissum fuerat ministerium,ut paruum lecythum oleo plenu acciperet,& ad ossiu domunculae poneret. Senex autem saepe quidem se id facturum

inficiatus,s pe aute rursus rogatus, victus est a pr cibus. Cum aute strepitum magnus sensisset Mamcianus ,rogauit & quisnam esset, & quonam opus habens veniret. Is autem vera quidem celabat causam simulabat autem se venisse ut sciret num iuberet aliquid:& hoc dicens dimissus est. Cum autem sub aurora rursus pater puellae rogasset ut sibi redderetur lecythus, ille times quide, tuit tamen cum quam maximo potuit silentio, S pol recta manu,& accepto lecytho, cupiebat latere. Is autem rursus rogauit quidna volens veniret.Postqua autem eandem dixit causam qua etiam vespere prae se tulerat, aegre serens homo Dei,utpote quod praeter consu tudinem fuisset eius a luctus, itissit vera dicere. ille autem timens & coiremiscens, cum non posset eulatere qui plenus erat Dei gratia, dixit & quis esset qui supplicabat,& eum morbi docuit tragoedia,& tostendit lecythu. Is autem succensuit quide, ut est hconsentaneu, quod nolici virtute ostendere. Min itus tame quod si haec rursus auderet, & ab illa pri- puabitur consuetudine,&ei auferetur ministerium, ierat aute maxima iactura iis qui quaestu sciebant, nremisit, iubens reddere ei qui dederat. Et Marcia- stilus quidem haec iubebat: Daemon aute qui aberat biiter quatuor dierir,eius qui exigebat vociferabatur hvirtutem: & Marcianus Berhoae functus est officio iudicis, quibusda lictoribus usus aduersias daemo- h

325쪽

HISTORIA nem, & illum sceleratu expellens, & puella mundam reddens ab illa vexatione. Hoc autem exacte ἐνογsας.

sciuit pater puellae. Ei enim reuertenti, cum pauca stadia abesset ab urbe, occurrit quida seruus a domina in agrum missus. Is cum vidisset Dominum, miraculi facti attulit nuncita, quatuor ante diebus dicens factum esse miraculu. Diebus ergo supputatis,& tepore recte examinato, didicit illud fuisse in quo senex attulit lecythum. Mihi autem venit in mentem cogitare, quid no fecisset ille vir magnus si voluisset sicere miracula.Si enim etia cum studeret celare qua acceperat virtutem, tantum ostendit

splendorem: quod no miraculii fecisset si volitisset Sic autem spiritalem quoque suam sapientia non Ostendebat omnibus. Itaq; cum postremo post die sestu salutaris passionis & dominicae resurrectionis,permisisset iis qui volebant ad se ingredi: illo

certe tepore omnes studebant eu videre. Atque ad eum aliquando congregati primi Veniebant pontifices. Flauianus ille magnus, cuius fidei erat credita pasceda Antiochia:& diuinus Acacius, cuius prius quoq; meminimus: & Eusebius Chalciden iis episcopus: St Isidorus cui tunc erat comissa Cyrus guberna da, qui erant virtute insignes. Vna autem cum illis erat etia Theodotus qui tenebat habenas Hierapolitanoru ecclesiae, clarus monastica exercitatione & masuetudine.Erant aute nonnulli

quoq; ex magistratibus, incensi ardore sdei. Omnibus ergo cum silentio sedentibus, & sacram illa Vocem expectatibiis, ipse quoque diu tacens sede-

326쪽

μ SANCTORUM PATRvMbat, lingua quide ociosus,auribus autem propius. Tunc aliquis ex iis qui se debat, qui erat ei familiaris propter curam animae,& alioqui auctoritate &dignitate clarus. Omnes, inquit,ὀ pater, diuini hi

patres, sitientes expe stant suavissima tuae doctrinet fluenta. Omnes ergo praesentes impertias utilitate, nec claudas riuos tuae beneficentiae. ille autem cum valde ingemuisset, Deus,inquit, uniuersoru quotidie loquitur per creaturas, &per diuinas scripturas disserit & monct ea quae oportet, & inducit ea quae sunt utilia: terretque minis & adhortatur promissis: S: ex his nulla capimus utilitate. Q madmodum ergo loquens profuerit Marcianus, qui

tanta utilitate amittit cum aliis, S como dum non

vult ex eis capere 3 Hinc factum est ut multi quidesermones moueretur a patribus,quos inserere narrationi duxi superuacaneu. Curii aute surrexissent M orassent,6 ad conserendu sacerdotis ordine vellent ei manus imponere,rursus ei manus admouere sunt veriti: & hic quidem illi, ille vero huic iubebat.Cum omnes autem id simul recusassent,redierunt. Sed enim volo his quoque alia addere narratione , qua cognosci poterit diuina eius prudentia. Auitus quidam, primus in solitudine, gratia monasticae exercitationis,fixerat tuguri v. Id aute magis quam hoc vergit ad septentrionem,& aliquantum situm ad orietem, spectat ventu Aparctia qui est proximus subsolano. Is magno Marciano erat& tempore & labore aliquior, vir autem philosophus,& in vita dura de aspera educatus. Is cum de viri

327쪽

viri virtute quae ubique celebrabatur audiisset, ratus tale spectacu tum esse silentio & quiete utilius, accurrit studens videre eu quem desiderabat. Cum autem eius aduentu magnus sciuisset Marcianus, ostio aperto eu ad se admisit. Admirabili aute praecepit E usebio ut & legum e coqueret & olus, si ha beret. Postqua vero mutuum inter se colloquendi explessent desideriu,& alter alterius virtutem didicissent, nonae simul peregeriit officiti. Venit autem Eusebius mensam ferens,& pane asserens. Magnus autem Marcianus diuino dixit Auito. Adesdum omniu mihi amicissime, & huius mensae simus simul participes. ille vero,Nescio,inquit, me unquacibum sumpsisse ante vespera: saepe autem duos &tres dies simul maneo ieiunus. Magnus aute Marcianus, Mea erso,inquit,causa hodie mutetur consuetudo. Na cum sim corpore imbecillo, non pos sum expectare vespera. Postquam aute haec dicensno persuasit admirabili Auito, ingemuisse dicitur& dixisse. At ego, inquit, animo angor & valde crucior, quod tantu laborem ceperis ut virum aliquem laboriosum videres & philosophum,spe autem salsus, cauponem videris aliquem profusedc delicate vivente. Cum ex his autem molestia esset affectus Auitus, & dixisset se malle vesci carnibus quam haec audire, dixit magnus Marcianus. Nos quoque ὀ amice,eandem qua tu Vita perseqllimur,& amplectimur eandem vivendi ratione:& quieti labores praeserimus: δ ieiunium magis expetimus quam cibu,eumque nocte ad uentante capim us: sed

PP iij scimus

328쪽

1 3 SANCTORUM PATRvMstinaus charitate esse ieiunio prς stantiorem. Charitatis enim opus a lege ditiina praecipitur. Ieiunium autem est potestatis nostrς & arbitrii. Oportet aute existimare diuinas leges esse nostris longe pristantiores. Haec cum inter se inuicem dister uillent, &parii cibi sumpsissent, & Deu laudauissent, & tres dies simul vel siti essent rursus sunt separati,videntes se inuice spiritu. is ergo non admiretur huius viri sapientia, a qua gubernatus, sciebat quidetempus ieiuniu,sciebat autem etia fraternae charitatis: sciebat virtutis quoque partiu differentiam , &quamnam cuina cedere oporteat, & cuinam in tepore danda sit victoria. Positim aute aliud quoque narrare quo eius cognoscatur in diuinis persectio. Ad eu enim ex patria venit soror cum filio, qui &vir erat & urbis Cyri facile princeps, ea quae ei usui erant abunde afferens. Is aute sororem quidem videre non est passus, sororis autem admisit filiu:erat enim id tempus definitum quo eu licebat conuenire. Cum autem eu rogarent ut acciperet quae allata fuerant, Per quot, inquit, monasteria transistis,& quaena ex his, eis ipsis imperti istis ξ Cum is autedixisset se nulli dedisse, Abite, inquit, cum iis quae attulistis. Nos, inquit, nullo horum egemus, nec si

egeremus acciperemus. Naturalis enim cognationis,non autem diuinς pietatis & seruiiij curam g rentes, hanc exercetis in nos beneficentia. Si enim non honoraretis solam generis necessitudinem, noea quae attulistis nobis solis impertiissetis. Haec dicens,filiu sororis dimisit cum sorore, iubens ut ni

329쪽

HIs TORIA i. 2'shil acciperetur ex iis quae attulerant. Ita erat extra natura, & in coelestem migrarat vivendi rationem.

odita enim aliud afferri potesst exemptu aper tius, ludd Deo ellet dignus, couenieter ipsius Dei is voci i non relinquit enim, inquit, patrem &,, matrem & fratres & sorores , & uxorem & filios, is non est me dignus. Si autem qui non relinquit est indignus:qui relinquit,& tam accurata exactaque utitur perfectione, clarum est eu suisse dignissim v. Ego praeter haec admiror quoq; eius in diuinis decretis summa persectione. Abhorrebat enim Aruansania, quae a potestate imperatoris accendebatur illo tempore. Abominabatur etiam amentia A pollinaris. Fortiter aute & strenue decertabat aduersus eos qui cum Sabellio sentiebant, tresque hypostases seu personas in una cogebant. Valde quoque

auersabatur eos qui nominantur Euchitae, qui inhabitu monastico laborabant morbo Manichaeorum. Erat aute adeo seruens eius et elus pro decretis ecclesiasticis, ut etia aduersus virum admirandum& diuinii, iustam pugnam susceperit. Erat Abraames quida senex in illa solitudine, vir canis qui de pilis, sed magis cana prudentia, omni virtute clarus,& uberes semper profundens lachrymas compunctionis. Is in principio a quada inductus simplicitate, primu pascha peragere sustinuerat lignorans quidem, ut est verisimise , qtiae de eo Niceae a

patribus constituta fuerant,antiquae autem seruire

malens consuetudini. Multi autem ali; laborabant eo tempore eade quoq; ignoratione. Sed magnus

Marcianus,

330쪽

mo SANCTORUM PATRvM Marcianus,multis quidem saepe verbis usus, conatus est senem Abraamen sita enim eum appellabat qui in ea habitabant regione ) ut cum ecclesia consentiret,iraducere. Cum eta autem vidisset non parere aperte destitit cum ipso comunicare . Sed procedente tempore, ille quoque vir diuinus abiecta macula, in festo celebrando amplexus consensu ni ecclesiae, vere psallens cecinit. Beati immaculati in via qui ambulant in lege Domini. Hoc autem eis

ctum est a magni Marciani doctrina. Ei multi quidem ubique dificabant oratoria. In Cyro quidem, eius sororis filius Alypius. Zenobia autem quaedain Chalcide, quae & genere erat clara, & insignis virtute, & magnas habebat diuitias. Alij quoque non pauci hoc faciebant, victoria parta illustrem

illu in athleta rapere contendentes .Hoc cum nosset

homo Dei, rogat ad mirabilem illu Eusebiu, omni terrore plenii illi offerens iusiurandu, ut corpus in illo loco deponeret, & nemo sepulchru dignosceret praeter duos qui simul habitabat familiariores,

donec praeteriisset magnus annoru numerus. Hoc

autem iusiurandii impleuit homo ille admirabilis. Postquam enim insignis illius victoris venit finis,& chorus angelorum sacram illa & diuinam animam ad coelestes transtulit mansiones, non prius eius significauit obitum, ionec cum duobus ex sa miliarioribus Licta fossa,& corpore deposito, complanavit terrae superficiem: & quinquaginta annis vel pluribus elapsis,cum innumerabiles concurri L sent dc corpus scrutati essent, ignotu mansit sepulchruma

SEARCH

MENU NAVIGATION