Reuerendi P. Petri Thyraei ... De daemoniacis liber vnus in quo daemonum obsidentium conditio; obsessorum hominum status; rationes item & modi, quibus ab obsessis daemones exiguntur, discutiuntur & explicantur. Cum indice capitum, et rerum ac sentent

발행: 1594년

분량: 127페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

D PAR s II. DISPUTAT.quorundam hominum sunt bona' fili j parentu serui dominorumlinferiores superiorum l 3 i. Sed virum quod Iustitiae leges non violat,si fieret; etiam ali. quando sit daemonum ne quidam . non ob sua, sed aliorum peccata v io. Vexationes experti ZExperti.Rem exemplis docemus. Superius duo ex Caesario attulimus; his tertium addimus ex vita Lenonis Marty-Mri ris desumptum ubi mater, cum fabrienti filio poculum aliquoties praebuisset. nec filius petere desisteret impatientia victa, eidem p culum offert,& cum poculo daemonum imprecatur;moxque ille ab obsidente daemone misere caepit torqueri. Addimus quartum cini ebris illius daemoniacae Laudanensis in Gallia, anno m. liberatae; S alterius Montensis in Hannonia, anno 138. quae ambae in potesta

tem daemonum, mala parentum imprecatione Venerunt.

432. Constitutum igitur sit, & posse homines absque sua, sed tamen ob aliorum culpam, daemonum tyrannidem perpeti, &pr terea saepe reipsa perpeti. At qui ob quorum 8 dissicile hoc sorte explicatu . Ita tamenni fallimur, seres habet; quod quamuis quibus uis in quibusvis Deus exempla suae vindictae possit ostendere; possit etiam quosvis per quorumcunque supplicia a peccatis deterrere; nullos tamen proprie hoc supplicij genere, tanquam iusta poena,ob aliorum culpas assicere iudicandus est; nisi qui cum ipsis, qui culpas dederunt,quadam ratione coniuncti sunt. 33. Vindicabit parentum peccata in filijsDominorum in seruis: Superiorum in subditis: Mariti in uxore,& contra. Deus noster Q. Deus est, Zelotes, vindicans peccata parentum in filiis,in tertiam,

quartam generationem.

CAPUT XXXII.

Fieriqonris, ut ari ulla sit a culpa Δ-onum cruciatm in ob Isis corporibtu Astineant mortales ; sed tamen non sine magnis diuina 'M

ballatam constituimus sententiam . Quae causa est, inquit, Vt saepe bimuli trimuliue & ubera materna lactantes.a daem

Arnio corripiantur' Inuisibilia haec inscrutabili altissilii Dei iudicio sunt relinquenda.Docet Sanctissimus vir, hac sententia,non tantum aliquando accidere, ut absque ulla sua culpa mortales a d*monibus posideanturi, verum etiam absque em culpa. Hinc non

72쪽

DE DAr MONIACI s. εν 1uflicat mulsam nostras cogitationes sic fatigandas, d diuinam potius vult prouidentiam admirandam & praedicandam. Et ita se prorsus res habet. Fit haud raro ut absque ullo hominum demerito patiantur hominos non hanc solum, de qua agimus, daemonum carnificinam; verum etiam alia quaecunque mala, quae vel corporibus possunt incommodare,vel sortunis. In quibusdam malis vix alias causas quam diuinam prouidentiam possumus inue

nire.

Et profecto multas hic diuina prouidentia potest habere causas, quando etiam nullo hominum culpa hanc carni scio am daemonibus vel permittit, vel praecipit. scilicet vel hic propolitum eli homines instruere;vel avit ijs deterrere. & ad virtutu studia incitar vel statuere exemplum patientiae: vel maioribus bonis aptos & capaces in sutura vita reddere. 37. Instruit duobus modis. Nam principio hinc intelligunt, praeter corpora, Spiritus quosdam esse, omnis concretionis expertes quod Sadducat inficiabantur: deinde colligunt mirum noncsse, si act. animam corporis expertem possideant; quae etiam, quemadmodum spiritus immortalis si & aeterna, & post hanc vitam, aliam vivendi rationem sit ingressura. 438. Deinde hic, in imagine quas, ob oculos ponitur extremi illicsuciatunatque tormenta, quae post hanc vitam reprobos manent.'fitque isebrum consideratione, ut mortales sugiant peccata, quibus daemonum imperium & carnificinam olim in futura vita demercn

tur.

32. Agnoscunt etiam, quan um spirituum immundorum erga humanum genus sit odium cum tanta in miseros homines,atque in nocentes etiam barba estiuiunt. quae meditatio hoc habet emol menti, ut prorsus animos mortaligin nisi sorte deploratae sint salutis spiritibus auertat, & omnem cum ijsdem Socictatem, atque communionem dissoluit. 4 o. Possint dehinc homine, discEre, quidnam in anima eorum, qui Lethalia peccata perpetrarunt, daemones cssiciant. quae in coraporibus fiunt; iudicia eorum sunt, quae in anima accidunt. An non rupta vine uia in obsessis Euangelicis argumetum sunt, eos, qui cum peccatis foedus habent. rumpere omnia honestatis vincula, quae, ne peccent, prohibere possuntZEt quod quidam hominum societatem sugiant, atque in montibus cum fer s degant; nonne communion. Sanctorum, quae in Ecclesia est, iplos demonstrat priuari 3 qnod vero alios laedere dicantur, nonne magnum argumentum est,peccato.

73쪽

ν. PARS II. DIs PUTAT.res non sibi solum, sed aliis quoque detrimenta asserte; si non aliis

rebus,saltem malo,quod praebent exemplo' 4r. Denique hac ratione bonos exercet Deus. de hoc dubium est nullum. ut aliis rationibus, ita hac suos Deus praeest probare. Q ij potestatem daemonibus facit, ut extra iustos constituti, ipsos asstiarant; potest etiam facultatem dare, ut corpora ingrediantur,& luam ty rannidem eXerceant. 4 a. Et quemadmodum, suos hac ratione probat Deus: ita de ipsorum auget merita. & maioribus atque pluribus modis se ijs deni obstringit: ut taceam, quod il niuerso mundo virtutis suorum praebeat egregia exempla.

74쪽

TERTIA PARIDISPV TAT IONI S DE

DAEMONIACIS,

IN QV A

- De varia potestate, ct multiplicibus modis et mones ex humanis Corporibud ei se eorum usicacitate ct his L

obus agitur.

Esse aliquam potestatem 2 virturem, qua ex hominum corpori ου ej-

riantur daemones.

t Ertia Disputationis Pars circa modum,& rationes spiritus nequam ex humanis corporibus profligandi versatur. In D liac, si Mnerati in loquamur quatuor potissimum quirun- : tu r. piimum est, Sitne aliqua potestas, qua ex ho m i nibus

daemones exigi valeant. alterum, pycnes quos haec potestas resideat. tertium, Quibus potissimum rebus nitatur. quartum,Quae nam camis, cur cum tanta dissicultate homines relinquant ipsi spiritus. 43 . Primum Caput, luc madmodum & alia. partes cotinci phi- res. Neque enim tantum demonstrandum est, Esse aliquam talem potestatem;verum etiam definiendum, una ne sit illa,an multiplex:& si multiplex; eadem re omnium conditio, siue, quod inter illas discrimen. 44s. Et quidem esse aliqvam talem potestatem. nemo debet dubitare, qui vel mediocriter in facilis literis est versatus Illae si quide,& quo ipsa c0llata sit de mons rant;& quibus collata sit, de quam ob causam collatast; rc praeterea. qua in non frustra collata sit, haud deuibus argu mentis insinuant η ς. UOcent collatam csse a Christo Domino. Nam quos ille in uniuersum mundum nil sit,ut nouasis in mundum lucem in serrent, caelasten iue doctrinam docerent; hac voluit potestate e se munitos, & instructos,ut quandocunque ita expedire iudicarent,daemone, ex humanis corporibus iij rent.

6 7. Docent omnibus si delibus, sed tamen inprimis Apostolis,' atque Christi Liscipulis se corumunicatam . Dedi loquitur suis

75쪽

1 PARs III. DIs PMTAT. Dominus vobis potestatem calcandi super serpentes&storpiones.& super omnem potestatem mimici. Et prosecton vllis, his impriam is illa erat communicanda, qui & pluribus modis se Domino o strinxerant, & soci j operis tam excellentis, quod ipse perfecturus in

mundum venerat. erant sutiari.

8. Docent ob quem finem sit collata ut scilicet hac ratione authoritatem sibi apud infideles facerent:& veritalcm docti in quam asterrent, virtute miraculorum,&precipue Daemonum profligati

ne, astruerent.

44'. Docent non frustra hanc Apostolis collatam fuisse potesta. tem . Nunquid non plurima, ex hominum corporibus, Daemonia et icerenti' Infinita pro hac re. exempla suppeditant, qui eorum res gestas descripsserunt: verum illa referre necesse non est, cum sacra suppetant. Nominis a S. Paulo eiectum esse spiritum pythonem x puella, quae haud paruum quaestum suis Dominis diuinandos ciebat. Nouimus attactu sudar ij eiusdem profligata Daemonia. uimus omnium Apostolorum hanc communem esse vocem: Dimine etiam in nomine tuo nobis subiiciuntur Daemonia. 4so. Potestas haec Apostolis collata, cum Apostolis extincta non est. mansit sequentibus temporibus. neque enim ad Apostolos tam tardili. tum pertinet, quod dicitur: Signa eis, qui crediderint, haec sequentur, In nomine meo Daemonia eiicient: omnes Christi fideles haec oratio comprehendit. tamdiu haec Christo collata potestas perdirabit, quamdiu erunt, qui Christi fidem profitebuntur. 4sI. Quanquam & aliud pro hoc potestate argumentum sacrae ibterae subministrent: dum docent futuros sequentibus temporibus, qui daemonia sunt expulsuri. & tamen longe Christi amicitia alie ni. de quibus his verbis Dominus. Multi dicent: Domine, Domine; Nonne in nomine tuo Daemonia eiecimus, & virtutes magnas feci, mus' qu ibus dicetur: Nescio vos. N. Si Patrum pro hac re sententias omnes proferre voluerimus, haud dubium, molesti erimus. Sed tamen non omnes praetereundi sunt, ex multis igitur paucos reserimus. Daemones, inquit Tertullianus,non tantum respuimus, Verum etiam reuincimus, & quoti- Aas arida. die traducimus, & de hominibus expellimus, sicut plurimis notum r. r. est. Cyprianus ita habet: O, si audire velles s sic compellat Dem Ad Demir, trianum Africae Proconsulem ) & videre; quando a nobis adiurantur& torquentur spiritualibus flagris, & verborum tormentis de obsessis corporibus eiiciuntu rc quando eiulantes, & gemcntes Voce

76쪽

DE DAEMONIACI s. 73 Iudicem constentur. Veni,&cognosce vera esse, quae dicimus. ita Martyr Cyprianus. In eandem sentcntiam loquitur Iustinus de veritate Rcligionis Christianae. Eius, inquit, nomi his Icsu potentiam daemones tremunt. & resormidant. & hodie quom illi, per nomen Iesu Christi, Crucifixi sub Pontio Pilato, qui Iudeae procuratorem egit, adiurati nobis parent. 4s 3. Nostris quoque temporibus in Christi apud Catholicos Etaclelia. haec potet fas est;& eadem illa,quae a Christo suis primum collata fuit dijcipulis,&sequentibus seculis perdurauit. quod quamuis quidam sine ratione negent. probari tamen haud obscure inde potest; quod eadem est apud Catholicos, quae in Apostolis fuit, & Maioribus nostris orthodoxa fides: quod idem Catholicis, quod olim illis fuit propositum: denique quod non aliae sere modo, qua olim, ad daemones expellendos adhibeantur machinae . di tormenta. Sed de his alias. IV

CAPUT XXXIIII.

Deqq. uplici potestate, qua damones ex hominum corporibus eth

eiuntur.

URSse potestatem aliquam, qua daemones ex humanis corpo ribus pelli possunt, probatum est: virum una illa, eademq; gomnibus locis atque temporibus fuerit; atq; virum si mul-hiplex, aequales omnium vires, omnesque probari debeant, non temere quaeritur: quocirca nec sine ratione hie desinitur. 4 s. Et praeter illam, quam Christus Ecelesiae reliquit, de qua praecedenti Capite actum est, suisse aliam aliquam, Dominus doce- LMaii. re alicubi videtur. Cum enim per sium mana contumeliam,quod in nomine Beel rebub daemonia eijceret, ipsi ob ijcerctur hanc a secalumniam, exemplo filiorum Iudaeorum, qui apud ipsos Exorcistas agebant, & daemonia eijciebant, remouit. siiij, inquit, vestri, in quo, daemonia eijciunt. 46. Scio per filios bos,quosdam Christi Apostolos intelligere:&putare, non alterius quam Christi Exorcismi hic seri niciationem: sed rectius sentiunt, qui non Apostolos, sed Exorcistas ludaeorum, toti. . ., qui Christum etiam multo tempore praecesserunt,&daemonia cie- cerunt, intelligunt. Neque enim, chm aduersus Iudaeorum calum. nias se Dominus defenderet, iam cum hac daemones e ijciendi pote. Date ad Euangelium praedicandum missi erant Apostoli. postmo Mes. io. dum haec iptis concessa fuit. Accedit, quod similem calumnia Apo-

77쪽

tio instar medicorum curantium corpora, quaestum faciebant pe--t- r, cunias colligebant. 66o. De hac quarta ratione dubiu nullu fuit apud Iudaeoru Scribas & Pharisaeos. hinc Christi miracula, & daemonum expulsionem Lucair eleuantes. In principe daemonioru BeelZebub, inquiebant,eiicit da ismonia. Sed nec res noua videri debet;cum constet non aequales omnium daemonum vires esse; sed alios alijs potentiores, de ob id facile sat,ut hi inferiores sedibus sitis uellant. ci. Et quamuis Dominii, alicubi probare videatur seri no poΩse, ut daemones daemonia pellant; nisi suum regnum velint dissol tum di non tamen animo negasse daemones hanc potestatem habere; quin imo indicasse hanc exceptionem aduersus ratione a se allatam

produci posse inde potest colligi; quod illa, notanquam satis firma,

non contentus alias, Quae non ita sacilem exceptionem haberent, in medium proferre voluerit. quanquam & hoc dici potest, signiscare voluisse Dominum inuitos Diabolos per socios nunqua pelli. quando enim ad sociorum imperium cedunt, no tam expelluntur,quam sponte egrediuntur.

σε. Lx dictis sequitur quadripartitam potestatem dς mones pelistendi posse distingui. una potest dici Christic altera Dei:tertia Salomonis:quarta Diabolica. Et haec quidem ab ipsis sere authoribus distinctio sumitur. Alia esse potest, quae ex ratione pellendi daemones sumitur. Ita dicemus aliam diuinam csse,aliam naturalem.Naturalis est qua daemones vi daemonum pelluntur: diuina, qua Dei munere di beneficio ut in illa Dei, Christi, atque Salomonis contingit.

CAPUT XXXV.

De multiplici disserentia inirr quadruplicem potestatem expelgendi

Damones.

64. Vltiplex est differetia inter rationes, quibus superiori Ca- pite daemones expelli diximus & alia ab ipsarum authorbibus; alia a forma alia subi estis; alia a sinibus, alia ex aliis causis&circumstantiis petitur. Priores tres, quas diuina authoritate niti diximus, Deum habent authorem,si tamen unde primum illς prosccis sunt velimus attendere.Hoc de il la,qua Christus suis comunicauit dubiu non est, oi Christu omnes veru Deu profiteamur.Constat quoq; de illa,qua per inuocationε nominis tetragramaton daemonia pulsa sunt. Nee possumus de illa Salomonis dubitare. cu&diuinitus illa communicata csie tenetur Iosephus, & omnis omnino potestas, qua daemones Κ a pellua

78쪽

DE DAEMONIACI s. 84 o. ' Disserunt quoque duratione. Constantior multo est illa Christi profligandi daemones ratio. Ab oleuit. quae per nominis tu- tragrammaton inuocationem Spiritus pellcbat perdidit suas vires illa Salomonis: Christi perdurabit, quamdiu eius in terris Ecclclo subsist it . bi Diabolica manet, non viribus suis, sed Dei permissione

manet.

4 1. Licet hinc aliud discrimen petere. quod illud 'quod priores

hoc est, diui illae absolutae sint diabolica non item. 1int quantς-cunque vires daemonibus superioribus; sint in seriores promptissimi ad superiorum mandata exequenda; nisi tamen ita iacus pirmittat; illi hos per Magos humanis corporibus pellere non possunt: quemadmodum neutri id est, tam inferiores, quam superiores, nisi ab eo permittente homines possunt ingredi 5: possidcre. 4 2. Addimus dictis vltimam,qua Diaboli ac aeteris distat disserentiam . Non debciat damnari illae tres. quae diuinam habent authoritatem. diabolica probari nulla ratione potest. Quodcunque hic propositum iit bonum; quodcunque malum caueri possit; petamitti non debct, ut opera daemonum in daemonibus pellendis quis

utatur.

CAPUT. XXXVI.

Ob quem em Ecclesiae si a Domin contulerit potestatem da mones

ex homintim corporibm etyciendi. ς On tam hic quaeritur, quare nominus missurus Apostolos

ad Euangelicum praedicandum, ipsis daemonia ei jciendi

facultatem tradiderit quam, propter quam causam Volumrit hanc in sua Ecclesia perpetuis temporibus esse hanc potestatem. Prioris sortitan pauciores; huius plures sunt caψsae: quae, quia illas tuo ambita complectuntur, hoc loco solum reserendae

sunt.

4 4. Possunt autem hae Vel ex parte eius, qui hanc potestatem E cletiae contulit; vel eorum, qui potestatem exercent; vel eorum,quia daemonibus liberamur; vel etiam ipsorum, qui cx obsessis ei jciunis tur daemonum conditionibus peti. 4 s. Christ potissimum erat propositum initio nascentis Eccle si ae Euangelium sucina mundo persuadere. Ad quod cum maximisma. hinis opus esset, non debuit daemonum eiectio, quam magni miraculi loco omnes habent,p termitti.4 6. Et quamuis alijs etiam rationibus, sed tamen imprimis data K 4 monum

79쪽

. 4.. v. NM. s.

monum electioner Euangelij virtus erat confirmandat ut vel hine inteli igerent mortales daemonum regnum Christi doctrina disio, ui. & a daemonum poteltate credentes in filios Dei vindicari. 477. Quocirca mirum videri n6 debet, quod ni hoc mirandi go ne re se plus Dominus occupauerit,pluribus etiam hic rationibus sit Vsus. quibus vero' quosdam sibi ultro oblatos liberauit nihil ab iis exigendo: ab aliis exegit fidem. quosdam item absentes ad aliorum petitionem curauit, ut filiam Cananaeae; nonnullossbi per occasi nem obuios factos. Sic alijs cum ipsorum aliquo incommodo se uenin quibusdam cum aliorum detrimento. Nonnullos etiam dinmones eiecit imperando silentium; alios exigendo nomen ipso

rum.

78. Voluit etiam hac Spirituum eiectione Dominus virititem suam mundo probare.atque se esse veru Deum demonstrare. Hinc ipse quodam in loco:Opera,inquit,quq facio,illa testimonium perhibent de me. Nec leue binc argumentum sumitur.Cum enim sum ma daemonum potestas st. nec v lla quae cum ipsorum conserri v leat; profecto, quando ad Christi imperium profligantur, ipse omnibus daemonibus superior esse conuincitur. 4 9. Et Christi diuinitatem egregiὲ confirmabant partim modus, quem in daemon ijsςijciendisseruabat: eijciebat plerunque ver bo. partim multitudo expulsorum, qui aliquando 6666. fuerunt. praeterea daemonum trepidatio atque angustiae, qui se torqueri magnis clamoribus testabantur: & quod non per ipsum solum; sed &per alios, in suo tamen nomine, daemonia eiicerentur: deniq; quod vel sola sudaria atque semicinctia eorum,qui ipsius essent discipuli, ad Spirituum expulsionem valerentr 8o. Hae praecipuὶ Christi temporibus fuerunt causae. Ad has a cedit quod nac ratione suorum amicorum sanctitatem & integritatem mundo voluerit innotescere Dominus. Neque enim paruum sanctitatis testimonium est, quod ex Spirituum eiectione sumitur; praesertim si in vita, quod reprehendatur.deprehedatur nihil; multa etiam sint;quae laudem ti commendationem mereantur. Haec ra tio in S. Hilarione ut alios omittam) locu habuit: de quo sic B. Hi Is visae . ronymus: Latebat. inquit, in Cypro insula Hilarion. Caeterum vix ad plenum viginti transiere dies cum per omnem insulam quicunque immundos habebant Spiritus, clamare caeperunt, veni lie Hila rionem seruum Dei,&ad eum se debere properare. Hoc Salamina, hoc Curium,hoc Lapetha.de urbes rei i quae conclamabant.Intra triginta igitur,nec multo amplius, dies,ducenti serme eam viri, quam muli

80쪽

DE DAr MONIACI s. mulieres ad eum congregati sunt, qui omnes ab eodem curati. Haec di Hieronymus. 8t. Cum hac causa, alia assinitatem, quod ad Sanctoru virorum honorem Dominus rem hanc valere velit. An ignoramus Deo prinpositum csse; ut, in hac etiam mortali vita, honoribus prosequatur, Din. r. qui ei ministrant, & voluntatem prompth exequuntur' Quantus vero hinc ad Sactos honor redit; dum nunc ad ipsorum imperium, quando in vivis erant, daemonia prostigata; nunc, postquam ex hac vita discesserunt, ne puluerem quidem ipsorum illa serunt' nunc etiam ad solum Sanctorum nomen exhorre stant & trepidanti' 82. Voluit etiam hac potestate Deus obsessis hominibus consultu esse. Quamuis enim animarum praecipuae sit medicus, & animarum salutem ante omnia quaerat, corporum tamen curam non omnino dcponit; etiam quae illis aduersa sunt ut sunt molestiae spiritibus allatae pro humanitate sua, & erga humanum genus beneuolentia, tollit&tanto magis ab ipso hic auxilium erat exspectandum; quod solus ipse iuuare posscti .

83. Hominis dign itas quoq; hinc potest deprehendi, de summus

Dei erga ipsum amor & beneuolentia. quomodo veros Subiecerat homini initio coditi orbis uniuersam corpoream creaturam. In OG ibis recreatione. &restitutione eidem etiam in spirituale creaturam conseri potcstatem: potestatem, inquam, calcandi super serpentes, scorpiones, daemonia. Nonne haec magna hominis dignitas. 8 . Praeterea ad splendorem atque ornatum Ecclesiae,quam ma- ου imopere Christus dilexit, facit haec Ecclesiae communicata pote- stas. Sic scilicet nullum armorum genus ipsi patitur deesse . Non tantum voluit instructam esse spiritualibus illis praesidijs, quibus animorum lucra&commoda habentur; sacramenta loquor; voluit quoque ornari potestate,qua daemonia valeret ex humanis corpori. bus exigere. 81. I ossunt & hinc mortales intelligere, siquando peccant, non daemonibus peccati culpam tribuendam esse, sed sibi. Esto cir- L μ 1 cum eant,ut Leones, daemones, retia Vbiq; collocent,ubique struant insidias: superior tame ipsis est homo:cuius hoc magnum argumen.

tum; quia etiam inuitos suis s*dibus pellere potest. 86. Denique valet haec potestas ad confundedos spiritus. Quam est grauis ignominia, si potetissimus dux a sordido. & pannoso vincatur ξarce sua atque domo pellatur ' priuetur possessione & bonis' Quanta vero daemonu potentianed tame Chriltianus aliquis miles,

SEARCH

MENU NAVIGATION