Palladii diui Euagrii discipuli Lausiaca quae dicitur historia, et Theodoreti episcopi Cyri Theophiles, id est religiosa historia. ... Gentiano Herueto Aurelio interprete

발행: 1555년

분량: 505페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

sANCTORUM PATRVM ritus.Nam cum effugisset ex Aegypto, peruenit in

montem Sina. Haec autem dico no muniens.viam ad caedem aliquam: sed potius ostendens esse etiam virtutes quae oriutur ex casu, quando no vult quis. sua sponte ad bonum accedere. Ex virtutibus enim aliae quidem sunt quae ex voluntate & ex nostro nimi instituto proficiscutur: aliae vero quae ex casta

nascunturis.

VITA ABBATIS NATHANAE

X veteribus sanctis suit quida alius, optimus Christi athleta, nomine Nathanaelis. Eum ego non offendi in carne. Dormierauenim quindecim annis ante meu aduentu in montem. Cum aute in eos incidissem.qui cum hoc sancto se exercuerant,fuerant ei tempore aequales:: de viri virtute lubenter sum eos .sciscitatus. Mihil autem eius quoque cellam ostederunt . in qua nullus adhuc habitat, quod sit terrae habitatae propinquior.ille enim beatus tunc eam condidit quando

rari fuerunt anachoretae . Narrarunt autem mihi egregiam eius exercitationem: nempe quod tan- .

tam habuerit in cella tolerantiam, Fi nu quam dimotus sit a proposito. cum ab initio suisset illusus a daemone qui omnes illudit , qui eum labi secerat in socordiam & animi moerorem, & eum e cella: exegerat. visus est enim esse tristis:& animo angi in prima cella. . Illinc itaque recedens, aedificauit aliam propius vicum. Postquam ergo perfecit cela

72쪽

HISTORIA Iam &in ea habitauit tres vel quatuor menses, accedit noctui daemon taurina pelle indutus sicut lictores, prae se serens speciem militis pannos induetis, taurina pelle edens strepitus. Cui succesens, dixit beatus Nattianael. Qitis tu es qui haec facis in meo hospitio Θ Daemon autem respondit. Ego sum qui te ex tua prima cella exegi. & nunc veni ut te ex hac quoque fusem.Cum ergo cognouisset be tus Natnanael se fuisse illusum; reuersus est ad primatia sellam: & spacio triginta septem annorum

non est egressus extra fores, contendens cum daemone, qui tot& tanta ei secerat ut eum cogeret e cella egredi, ut ne ea narrare quidem liceato Atque inter caetera quidem hoc machinatus est bonorum. inimicus, nempe ut eum probro ac dedecore afficeret ad eius abrumpendii institutum. Cum septesancti episcopi sanctum inuisissent aut ex Dei prouidentia,aut ex suggestione illius tentationis,cum propemodum deturbauit apro posito. Cumenim' episcopi postquam euinuisisse ni,orassent , &post Orationem exiren ne gressum quidem unu pedis eos comitatus est vir egregius .ne daret ibcui nimico bonorum. Et ergo dictit diaconi episcoporum. Superbe te geris o Abbas, qui non deducis episcopos. Is vero dicit eis. Ego dc Dominos meos episco pos colo,& omne cferu honoro. Sumque ego peccator omnisiliominii peripsema.his aute omnibus& toti vitae,quod in me est,proposito sim mortu'. 'Ego enim habeo scopu occultu,que scit Domin Q nouit occultamei cordis, cur eos no stim comitat'.

73쪽

ς SANCTORUM PATRvM Cum ergo hic quoque actus non successisset daemoni rursus talem suscipit figuram.N ouem mensibus ante dormitione athletae, transformatus est in puerum duodecim annos natum, tanqua agentem asinum panem in sporta serente. Q ut puer cusero vespere esu prope cellam, simulabat cecidisse asinum, & se clamare. Abba Nathanael, miserere mei, & porrige mihi manum.Ille aute audiuit utique vocem pueri: & aperto ostio cellae, stans intus ei dicebat. is es,& quid vis tibi faciam Respondet Daemon. Ego sum huius monachi minister:&fero panes.quonia est agape tui noti fratris: & cras 1llucescente sabbato opus est oblationibus. Rogo ergo te ne me despicias,ne deuorer ab hyaenis.Sunt enim hyaenae in his locis. Stans ergo mutus beatus Nathanael, prae ingeti eius misericordia caligabat conturbatus visceribus, & reputabat apud se quid

faceret,dicens.Aut futuru est ut transgrediar mandatu, aut a meo proposito excida. Postea pia apu dse reputans cogitatione, dixit. Melius est ne labes ctem tot annorum propos tu, ad ignominia assiciendum & vincendum diabolu. Cum itaque Dominum rogasset, dicit puero qui cum eo loquebatur. Audi puer,aut quicunque sis.Credo in Deum quem colo,qui dominatur cuiuis spiritui, quod si

auxilio re vera egeas, Deus tibi mittet auxilium. &neque hyaenae,neque aliquid aliud tibi male iaciet.

Sin autem es tentatio, hoc quoque Deus mihi exhinc iam reuelabit. & clauso cellae ostio est ingres sus. Pudore autem affectus daemon quod sic quoque

74쪽

Ars To Retra que esset victus, re lutus est in turbinem.onagris que exultantibus ac fugientibus & strepitu eden

tibus assimilatus, sic evanuit. Hoc fuit certamen beati Nathanael. & hae sunt virtutes eius exercitationis:& pugna inuicta aduersus aduersarium.

VITA ABBATIS MACARI I

m uni & inuictorum athletarum , honestae vitae certamina,quq sunt multa & magna,& incredulis prope incredibilia, & narrare vereor, & scriptis mandare, ne sortem ei tanquam mendacis fiat mentio. od autem Deus perdat Omnes quilO- psi . . quuntur mendacium, licet aperte videre sanctum spiritu pronunciantem.Cum ego ergo per Dei gratiam non mentiar, hominum fidelissime Lause, ne sis quoque ipse incredulus patrum certaminibus: a sed gloriare potius in aemulatione exercitationis eorum qui vere sunt Macarij, hoc est beati. Atque primus quide Christi athleta, nomine Macarius, erat genere Aegyptius. Secundus autem aetate, sed in iis quae sunt monachom praecipua primas partes obtinens,qui ipse quoque vocabatur Macarius, erat Alexandrinus qui vendebat bellaria.Et primu quide narrabo virtutes Macarij Aegyp th,qui vixit nonaginta annos integros. Ex his in solitu)ine annos egit sexaginta.Cum triginta annos natus asce

disset,

75쪽

disset, essetque aetate iunior, tam tolerantertuliti bores exercitationis totum decennium, Ut magna

quadam & insigni dignus haberetur distinctione,

adeo ut vocaretur πουδαριο φαν,id est,in puerilicet te senex. quoniam citius qua pro aetate profecerat virtutibus. Cum esset quadraginta annos natus,&potestatem accepit contra spiritus, oc gratiam curationii, & spiritu futuroru praedictionis. Dignus quoque est habitus honorando sacerdotio. Cum eo habitarunt duo discipuli in intima solitudine. quae vocatur Scete. Ex quibus unus quidem erat ei minister, qui semper prope ipsum inueniebatur.

propter eos qui Veniebant ut curarentur. Alter autem seorsum secedebat in cellam.Procedete autem tempore,cum sanctus perspicaci oculo pr uidisset, dicit suo ministro Ioani nomine, qui postea factus est presbyter in loco sancti Macari j. Presbyteratuenim dignus fuerat habitus magnus Macarius. Audi me stater Ioannes, & fer aequo animo meam admonitionem .eaque tibi proderit. Tetaris enim, inq uit, & te tentat spiritu s auaritiae. Sic enim vidi:& scio quod si mea aequo animo tuleris adhortationem, in Dei timore consummaberis & in eius opere, & laudaberis,&In tuum tabernaculum no

appropinquabit flagellum. Quὀd si non audieris, s in te veniet finis Giezi,cuius vitio laboras. Cotigit autem ut sancto quide non obedierit post eius mortem:sed obedierit ei qui Iudς alligauit laqueu propter auaritiam.& post alios quindecim aut viginti annos, cum bona pauperu sibi usurpasset,ita laborauit

76쪽

rauit elephantia, ut non inueniretur integer locus in eius corpore, in quo quis pollet figere digitum. Haec est prophetia sancti Macari; . Ac de cibo quidem & potione superuacaneum est dicere, cu nec apud iis socordiores monachos qui sunt extra, inueniri possit ingluuies, aut ulla citra delectum &discrimen vivendi ratio alia ab iis qui sunt in illis

locis, clim propter inopiam rerum necessariarum, tum etiam propter zelum viroru qui est ex Deo, unoquoque contendente vincere proximu diuersis vitae institutis. De alia aute exercitatione coelestis huius viri, Macarij in tuam: dicebatur hic sanistus esse assidue in ec stasi, & maiori tempore, vel cum Deo, vel in rebus versari coelestibus . cuius etia seruntur res diuerst. Aegyptius quidam libidinosus captus amore cuiusda mulieris ingenuae quae viro nupserat,cum non posset eam inestare propter pudicitiam &castitatem erga suti maritum Parili nicum:c5 uenit improbus praestigiatorem, dicens.

Aut ei incita ut me amet: aut arte tua effice ut eius

maritus eam dimittat. Cum ergo prcstigiator satis ab eo accepisset, usus est suis praestigiis & incantationibus. & cum non posset eius animu mouere ut ei assentiretur, efficit ut videretur equa iis qui eam intuebantur. Cum ergo foris venisset eius maritus, aspexit uxorem sua in forma equae. csimque in suo

letio cubuisset, alienum ei videbatur quod in suo cubili equa iaceret. Flet ergo ei ut maritus, & la mentatur quod rem non inueniat: & quod existimans se alloqui bcstiam resp6sum non assequatur. G praete

77쪽

pr terquam quod solummodo eam videbat irasci.

unde magis angebatur animo, cu intelligeret eam esse suam uxorem,curiosis autem hominu artibus este mutatam in equam. His de causis accersit vici presbyteros,& domu adducit, & eis eam ostendit. Sed neci; cognouerunt calamitatem quae eis acci-dcrat. Tribus ergo diebus neque foenum comedit ut equamequ e panem,Vt homo, Vtroque alimento priuata.Tandem ut Deus glorificaretur,& videre tur virtus sancti Macarsi,ascendit in cor mariti eius

ducere ea in solitudinem ad sanctu virum: N cum, eam capistro ligasset ut equa, duxit in solitudine. Dii autem appropinquassent, steter ut statres prope cellam sancti Macario cu eius marito cotendentes, .& dicetes. Cur huc adduxisti hanc equa ξIs autem. dicit, Vt misericordia cosequatur sancti oratione.

Illi vero dicunt ad eum, id mali habetὶ Ille eis .

dicit. Resam videtis equa, ea misera est uxor mea. neque scio quemadm dum mutatast in equam.&iam sunt tres dies ex quo nihil comedit. Ij autecum haec audiissent,reserunt ad seruum Dei Macarium,eo iam intus pro illa orante, Ei enim Deus re . uelauerat, ipsis ad eum venientibus.& ideo orabat ut sibi declararetur causa propter quam hoc euen

rat.Respondit aute sanctus Macarius fratribus qui

ei renunciauerant. Adduxit ne aliquis huc equam' dicunt,ita .Is vero eis dicit.Equi vos estis,qui habe tis equorum oculos. Illa enim est foemina ita ut est

creara, non transformata, sed sic solum apparens oculis eorum qui sunt decepti. arcum esset ad, ducta,

78쪽

aquamque benedixisset, & in eius nudii caput in Haisset, super eius caput est precatus. statimque effecit ut omnibus videntibus videretur scemina. Cum aute iussisset ei cibu asserri, fecit eam comedere. & eam sic curatam dimisit cu suo marito, Deo agentes gratias. Eam aute admonuit vir Dei, sic dicens. Nunquam ecclesiam deseras. nunquam abstineas a communione Christi sacramentorum.

Haec enim tibi accideriit, quod iam quinque hebdomadis no accessisti ad intemerata nostri Seruatoris sacramenta. Alia est actio magnae eius exercitationis. Magno vitae suae tempore a cella sua in dimidium usque stadium fodiens cuniculum , summam effecit speluncam. etsi quando complures ei essent molelli, occulte e sua cella egrediens, ibat in spelunca, neque quisquam euinueniebat.Narrauit

autem nobis quidam ex studiosis eius discipulis, quod recedens usque ad speluncam per cuniculii,

dicebat viginti quatuor orationes: & rediens, totidem. De eo exiit fama quod mortuu suscitauit: ut persuaderet haeretico qui non confitebatur esse resurrectionem corpora. Et fuit costans haec fama insolitudine. Ad hunc sanctu adductus est aliqua doa matre propria lamentante adolescens qui vexabatur a daemone,a duobus adolescentibus ex utraque parte constrictus. Hunc autem ita vexabat daemon. Trium odioru panes postquam comedisset,&. calicem aquae bibisset, utraque eructans, cibos resoluebat in vapore. Ab eo enim, no secus ac igne. cosumebantur qu comederat & biberat. Est enim

i G ij ordo

79쪽

μ SANCTORUM PATRVM ordo quoque daemonum qui dicitur igneus. Sunt enim daemonii quoque sicut hominu differentiae,

non mutata essentia,verum mente diuersa. Hic ergo adolescens cum ei mater non suppeditaret,saepe sua comedebat excremeta,& lotiu bibebat. Flente ergo eius matre alienam sui filij moerente calamitatem , & sanctum valde obtestante & rogante, illum acta plans inuictus Christi athleta Macarius, supplex pro eo Deum orauit. Post unu autem aut alterum diem, remisit daemon vexationem. Tunc ergo dicit matri adolescentis Dominus Macarius. an tu vis ut filius tuus comedatadlla autem rea

spondit, dicens. Rogo te iube eu solum comedere decem libras. Eam autem increpans ut quae nimiudixerat, dixit. O mulier, cur hoc dixisti Z Cumque septem dies orasset cum ieiunio, expulse ab eo pernicioso dcmone ingluuiei,constituit ei vivendi ratione ad tres usque libras panis, quas deberet ipse comedere si operaretur. Cum hoc modo Dei gratia pueru emundasset,eum matri reddidit. Has res admirabiles & praeter opinionem fecit Deus per

sanctum Macarium. Eum ego non conueni. dormierat enim anno ante quam ego ingrederer insolitudinem. Conueni autem eu qui erat eius socius

in fidei operibus, & idem venerabile nomen quod ipse habebat. Dico autem sanctu Macarium Al

xandrinum, qui erat presbyter earum quae dicuntur cellarum. In quibus cellis ego nouem anno&habitans, ex quibus tres annos mecii vixit ille Ma carius, in quiete sedens, eius quide optimae viuedurationis.

80쪽

HIs ΤORIA rationis alia quidem vidi opera & fgna: alia vero

didici ab iis qui cum eo vixerunt. Is cum apud magnum virum & patrem Antonium electos palmae ramos vidisset quos ipse laborauerat, petiit ab eo

Vnum manipulum ramoru palmae.Dixit autem ei, miscaeius Acrii Ura est,N ozoncupisces rcs proxim UT Et cum id Alii dixisset irami omnes statim fatiqua abigine torrefacti sunt Quod quidem cuvidisset A ntonius, dixit Macario.Ecce spiritiis sanctus requievit super te: erisq; mihi deinceps haeres 'mearum virtutum . Hinc ruisus eum inuenit diatabolus insolitudine corpore valde defatigato. & diad eum .Ecce accepisti gratiam Antonij: cur nisvieris auctoritate, SI a Deo petis cibum,& vircs ad iter ingrediendum Z Is autem dicit ad eum. Virtus mea,& laus mea Dominus. Tu autenetentaveris seruu Dei.Facit ergo diabolus ut ei phantasma a pareat, camelus onera baiulans S errans per soli- tu dinem, habens omnia ad usiam necessaria. icum vidisset Macartu, prope eum assedit. Is autemsiispicatus esse phantasma,sicut erat,constitit ad randu. Is vero protinus a terra fuit absorptus. Alia quando rursus venit hic Macarius Alexandrinus ad magnum Macarium qui erat in Scete. & cum ambo essent Nilum transmissuri,accidit ut ipsi maximu Pontonem limrederentur: in quem ingrcssi sunt duo tritani cunaris gno fastu & apparatu. ut qui intus haberent rhedam totam aenea: Mellii Ss fraenis aureis, & quosdam eos stipantes milites satellites, & pueros torquibus & aureis Zonis orna-G iij tos.

SEARCH

MENU NAVIGATION