Reuerendi P. Petri Thyraei ... De daemoniacis liber vnus in quo daemonum obsidentium conditio; obsessorum hominum status; rationes item & modi, quibus ab obsessis daemones exiguntur, discutiuntur & explicantur. Cum indice capitum, et rerum ac sentent

발행: 1594년

분량: 127페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

Eme te membri . o 'iras solue laten:es Mancipium Christifur corrupi Ome vracu.m m. Christiuadeli, humani corporis vltor, Non licet, ut spolium rapi, .cui Christiis inhaesit. Pu 'μι aia vera6eliquor, Christin iubeι Exi. y . His quinq; possemus alias rationes addere. sed hae praecipuae sunt,&aliae in iam dictis, praesertim Vero in Exorcismo, continentur visent Ieiunium Orat Misse sacrificium,Litaniae, an tum

inuocatio, Crucifixi imago, & his similia.

CAPUT XLII.

Examinaturprimm modus, quo per Inuocationem nominis Iesu, D monia ex hominum Corporabiu eryciuntur.

H--omam & rationem daemonia eiiciendi per nomen Do- r t.

I agmini no Vi& Dominus videtur praescriptisse,& Apostoli

I n obseruasse, & viri sancti usurpaste. Dominus praescripsit, Mari Qt. - cum dixit: In nomine meo daemonia eiicient.Apostoli si- caio. hi gratulantur, quod in nomine Christi ipsis subijcerentur daemo nia D. Paulus in nomine lesu praecipit dxmonio, ut , puella exeat. o. primis Christianis testimonium praebent lustinus& Prudentius se. perius citati: quibus accedix Lactantius Firmianus denique eiusdem nominis inuocatione Spiritus eiecisse D. Antonium testatur, in ip- D44. et .sus vita, Athanasius. Quid, quod eadem usi etiam illi, qui Christi Lacae doctrinam non profiterentur ' Vidimus, inquit Ioannes, quendam eicientem daemonia,qui non sequitur nobiscum. Huic adiunxero illos. quoru Lucas,in historia Apostolorum, meminit; qui Iudaeam Aa. is. circuibant,& super eos,qui malos spiritus habebant, nomen Domini inuocabant. Iosephum item cuius Epiphanius meminit. r V. Verum in hac daemonia eiiciendi ratione,quatuor sunt. quae in quaestionem venire videntur. primum est. quid sit in Christi nimine daemonia eiici. secundum,cur potius in Christi, quam aut P tris, aut Spiritus sancti nomine daemonibus discesus imperatus. Tertium, quodnam potissimum Christi nomen suaria enim habetin hic assumptum sit. Quartum di postrem An ipsa per se nuda Christi nominis compellatio robur aliquod habeat,ad Spiritus ex hominibus exigendos.

. o. Primae quaestionis desnitio requirit, ut ambiguitas Nomi-ὸ M i nis

92쪽

ν, ' PARI III. DIs PUTAT.nis prius distinguatur. Neque enim una est ipsus significatio: nune

pro imperio, nunc pro meritis, nunc pro authoritate, nunc pro Virtute ac potestate sumitur. Exemplum primi est quod . Petrus in verbo siue nomine Domini dixit se laxare rete.exemplum secundi, quod Dominus promittat omnia petentibus& fogantibus Patrem in suo nomine. exemplum ter iij, quod doceat patrem missi rum Spiritum sanctum in suo nomine. exemplum quarti, quod in patris nomine asserit se opera & prodigia facere.

3 i. Hoc constituto, dicimus quod quamuis & Christi imperio,& Christi meritis. N Christi authoritate dici possit daemonia eiici,

quando ad Nominis eius inuocationem pellantur; proprie tamen virtutem eius intelligimus; ut idem sit in Christi nomine, atque in virtute Christi daemonibus exitum imperare. 312. Quod dicimus, facile probabit; qui quale opus sit Daem num eiectio, expendet. diuinum prorsus est, & humanas vires longissime superans: diuinam igitur virtutem requirit; qua daemones ut expelli demonstremus, Christi nomen, hoc est, Virtutem, quaa

diuina est, inuocamuS. .

113. Itaque in hac daemones e ijciendi ratione duo videntur conis currerer primum est Christi nominis usurpatio; alterum eiusdem virtus de potestas. Illud voce profertur; hoc animo concipitur, de verbo intinuatur. Et sic ad primam quaestionem responsumsit. sue . Altera dissicilior est: sed tamen breuiter dicimus, ob multas, di magnas rationes in fili j potius quam aut patris, aut Spiritu sancti, aut etiam Dei nomine daemonia pelli. quamuis enim omnium pem sonarum aequalis sit potestas;quia tamen fit ij diuinitas erat astruenda, de doctrina confirmanda. omnino conueniebat, ut si iij nomine inuocato daemonia pellerentur; cum haec res egregie ad utrunque

valeret.

13s. Innotuerat olim mundo prima in diuinitate persona; si ius non item. quemadmodum igitur Pater multis rationibus se prob uerat; ita altera persona, silius Dei, suam diuinitatem signis & pr digiis debebat probare. 116. Pro spiritus Sancti persona inquit alio uis, etiam hic ratio militat. Non hoc ignoramus. Sed aliae ipsi non desuerunt, quibus suam diuinitatem astruxit, rationes: Ad illa maxime, quod Christi grauis simum pro se testimonium haberet; cuius diuinitas siue Spiritus Sancti diuinitate constare non potuit.

s; . Sed & filio multo maxime his prodigiis, & signis opus fuit. quid ita' postulabat scilicet haec doctrina, quam mundo inserebat postula,

93쪽

Dp DAEMONIACI postulabam homines, quibus do urina illa erat tradenda. postia labant illi, per quos erat tradenda. Nunquam mundo Christi doctriana sui persuasa est) persuadcri potui siet; nisi ad hanc inserendam, &contrariam extirpandam hae prodigiorum machinae,&daemonum prosigationes suissent adhibitae. su. Doctrina omnes ingensi vires superabat. Carni erat contraria; &, quae mundus in praecipuo honore habebat, aspernabatur. Tradenda haec erat ingeni j acumine Valentibus;& qui, quod rati ne non capiebant, paradoxum iudicabant. Tradenda ijs. qui praeter oblectamenta carnis,& huius vitae, nulla alia superesse existimabant bona. Et per quos tradenda'No per Sapientes,& in Academicis congressibus, multis iam annis, exercitatos Naturae magistros: non per potentes & militum copia instructos;sed per homines piscatores, &qui vix ad honestorum virorum conspectum admittendi videbantur. quantis igitur,& qualibus hic machinis,si quid feliciter fieri debuit, erat opus'ss9. Esto, potuerint hic aliae machinae adhiberi: adhibitae etiam

sint nec frustra adhibitae sint: veruntamen conueniebat, Vt etiam

daemones in nomine Christi profligarentur; illi scilicet, qui iam in mundo principatum obtinebant:qui multisnaodis, hominibus pli, si mos annos illustrante ad quorum regnum dissoluendum, spolia diripienda,arces occupandas, Christus praecipue in mundum vene

rat.

sco. Hinc est. quod inter praeclara a Christo gesta, nihil ita praedicetur, ut daemonum ex hominibus eiectiones: nullum etiam opus sit, in quo nequentius occupatus videatur: nullum fere, quod ita homines miractu nullum, quod magis ipsius hostes & aduersarii calumniati.s6i. Sed tertia nos ad se quaestio vocat, qua quaeritur Quona potissimum Christi nomine,& Apostoli,&Apostolorum successores usi sint in daemonum profligatione . Atque hoc loco, ut quod sentio. dicam extra controuersiam esse puto, omnium Christi nominum vim magnam csse;& quod unius si usurpatione, id posse fieri

aliorum omnium . Hoc, ne alia proferam, declarat. qui nunc non infructuose daemoniacis adhibetur,Exorcismus, in quo omnia propemodum, quae Christo tribuuntur, nomina inueniuntur. σ2. Veruntamen, qtramuis omnium vis magna sir nomine Iesia

tamen usos esse, & in eo plus praesidii posuisse,optimἡ videmur posse assirmare, obsequentes causas. primo. quia licet multa Domino nomina tribuerentur, Vnum tamen proprium erat. Vocatum est M t nomen

94쪽

PAR s III. DISPUTAT nomen eius Iesus, inquit Lucas, quod vocatum est ab Angelo. prius. quam conciperetur. iam vero ipse suo nomine quis dubitabit,quin hoc proprioὸ daemonia dixit eiicienda.s Deinde huius nominis inuocatione daemonia expulsa legimus non per Apostolum Paulum tantum; verum etiam Iudaeorum Exorcistauqui Apostolorum aliosque Christi discipulos imitaban. tur. id, quod primi Christiani hoc prae caeteris nomen assumps D , ,Mιὸ rintlNominis Iesu,inquit lustinus,potentiam daemones tremunt,&Relis. cisi'. resormidant: & hodie quoque illi per nomen Iesu adiurati nobis

parentiss . Tertio, quia huic nomini aliquid plus tribuisse videntur Α postol i,quam alijs om nibus.Om itio quod in nomine Iesu dicatur flectendum omne genucllestium,terrestrium,ic insernorum:qumties Sanctissimus Paulus idem illud nomen in ore habuit quoties in cordet Licet id intelligere partim ex ipsius scriptis, in quibus quingenties extat partim ex grauissim is Scriptoribus, qui eiusdem abscissu m caput, ter Iesu nomςn, in lamasse testantur.

sss. Ad haec accedit fidelium omnium, qui iam sunt, haud dubium . quin & priorum consensus; & quae damnari non potest nisi forte a Christi hostibus consuetudo; qua frequentius hoc, quam

quodcunq; aliud, nomen,si quando terrentur,aut cadunt,compeia Iant: quae morientibus hoc potius, inclamant; qua prae caeteris pingunt.' maiorem illi, quam alijs, reuerentiam nunc Capitis inclin-tione aut detectione. nunc geniculatione,exhibent.

s 6. Sed & ratio egregie pro hac sententia militat.pinis,qui in det- monum eiectione propositus suit, hoc potius , quam quodcunque aliud nomen requirebat. quid ita ' quia cum hic propositum esset.ut Christi gloria atque diuinitas innotesceret, ipsisque pro voro Deo susciperetur & haberetur; nonne illud nomen assia mere oportebat,quod Christo erat maxime proprium' quo ab omnibus passim compellabatur ' Atque hoc esse dulcissimum lesu nomen, si non alia, certὶ Titulus Triumphalis, ut vocamus, saxis superqued

clarat.

7. Porro haec pro tertiae quaestionis responsione dicta haud parum ad quartae solutionem siciunt. Neque enim oti scurὶ insinuant ipsum nudum Iesu nomen daemonibus molestum.& graue suisse; magna quoq; ad ipsos sedibus humanis pellendos impressione fecisse. ld exemplo etiam eoru eonfirmari videtur,qui,quamuis Christia non sequerentur, nondum crederent, sorte etia ipsius hostes essent, di aduersarii,Iesu tamen nomine inuocato daemonia pellebanti

95쪽

DE DAEMONIACI s. ms . sic sapis.& ijs, qui se Diabolo deuouerunt, mandari, & serio

praecipi scimus;ut, si quando noduli nos conuentus habent, prorsus , nomine Iesu abstineant, quanquam Iesum abiurarint. scimus subito& Diabolos, & praesente turbam disparuisse, si quando Collegarum alicui,etiam praeter intentionem,nomen Iesu excidisset. Do. Daemonia aliquando consuluit Christians Religionis deserator,& persecutor Iulianus. Cum vero eidem,terribili,& quam serre 3r'. orati is non posset forma, apparuissent, pro consuetudine, quam Christia- ι- nus adhuc, habuit, se cruce mu niuir,crucis hostis: & ipso mox disparent: probantque ipsum per senomen Iesu d monibus horrori esse. I. Non leuia haec sunt argumenta. Sed , ut Caput hoc concluda mus. quatuor dicimus. primum, magnam huius nominis vim esse. si cum reuerentia, atque pietate proferatur. Secundum, Etiam permultum valere, quamuis nullum pietatis affectum habeant, qui eo Vtuntur; si tamen eo fine, ut Christi virtute quippiam obtineant, assumat.Tertium,Nullam eius vim esse, si ut nuda quaedam in acrem prolata Vox est.consideretur. Quartum,Quod si ut signia m aliquodvstirpetur daemonibus terrori esse posse, quamuis & pius absit affectus,& nihil ab eo. qui profert,exspectetur.3 a. Primum illud probant eiceti ab Apostolis daemones, serpentes sublati, haustum sine detrimento venenum, infirmorum cura- Mar. .

tio.& his similia: ut taceam,quod pius animus, cu re qualibet quid ni cum diuini nominis inuocationen) possit plurimum. 373. Secundum dubium non est illi ipsi, quos iam sepe produx, m us, huius rei telles sunt: illi inquam,qui apud Christum S discipulis delati quod dsmonia ei jcerent in eius nomine quem non sequorentur. Debuerunt quoq; hic homines intelligere. Christi magnam esse virtutem;quando etiam illi, qui ipsius doctrinam non per omnia probabant, in eius nomine daemonia eijcerent.17 . Tertium omnes ni fallor, admittunt. Cum enim Vox in aerem prolata nihil sit aliud,quam concussus aer; nihil essiciet, quod τὸ NM.ti non concussus aer praestat. Si pica aut ps tacus doceatur nomen Iesu Reg.ca .iε. proferre. Viresue alias, quam quodcunque nomen prolatum habebit. 37s Q od vero quarto loco asserebamus, idem inquam Christi nomen i signum quoddam est, vires aliquas habere, facile credet, . qui animaduertet daemones non rebus tantum, verum etiam signis terreri & cruciari. Res clara est de signo Crucis, quod ubicunq; tandem conspexerint,& quomodocunque sormatum sit, odio habent -

impostores & detestantur,quemadmodum iures rotas & patibula.

96쪽

Examiratur secut diu modus, quo her usum Reliquarum Sanctorum,

Damonia ex hominum corporibus effriuntur.

CAPUT XLIII.

'i' ad ra 1 78. Ab exemplis initium facimus. Refert B. Hieronymus ad se pulchrum Elisaei. Ioannis Baptistae,atque Abdiae rugire consueui star daemones.Idem attestatione totius populi Mediolanensis fieri ad se. r. pisias em pulchra Prothasij de Seruasi testatur B Ambrosius Eorundem Pr Dritas thasi j& Seruasij memoria fuit in villa Victoriana ab Hippone regio, munus triginta millibus distante. Portatus est eo adolescenseta. ii Dci. te liberatus est, ita B. Augustinus. NaZianzenus tanquam rem om- sui cap. s. nibus manifestam rei inquit, ad Cypriani Martyris sepulchrum d monia eiecta. Plurima quoque per catenam S. Petri eiecta esse do-i cot,testantur historiae. Anno salutis 9oo.accidit, ut quidam Comes, Otthonis Imperatoris similiaris . occupatus ab immundo Spiritu. seipsum dentibus dilaniarit, iussu vero Imperatoris ad Ioannem Ponti spem ductus sit; atque, ut sacram catenam attigit, erumpens nefarius Spiritus, hominem liberum reliquit. Hoc Vincentius lib. 14. cap. 88. &Chronicon Saxoeiae . Quibus Belgium notum est, non ignorant apud Gheelam Brabantiae, ad sacrosanctas D. Dymnae Reliquias daemoniacos singulari Dei Opt. beneficio in hunc us. Lo r. cerat, que diem liberari, inquit Breden bachius. ic anno i s i. in Sicilia. r. 37- intemplo S. Philippi, qui S Petri discipulus fuit, ducentae propo

97쪽

eratur non pauci, quemadmodum quodam in lo&, reserim

mas FaZellus.Habet hic locum, quod de S. Bernardo refert Bernardus nonaeuallensis Abbas. Huic, cum Mediolani in Ecclesia S Am. Brosi.esset celebraturus, puellam adducunt a Daemonio obsessam, auxilium eius implorantes: tum sanctus vir aquam manibus suis tuis

hei superinfundi: quam cum puellae bibendam didisset, mox pristinae sanitati restituitur. Habet quoque hic locum, quod B. Augu- sinus affert se Mediolani domum vidisse, quae a daemonio vexaba- tur.&suspensa in illa, parte terrae sanctae,mox Daemonij infestatio. c. a. ne liberata est. Hinc optimὸ B Hieronymus Daemoni,qui per os Vigilantis Reliquias contemnentis loquebatur: Tu hoc vilissimo todixus es saepe pu luere. 1 9. Nec miruest Daemones aut prosigari aut cruciari Reliquiis

cum vel maiora, vel certe aequalia Reliquiarum attactu.& virtute

persecta esse sciamus. Per has alijs est restitutus visus aliis redditus usus pedum, aliis data vita, alii ab incurabilibus morbis liberati. ut ' bene dictum siti Patribus Nicaenae Il. Reliquias sanctorum esse sonistes salutare quibus Deus nulla beneficia hominibus praestat.Nec hic exempla desiderantur. Mulier quaedam suxu sanguinis laborauerat,annis duodecim. expenderat in medicos, omnes quas habebat sicultates. Christum in medio turbae conspicata, cogitabat, si vel simbriam vestimenti eius tangeret, fore ut sanaretur. quid multi vicit pudorem desiderium sanitatis . clam Dominum accedit, fimobriam tangit.& mox sanitati restituitur; Coniicitur in sepulchrum Elisaei prophetae cadauer hominis cuiusdam defuncti, subito, ubi Elisaei ossa attigit.surrexit homo vivus. . Reg. i3.Scribit S. Epiphanius, a plurimis coli solita sepulchra Ezechielis, Isaiae,& Hieremiae, ob multa beneficia quae in iis locis propter eorundem merita Deus conserebat. Basilius oratione in Mamantem dicit omnibus nota eL se miracula, quibus Martyr aliis sanitatem. aliis vitam reddiderit. Refert idem. cum Reliquiae mulitiae in quendam locum, ubi aqui orat. istaris. penuria laborabatur, adductae fuissent. mox ε terra erupisse sontem aquae dulcissimae, ut videretur sancta illa, quasi mater de nutrix co- imunis, totam illam regionem lacte suo alere voluisse. S. Gregorius oria in UmmZian Zenus. omnia, inquit, potest puluis Cypriani cum fide ut sciunt hi qui ipsi experti sunt, & miraculum usque ad nos transmiserunt. Ambrosius Sermone de Geruasio & Prothasio. & Epistola

ad Sororem de iisdem, inter alia facta refert etiam caecum,nomine Seuerum, arte Lanionem omnibus notissimum, issecu ratum ad

fontactum scretrii quo Reliquiae portabantur. B. Augustinusasserit

98쪽

is Iam tot sacta esse miracula breuissimo tempore, ad Reliquias . teph ni,ut multi libri scribendi sint, si omnia referri debeant. Sulpitius, in vita S. Martini, dicit solo contactu vestis eius curatam mulierema fluxu sanguinis. Legendus est Iacobus Rabus de Miraculis contra Norbachium.18o. Magna sunt quae diximus; sed illud magis Reliquiarum virtutem probat,quod etia sudaria, vel vela. quae Sanctuaria vel Brandea dicebantur iis cum tangendi facultas non conrederetur, Mai res admouerint,& postmodum his, tanqua rebus sacris, ad res magnas perficiendas vii lint. de quibus ne longiore limus . consulendus .est Caesar Maronius in Martyrologio. Quantam autem virtutem, haurirent huiusmodi vela,adrnota Lanctorum tumulis locuples testis est B.Crego us p p. scribens ad Constantiam Augustam lib. cap. so & Gregorius Turonensis de gloria Martyrum cap. 28. de Diaconus in vita Cregorij. 38s. Quid, quod non tantum velamina,& panniculi Reliquiis

admoti; sed & vestimenta languentium: atque mortuorum, sacris altaribus ubi Sanctorum seruarentur Reliquiae, superposita, virtutem quandam diuinam hac ratione contraxerint; ut postea infirmis aut mortuis adhibita, praesens remedium attulerint. Pro hac re est

Sanctissimus Augustinus, qui ad arguendam Gentilium impiet sem complurium miraculorum suo tempore in Affrica editorum catalogum texuit; eandemq, gratiam floribus, qui ijsdem sacrarum. Reliquiarum loculis admoueri consueuerunt, impartiri solitam pluribus monstrat exemplis.182. Maximis his maiora addimus. puluis etiam atque situs, qui circa Martyrum sepulchra inuentus est, maxima propter Martyres praeditus suit virtute. fidem huius i 'tegram faciunt Patres ser omnis, sed in primis Gregorius 'genus; qui de consuetudine praedicti pulueris colligendi haec ait: Si quis puluerem,quo conditorium,ubi Var res coi pus quiescit, obsitum est, auferre permitatat: pro munera puluis accipitur, atque tanquam res magni pretii condenda terra colligi ur. Caterum, quot quantaue miracula, excol lecto pu luere circa sanctorum sepulchra iacente, Deus operari consueuerit, verax testis est B. Gregorius pp.qui fideli certaqueat. testatione refert, ex puluere collecto ex altaris crepidine mortuum

esse reuocatum. Multa id genus habet de his: qui pleraque ipse ex.is i. petitus cst Gregorius Turonensis Mira in sudarii ui lib. i. O.L

99쪽

ia i

ctorum loculis separata. si tamen in ipsorum impendantur hcn rem , eandem edendi miracula facultatem assecura sitici vide oleo manifestum quo,ex more in Ecclesia antiquitus obseruato, ampudes circa sepulchra Sanctorum solent accendi. eo cnim unctumdauer silij Irenaei, mox reuixit, ut habet B. Augustinus, teste varo-. inio Sic ingentia miracula edita ad oleum cx lychnis, ad Martyrum sepulturas refert Theodoretus in Historia Sanctorum patrum. Deeerae particula, S. Martini templo delata commemorat Turonensis, quod igni iniecta totum incendium, quo do mus ardebat, rostinxerit;& nouo miraculo cera,quae ignem alere est solita, violentias ignis oppresserit. 38 . Vnum adhuc pro Reliquiarum gloria, atque argumenti iconfirmatione addi mus o quod ipsa quoque dira poenarum instrumenta, quibus Martyres excruciati sunt, magnam virtutem atque vim ex Sanctorum membris hauserint. Testitur id lapis, quo B. Stephani protomartyris brachium est percussum. de quo S. Augu- Δ-M. stinus,quod plurima per ipsum Anconae. ubi religiosὸ seruabatur, facta mi acula. Testantur o. Petri Calene. de quibus idem Au - Ω- δε--stinus: Merito, inquit per omnes Christi Ecelenas auro praetiosius ait ' habe ur serrum illud poenalium vinculorum. Si tam medicabilis suit adumbratio visitantis; quanto magis catena vincientis. Si inanis quaedam species v ut imaginis umbris habere potuit in se vim

salutis; quanto magis de corpore meruerunt attrahere salubritatis. ferreo pondere sacris impressa membris vincula passionis'Testatur craticula S. Laurentii, cuius miraculorum meminit S. Gregorius Pepa in Registro lib. r.epist la 3. Hinc optimi Gregorius NaZian aenus: Quorum loquitur de Martyribus corpora idem possunt, quod ani mae, siue manibus contrectentur, siue honorentur: quorum vel solum sanguinis guttae, atque exigua passionis signa idem possunt; quod corpora.

18s. intellexerunt haud dubium hanc Reliquiarum virtutem

Naiores nostri. id ex quatuor capitibus possumus deprehendere. primum est, quod longas, &dissicilcs peregrinationcs ad Sancto. rum susceperit Reliquias. Quia, inquit B Chrysostomu a Marty- ribus miracula eduntur, magna affatim ad illos multitudυ as fluit. Alterum est quod ipsas studiose quetsierint,masna diligentia comparauit comparatis non alio. quam maximi thesauri loco habuerint Hinc Theodoretus ad Graecos de Martyribus sic habet: Animae tri umphatorum Martyrum in caelelii nunc patria vitam agunt Ang N a totum

100쪽

n I DAIM NI A cIL . is plorant, & tutius meritis confidunt, quamquam & in his quoque Christi gloria proposita est.

Do. Sed tamen squod secundo loco explicandum erat vis nat ratis, qua daemon ia profligantur, nulla vel Reliquiis, vel iis, quae cum Reliquiis coniuncta sunt, inesse dicenda est.Quam enim aliam rebus corporeis. quam corpoream, inesse dicemusρ at qua daem nes pelluntur, illam non oportet esse corpoream. Corporea nihil ad profligandos daemones, nihil ad res, quae naturae vires superant, facit. .- Di, Diuina igitur virtus est, qua daemones eiiciuntur. Id in simili causa egregi Edemonstrat Apostolus Petrus. Cum enim aliquan- με, do quendam ex utero claudum curasset,& ob id omnium in se oculos vultusque conuertisset ,hac oratione a se,in Deum patratum mi raculum amolitus est: viri Israelitae, inquit, quid miramini in hoc, aut nos quid intuemini, quas Nostra virtute, aut potestate secerimus hunc ambulare. Deus Abraham, Deus Isaac,Deus Iacob, Deus Patrum nostrorum, glorificauit filium suum Iesum. In fide nominis eius 'unc, quem vos nunc videtis&nostis, confirmauit nomen men eius: & fides, quae per ipsum est, dedit integra sanitatem istam in conspectu omnium vestrum . ita Petrus.1 a. Interim reliquiis etiam daemonuin exilia, atque prodigia alia tribuuntur. quia quamuis Deum authorem primum, & summum habeann alias tamen etiam possunt habere causas. Non igno- rabat Dominus in digito Dei elici daemonia: sed tamen& homines vere daemonia eiicere hac oratione confirmat: In nomine meo dae monia eiicient. D3. At, quam causae rationem in hoc negotio Reliquiae subeuntρ Instrumentalis suspicor. Per Reliquias Deus, tanquam per instrumenta quaedam, daemones pellit, quemadmodum eosdi per ignem tanquam iustitiae instrumenta torquet, & punit. Sed haec alium t cum requirunt, nostra persequamur.

CAPUT XLIV.

Examinatur tertiad modus, quo per usumini Crucis Daemonia ex

Lucis rationes & considerationes variae sent. Aliud trucis Christi, aliud signi crucis Christi nomine inteuligimus. Crucem dicimus illud ipsum lignum, in quo

Dominus salutem nostram operatus est; Signum crucis, quidquid illud sensibus affert. De sigΜo hic quislio est Nam crux ipsa ad praecedens,de Reliqui j , caput pertinet.

N 3 signum

SEARCH

MENU NAVIGATION